volver a tapa

OPUSCULA DICTATA

I. Benedictio fr. Bernardo data (BenBern)

Scribe, sicut dico tibi: Primus frater, quem dedit mihi Dominus, fuit frater Bernardus, etl: qui primo incepit et complevit perfectissime perfectionem sancti evangelii distribuendo bona sua omnia pauperibus; propter quod et propter multas alias praerogativas teneor ipsum magis diligere quam aliquem fratrem totius religionis. Unde volo et praecipio, sicut possum, quod, quicumque fuerit generalis minister, ipsum diligat et honoret tamquam me ipsum, et etiam alii ministri provinciales et fratres totius religionis ipsum teneant vice mea.

II. Benedictio s. Clarae et eius sororibus in scriptis missa (BenCl)

... ad consolandam ipsam scripsit ei per litteram suam benedictionem ac etiam absolvit ipsam ab omni defectu, si quem habuisset, in eius mandatis et voluntatibus et mandatis et voluntatibus Filii Dei.

III. Epistola civibus Bononiensibus scripta (EpBon)

Dixit etiam (scl. fr. Martinus de Bartona) quod frater quidam, qui stetit in oratione Brixiae in die Natali Domini, in terrae motu, quem praedixerat sanctus Franciscus et per omnes scholas Bononiae per fratres praedicari fecerat, per litteram, in qua fuit falsum Latinum, et ecclesia corruit, sub ruina lapidum illaesus inventus est.

IV. Epistola s. Clarae de ieiunio scripta (EpCl )

Super his autem, quae me iam tibi reserare mandasti, quae scilicet essent festa, quae forte ut te opinor aliquatenus aestimasse in varietate ciborum gloriosissimus pater noster sanctus Franciscus nos celebrare specialiter monuisset, caritati tuae duxi respondendum: Noverit quidem tua prudentia, quod praeter debiles et infirmas, quibus de quibuscumque cibariis omnem discretionem quam possemus facere nos monuit et mandavit, nulla nostrum sana et valida nisi cibaria quadragesimalia tantum, tam in diebus ferialibus quam festivis, manducare deberet, die quolibet ieiunando exceptis diebus dominicis et Natalis Domini, in quibus bis in die comedere deberemus. Et in diebus quoque Jovis solitis temporibus pro voluntate cuiuslibet, ut quae scilicet nollet, ieiunare non teneretur. Nos tamen sanae ieiunamus cotidie praeter dies dominicos et Natalis. In omni vero Pascha, ut scriptum beatiFrancisci dicit, et festivitatibus sanctae Mariae ac sanctorum Apostolorum ieiunare etiam non tenemur, nisi haec festa in sexta feria evenirent; et sicut praedictum est, semper, quae sanae sumus et validae, cibaria quadragesimalia manducamus.

V. Epistola dominae Jacobae scripta (EpJac)

(... invenitur mulier sancta portasse quidquid ad patris portandum exsequias facta prius littera continebat): Nam cinerei coloris pannum, quo recedentis corpusculum tegeretur, cereos quoque plurimos, sindonem pro facie, pulvillum pro capite et ferculum quoddam, quod sanctus appetierat detulit.

VI. Epistola fratribus Franciae missa (E pFrancl

. . . scripsit beatus Franciscus propria manu litteram...ministro et fratribus Franciae, ut visis litteris iubilarent, laudes Deo Trinitati dicentes: Benedicamus Patrem et Filium cum Spiritu Sancto.

VII. Testamentum Senis factum (TestSen)

Scribe qualiter benedico cunctis 1 fratribus meis, qui sunt in religione et qui venturi erunt usque ad finem saeculi... Quoniam propter debilitatem et dolorem infirmitatis loqui non valeo, breviter in istis tribus verbis patefacio fratribus meis voluntatem meam, videlicet: ut in signum memoriae meae benedictionis et mei testamenti semper diligant se ad invicem, semper diligantet observent dominam nostram sanctam paupertatem, et ut semper praelatis et omnibus clericis sanctae matris ecclesiae fideles et subiecti existant.

VIII. De vera et perfecta laetitia (VPLaet)

Idem (fr. Leonardus) retulit ibidem quod una die beatus Franciscus apud Sanctam Mariam vocavit fratrem Leonem et dixit:

Frater Leo, scribe. Qui respondit: Ecce paratus sum. Scribe - inquit - quae est vera laetitia. Venit nuntius et dicit quod omnes magistri de Parisius venerunt ad Ordinem, scribe, non vera laetitia. Item quod omnes praelati ultramontani, archiepiscopi et episcopi; item quod rex Franciae et rex Angliae: scribe, non vera laetitia. Item, quod fratres mei iverunt ad infideles et converterunt eos omnes ad fidem; item, quod tantam gratiam habeo a Deo quod sano infirmos et facio multa miracula: dico tibi quod in his omnibus non vera laetitia. Sed quae est vera laetitia? Redeo de Perusio et de nocte profunda venio huc et est tempus hiemis lutosum et adeo frigidum, quod dondoli aquae frigidae congelatae fiunt ad extremitates tunicae et percutiunt semper crura, et sanguis emanat ex vulneribus talibus. Et totus in luto et frigore et glacie venio ad ostium, et postquam diu pulsavi et vocavi, venit frater et quaerit: Quis est? Ego respondeo: Frater Franciscus. Et ipse dicit: Vade; non est hora decens eundi; non intrabis. Et iterum insistenti respondeat: Vade, tu es unus simplex et idiota; admodo non venis nobis; nos sumus tot et tales, quod non indigemus te. Et ego iterum sto ad ostium et dico: Amore Dei recolligatis me ista nocte. Et ille respondeat: Non faciam. Vade ad locum Cruciferorum et ibi pete. Dico tibi quod si patientiam habuero et non fuero motus, quod in hoc est vera laetitia et vera virtus et salus animae.