SANCTAE CLARAE

OPERA OMNIA

Latine

FORMA VITAE SANCTAE CLARAE

 [Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus, Clarae abbatissae aliisque sororibus monasterii Sancti Damiani Assisinatis, salutem et apostolicam benedictionem.

 Solet annuere Sedes Apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Ex parte siquidem vestra nobis exstitit humiliter supplicatum, ut cum vitae formulam, iuxta quam communiter in spirituum unitate ac voto altissimae paupertatis vivere debetis, vobis a beato Francisco traditam et a vobis sponte susceptam, venerabilis frater noster Ostiensis et Velletrensis episcopus duxerit approbandam, secundum quod in ipsius episcopi litteris confectis exinde plenius continetur, nos id curaremus apostolico munimine roborari.

Devotionis igitur vestrae precibus inclinati, quod ab eodem episcopo super hoc factum est ratum habentes et gratum, illud auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, tenorem litterarum ipsarum de verbo ad verbum praesentibus inseri facientes, qui talis est:

Raynaldus, miseratione divina Ostiensis et Velletrensis episcopus, carissimae sibi in Christo matri et filiae dominae Clarae, abbatissae Sancti Damiani Assisinatis, eiusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, salutem et benedictionem paternam.

Quia vos, dilectae in Christo filiae, mundi pompas et delicias contempsistis et ipsius Christi et eius sanctissimae matris sequentes vestigia elegistis habitare incluso corpore et in paupertate summa Domino deservire, ut mente libera possitis Domino famulari, nos vestrum sanctum propositum in Domino commendantes, votis vestris et sanctis desideriis libenter volumus affectu paterno favorem benevolum impertiri.

Eapropter vestris piis precibus inclinati, formam vitae et modum sanctae unitatis et altissimae paupertatis quam vobis beatus pater vester sanctus Franciscus verbo et scripto tradidit observandam, praesentibus annotatam, auctoritate domini papae et nostra vobis omnibus vobisque in vestro monasterio succedentibus in perpetuum confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Quae talis est:]

[Caput I]

[In nomine Domini.Incipit forma vitae sororum pauperum]

1 Forma vitae Ordinis Sororum Pauperum, quam beatus Franciscus instituit, haec est: 2 Domini nostri Jesu Christi sanctum evangelium observare, vivendo in obbedientia, sine proprio et in castitate.

3 Clara, indigna ancilla Christi et plantula beatissimi patris Francisci, promittit obedientiam et reverentiam domino papae Innocentio et successoribus eius canonice intrantibus et Ecclesiae Romanae.

4 Et sicut in principio conversionis suae una cum sororibus suis promisit obedientiam beato Francisco, ita eamdem promittit inviolabiliter servare successoribus suis.

5 Et aliae sorores teneantur semper successoribus beati Francisci et sorori Clarae et aliis abbatissis canonice electis ei succedentibus obedire.

[Caput II]

[De his quae volunt vitam istam accipere et qualiter recipi debeant]

1 Si qua divina inspiratione venerit ad nos volens vitam istam accipere, abbatissa sororum omnium consensum requirere teneatur. 2 et si maior pars consenserit, habita licentia domini cardinalis protectoris nostri, possit eam recipere. 3 Et si recipiendam viderit, diligenter examinet eam vel examinari faciat de fide catholica et ecclesiasticis sacramentis. 4 Et si haec omnia credat et velit ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare, 5 Et virum non habet vel, si habet, et iam religionem intravit auctoritate dioecesani episcopi, voto continentiae iam emisso, aetate etiam longaeva vel infirmitate aliqua seu fatuitate ad hujus vitae observantiam non impediente, 6 diligenter exponatur ei tenor vitae nostrae.

7 Et si idonea fuerit, dicatur ei verbum sancti Evangelii, quod vadat et vendat omnia sua et ea studeat pauperibus erogare. 8 Quod si facere non poterit, sufficit ei bona voluntas. 9 Et caveant abbatissa et eius sorores ne sollicitae sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciat de rebus suis quidquid Dominus inspiraverit ei. 10 Si tamen consilium requiratur, mittant eam ad aliquos discretos et Deum timentes, quorum consilio bona sua pauperibus erogentur.

11 Postea capillis tonsis in rotundum et deposito habitu saeculari, concedat ei tres tunicas et mantellum. 12 Deinceps extra monasterium sine utili, rationabili, manifesta et probabili causa eidem exire non liceat. 13 Finito vero anno probationis, recipiatur ad obedientiam promittens vitam et formam paupertatis nostrae in perpetuum observare. 14 Nulla infra tempus probationis veletur.

15 Mantellulas etiam possint sorores habere pro alleviatione et honestate servitii et laboris.16 Abbatissa vero de vestimentis discrete eisdem provideat secundum qualitates personarum et loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderit expedire.

17 Iuvenculae in monasterio receptae infra tempus aetatis legitimae tondeantur in rotundum et deposito habitu saeculari induantur panno religioso, sicut visum fuerit abbatissae. 18 Cum vero ad aetatem legitimam venerint, indutae iuxta formam aliarum faciant professionem suam. 19 Et tam ipsis quam aliis novitiis abbatissa sollicite magistram provideat de discretioribus totius monasterii, 20 quae in sancta conversatione et honestis moribus iuxta formam professionis nostrae eas diligenter informet.

21 In examinatione et receptione sororum servientium extra monasterium servetur forma praedicta; 22 quae possint portare calceamenta. 23 Nulla nobiscum residentiam faciat in monasterio, nisi recepta fuerit secundum formam professionis nostrae.

24 Et amore sanctissimi et dilectissimi pueri pauperculis panniculis involuti, in praesepio reclinati, et sanctissimae matris eius moneo, deprecor et exhortor sorores meas, ut vestimentis semper vilibus induantur.

[Caput III]

[De Divino Officio et Jejunio, De Confessione et Communione]

1 Sorores litteratae faciant divinum officium secundum consuetudinem fratrum minorum,2 ex quo habere poterunt breviaria, legendo sine cantu.3 Et quae occasione rationabili non possent aliquando legendo dicere horas suas, liceat eis sicut aliae sorores dicere Pater noster. 4 Quae vero litteras nesciunt dicant viginti quattuor Pater noster pro matutino, pro laude quinque, pro prima vero, tertia, sexta, nona pro qualibet istarum horarum septem, pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem. 5Pro defunctis etiam dicant in vesperis septem Pater noster cum Requiem aeternam, pro matutino duodecim, 6 cum sorores litteratae teneantur facere officium mortuorum.7 Quando vero soror monasterii nostri migraverit, dicant quinquaginta Pater noster.

8 Omni tempore sorores ieiunent. 9 In Nativitate vero Domini, quocumque die venerit, bis refici possint. 10 Cum adolescentulis, debilibus et servientibus extra monasterium, sicut videbitur abbatissae, misericorditer dispensetur. 11 Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur sorores ieiunio corporali.

12 Duodecim vicibus ad minus de abbatissae licentia confiteantur in anno. 13 Et cavere debent ne alia verba tunc inserant, nisi quae ad confessionem et salutem pertinent animarum. 14 Septem vicibus communicent, videlicet in Nativitate Domini, in quinta feria maioris hebdomadae, in Ressurrectione Domini, in Pentecoste, in Assumptione beatae Virginis, in festo sancti Francisci et in festo omnium sanctorum. 15 Pro communicandis sanis sororibus vel infirmis capellano intus liceat celebrare.

[Caput IV]

De Electione et Officio Abbatissae De Capitulo atque de Officialibus et Discretis]

1 In electione abbatissae teneantur sorores formam canonicam observare.2 Procurent autem ipsae festinanter habere generalem ministrum vel provincialem Ordinis Fratrum Minorum,3 qui verbo Dei eas informet ad omnimodam concordiam et communem utilitatem in electione facienda.

4 Et nulla eligatur nisi professa. 5 Et si non professa eligeretur vel aliter daretur, non ei obediatur, nisi primo profiteatur formam paupertatis nostrae. 6 Qua decedente, electio alterius abbatissae fiat.

7 Et si aliquo tempore appareret universitati sororum praedictam non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem ipsarum, teneantur praedictae sorores iuxta formam praedictam, quam citius possunt, aliam sibi in abbatissam et matrem eligere. 8 Electa vero cogitet quale onus in se suscepit et cui redditura est rationem de grege sibi commisso. 9 Studeat etiam magis aliis praeesse virtutibus et sanctis moribus quam officio, ut eius exemplo provocatae sorores potius ex amore ei obediant quam timore.

10 Privatis amoribus careat, ne dum in parte plus diligit, in totum scandalum generet.11 Consoletur afflictas.

12 Sit etiam ultimum refugium tribulatis, ne si apud eam remedia defuerint sanitatum, desperationis morbus preavaleat in infirmis. 13 Communitatem servet in omnibus, praecipue autem in ecclesia, dormitorio, refectorio, infirmaria et vestimentis. 14 Quod etiam simili modo servare eius vicaria teneatur.

15 Semel in hebdomada ad minus abbatissa sorores suas teneatur ad capitulum convocare; 16 ubi tam ipsa quam sorores de communibus et publicis offensis et negligentiis humiliter debeant confiteri. 17 Et quae tractanda sunt pro utilitate et honestate monasterii, ibidem conferant cum omnibus sororibus suis; 18 saepe enim Dominus quod melius est minori revelat.

19 Nullum debitum grave fiat, nisi de communi consensu sororum et manifesta necessitate, et hoc per procuratorem. 20 Caveat autem abbatissa cum sororibus suis, ne aliquod depositum recipiant in monasterio; 21 saepe enim de huiusmodi turbationes et scandala oriuntur.

22 Ad conservandam unitatem mutuae dilectionis et pacis, de communi consensu omnium sororum omnes officiales monasterii eligantur. 23 Et eodem modo octo ad minus sorores de discretioribus eligantur, quarum in his quae forma vitae nostrae requirit, abbatissa uti consilio semper teneatur. 24 Possint etiam sorores et debeant, si eis utile et expediens videatur, officiales et discretas aliquando removere et alias loco ipsarum eligere.

[Caput V]

De Silentio ac de Locutorio et Crate]

1 Ab hora completorii usque ad tertiam sorores silentium teneant, exceptis servientibus extra monasterium. 2 Sileant etiam continue in ecclesia, dormitorio, in refectorio tantum dum comedunt; 3 praeterquam in infirmaria, in qua pro recreatione et servitio infirmarum loqui discrete semper sororibus liceat. 4 Possint tamen semper et ubique breviter submissa voce quod necesse fuerit insinuare.

5 Non liceat sororibus loqui ad locutorium vel ad cratem sine licentia abbatissae vel eius vicariae. 6 Et licenciatae ad locutorium loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus sororibus. 7 Ad cratem vero accedere non praesumant, nisi praesentibus tribus ad minus per abbatissam vel eius vicariam assignatis de illis octo discretis, quae sunt electae ab omnibus sororibus pro consilio abbatissae. 8 Hanc formam loquendi teneantur pro se abbatissa et eius vicaria observare. 9 Et hoc de crate rarissime, ad portam vero nullatenus fiat. 10 Ad quam cratem pannus interius apponatur, qui non removeatur, nisi cum proponitur verbum Dei vel aliqua alicui loqueretur.

11 Habeat etiam ostium ligneum duabus diversis seris ferreis, valvis et vectibus optime communitum, 12 ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur, quarum unam habeat abbatissa, aliam vero sacrista; 13 et maneat semper obseratum, nisi cum auditur divinum officium et pro causis superius memoratis.

14 Nulla ante solis ortum vel post solis occasum loqui ad cratem alicui ullatenus debeat.15 Ad locutorium vero semper pannus, qui non removeatur, interius maneat.16 In quadragesima sancti Martini et quadragesima maiori nulla loquatur ad locutorium, 17 nisi sacerdoti causa confessionis vel alterius manifestae necessitatis, quod reservetur in prudentia abbatissae vel eius vicariae.

[Caput VI]

[De non habendis possessionibus]

1 Postquam altissimus Pater caelestis per gratiam suam cor meum dignatus est illustrare, ut exemplo et doctrina beatissimi patris nostri sancti Francisci poenitentiam facerem, paulo post conversionem ipsius, una cum sororibus meis obedientiam voluntarie sibi promisi.

2 Attendens autem, beatus pater quod nullam paupertatem, laborem, tribulationem, vilitatem et contemptum saeculi timeremus, immo pro magnis deliciis haberemus, pietate motus scripsit nobis formam vivendi in hunc modum. 3 Quia divina inspiratione fecistis vos filias et ancillas altissimi summi Regis Patris caelestis et Spiritui Sancto vos desponsastis eligendo vivere secundum perfectionem sancti Evangelii, 4 volo et promitto per me et fratres meos semper habere de vobis, tanquam de ipsis curam diligentem et sol-licitudinem specialem. 5 Quod dum vixit diligenter implevit et a fratribus voluit semper implendum.

6 Et ut nusquam declinaremus a sanctissima paupertate quam cepimus nec etiam quae post nos venturae essent, paulo ante obitum suum iterum scripsit nobis ultimam voluntatem suam dicens: 7 Ego frater Franciscus parvulus volo sequi vitam et paupertatem altissimi Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae Matris et perseverare in ea usque ad finem; 8 et rogo vos, dominas meas, et consilium do vobis, ut in ista sanctissima vita et paupertate semper vivatis. 9 Et custodite vos multum, ne doctrina vel consilio alicuius ab ipsa in perpetuum ullatenus recedatis.

10 Et sicut ego semper sollicita fui una cum sororibus meis sanctam paupertatem quam domino Deo et beato Francisco promisimus custodire, 11 sic teneantur abbatissae quae in officio mihi succedent et omnes sorores usque in finem inviolabiliter observare, 12 videlicet in non recipiendo vel habendo possessionem vel proprietatem per se neque per interpositam personam, 13 seu etiam aliqui quod rationabiliter proprietas dici possit, 14 nisi quantum terrae pro honestate et remotione monasterii necessitas requirit; 15 et illa terra non laboretur, nisi pro horto ad necessitatem ipsarum.

[Caput VII]

[De modo laborandi]

1 Sorores, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, post horam tertiam laborent et de laboritio quod pertinet ad honestatem et communem utilitatem, fideliter et devote, 2 ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non extinguant, cui debent cetera temporalia deservire.

3 Et id quod manibus suis operantur, assignare in capitulo abbatissa vel eius vicaria coram omnibus teneatur. 4 Idem fiat si aliqua eleemosyna pro sororum necessitatibus ab aliquis mitteretur, ut in communi pro eisdem recommendatio fiat. 5 Et haec omnia pro communi utilitate distribuantur per abbatissam vel eius vicariam de consilio discretarum.

[Caput VIII]

[Quod nihil approprient sibi Sorores et de eleemosyna procuranda et de Sororibus infirmis]

1 Sorores nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem. 2 Et tanquam peregrinae et advenae in hoc seculo, in paupertate et humilitate Domino famulantes, mittant pro eleemosyna confidenter, 3 nec oportet eas verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo. 4 Haec est illa celsitudo al-tissimae paupertatis, quae vos, carissimas sorores meas, heredes et reginas regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. 5 Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium. 6 Cui, dilectae sorores, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae matris in perpetuum sub caelo habere velitis.

7 Non liceat alicui sorori litteras mittere vel aliquid recipere aut extra monasterium dare sine licentia abbatissae. 8 Nec quicquam liceat habere quod abbatissa non dederit aut permiserit. 9 Quod si a parentibus suis vel ab aliis ei aliquid mitteretur, abbatissa faciat illi dari. 10 Ipsa autem si indiget uti possit; sin autem sorori indigenti caritative communicet. 11 Si vero ei aliqua pecunia transmissa fuerit, abbatissa de consilio discretarum in his quae indiget illi faciat provideri.

12 De infirmis sororibus, tam in consiliis quam in cibariis et aliis necessariis quae earum requirit infirmitas, teneatur firmiter abbatissa sollicite per se et alias sorores inquirere 13 et iuxta possibilitatem loci caritative et misericorditer providere. 14 Quia omnes tenentur providere et servire sororibus suis infirmis, sicut vellent sibi serviri si ab infirmitate aliqua tenerentur.

15 Secure manifestet una alteri necessitatem suam. 16 Et si mater diligit et nutrit filiam suam carnalem, quanto diligentius debet soror diligere et nutrire sororem suam spiritualem? 17 Quae infirmae in saccis cum paleis iaceant et habeant ad caput capitalia cum pluma; 18 et quae indigent pedulis laneis et culcitris uti possint.

19 Infirmae vero praedictae cum ab introeuntibus monasterium visitantur, possint singulae aliqua bona verba sibi loquentibus breviter respondere. 20 Aliae autem sorores licentiatae monasterium intrantibus loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus discretis sororibus per abbatissam vel eius vicariam assignatis. 21 Hanc formam loquendi tenantur pro se abbatissa et eius vicaria observare.

[Caput IX]

[De poenitentia Sororibus peccantibus imponenda et de Sororibus servientibus extra Monasterium]

1 Si qua soror contra formam professionis nostrae mortaliter, inimico instigante, peccaverit, per abbatissam vel alias sorores bis vel ter admonita, 2 si non se emendaverit, quot diebus contumax fuerit tot in terra panem et aquam coram sororibus omnibus in refectorio comedat; 3 et graviori poenae subiaceat, si visum fuerit abbatissae. 4 Interim dum contumax fuerit, oretur ut Dominus ad poenitentiam cor eius illuminet. 5 Abbatissa vero et eius sorores cavere debent, ne irascantur vel conturbentur propter peccatum alicuius, quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt caritatem.

6 Si contigeret, quod absit, inter sororem et sororem verbo vel signo occasionem turbationis vel scandali aliquando suboriri, 7 quae turbationis causam dederit, statim antequam offerat munus orationis suae coram Domino, non solum humiliter prosternat se ad pedes alterius veniam petens, 8 verum etiam simpliciter roget, ut pro se intercedat ad Dominum quod sibi indulgeat. 9 Illa vero memor illius verbi Domini: Nisi ex corde dimiseritis, nec Pater vester caelestis dimittet vobis, 10 liberaliter sorori suae omnem iniuriam sibi illatam remittat.

11 Sorores servientes extra monasterium longam moram non faciant, nisi causa manifestae necessitatis requirat. 12 Et honeste debeant ambulare et parum loqui, ut aedificari semper valeant intuentes. 13 Et firmiter caevant ne habeant suspecta consortia vel consilia aliquorum. 14 Nec fiant commatres virorum vel mulierum, ne hac occasione murmuratio vel turbatio oriatur.

15 Nec praesumant rumores de saeculo referre in monasterio. 16 Et firmiter teneantur de his quae intus dicuntur vel aguntur, extra monasterium aliquid non referre, quod posset aliquod scandalum generare. 17 Quod si aliqua simpliciter in his duobus offenderit, sit in prudentia abbatissae misericorditer poenitentiam sibi iniungere. 18 Si autem ex consuetudine vitiosa haberet, iuxta qualitatem culpae abbatissa de consilio discretarum illi poenitentiam iniungat.

[Caput X]

[De admonitione et correctione Sororum]

1 Abbatissa moneat et visitet sorores suas et humiliter et caritative corrigat eas, non praecipiens aliquid eis quod sit contra animam suam et nostrae professionis formam. 2 Sorores vero subditae recordentur quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. 3 Unde firmiter suis abbatissis obedire teneantur in omnibus quae observare Domino promiserunt et non sunt animae contraria et nostrae professioni. 4 Abbatissa vero tantam familiaritatem habeat circa ipsas, ut dicere possint ei et facere sicut dominae ancillae suae. 5 Nam ita debet esse, quod abbatissa sit omnium sororum ancilla.

6 Moneo vero et exortor in domino Jesu Christo, ut caveant sorores ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia, cura et sollicitudine huius saeculi, detractione et murmuratione, dissensione et divisione. 7 Sint vero sollicitae semper invicem servare mutuae dilectionis unitatem, quae est vinculum perfectionis.

8 Et nescientes litteras non curent litteras discere; 9 sed attendant quod super omnia desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam eius operationem, 10 orare semper ad eum puro corde et habere humili- tatem, patientiam in tribulatione et infirmitate, 11 et diligere eos qui nos perse- quuntur, reprehendunt et arguunt, 12 quia dicit Dominus: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 13 Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.

[Caput XI]

[De Clausurae custodia]

1 Ostiaria sit matura moribus et discreta sitque convenientis aetatis, quae ibidem n cellula aperta sine ostio in die resideat. 2 Sit ei aliqua socia idonea assignata, quae cum necesse fuerit, eius vicem in omnibus exsequatur.

3 Sit autem ostium diversis duabus seris ferreis, valvis et vectibus optime communitum, 4 ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur, quarum unam habeat portaria, aliam abbatissa. 5 Et in die sine custodia minime dimittatur et una clave firmiter obseretur.

6 Caveant autem studiosissime et procurent ne unquam ostium stet apertum, nisi quando minus fieri poterit congruenter. 7 Nec omnino aperiatur alicui intrare volenti, nisi cui concessum fuerit a summo pontifice vel a nostro domino cardinali.

8 Nec ante solis ortum monasterium in-gredi nec post solis occasum sorores intus aliquem remanere permittant, nisi exigente manifesta, rationabili et inevitabili causa. 9 Si pro benedictione abbatissae vel pro aliqua sororum in monialem consacranda vel alio etiam modo concessum fuerit alicui episcopo missam interius celebrare, quam paucioribus et honestioribus poterit sit contentus sociis et ministris.

10 Cum autem intra monasterium ad opus faciendum necesse fuerit aliquos introire, statuat tunc sollicite abbatissa personam convenientem ad portam, 11 quae tantum illis et non aliis ad opus deputatis aperiat. 12 Caveant studiosissime omnes sorores ne tunc ab ingredientibus videantur.

[Caput XII]

[De Visitatore, Capellano et Cardinali protectore]

1 Visitator noster sit semper de Ordine Fratrum Minorum secundum voluntatem et mandatum nostri cardinalis. 2 Et sit talis de cuius honestate et moribus plena notitia habeatur. 3 Cuius officium erit, tam in capite quam in membris, corrigere excessus commissos contra formam professionis nostrae. 4 Qui stans in loco publico, ut videri ab aliis possit, cum pluribus et singulis loqui liceat quae ad visitationis officium pertinent secundum quod melius viderit expedire.

5 Capellanum etiam cum uno socio clerico bonae famae, discretionis providae, et duos fratres laicos sanctae conversationis et honestatis amatores 6 in subsidium paupertatis nostrae, sicut misericorditer a praedicto Ordine Fratrum Minorum semper habuimus, 7 intuitu pietatis Dei et beati Francisci, ab eodem Ordine gratia postulamus. 8 Non liceat capellano sine socio monasterium ingredi. 9 Et intrantes in loco sint publico, ut se possint alterutrum semper et ab aliis intueri. 10 Pro confessione infirmarum quae ad locutorium ire non possent, pro communicandis eisdem, pro extrema unctione, pro animae commendatione, liceat eisdem intrare.

11 Pro exsequiis vero et missarum sollemniis defunctorum et ad fodiendam vel aperiendam sepulturam seu etiam coaptandam possint sufficientes et idonei de abbatissae providentia introire.

12 Ad haec sorores firmiter teneantur semper habere illum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus por nostro gubernatore, protectore et correctore, qui fuerit a domino papa Fratribus Minoribus deputatus, 13 ut semper subditae et subiectae pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae, stabiles in fide catholica, paupertatem et humilitatem Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae matris et sanctum Evangelium, quod firmiter promisimus, in perpetuum observemus. Amen.

[Datum Perusii, sexto decimo kalendas octobris, pontificatus vero domini Innocentii papae IV anno decimo. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Assisii, quinto idus augusti, pontificatus nostri anno duodecimo.]

TESTAMENTO DE SANTA CLARA

 

1 In nomine Domini. Amen2 Inter alia beneficia, quae a largitore nostro Patre misericordiarum recepimus et quotidie recipimus et unde Christi glorioso Patri gratiarum actiones magis agere debemus, 3 est de vocatione nostra, quae quanto perfectior et maior est, tanto magis illi plus debemus. 4 Unde Apostolus: Agnosce vocationem tuam.

5 Factus est nobis Filius Dei via, quam verbo et exemplo ostendit et docuit nos beatissimus pater noster Franciscus, verus amator et imitator ipsius.

6 Igitur considerare debemus, sorores, dilectae, immensa beneficia Dei in nobis collata, 7 sed inter cetera, quae per servum suum dilectum patrem nostrum beatum Franciscum in nobis Deus dignatus est operari, 8 non solum post conversionem nostram, sed etiam dum essemus in saeculi misera vanitate. 9 Nam cum ipse sanctus adhuc non habens fratres nec socios, statim quasi post conversionem suam, 10 cum ecclesiam Sancti Damiani aedificaret, ubi consolatione divina totaliter visitatus, compulsus est saeculum ex toto relinquere, 11 prae magna laetitia et illustratione Spiritus Sancti de nobis prophetavit, quod Dominus postea adimplevit. 12 Ascendens enim tunc temporis super murum dictae ecclesiae, quibusdam pauperibus, ibi iuxta morantibus, alta voce lingua francigena loquebatur: 13 Venite et adiuvate me in opere monasterii sancti Damiani, 14 quoniam adhuc erunt dominae ibi, quarum famosa vita et conversatione sancta glorificabitur Pater noster caelestis in universa ecclesia sua sancta.

5 In hoc ergo considerare possumus copiosam benignitatem Dei in nobis, 16 qui propter abundantem misericordiam et caritatem suam de nostra vocatione et electione per santum suum dignatus est ista loqui. 17 Et non solum de nobis ista pater noster beatissimus Franciscus prophetavit, sed etiam de aliis, quae venturae erant in vocatione sancta, in qua Dominus nos vocavit.

18 Quanta ergo sollicitudine quantoque studio mentis et corporis mandata Dei et patris nostri servare debemus ut cooperante Domino talentum multiplicatum reddamus! 19 Ipse enim Dominus non solum posuit nos ut formam aliis in exemplum et speculum, sed etiam sororibus nostris, quas ad vocationem nostram Dominus advocabit, 20 ut et ipsae sint conversantibus in mundo in speculum et exemplum. 21 Cum igitur nos vocaverit Dominus ad tam magna, ut in nobis se valeant speculari quae aliis in speculum sunt et exemplum, 22 tenemur multum benedicere Deum et laudare et ad benefaciendum in Domino confortari amplius. 23 Quapropter, si secundum formam praedictam vixerimus, exemplum nobile aliis relinquemus et aeternae beatitudinis bravium labore brevissimo acquiremus.

24 Postquam altissimus Pater caelestis per misericordiam suam et gratiam cor meum dignatus est illustrare, ut exemplo et doctrina beatissimi patris nostri Francisci poenitentiam facerem, 25 paulo post conversionem ipsius, una cum paucis sororibus quas Dominus mihi dederat paulo post conversionem meam, obedientiam voluntarie sibi promisi, 26 sicut DoDominus lumen gratiae suae nobis contulerat per eius vitam mirabilem et doctrinam.

27 Attendens autem beatus Franciscus quod essemus fragiles et debiles secundum corpus, nullam tamen necessitatem, paupertatem, laborem, tribulationem vel vilitatem et contemptum saeculi recusabamus, 28 immo pro magnis deliciis reputabamus sicut exemplis sanctorum et fratrum suorum examinaverat nos frequenter, gavisus est multum in Domino; 29 et ad pietatem erga nos motus, obligavit se nobis per se et per religionem suam habere semper de nobis tanquam de fratribus suis curam diligentem et sollicitu- dinem specialem.

30 Et sic de voluntate Dei et beatissimi patris nostri Francisci ivimus ad ecclesiam Sancti Damiani moraturae, 31 ubi Dominus in brevi tempore per misericordiam suam et gratiam nos multiplicavit, ut impleretur quod Dominus praedixerat per sanctum suum. 32 Nam antea steteramus in loco alio, licet parum.

33 Postea scripsit nobis formam vivendi et maxime ut in sancta paupertate semper perseveraremus. 34 Nec fuit contentus in vita sua nos hortari multis sermonibus et exemplis ad amorem sanctissimae paupertatis et observantiam eiusdem, sed plura scripta nobis tradidit, ne post mortem suam ullatenus declinaremus ab ipsa, 35 sicut et Dei Filius, dum vixit in mundo ab ipsa sancta paupertate numquam voluit declinare. 36 Et beatissimus pater noster Franciscus, eius vestigia imitatus, sanctam paupertatem suam, quam elegit per se et per suos fratres, exemplo suo et doctrina, dum vixit, ab ipsa nullatenus declinavit.

37 Considerans igitur, ego Clara, Christi et sororum pauperum monasterii Sancti Damiani ancilla, licet indigna, et plantuncula sancti patris, cum aliis meis sororibus, tam altissimam professionem nostram et tanti patris mandatum, 38 fragilitatem quoque aliarum, quam timebamus in nobis post obitum sancti patris nostri Francisci, qui erat columna nostra et unica consolatio post Deum et firmamentum, 39 iterum atque iterum voluntarie nos obligavimus dominae nostrae sanctissimae paupertati, ne post mortem meam sorores, quae sunt e quae venturae sunt, ab ipsa valeant ullatenus declinare.

40 Et sicut ego studiosa et sollicita semper fui sanctam paupertatem, quam Domino et patri nostro beato Francisco promisimus, observare et ab aliis facere obser- vari, 41 sic teneantur usque in finem illae quae mihi succedent in officio sanctam paupertatem cum Dei auxilio observare et facere observari. 42 Immo etiam ad maiorem cautelam sollicita fui a domino papa Innocentio, sub cuius tempore coepimus, et ab aliis successoribus suis nostram professionem sanctissimae paupertatis, quam Domino et beato patri nostro promisimus, eorum privilegiis facere roborari, 43 ne aliquo tempore ab ipsa declinaremus ullatenus.

44 Quapropter, flexis genibus et utroque homine inclinato, sanctae matri Ecclesiae Romanae, summo pontifici et praecipue domino cardinali, qui religioni Fratrum Minorum et nobis fuerit deputatus, recommendo omnes sorores meas quae sunt et quae venturae sunt, 45 ut amore illius Dei, qui pauper positus est in praesepio, pauper vixit in saeculo et nudus remansit in patibulo, 46 semper gregi suo pusillo, quem Dominus Pater genuit in Ecclesia sua sancta, verbo et exemplo beatissimi patris nostri sancti Francisci insequendo paupertatem et humilitatem dilecti Filii sui et gloriosae Virginis matris suae, 47 sanctam paupertatem, quam Deo et beatissimo patri nostro sancto Francisco promisimus, faciat observari et in ipsa dignetur fovere ipsas semper et conservare.

48 Et sicut Dominus dedit nobis beatissimum patrem nostrum Franciscum in fundatorem, plantatorem et adiutorem nostrum in servitio Christi et in his quae Domino et beato patri nostro promisimus, 49 qui etiam dum vixit sollicitus fuit verbo et opere semper excolere et fovere nos, plantulam suam, 50 sic recommendo et relinquo sorores meas, quae sunt et quae venturae sunt, successori beatissimi patris nostri Francisci et toti religioni, 51 ut sint nobis in adiutorium proficiendi semper in melius ad serviendum Deo et observandam praecipue melius sanctissimam paupertatem.

52 Si vero contingeret aliquo tempore dictas sorores locum dictum relinquere et ad alium se transferre, praedictam formam paupertatis, quam Deo et beatissimo patri nostro Francisco promisimus, post mortem meam ubicumque fuerint, observare nihilominus teneantur.

53 Sit tamen sollicita et providens tam illa, quae erit in officio, quam aliae sorores, ne circa supradictum locum de terra acquirant vel recipiant, nisi quantum ex-trema necessitas pro horto ad excolenda olera poposcit.

54 Si autem ab aliqua parte pro honestate et remotione monasterii, ex saepta horti oporteret plus haberi e terra, non permittant plus acquiri vel etiam recipiant, nisi quantum extrema necessitas poscit. 55 Et illa terra penitus non laboretur nec seminetur, sed semper solida et inculta permaneat.

56 Moneo et exhortor in Domino Jesu Christo omnes sorores meas, quae sunt et quae venturae sunt, ut semper studeant imitari viam sanctae simplicitatis, humilitatis, paupertatis ac etiam honestatis sanctae conversationis, 57 sicut ab initio nostrae conversionis a Christo edoctae sumus et a beatissimo patre nostro beato Francisco. 58 Ex quibus, non nostris meritis, sed sola misericordia et gratia largitoris, ipse Pater misericordiarum, tam his qui longe sunt quam his qui prope sunt, bonae famae sparsit odorem. 59 Et ex caritate Christi invicem diligentes, amorem, quem intus habetis, foris per opera demonstretis, 60 ut ex hoc exemplo provocatae sorores semper crescant in amorem Dei et in mutuam caritatem.

61 Rogo etiam illam quae erit in officio sororum, ut magis studeat praeessse aliis virtutibus et sanctis moribus quam officio, 62 quatenus eius exemplo provocatae sorores suae, non tantum ex officio obediant, sed potius ex amore. 63 Sit etiam provida et discreta circa sorores suas, sicut bona mater erga filias suas, 64 et praecipue ut de eleemosynis quas Dominus dabit, eis secundum necessitatem uniuscuiusque studeat providere. 65 Sit etiam tam benigna et communis, ut secure possint manifestare necessitates suas 66 et recurrere ad eam omni hora confidenter, sicut eis videbitur expedire, tam pro se quam pro sororibus suis.

67 Sorores vero quae sunt subditae recordentur quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. 68 Unde volo quod obediant suae matri, sicut promiserunt Domino, sua spontanea voluntate, 69 ut mater earum videns caritatem, humilitatem et unitatem quam invicem habent, omne onus quod de officio tolerat, levius portet, 70 et quod molestum est et amarum, propter earum sanctam conversationem, ei in dulcedinem convertatur.

71 Et quoniam arcta est via et semita, et angusta est porta per quam itur et intratur ad vitam, et pauci sunt qui ambulant et intrant per eam. 72 Et si aliqui sunt qui ad tempus ambulant per eam, paucissimi sunt qui perseverant in ea. 73 Beati vero quibus datum est ambulare per eam et perseverare usque un finem.

74 Caveamus ergo, quod si per viam Domini intravimus, quod culpa nostra et ignorantia, aliquo tempore ab ipsa nullatenus declinemus, 75 ne tanto Domino et suae Virgini matri et patri nostro beato Francisco, Ecclesiae triumphanti et etiam militanti iniuriam deferamus. 76 Scriptum est enim: Maledicti qui declinant a mandatis tuis.

77 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, suffragantibus meritis gloriosae Virginis sanctae Mariae matris eius et beatissimi patris nostri Francisci et omnium sanctorum, 78 ut ipse Dominus, qui dedit bonum principium, det incrementum, det etiam finalem perseverantiam. Amen.

79 Hoc scriptum, ut melius debeat observari, relinquo vobis, carissimis et dilectis sororibus meis, praesentibus et venturis, in signum benedictionis Domini et beatissimi patris nostri Francisci et benedictionis meae, matris et ancillae vestrae.

Benedictio Santae Clarae

1 In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

2 Benedicat vobis Dominus et custodiat vos. 3 Ostendat faciem suam vobis et misereatur vestri.

4 Convertat vultum suum ad vos et det vobis pacem, sororibus et filiabus meis, 5 et omnibus aliis venturis et permansuris in vestro collegio et ceteris aliis tam praesentibus quam venturis, quae finaliter perseveraverint in omnibus aliis monasteriis pauperum dominarum.

6 Ego Clara, ancilla Christi, plantula beatissimi patris nostri sancti Francisci, soror et mater vestra et aliarum sororum pauperum, licet indigna, 7 rogo Dominum nostrum Jesum Christum per misericordiam suam et intercessionem sanctissimae suae genitricis sanctae Mariae et beati Michaëlis archangeli et omnium sanctorum angelorum Dei, beati Francisci patris nostri et omnium sanctorum et sanctarum, 8 ut ipse Pater caelestis det vobis et confirmet istam santissimam suam bene- dictionem in caelo et in terra: 9 in terra, multiplicando vos in gratia et in virtutibus suis inter servos et ancillas suas in Ecclesia sua militanti; 10 et in caelo, exaltando vos et glorificando in Ecclesia triumphanti inter sanctos et sanctas suas.

11 Benedico vos in vita mea et post mor- tem meam, sicut possum, de omnibus benedictionibus, 12 quibus Pater misericordiarum filiis et filiabus benedixit et benedicet in caelo et in terra, 13 et pater et mater spiritualis filiis suis et filiabus spiritualibus et benedixit et benedicet. Amen.

14 Estote semper amatrices animarum vestrarum et omnium sororum vestrarum, 15 et sitis semper sollicitae observare quae Domino promisistis.

16 Dominus vobiscum sit semper et utinam vos sitis semper cum ipso. Amen.

Carta 1 (a Inés de Praga) Venerabili et sanctissimae virgini, dominae Agneti, filiae excellentissimi ac illustrissimi regis Bohemiae, 2 Clara, indigna famula Jesu Christi et ancilla inutilis dominarum inclusarum monasterii Sancti Damiani, sua ubique subdita et ancilla, recommendationem sui omnimodam cum reverentia speciali aeternae felicitatis gloriam adipisci.

3 Vestrae sanctae conversationis et vitae honestissimam famam, quae non solum mihi, sed fere in toto est orbe terrarum egregie divulgata, gaudeo plurimum in Domino et exsulto; 4 de quo non tantum ego singularis valeo exsultare, sed universi qui faciunt et facere desiderant servitium Jesu Christi.

5 Hinc est quod, cum perfrui potuissetis prae ceteris pompis et honoribus et saeculi dignitate, cum gloria excellenti valentes inclito Caesari legitime desponsari, sicut vestrae ac eius excellentiae decuisset, 6 quae omnia respuentes, toto animo et cordis affectu magis sanctissimam paupertatem et corporis penuriam elegistis, 7 sponsum nobilioris generis accipientes, Dominum Jesum Christum, qui vestram virginitatem semper immaculatam custodiet et illaesam.

8 Quem cum amaveritis casta estis, cum tetigeritis mundior efficiemini, cum acceperitis virgo estis; 9 cuius possibilitas fortior, generositas celsior, cuius aspectus pulchrior, amor suavior et omnis gratia elegantior.

10 Cuius estis iam amplexibus adstricta, qui pectus vestrum ornavit lapidibus pretiosis et vestris auribus tradidit inaestimabiles margaritas. 11 Et totam circumdedit vernantibus atque coruscantibus gemmis atque vos coronavit aurea corona signo sanctitatis expressa.

12 Ergo, soror carissima, immo domina veneranda nimium quia sponsa et mater estis et soror Domini mei Jesus Christi, 13 virginitatis inviolabilis et paupertatis sanctissimae vexillo resplendentissime insignita, in sancto servitio confortamini pauperis Crucifixi ardenti desiderio inchoato, 14 qui pro nobis omnibus crucis sustinuit passionem, eruens nos de potestate principis tenebrarum, qua ob transgressionem primi parentis vincti vinculis tenebamur, et nos reconcilians Deo Patri.

15 O beata paupertas, quae diligentibus et amplexantibus eam divitias praestat aeternas!

16 O sancta paupertas, quam habentibus et desiderantibus a Deo caelorum regnum promittitur et aeterna gloria vitaque beata procul dubio exhibetur!

17O pia paupertas, quam Dominus Jesus Christus, qui caelum terramque regebat et regit, qui dixit etiam et sunt facta, dignatus est prae ceteris amplexari! 18 Vulpes enim foveas, inquit, habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis, id est Christus, non habet ubi caput reclinet, sed inclinato capite tradidit spiritum.

19 Si ergo tantus et talis Dominus in uterum veniens virginalem, despectus, egenus et pauper in mundo voluit apparere, 20 ut homines, qui eram pauperrimi et egeni, caelestis pabuli sufferentes nimiam egestatem, efficerentur in illo divites regna caelestia possidendo, 21 exsultate plurimum et gaudete, repletae ingenti gaudio et laetitia spiritali, 22 quia, cum vobis magis placuisset contemptus saeculi quam honores, paupertas quam divitiae temporales et magis thesauros in caelo recondere quam in terra, 23 ubi nec rubigo consumit nec tinea demolitur et fures non effodiunt nec furantur, merces vestra copiosissima est in caelis, 24 et fere digne meruistis soror, sponsa et mater altissimi Patris Filii et gloriosae Virginis nuncupari.

25 Credo enim firmiter vos novisse quod regnum caelorum nonnisi pauperibus a Domino promittitur et donatur, quia dum res diligitur temporalis fructus amittitur caritatis; 26 Deo et mammonae deservire non posse, quoniam aut unus diligitur et alter odio habetur et aut uni serviet alterum contemnet; 27 et vestitum cum nudo certare non posse, quia citius ad terram deicitur qui habet unde teneatur; 28 et gloriosum manere in saeculo et illic regnare cum Christo, et quoniam ante foramen acus poterit transire camelus, scandere quam dives caelica regna.

29 Ideo abiecistis vestimenta, videlicet divitias temporales, nec luctanti succumbere penitus valeretis, ut per arctam viam et angustam portam possitis regna caelestia introire.

30 Magnum quippe ac laudabile commercium: relinquere temporalia pro aeternis, promereri caelestia pro terrenis, centuplum pro uno recipere ac beatam vitam perpetuam possidere.

31 Quapropter vestram excellentiam et sanctitatem duxi, prout possum, humilibus precibus in Christi visceribus supplicandam, quatenus in eius sancto servitio confortari velitis, 32 crescentes de bono in melius, de virtutibus in virtutes, ut cui toto mentis desiderio deservitis, dignetur vobis optata praemia elargiri.

33 Obsecro etiam vos in Domino, sicut possum, ut me vestram famulam, licet inutilem, et sorores ceteras vobis devotas mecum in monasterio commorantes habere velitis in sanctissimis vestris orationibus commendatas, 34 quibus subservientibus mereri possumus misericordiam Jesu Christi, ut pariter una vobiscum sempiterna mereamur perfrui visione.

35 Valete in Domino et oretis por me.

Carta 2 (a Inés de Praga)1 Filiae Regis regum, ancillae Domini dominantium, sponsae dignissimae Jesu Christi et ideo reginae praenobili dominae Agneti, 2 Clara, pauperum dominarum ancilla inutilis et indigna, salutem et semper in summa vivere paupertate.

3 Gratias ago gratiae largitori, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum creditur emanare, quod te tantis virtutum titulis decoravit et tantae perfectionis insigniis illustravit, 4 ut, perfecti Patris effecta diligens imitatrix, perfecta fieri merearis, ne oculi sui aliquid in te videant imperfectum.

5 Haec est illa perfectio, qua te sibi Rex ipse in aethereo thalamo sociabit, ubi sedet stellato solio gloriosus, 6 quod terreni regni fastigia vilipendens et oblationes imperialis coniugii parum dignas, 7 aemula sanctissimae paupertatis effecta in spiritu magnae humilitatis et ardentissimae caritatis eius adhaesisti vestigiis, cuius meruisti connubio copulari.

8 Cum vero noverim te virtutibus oneratam, parcens prolixitati verborum nolo verbis superfluis onerare, 9 licet tibi nihil superflui videatur ex illis de quibus posset tibi aliqua consolatio provenire. 10 Sed quia unum est necessarium, hoc unum obtestor et moneo per amorem illius, cui te sanctam et beneplacentem hostiam obtulisti, 11 ut tui memor propositi velut altera Rachel tuum semper videns principium, quod tenes teneas, quod facis facias nec dimittas, 12 sed cursu concito, gradu levi, pedibus inoffensis ut etiam gressus tui pulverem non admittant, 13 secura gaudens et alacris per tramitem caute beatitudine gradiaris, 14 nulli credens, nulli consentiens, quod te vellet ab hoc proposito revocare, quod tibi poneret in via scandalum, ne in illa perfectione, qua Spiritus Domini te vocavit, redderes Altissimo vota tua.

15 In hoc autem, ut mandatorum Domini securius viam perambules, venerabilis patris nostri fratris nostri Heliae, generalis ministri, consilium imitare; 16 quod praepone consiliis ceterorum et reputa tibi carius omni dono.

17 Si quis vero aliud tibi dixerit, aliud tibi suggesserit, quod perfectionem tuam impediat, quod vocationi divinae contrarium videatur, etsi debeas venerari, noli tamen eius consilium imitari, 18 sed pauperem Christum virgo pauper amplectere.

19 Vide contemptibilem pro te factum et sequere, facta pro ipso contemptibilis in hoc mundo. 20 Sponsum tuum prae filiis hominum speciosum, pro salute tua factum virorum vilissimum, despectum, percussum et toto corpore multipliciter flagellatum, inter ipsas crucis angustias morientem, regina praenobilis, intuere, considera, contemplare, desiderans imitari.

21 Cui si compateris conregnabis, condolens congaudebis, in cruce tribulationis commoriens cum ipso in sanctorum splendoribus mansiones aethereas possidebis 22 et nomem tuum in libro vitae notabitur futurum inter homines gloriosum.

23 Propter quod in aeternum et in saeculum seculi regni caelestis gloriam pro terrenis et transitoriis, aeterna bona pro perituris participes et vives in saecula saeculorum.

24 Vale, carissima soror et domina, propter Dominum tuum sponsum; 25 et me cum sororibus meis, quae gaudemus de bonis Domini, quae in te per suam gratiam operatur, stude tuis devotis orationibus Domino commendare. 26 Sororibus etiam tuis nos plurimum recommenda.

Carta 3 (a Inés de Praga)1 In Christo sibi reverendissimae dominae ac prae cunctis mortalibus diligendae sorori Agneti, illustris regis Bohemiae germanae, sed iam summo caelorum Regi sorori et sponsae, 2 Clara, humilima et indigna Christi ancilla et dominarum pauperum serva, salutis gaudia in auctore salutis et quidquid melius desiderari potest.

3 De sospitate tua, felici statu et successibus prosperis quibus te in incepto cursu ad obtinendum caeleste bravium vigere intelligo tanto repleor gaudio 4 tantaque in Domino exsultatione respiro, quanto te novi et arbitror vestigiorum pauperis et humilis Jesu Christi tam in me quam in aliis ceteris sororibus imitationibus mirifice supplere defectum.

5 Vere gaudere possum nec me aliquis posset a tanto gaudio facere alienam, 6 cum, quod sub caelo concupivi iam tenens, callidi hostis astutias et perditricem humanae naturae superbiam et vanitatem humana corda infatuantem te quadam mirabili ipsius Dei oris sapientiae praerogativa suffultam terribiliter ac inopinabiliter videam supplantare 7 absconsumque in agro mundi et cordium humanorum thesaurum incomparabilem, quo illud emitur a quo cuncta de nihilo facta sunt, humilitate, virtute fidei ac paupertatis bracchiis amplexari; 8 et, ut proprie ipsius apostoli verbis utar, ipsius Dei te iudico adiutricem et ineffabilis corporis eius cadentium membrorum sublevatricem.

9 Quis ergo de tantis mirandis gaudiis dicat me non gaudere? 10 Gaudeas igitur et tu in Domino semper, carissima, 11 nec te involvat amaritudo et nebula, o in Christo dilectissima domina, angelorum gaudium et corona sororum.

12 Pone mentem tuam in speculo aeternitatis, pone animam tuam in splendore gloriae, 13 pone cor tuum in figura divinae substantiae et transforma te ipsam totam per contemplationem in imagine divinitatis ipsius, 14

ut et ipsa sentias quod sentiunt amici gustando absconditam dulcedinem, quam ipse Deus ab initio suis amatoribus reservavit. 15 Et omnibus qui in fallaci mundo perturbabili suos caecos amatores illaqueant penitus praetermissis, illum totaliter diligas, qui se totum pro tua dilectione donavit, 16 cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, cuius praemiorum et eorum pretiositatis et magnitudinis non est finis; 17 illum dico Altissimi Filium, quem Virgo peperit et post cuius partum virgo permansit. 18 Ipsius dulcissimae matri adhaereas, quae talem genuit Filium, quem caeli capere non poterant, 19 et tamen ipsa parvulo claustro sacri uteri contulit et gremio puellari gestavit.

20 Quis non abhorreat humani hostis insidias, qui per fastum momentaneorum et fallacium gloriarum ad nihilum redigere cogit quod maius est caelo? 21 Ecce iam liquet per Dei gratiam dignissimam creaturarum fidelis hominis animam maiorem esse quam caelum, 22 cum caeli cum creaturis ceteris capere nequeant Creatorem, et sola fidelis anima ipsius mansio sit et sedes, et hoc solum per caritatem qua carent impii, 23 Veritate dicente: Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.

24 Sicut ergo Virgo virginum gloriosa materialiter, 25 sic et tu, sequens eius vestigia, humilitatis praesertim et paupertatis, casto et virgineo corpore spiritualiter semper sine dubietate omni portare potes, 26 illum continens a quo tu et omnia continentur, illud possidens quod et comparate cum ceteris huius mundi possessionibus transeuntibus fortius possidebis.

27 In quo quidam mundani reges et reginae falluntur, 28 quorum superbiae usque ad caelum licet ascenderint et caput eorum nubes tetigerit, quasi sterquillinium in fine perducuntur.

29 Super his autem quae me iam tibi reserare mandasti, 30 quae scilicet essent festa quae forte, ut te opinor aliquatenus aestimasse, in varietate ciborum gloriosissimus pater noster sanctus Franciscus nos celebrare specialiter monuisset, caritati tuae duxi respondendum.

31 Noverit quidem tua prudentia, quod praeter debiles et infirmas, quibus de quibuscumque cibariis omnem discretionem quam possemus facere nos monuit et mandavit, 32 nulla nostrum sana et valida nisi cibaria quadragesimalia tantum, tam in diebus ferialibus quam festivis, manducare deberet, die quolibet ieiunando, 33 exceptis diebus dominicis et Natalis Domini, in quibus bis in die comedere deberemus.

34 Et in diebus quoque Iovis solitis temporibus pro voluntate cuiuslibet, ut quae scilicet nollet, ieiunare non teneretur. 35 Nos tamen sanae ieiunamus quotidie praeter dies dominicos et Natalis. 36 In omni vero Pascha, ut scriptum beati Francisci dicit, et festivitatibus sanctae Mariae ac sanctorum apostolorum ieiunare etiam non tenemur, nisi haec festa in sexta feria evenirent; 37 et sicut praedictum est, semper quae sanae sumus et validae, cibaria quadragesimalia manducamus.

38 Verum quia nec caro nostra caro aenea est nec fortitudo lapidis fortitudo nostra, 39 immo fragiles et omni corporali sumus debilitati proclivae, 40 a quadam indiscreta et impossibili abstinentiae austeritate quam te aggressam esse cognovi, sapienter, carissima, et discrete te retrahi rogo et in Domino peto, 41 ut vivens confiteris Domino, rationabile tuum Domino reddas obsequium et tuum sacrificium semper sale conditum.

42 Vale semper in Domino, sicut me valere peropto, et tam me quam meas sorores tuis sacris orationibus recommenda.

Carta 4 (a Inês de Praga)1 Animae suae dimidiae et praecordialis amoris armariae singularis, illustri reginae, Agni Regis aeterni sponsae, dominae Agneti, matri suae carissimae ac filiae inter omnes alias speciali, 2 Clara, indigna Christi famula et ancilla inutilis ancillarum eius commorantium in monasterio Sancti Damiani de Assisio, 3 salutem et cum reliquis sanctissimis virginibus ante thronum Dei et Agni novum cantare canticum et quocumque ierit Agnum sequi.

4 O mater et filia, sponsa Regis omnium saeculorum, et si tibi non scripsi frequenter, prout anima tua et mea pariter desiderat et peroptat aliquatenus, non mireris 5 nec credas ullatenus incendium caritatis erga te minus ardere suaviter in visceribus matris tuae. 6 Hoc est impedimentum defectus nuntiorum et viarum pericula manifesta.

7 Nunc vero scribens caritati tuae congaudeo et exsulto tibi in gaudio spiritus, sponsa Christi, 8 quia velut altera virgo sanctissima, sancta Agnes, Agno immaculato, qui tollit peccata mundi, es mirifice desponsata, sumptis omnibus vanitatibus huius mundi.

9 Felix certe cui hoc sacro datur potiri convivio, ut ei adhaereatur totis cordis praecordiis, 10 cuius pulchritudinem omnia beata caelorum agmina incessabiliter admirantur, 11 cuius affectus afficit, cuius contemplatio reficit, cuius implet benignitas, 12 cuius replet suavitas, cuius memoria lucescit suaviter, 13 cuius odore mortui reviviscent, cuius visio gloriosa beatificabit omnes cives supernae Jerusalem: 14 quae cum sit splendor aeternae gloriae, candor lucis aeternae et speculum sine macula.

15 Hoc speculum quotidie intuere, o regina, sponsa Jesu Christi, et in eo faciem tuam iugiter speculare, 16 ut sic totam in-terius et exterius te adornes amictam circumdatamque varietatibus, 17 omnium virtutum floribus et vestimentis pariter adornata, sicut decet, filia et sponsa carissima summi Regis. 18 In hoc autem speculo refulget beata paupertas, sancta humilitas et ineffabilis caritas, sicut per totum speculum poteris cum Dei gratia contemplari.

19 Attende, inquam, principium huius speculi paupertatem positi siquidem in praesepio et in panniculis involuti. 20 O miranda humilitas, o stupenda paupertas! 21 Rex angelorum Dominus caeli et terrae in praesepio reclinatur! 22 In medio autem speculi considera humilitatem, saltem beatam paupertatem, labores innumeros ac poenalitates quas sustinuit pro redemptione humani generis. 23 In fine vero eiusdem speculi contemplare ineffabilem caritatem, qua pati voluit in crucis stipite et in eodem mori omni mortis genere turpiori.

24 Unde ipsum speculum, in ligno crucis positum, hic consideranda transeuntes monebat dicens: 25 O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus; 26 respondeamus, inquit, ei clamanti et eiulanti una voce, uno spiritu: Memoria memor ero et tabescet in me anima mea.

27 Huius igitur caritatis ardore accendaris iugiter fortius, o regina caelestis Regis! 28 Contemplans insuper indicibiles eius delicias, divitias et honores perpetuos 29 et suspirando prae nimio cordis desiderio et amore proclames:

30 Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum, sponse caelestis!

31 Curram nec deficiam, donec introducas me in cellam vinariam, 32 donec laeva tua sit sub capite meo et dextera fe liciter amplexabitur me, osculeris me felicissimo tui oris osculo.

33 In hac contemplatione posita, habeas memoriam pauperculae matris tuae, 34 sciens quod ego tuam felicem memoriam descripsi inseparabiliter in tabulis cordis mei, habens te prae omnibus cariorem.

35 Quid plura? Sileat in dilectione tua lingua carnis; hoc inquit et loquatur lingua spiritus. 36O filia benedicta, quoniam dilectionem, quam ad te habeo, nullatenus posset exprimere plenius lingua carnis, 37 hoc inquit quae semiplene scripsi, oro benigne ac devote suscipias, attendens in eis saltem affectum maternum, quo circa te ac filias tuas caritatis ardore afficior omni die, quibus me ac filias meas in Christo plurimum recommenda. 38 Ipsae vero filiae meae, sed praecipue virgo prudentissima Agnes, soror nostra, se tibi et filiabus tuis, quantum possunt, in Domino recommendant.

39 Vale, carissima filia, cum filiabus tuis usque ad thronum gloriae Dei et optate pro nobis.

40 Latores praesentium carissimos nostros fratrem Amatum, dilectum Deo et hominibus, et fratrem Bonaguram caritati tuae, quantum possum, praesentibus recommendo. Amen.

Carta a Ermentrudes

1 Ermentrudi sorori carissimae Clara Assisias humilis ancilla Jesu Christi, salutem et pacem.

2 Novi te, o carissima soror, mundi e caeno, opitulante gratia Dei, feliciter aufugisse; 3 quamobrem gaudeo et congratulor tibi ac iterum gaudeo te semitas virtutis cum tuis filiabus strenue calcare.

4 Esto, carissima, fidelis ei cui promisisti usque ad mortem, ab eodem enim coronaberis laurea vitae.

5 Brevis est labor hic noster, at merces aeterna; non te confundant strepitus mundi fugientis ut umbra; 6 saeculi fallacis non te dementent inania spectra; ad sibila inferni aures obtura et eius conatus fortis infringe; 7 adversa mala libenter sustine et prospera bona non te extollant: haec enim fidem exposcunt et illa exigunt; 8 quae Deo vovisti fideliter redde et ipse retribuet.

9 O carissima, caelum suspice quod nos invitat, ac tolle crucem et sequere Christum qui nos praecedit; 10 etenim post varias et multas tribulationes per ipsum intrabimus in gloriam suam.

11 Ama ex totis praecordiis Deum et Jesum, Filium eius, pro nobis peccatoribus crucifixum, nec de tua mente unquam excidat eius memoria; 12 fac mediteris iugiter mysteria crucis angoresque matris sub cruce stantis.

13 Ora et vigila semper. 14 Et opus quod bene coepisti instanter consumma et ministerium quod assumpsisti in paupertate sancta et humilitate sincera adimple.

15 Noli pavere, filia, fidelis Deus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis effundet super te et super filias tuas benedictionem suam; 16 et erit auxiliator vester et consolator optimus; redemptor noster est et merces aeterna.

17 Oremus Deum invicem pro nobis, sic enim altera alterius onus caritatis ferentes leviter adimplebimus legem Christi. Amen.