volver a tapa

OPUSCULA VARIA

ADMONITIONES

(Cap. I: De corpore Domini)

Dicit Dominus Jesus discipulis suis: Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. Si cognosceretis me, et Patrem meum utique cognosceretis; et amodo cognoscetis eum et vidistis eum. Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis. Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sunt et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joa 14, 69) meum. Pater lucem habitat inaccessibile? (cfr. 1 Tim 6, 16), et spiritus est Deus (Joa 4, 24), et Deum nemo vidit unquam (Joa 1, 18). Ideo nonnisi in spiritu videri potest, quia spiritus est qui vivificat; caro non prodest quidquam (Joa 6, 64). Sed nec filius in eo, quod aequalis est Patri, videtur ab aliquo aliter quam Pater, aliter quam Spiritus Sanctus. Unde omnes qui viderunt Dominum Jesum secundum humanitatem et non viderunt et crediderunt secundum spiritum et divinitatem, ipsum esse verum Filium Dei, damnati sunt. Ita et modo omnes qui vident sacramentum, quod sanctificatur per verba Domini super altare per manum sacerdotis in forma panis et vini, et non vident et credunt secundum spiritum et divinitatem, quod sit veraciter sanctissimum corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi, danmati sunt, ipso Altissimo attestante , qui ait: Hoc est corpus meum et sanguis mei Novi testamenti [qui pro multis effundetur] (cfr. Mc 14, 22.24); et: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam (cfr. Joa 6, 55). Unde spiritus Domini, qui habitat in fidelibus suis, ille est qui recipit sanctissimum corpus et sanguinem Domini. Omnes alii, qui non habent de eodem spiritu et praesumunt recipere eum, iud icium sibi manducant et bibunt (cfr. 1 Cor 11, 29), nobis ostendit in sacro pane. Et sicut ipsi intuitu carnis suae tantum eius carnem videbant, sed ipsum Deum esse credebant oculis spiritualibus contemplantes, sic et nos videntes panem et vinum oculis corporeis videamus et credamus firmiter, eius sanctissimum corpus et sanguinem vivum esse et verum. Et tali modo semper est Dominus cum fidelibus suis, sicut ipse dicit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (cfr. Mt 28, 20).

(Cap. II: De malo propriae voluntatis]

Dixit Dominus ad Adam: De omni ligno comede, de ligno autem scientiae boni et mali non comedas (cfr. Gen 2, 16.17). De omni ligno paradisi poterat comedere, quia, dum non venit contra obedientiam, non peccavit. Ille enim comedit de ligno scientiae boni, qui sibi suam voluntatem appropriat et se exaltat de bonis, quae Dominus dicit et operatur in ipso; et sic per suggestionem diaboli et transgressionem mandati factum est pomum scientiae mali. Unde oportet, quod sustineat poenam.

[Cap. III: De perfecta obedientia]

Dicit l Dominus in Evangelio: Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus (Lc 14, 33); et: Qui voluerit animam suam salvam facere perdet illam (Lc 9, 24). Ille homo relinquit omnia, quae possidet, et perdit corpus suum, qui se ipsum totum praebet ad obedientiam in manibus sui praelati. Et quidquid facit et dicit, quod ipse sciat, quod non sit contra voluntatem eius, dum bonum sit quod facit, vera obedientia est. Et si quando subditus videat meliora et utiliora animae suae quam ea, quae sibi praelatus praecipiat, sua voluntarie Deo sacrificet; quae autem sunt praelati, opere studeat adimplere. Nam haec est caritativa obedientia (cfr. 1 Petr 1, 22), quia Deo et proximo satisfacit.

Si vero praelatus aliquid contra animam suam praecipiat, licet ei non obediat, tamen ipsum non dimittat. Et si ab aliquis persecutionem inde sustinuerit, magis eos diligat propter Deum. Nam qui prius persecutionem sustinet, quam velit a suis fratribus separari, vere permanet in perfecta obedientia, quia ponit animam suam (cfr. Joa 15, 13) pro fratribus suis. Sunt enim multi religiosi, qui sub specie meliora videndi quam quae sui praelati praecipiunt, retro aspiciunt (cfr. Lc 9, 62) et ad vomitum propriae voluntatis redeunt (cfr. Prov 26, 11; 2 Petr 2, 22); illi omicidae sunt et propter mala sua exempla multas animas perdere faciunt.

( Cap . IV: Ut nemo appropriet sibi praelationem )

Non veni ministrari, sed ministrare (cfr. Mt 20, 28), dicit Dominus. Illi qui sunt super alios constituti, tantum de illa praelatione glorientur, quantum si essent in abluendi fratrum pedes officio deputati. Et quanto agis turbantur de ablata sibi praelatione quam de pedem officio, tanto magis sibi locutos ad periculum animae componunt (cfr. Joa 12, 6).

( Cap . V: Ut nemo superbiat, sed glorietur in cruce Domini)

Attende, o homo, in quanta excellentia posuerit te Dominus Deus, quia creavit et formavit te ad imaginem dilecti Filii sui secundum corpus et similitudinem (cfr. Gen 1, 26) secundum spiritum. Et omnes creaturae, quae sub caelo sunt, secundum se serviunt, cognoscunt et obediunt Creatori suo melius quam tu. Et etiam daemones non crucifixerunt eum, sed tu cum ipsis crucifixisti eum et adhuc crucifigis delectando in vitiis et peccatis. Unde ergo potes gloriari? Nam si tantum esses subtilis et sapiens quod omnem scientiam (cfr. 1 Cor 13,2) haberes et scires interpretari omnia genera linguarum (cfr. 1 Cor 12,28) et subtiliter de caelestibus rebus perscrutari, in omnibus his non potes gloriari; quia unus daemon scivit de caelestibus et modo scit de terrenis plus quam omnes homines, licet aliquis fuerit, qui summae sapientiae cognitionem a Domino receperit specialem. Similiter et si esses pulchrior et ditior omnibus et etiam si faceres mirabilia, ut daemones fugares, omnia ista tibi sunt contraria et nihil ad te pertinet et in his nil potes gloriari; sed in hoc possumus gloriari in inf irmitatibus nostris (cfr. 2 Cor 12,5) et baiulare quotidie sanctam crucem Domini nostri Jesu Christi (cfr. Lc 14,27).

(Cap. VI: De imitatione Domini)

Attendamus, omnes fratres, bonum pastorem, qui pro ovibus suis salvandis crucis sustinuit passionem. Oves Domini secutae fuerunt eum in tribulatione et persecutione, verecundia et fame, in infirmitate et tentatione et ceteris aliis; et de his receperunt a Domino vitam sempiternam. Unde magna verecundia est nobis servis Dei, quod sancti fecerunt opera et nos recitando ea volumus recipere gloriam et honorem.

(Cap. VII: Ut bona operatio sequatur scientiam)

Dicit apostolus: littera occidit, spiritus autem vivificat (2 Cor 3, 6). Illi sunt mortui a littera, qui tantum sola verba cupiunt scire, ut sapientiores teneantur inter alios et possint acquirere magnas divitias dantes consanguineis et amicis. Et illi religiosi sunt mortui a littera, qui spiritum divinae litterae nolunt sequi, sed solum verba magis cupiunt scire et aliis interpretari . Et illi sunt vivificati a spiritu divinae litterae, qui omnem litteram, quam sciunt et cupiunt scire, non attribuunt corpori, sed verbo et exemplo reddunt ea altissimo Domino Deo, cuius est omne bonum .

(Cap. VIII: De peccato invidiae vitando)

Ait apostolus: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto (1 Cor 12, 3); et: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Rom 3, 12). Quicumque ergo invidet fratri suo de bono, quod Dominus dicit et facit in ipso, pertinet ad peccatum blasphemiae, quia ipsi Altissimo invidet (cfr. Mt 20,15), qui dicit et facit omne bonum.

(Cap. IX: De dilectione)

Dicit Dominus: Diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Mt 5, 44). Ille enim veraciter diligit inimicum suum, qui non dolet de iniuria, quam sibi facit, sed de peccato animae suae uritur propter amorem Dei. Et ostendat ei ex operibus dilectionem .

(Cap. X: De castigatione corporis)

Multi sunt, qui dum peccant vel iniuriam recipiunt, saepe inculpant inimicum vel proximum. Sed non est ita: quia unusquisque in sua potestate habet inimicum, videlicet corpus, per quod peccat. Unde beatus ille servus (Mt 24, 46), qui talem inimicum traditum in sua potestate semper captum tenuerit et sapienter se ab ipso custodierit; quia dum hoc fecerit, nullus alius inimicus visibilis vel invisibilis ei nocere poterit

(Cap. XI: Ut nemo corrumpatur malo alterius l

Servo Dei nulla res displicere debet praeter peccatum. Et quocumque modo aliqua persona peccaret, et propter hoc servus Dei non ex caritate turbaretur et irasceretur, thesaurizat sibi culpam (cfr. Rom 2, 5). Ille servus Dei, qui non irascitur neque conturbat se pro aliquo recte vivit sine proprio . Et beatus est, qui non remanet sibi aliquid reddens quae sunt caesaris caesari, et quae sunt Dei Deo (Mt 22,21).

(Cap. XII: De cognoscendo spiritu Domini)

Sic potest cognosci servus Dei, si habet de spiritu Domini: cum Dominus operaretur per ipsum aliquod bonum, si caro eius non inde se exaltaret, quia semper est contraria omni bono, sed si magis ante oculos se haberet viliorem et omnibus aliis hominibus minorem se existimaret.

(Cap. XIII: De patientia)

Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabnttur (Mt 5, 9). Non potest cognoscere servus Dei, quantam habeat patientiam et humilitatem in se, dum satisfactum est sibi . Cum autem venerit tempus, quod illi qui deberent sibi satisfacere, faciunt sibi contrarium, quantam ibi patientiam et humilitatem tantam habet et non plus.

(Cap. XIV: De paupertate spiritus)

Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,3). Multi sunt, qui orationibus et officiis insistentes multas abstinentias et afflictiones in suis corporibus faciunt, sed de solo verbo, quod videtur esse iniuria suorum corporum vel de aliqua re, quae sibi auferretur, scandalizati continuo perturbantur. Hi non sunt pauperes spiritu; quia qui vere pauper est spiritu, se ipsum odit et eos diligit qui eum percutiunt in maxilla (cfr. Mt 5. 39).

(Cap. XV: De pace)

Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Mt 5, 9) . Illi sunt vere pacifici, qui de omnibus, quae in hoc saeculo patiuntur, propter amorem Domini nostri Jesu Christi in animo et corpore pacem servant.

(Cap. XVI De munditia cordis)

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt 5, 8). Vere mundo corde sunt qui terrena despiciunt, caelestia quaerunt et semper adorare et videre Dominum Deum vivum et verum mundo corde et animo non desistunt.

(Cap. XVII: De humili servo Dei)

Beatus ille servus (Mt 24, 46), qui non magis se exaltat de bono, quod Dominus dicit et operatur per ipsum, quam quod dicit et operatur per alium. Peccat homo, qui magis vult recipere a proximo suo, quam non vult dare de se Domino Deo .

(Cap. XVIII: De compassione proximi)

Beatus homo, qui sustinet proximum suum secundum suam fragilitatem in eo, quod vellet sustineri ab ipso, si in consimili casu esset (cfr. Gal 6, 2; Mt 7, 12). Beatus servus, qui omnia bona reddit Domino Deo, quia qui sibi aliquid retinuerit abscondit in se pecuniam Domini Dei sui (Mt 25,18) et quod putabat habere, auferetur ab eo (Lc 8, 18).

(Cap. XIX: De humili servo Dei)

Beatus servus, qui non tenet se meliorem, quando magnificatur et exaltatur ab hominibus, sicuti quando tenetur vilis, simplex et despectus, quia quantum est homo coram Deo, tantum est et non plus. Vae illi religioso, qui ab aliis positus est in alto et per suam voluntatem non vult descendere. Et beatus ille servus (Mt 24, 46), qui non per suam voluntatem ponitur in alto et semper desiderat esse sub pedibus aliorum .

(Cap. XX: De bono et vano religioso)

Beatus ille religiosus, qui non habet iucunditatem et laetitiam nisi in sanctissimis eloquiis et operibus Domini et cum his producit homines ad amorem Dei cum gaudio et laetitia (cfr. Ps 50, 10). Vae illi religioso, qui delectat se in verbis otiosis et vanis et cum his producit homines ad risum .

(Cap. XXI: De inani et loquaci religioso)

Beatus servus, qui quando loquitur, sub specie mercedis omnia sua non manifestat et non est velox ad loquendum (cfr. Prov 29,20), sed sapienter providet, quae debet loqui et respondere. Vae illi religioso, qui bona, quae Dominus sibi ostendit, non retinet in corde suo (cfr. Lc 2, 19.51) et aliis non ostendit per operationem, sed sub specie mercedis magis hominibus verbis cupit ostendere . Ipse recipit mercedem suam (cfr. Mt. 6, 2.16) et audientes parum fructum reportant.

(Cap. XXII: De correctione)

Beatus servus, qui disciplinam, acusationem et reprehensionem ita patienter ab aliquo sustineret sicut a semetipso. Beatus servus, qui reprehensus benigne acquiescit, verecunde obtemperat, humiliter confitetur et libenter satisfacit. Beatus servus, qui non est velox ad se excusandum et humiliter sustinet verecundiam et reprehensionem de peccato, ubi non commisit culpam .

( Cap. XXIII: De humilitate)

Beatus servus, qui ita inventus est humilis inter subditos suos, sicuti quando esset inter dominos suos. Beatus servus, qui semper permanet sub virga correctionis. Fidelis et prudens servus est (cfr. Mt 24, 45) qui in omnibus suis offensis non tardat interius punire per contritionem et exterius per confessionem et operis satisfactionem.

(Cap. XXIV: De vera dilectione)

Beatus servus, qui tantum diligeret fratrem suum, quando est infirmus, quod non potest ei satisfacere, quantum quando est sanus, qui potest ei satisfacere .

(Cap. XXV: Item de eodem)

Beatus servus, qui tantum diligeret et timeret fratrem suum, cum esset longe ab ipso, sicuti quando esset cum eo, et non diceret aliquid post ipsum, quod cum caritate non posset dicere coram ipso

(Cap. XXVI: Ut servi Dei honorent clericos)

Beatus servus, qui portat fidelll in clericis, qui vivunt recte secundum formam Ecclesiae Romanae. Et vae illis qui ipsos despiciunt; licet enim sint peccatores, tamen nullus debet eos iudicare, quia ipse solus Dominus reservat sibi ipsos ad iudicanduln. Nam quantum est maior administratio eorum, quam habent de sanctissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, quod ipsi recipiunt et ipsi soli aliis ministrant, tantum plus peccatum habent, qui peccant in ipsis, quam in omnibus aliis homininibus istius mundi.

(Cap. XXVII: De virtute effugante vitio)

Ubi caritas est et sapientia, ibi llec timor nec ignorantia.

Ubi est patientia et humilitas, ibi nec ira nec perturbatio.

Ubi est paupertas cum laetitia, ibi nec cupiditas nec avaritia.

Ubi est quies et meditatio, ibi neque sollicitudo neque vagatio.

Ubi est timor Domini ad atrium suum custodiendum (cfr. Lc 11, 21), ibi inimicus non potest habere locum ad ingrediendum.

Ubi est misericordia et discretio, ibi nec superfluitas nec induratio.

(Cap. XXVIII: De abscondendo bono ne perdatur)

Beatus servus, qui thesaurizat in caelo (cfr. Mt 6,20) bona, quae Dominus sibi ostendit et sub specie mercedis non cupit manifestare hominibus, quia ipse altissimus manifestabit opera eius quibuscumque placuerit. Beatus servus, qui secreta Domini observat in corde suo (cfr. Lc 2, 19.51)

CANTICUM FRATRIS SOLIS (CANTSOL)

Canticum fratris solis vel Laudes creaturarum

Altissimu onnipotente bon signore, tue so le laude, la gloria e l'onore et onne benedictione.

Ad te solo, altissimo, se konfano, et nullu homo ene dignu te mentovare.

Laudato sie, mi signore, cun tucte le tue creature, spetialmente messor lo frate sole, lo qual'e iorno, et allumini noi per loi.

Et ellu e bellu e radiante con grande splendore, de te, altissimo, porta significatione.

Laudato si, mi signore, per sora luna e le stelle, in celu l'ai formate clarite et pretiose et belle .

Laudato si, mi signore, per frate vento, et per aere et nubilo et sereno et omne tempo, per lo quale al e tue creature dai sustentamento

Laudato si, mi signore, per sor aqua, la quale e multo utile et humile et pretiosa et casta.

Laudato si, mi signore, per frate focu, per lo quale enn'allumini la nocte, ed ello e bello et iocundo et robustoso et forte.

Laudato si, mi signore, per sora nostra matre terra, la quale ne sustenta et governa, et produce diversi fructi con coloriti flori et herba.

Laudato si, mi signore, per quelli ke perdonano per lo tuo amore, et sostengo infirmitate et tribulatione.

Beati quelli ke '1 sosterrano in pace, ka da te, altissimo, sirano incoronati.

Laudato si, mi signore, per sora nostra morte corporale, da la quale nullu homo vivente po' skappare.

Guai a quelli, ke morrano ne le peccata mortali beati quelli ke travara ne le tue sanctissime voluntati, ka la morte secunda nol farra male.

Laudate et benedicete mi signore, et rengratiate et serviateli cun grande humilitate.

Versio cantici latina

Altissime, omnipotens, bone Domine, tuae sunt laudes, gloria et honor et omni benedictio (cfr. Apoc 4, 9.11)

Tibi soli, Altissime, conveniunt, et nullus homo est dignus te nominare. Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua (cfr. Tob 8, 7), principaliter cum domino fratre sole, qui est dies, et illuminas nos per ipsum.

Et ipse est pulcher et irradians magno splen

dore; de te, altissime, profert significationem.

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas (cfr. Ps 148, 3), quas in caelo creasti claras et pretiosas et bellas.

Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum et propter aerem et nubes et serenitatem et omne tempus (cfr. Dan 3, 6465), per quod das tuis creaturis alimentum (cfr. Ps 103, 1314).

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam (cfr. Ps 148, 45), quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.

Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem (cfr. Dan 3, 66), pel quem noctem illuminas (cfr. Ps. 77, 14), et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis.

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram (cfr. Dan 3, 74) quae nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba (cfr. Ps 103, 1314).

Laudatus sis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt propter tuum amorem (cfr. Mt6, 12), et sustinent infirmitatem et tribulationem.

Beati illi, qui ea sustinebunt in pace (cfr.

Mt 5, 10), quia a te, altissime, coronabuntur.

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem, quam nullus homo vivens potest evadere.

Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus; beati illi, quos reperiet in tuis sanctissimis voluntatibus, qui secunda mors non faciet eis malum (cfr. Apoc 2, 11; 20, 6).

Laudate et benedicite Dominum meum (cfr. Dan 3, 85), gratias agite et servite illi magna humilitate.

Laudes Dei attissimi (LaudDei)

Tu es sanctus Dominus Deus solus, qui facis mirabilia (Ps 76, 15). Tu es fortis, tu es magnus (cfr. Ps 85, 10), tu es altissimus, tu es rex omnipotens, tu pater sancte (Joa 17, 11), rex caeli et terrae (cfr. Mt 11, 25). Tu es trinus et unus Domihus Deus deorum(cfr. Ps 135,2); tu es bonum, omne bonum, summum bonum, Dominus Deus vivus et verus (cfr. 1 Thess 1,9). Tu es amor, caritas; tu es sapientia, tu es humilitas, tu es patientia (Ps 70,5), tu es pulchritudo, tu es mansuetudo, tu es securitas, tu es quietas, tu es gaudium, tu es spes nostra et laetitia, tu es iustitia, tu es temperantia, tu es omnia divitia nostra ad sufficientiam. Tu es pulchritudo, tu es mansuetudo; tu es protector (Ps 30,5), tu es custos et defensor noster; tu es fortitudo (cfr. Ps 42,2), tu es refrigerium. Tu es spes nostra, tu es fides nostra, tu es caritas nostra, tu es tota dulcedo nostra, tu es vita aeterna nostra: Magnus et admirabilis Dominus, Deus omnipotens, misericors Salvator.

B: Benedictio fratri Leoni data (BenLeo)

Benedicat tibi Dominus et custodiat te; ostendat faciem suam tibi et misereatur tui.

Convertat vultum suum ad te et det tibi pacem (Num 6, 2426). Dominus benedicat, frater Leo, te (cfr. Num 6, 27b).

Appendix

Verba in ipso autographo a fratre Leone atramento rubro addita nobis manifestant, quomodo textus superius citati scripti sunt. In margine enim superiori illius lateris, in quo habetur benedictio fratri Leoni impertita, sic legitur:

"Beatus Franciscus duobus annis ante mortem suam fecit quadragesimam in loco Alvernae ad honorem beatae virginis, matris Dei, et beati Michaelis archangeli a festo assumptionis sanctae Mariae virginis usque ad festum sancti Michaelis septembris; et facta est super eum manus Domini; post visionem et allocutionem Seraphim et impressionem stigmatum Christi in corpore suo fecit has laudes ex alio latere chartulae scriptas et manu sua scripsit gratias agens Deo de beneficio sibi collato".

Infra textum benedictionis ab ipso fratre Leone etiam atrarnento rubro haec verba addita sunt:

"Beatus Franciscus scripsit manu sua istam benedictionem mihi fratri Leoni".

Ad calcem lateris denique infra signum "Tau cum capite" a beato Francisco delineatum accuratius exponit:

"Simili modo fecit istud signum thau(!) cum capite manu sua".

SALUTATIO BEATAE MARIAE VIRGINIS (SALBMV)

Ave Domina, sancta Regina, sancta Dei genetrix Maria, quae es virgo ecclesia facta et electa a sanctissimo Patre de caelo, quam consecravit cum sanctissimo dilecto Filio suo et Spiritu sancto Paraclito, in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum. Ave palatium eius; ave tabernaculum eius; ave domus eius. Ave vestimentum eius; ave ancilla eius; ave mater eius; et vos omnes sanctae virtutes, quae per gratiam et illuminationem Spiritus sancti infundimini in corda fidelium, ut de infidelibus fideles Deo faciatis.

SALUTATIO VIRTUTUM (SALVIRT)

Ave, regina sapientia, Dominus te salvet2 cum tua sorore sancta pura simplicitate. Domina sancta paupertas, Dominus te salvet cum tua sorore sancta humilitate. Domina sancta caritas, Dominus te salvet cum tua sorore sancta obedientia. Sanctissimae virtutes, omnes vos salvet Dominus, a quo venitis et proceditis. Nullus homo est penitus in toto mundo, qui unam ex vobis possit habere, nisi prius moriatur. Qui unam habet et alias non offendit, omnes habet. Et qui unam offendit, nullam habet et omnes offendit (cfr. Jac 2, 10). Et unaquaque confundit vitia et peccata. Sancta sapientia confundit satan et omnes malitias eius. Pura sancta simplicitas confundit omnem sapientiam huius mundi (cfr. 1 Cor 2, 6) et sapientiam corporis 7. Sancta paupertas confundit cupiditatem et avaritiam et curas huius saeculi. Sancta humilitas confundit superbiam et omnes homines, qui sunt in mundo, similiter et omnia, quae in mundo sunt. Sancta caritas confundit omnes diabolicas et carnales tentationes et omnes carnales timores (cfr. 1 Joa 4, 18). Sancta obedientia confundit omnes corporales et carnales voluntates et habet mortificatum corpus suum ad obedientiam spiritus et ad obedientiam fratris sui et est subditus et suppositus omnibus hominibus, qui sunt in mundo, et non tantum solis hominibus, sed etiam omnibus bestiis et feris, ut possint facere de eo, quicquid voluerint, quantum fuerit eis datum desuper a Domino (cfr. Joa 19, 11).

EPISTOLA AD SANCTUM ANTONIUM (EPANT)

Fratri Antonio episcopo meo Frater Franciscus salutem . Placet mihi quod sacram theologiam legas fratribus, dummodo inter huius studium orationis et devotionis Spiritum non exstinguas, sicut in regula continetur

EPISTOLA AD CLERICOS (EPCLER)

Recensio prior

Attendamus, omnes clerici, magnum peccatum et ignorantiam, quam quidam habent super sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sacratissima nomina et verba eius scripta, quae sanctificant corpus. Scimus, quia non potest esse corpus, nisi prius sanctificetur a verbo. Nihil enim habemus et videmus corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo nisi corpus et sanguinem, nomina et verba, per quae facti sumus et redempti "de morte ad vitam" (1 Joa 3, 14). Omnes autem illi qui ministrant tam sanctissima mysteria, considerent intra se, maxime hi qui illicite ministrant, quam viles sint calices, corporales et linteamina, ubi sacrificatur corpus et sanguis eiusdem. Et a multis in locis vilibus collocatur et relinquitur, miserabiliter portatur et indigne sumitur et indiscrete aliis ministratur. Nomina etiam et verba eius scripta aliquando pedibus conculcantur; quia "animalis homo non percipit ea quae Dei sunt" (1 Cor 2, 14). Non movemur de his omnibus pietate, cum ipse pius Dominus in manibus nostris se praebeat et eum tractemus et sumamus quotidie per os nostrum? An ignoramus, quia venire debemus in manus eius? Igitur de his omnibus et aliis cito et firmiter emendemus; et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et in loco pretioso ponatur et consignetur. Similiter nomina et verba Domini scripta, ubicumque inveniantur in locis immundis, colligantur et in loco honesto debeant collocari. Haec omnia usque in finem universi cterici tenentur super omnia observare. Et qui hoc non fecerint, sciant se debere coram Domino nostro Jesu Christo "in die iudicii" reddere "rationem" (cfr. Mt 12, 36). Hoc scriptum, ut melius debeat observari, sciant se benedictos a Domino Deo, qui illud fecerinl exemplari.

Recensio posterior

Attendamus, omnes clerici, magnum peccatum et ignorantiam, quam quidam habent super sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sacratissima nomina et verba eius scripta, quae sanctificant corpus. Scimus, quia non potest esse corpus, nisi prius sanctificetur a verbo. Nihil enim habemus et videmus corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo, nisi corpus et sanguinem, nomina et verba, per quae facti sumus et redempti "de morte ad vitam" (1 Joa 3, 14). Omnes autem illi qui ministrant tam sanctissima ministeria considerent intra se, maxime hi qui indiscrete ministrant, quam viles sint calices, corporalia et linteamina, ubi sacrificatur corpus et sanguis Domini nostri . Et a multis in locis vilibus relinquitur, miserabiliter portatur et indigne sumitur et indiscrete aliis ministratur. Nomina etiam et verba eius scripta aliquando pedibus conculcantur; quia "animalis homo non percipit ea quae Dei sunt" (1 Cor 2, 14). Non movemur de his omnibus pietate, cum ipse pius Dominus in manibus nostris se praebeat et eum tractemus et sumamus quotidie per os nostrum? An ignoramus, quia debemus venire in manus eius? Igitur de his omnibus et aliis cito et firmiter emendemus; et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et in loco pretioso ponatur et consignetur. Similiter nomina et verba Domini scripta, ubicumque inveniantur in locis immundis, colligantur et in loco honesto debeant collocari. Et scimus, quia haec omnia tenentur super omnia observare secundum praecepta Domini et constitutiones sanctae matriis Ecclesiae. Et qui hoc non fecerit, sciat, se coram Domino nostro Jesu Christo "in die iudicii" reddere "rationem" (cfr. Mt 12, 36). Hoc scriptum, ut melius debeat observari, sciant se benedictos a Domino Deo, qui ipsum fecerint exemplari.

EPISTOLA AD CUSTODES I (EPCUST I)

Universis custodibus fratrum minorum, ad quos litterae istae pervenerint, frater Franciscus in Domino Deo vester servus et parvulus, salutem cum novis signis caeli et terrae, quae magna et excellentissima sunt apud Deum et a multis religiosis et aliis hominibus minima reputantur.

Rogo vos plus quam de me ipso, quatenus, cum decet et videritis expedire, clericis humiliter supplicetis, quod sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sancta nomina et verba eiusscripta, quae sanctificant corpus, super omnia debeant venerari. Calices, corporalia, ornamenta altaris et omnia, quae pertinent ad sacrificium, pretiosa habere debeant. Et si in aliquo loco sanctissimum corpus Domini fuerit pauperrime collocatum, iuxta mandatum Ecclesiae in loco pretioso ab eis ponatur et consignetur et cum magna veneratione portetur et cum discretione aliis ministretur. Nomina etiam et verba Domini scripta, ubicumque inveniantur in locis immundis, colligantur et in loco honesto debeant collocari. Et in omni praedicatione, quam facitis, de poenitentia populum moneatis, et quod nemo potest salvari, nisi qui recipit sanctissimum corpus et sanguinem Domini (cfr. Joa 6, 54). Et, quando a sacerdote sacrificatur super altare et in aliqua parte portatur, omnes gentes flexis genibus reddant laudes, gloriam et honorem Domino Deo vivo et vero. Et de laude eius ita omnibus gentibus annuntietis et praedicetis, ut omni hora et quando pulsantur campanae semper ab universo populo omnipotenti Deo laudes et gratiae referantur per totam terram.

Et, ad quoscumque fratres meos custodes pervenerit hoc scriptum et exemplaverint et apud se habuerint et pro fratribus,qui habent officium praedicationis et custodiam fratrum, fecerint exemplari et omnia, quae continentur in hoc scripto, praedicaverint usque in finem, sciant se habere benedictionem Domini Dei et meam. Et ista sint eis per veram et sanctam obedientiam. Amen.

EPISTOLA AD CUSTODES II (EPCUST II)

Universis custodibus fratrum minorum, ad quos istae litterae pervenerint, frater Franciscus, minimus servorum Dei salutem et sanctam pacem in Domino.

Scitote, quod in conspectu Dei sunt quaedam res nimis altae et sublimes, quae aliquando reputantur inter homines pro vilibus et abiectis; et aliae sunt carae et spectabiles inter homines, quae coram Deo tenentur pro vilissimis et abiectis. Rogo vos coram Domino Deo nostro, quantum possum, quod litteras illas, quae tractant de sanctissimo corpore et sanguine Domini nostri, detis episcopis et aliis clericis; et memoria retineatis, quae super his vobis commendavimus. Aliarum litterarum, quas vobis mitto, ut eas detis potestatibus, consulibus et rectoribus, et in quibus continetur, ut publicentur per populos et plateas Dei laudes, facite statim multa exemplaria, et cum magna diligentia eas porrigite illis, quibus debeant dari

EPISTOLA AD FIDELES

(RECENSIOR PRIOR) (EPFIDI)

(Exhortatio ad fratres et sorores de poenitentia)

In nomine Domini!

( Cap. I ) De illis qui faciunt poenitentiam.

Omnes qui Dominum diligunt ex toto corde, ex tota anima et nlente, ex tota virtute (cfr. Mc 12, 30) et diligunt proximos suos sicut se ipsos (cfr. Mt 22, 39), et odio habent corpora eorum cum vitiis et peccatis, et recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et faciunt fructus dignos poenitentiae: O quam beati et benedicti sunt illi et illae, dum talia faciunt et in talibus perseverant, quia requiescet super eos spiritus Domini (cfr. Is 11, 2) et faciet apud eos habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14, 23), et sunt filii patris caelestis (cfr. Mt 5, 45), cuius opera faciunt et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi (cfr. Mt 12, 50). Sponsi sumus, quando Spiritu Sancto coniungitur fidelis anima Domino nostro Jesu Christo. Fratres ei sumus, quando facimus voluntatem patris qui in caelis est (Mt 12, 50); matres, quando portamus eum in corde et corpore nostro (cfr. 1 Cor 6, 20) per divinum amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per sanctam operationem, quae lucere debet aliis in exemplum (cfr. Mt 5, 16). O quam gloriosum est, sanctum et magnum in caelis habere patrem! O quam sanctum, paraclitum, pulchrum et admirabilem talem habere sponsum! O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem, amabilem et super omnia desiderabilem habere talem fratrem et talem filium: Dominum nostrum Jesum Christum, qui posuit animam pro ovibus suis (cfr. Joa 10, 15) et oravit patri dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo (Jo 17, 11), quos dedisti mihi in mundo; tui erant et mihi dedisti eos (Joa 17, 6). Et verba, quae mihi dedisti, dedi eis, et ipsi acceperunt et crediderunt vere, quia a te exivi et cognoverunt, quia tu me misisti (Joa 17, 8). Rogo pro eis et non pro mundo (cfr. Joa 17, 9). Benedic et sanctifica (Joa 17, 17) et pro eis sanctifico me ipsum (Joa 17, 19). Non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me (Joa 17, 20), ut sint sanctificati in unum (cfr. Joa 17, 23) sicut et nos (Joa 17, 11). Et ~olo, pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant caritatem meam (Joa 17, 24) in regno tuo (Mt 20, 21). Amen.

(Caput II) De illis qui non agunt poenitentiam.

Omnes autem illi et illae, qui non sunt in poenitentia, et non recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et operantur vitia et peccata et qui ambulant post malam concupiscentiam et mala desideria, carnis suae, et non observant, quae promiserunt Domino, et serviunt corporaliter mundo carnalibus desideriis et sollicitudinibus saeculi et curis huius vitae: Detenti a diabolo, cuius sunt filii et eius opera faciunt (cfr. Joa 8,41), caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum. Sapientiam non habent spiritualem, quia non habent Filium Dei, qui est vera sapientia Patris, de quibus dicitur: Sapientia eorum deglutita est (Ps 106, 27) et: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ps 118, 21). Vident et agnoscunt, sciunt et faciunt mala et ipsi scienter perdunt animas. Videte, caeci, decepti ab inimicis vestris: a carne, mundo et diabolo; quia corpori dulce est facere peccatum et amarum est facere servire Deo; quia omnia vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt, sicut dicit Dominus in Evangelio (cfr. Mc 7, 21). Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro. Et putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis, nescitis et ignoratis; infirmatur corpus, mors appropinquat et sic moritur amara morte. Et ubicumque, quandocumque, qualitercumque moritur homo in criminali peccato sine poenitentia et satisfactione, si potest satisfacere et non satisfacit, diabolus rapit animam suam de corpore eius cum tanta angustia et tribulatione, quod nemo potest scire, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestatem et scientiam et sapientiam (2 Par 1, 12), quae putabant habere, auferretur (!) ab eis (cfr. Lc 8, 18; Mc 4, 25). Et propinquis et amicis relinquunt et ipsi tulerunt et diviserunt substantiam eius et dixerunt postea: Maledicta sit anima sua, quia potuit plus dare nobis et acquirere quam non aequisivit. Corpus comedunt vermes, et ita perdiderunt corpus et animam in isto brevi saeculo et illunt in inferno, ubi cruciabuntur sine fine.

Omnes illos quibus litterae istae pervenerint, rogamus in caritate quae Deus est (cfr. 1 Joa 4, 16), ut ista supradicta odorifera verba Domini nostri Jesu Christi cum divino amore benigne recipiant. Et qui nesciunt legere, saepe legere faciant; et apud se retineant cum sancta operatione usque in finem, quia spiritus et vita sunt (Joa 6, 64). Et qui hoc non fecerint, tenebuntur reddere rationem in die iudicii (cfr. Mt 12, 36) ante tribunal Domini nostri Jesu Christi (cfr. Rom 14, 10).

EPISTOLA AD FIDELES

(RECENSIO POSTERIOR) (EPFID II)

In nomine Domini Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen .

Universis christianis religiosis, clericis et laicis, masculis et feminis, omnibus qui habitant in universo mundo, frater Franciscus, eorum servus et subditus, obsequium cum reverentla, pacem veram de caeIo et sinceram in Domino caritatem.

Cum sim servus omnium, omnibus servire teneor et administrare odorifera verba Domini mei. Unde in mente considerans, quod, cum personaliter propter infirmitatem et debilitatem mei corporis non possim singulos visitare, proposui litteris praesentibus et nuntiis verba Domini nostri Jesu Christi, qui est Verbum Patris, vobis referre et verba Spiritus Sancti, quae spiritus et vita sunt (Joa 6, 64).

Istud Verbum Patris tam dignum, tam sanctum et gloriosum nuntiavit altissimus Pater de caelo per sanctum Gabrielem angelum suum in uterum sanctae et gloriosae virginis Mariae, ex cuius utero veram recepit carnem humanitatis et fragilitatis nostrae. Qui, cum dives esset (2 Cor 8, 9) super omnia, voluit ipse in mundo cum beatissima Virgine, matre sua, eligere paupertatem. Et prope passionem celebravit pascua cum discipulis suis et accipiens panem gratias egit et benedixit et fregit dicens: Accipite et comedite, hoc est corpus meum (Mt 26, 26). Et accipiens calicem dixit: Hoc est sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Mt 26, 27). Deinde oravit Patrem dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste . Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Lc 22, 44). Posuit tamen voluntatem suam in voluntate Patris dicens: Pater, fiat voluntas tua (Mt 26, 42); non sicut ego volo, sed sicut tu (Mt 26, 39). Cuius Patris talis fuit voluntas, ut filius eius benedictus et gloriosus, quem dedit nobis et natus fuit pro nobis, se ipsum per proprium sanguinem suum sacrificium et hostiam in ara crucis offeret; non propter se, per quem facta sunt omnia (cfr. Joa 1, 3), sed pro peccatis nostris, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius (cfr. 1 Petr 2, 21). Et vult ut omnes salvemur per eum et recipiamus ipsum puro corde et casto corpore nostro . Sed pauci sunt, qui velint eum recipere et salvi esse per eum, licet eius iugum suave sit et onus ipsius leve (cfr. Mt 11, 30).

Qui nolunt gustare, quam suavis sit Dominus (cfr. Ps 33, 9) et diligunt tenebras magis quam lucem (Joa 3, 19) nolentes adimplere mandata Dei, maledicti sunt; de quibus dicitur per prophetam: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ps 118, 21). Sed, o quam beati et benedicti sunt illi, qui Deum diligunt et faciunt, sicut dicit ipse Dominus in evangelio: Diliges Dominum Deum tuumn ex toto corde et ex tota mente, et proximum tuum sicut te ipsum (Mt 22, 37.39).

Diligamus igitur Deum et adoremus eum puro corde et pura mente, quia ipse super omnia quaerens dixit: Veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate (Joa 4, 23). Omnes enim, qui adorant eum, in spiritu veritatis oportet eum adorare (cfr. Joa 4, 24). Et dicamus ei laudes et orationes die ac nocte (Ps 31, 4) dicendo: Pater noster, qui es in caetis (Mt 6, 9), quia oportet nos semper orare et non deficere (Lc 18, 1).

Debemus siquidem confiteri sacerdoti omnia peccata nostra; et recipiamus corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi ab eo. Qui non manducat carnem suam et non bibit sanguinem suum (cfr. Joa 6, 55. 57), non potest introire in regnum Dei (Joa 3, 5). Digne tamen manducet et bibat, quia qui indigne recipit, iud icium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini (1 Cor 11, 29), id est non discernit . Faciamus insuper fructus dignos poenitentiae (Lc 3, 8). Et diligamus proximos sicut nos ipsos (cfr. Mt 22, 39). Et si quis non vult eos amare sicut se ipsum, saltim non inferat eis mala, sed faciat bona.

Qui autem potestatem iudicandi alios receperunt, iudicium cum misericordia exerceant, sicut ipsi volunt a Domino misericordiam obtinere. Iudicium enim sine misericordia erit illis qui non fecerint misericordiam (Jac 2, 13). Habemus itaque caritatem et humilitatem; et faciamus eleemosynas, quia ipsa lavat animas a sordibus peccatorum (cfr. Tob 4, 11; 12, 9). Homines enim omnia perdunt, quae in hoc saeculo relinquunt; secum tamen portant caritatis mercedem et eleemosynas, quas fecerunt, de quibus habebunt a Domino praemium et dignam remunerationem.

Debemus etiam ieiunare et abstinere a vitiis et peccatis (cfr. Sir 3, 32) et a superfluitate ciborum et potus et esse catholici. Debemus etiam ecclesias visitare frequenter et venerari clericos et revereri, non tantum propter eos, si sint peccatores, sed propter officium et administrationem sanctissimi corporis et sanguinis Christi, quod sacrificant in altari et recipiunt et aliis administrant . Et firmiter sciamus omnes, quia nemo salvari potest, nisi per sancta verba et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, quae clerici dicunt, annuntiant et ministrant . Et ipsi soli ministrare debent et non alii. Specialiter autem religiosi, qui renuntiaverunt saeculo, tenentur, plura et maiora facere, sed ista non dimittere (cfr. Lc 11, 42).

Debemus odio habere corpora nostra cum vitiis et peccatis, quia Dominus dicit in evangelio: Omnia mala, vitia et peccata a corde exeunt (Mt 15, 1819; Mc 7, 23). Debemus diligere inicimos nostros et benefacere his, qui nos odio habent (cfr. Mt 5, 44; Lc 6, 27). Debemus observare praecepta et consilia Domini nostri Jesu Christi. Debemus etiam nosmetipsos abnegare (cfr. Mt 16, 24) et ponere corpora nostra sub iugo servitutis et sanctae obedientiae, sicut unusquisque promisit Domino. Et nullus homo teneatur ex obedientia obedire alicui in eo, ubi committitur delictum vel peccatum.

Cui autem obedientia commissa est et qZL2 habetur maior, sit sicut minor (Lc 22, 26) et aliorum fratrum servus. Et in singulos fratres suos misericordiam faciat et habeat, quam vellet sibi fieri, si in consimili casu csset (cfr. Mt 7, 12). Nec ex delicto fratris irascatur in fratrem, sed cum omni patientia et llumilitate ipsum benigne moneat et sustineat.

Non debemus secundum carnem esse sapientes et prudentes, sed magis debemus esse simplices, humiles et puri. Et habeamus corpora nostra in opprobrium et despectum, quia omnes per culpam nostram sumus miseri et putridi, foetidi et vermes, sicut dicit Dominus per prophetam: Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis (Ps 21, 7). Numquam debemus desiderare esse super alios, sed magis debemus esse servi et subditi omni humanae creaturae propter Deum (1 Petr 2, 13). Et omnes illi et illae, dum talia fecerint et perseveraverint usque in finem, requiescet super eos spiritus Domini (Is 11, 2) et faciet in eis habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14, 23). Et erunt filii Patris caelestis (cfr. Mt 5, 45), cuius opera faciunt. Et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi (cfr. Mt 12, 50). Sponsi sumus, quando Spiritu Sancto coniungitur fidelis anima Jesu Christo. Fratres enim sumus, quando facimus voluntatem Patris eius, qui est in caelo (cfr. Mt 12, 50); matres , quando portamus eum in corde et corpore nostro (cfr. 1 Cor 6, 20) per amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per sanctam operationem, quae lucere debet aliis in exemplum (cfr. Mt 5, 16).

O quam gloriosum et sanctum et magnum habere in caelis Patrem! O quam sanctum, paraclitum, pulchrum et admirabilem habere sponsum! O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem et amabilem et super omnia desiderabilem habere talem fratrem et filium, qui posuit animam suam pro ovibus suis (cfr. Joa 10, 15) et oravit Patrem pro nobis dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joa 17, 11). Pater, omnes, quos dedisti mihi in mundo, tui erant et mihi eos dedisti (Joa 17, 6). Et verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere, quia a te exivi, et crediderunt, quia tu me misisti (Joa 17, 8); rogo pro eis et non pro mundo (cfr. Joa 17, 9); benedic et sanctifica eos (Joa 17, 17). Et pro eis sanctifico me ipsum, ut sint sanctificati in (Joa 17, 19) unum sicut et nos (Joa 17, 11) sumus. Et volo, Pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joa 17, 24) in regno tuo (Mt 20, 21).

Ei autem qui tanta sustinuit pro nobis, tot bona contulit et conferet in futurum, omnis creatura, quae est in caelis, in terra, in mari et in abyssis reddat laudem Deo gloriam, honorem, et benedictionem (cfr. Apoc 5, 13), quia ipse est virtus et fortitudo nostra, qui est solus bonus, solus altissimus, solus omnipotens, admirabilis, gloriosus et solus sanctus, laudabilis et benedictus per infinita saecula saeculorum. Amen.

Omnes autem illi, qui non sunt in poenitentia et non recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et operantur vitia et peccata, et qui ambulant post malam concupiscentiam et mala desideria, et non observant, quae promiserunt, et serviunt corporaliter mundo carnalibus desideriis, curis et sollicitudinibus huius saeculi et curis huius vitae, decepti a diabolo, cuius filii sunt et eius opera faciunt (cfr. Joa 8, 41), caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum. Sapientiam non habent spiritualem, quia non habent Filium Dei in se, qui est vera sapientia Patris; de quibus dicitur: Sapientia eorum devorata est (Ps 106, 27). Vident, agnoscunt, sciunt et faciunt mala; et scienter perdunt animas. Videte, caeci, decepti ab inimicis nostris, scilicet a carne, a mundo et a diabolo, quia corpori dulce est facere peccatum et amarum servire Deo, quia omia mala, vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt (cfr. Mc 7, 21.23), sicut dicit Dominus in evangelio. Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro. Putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis et nescitis et ignoratis.

Infirmatur corpus, mors appropinquat, veniunt propinqui et amici dicentes: Dispone tua. Ecce uxor eius et filii eius et propinqui et amici fingunt flere. Et respiciens videt eos flentes, movetur malo motu; cogitando intra se dicit: Ecce animam et corpus meum et omnia mea pono in manibus vestris. Vere, iste homo est maledictur, qui confidit et exponit animam suam et corpus et omnia sua in talibus manibus; unde Dominus per prophetam: Maledictus homo, qui confidit in homine (Jer 17, 5). Et statim faciunt venire sacerdotem; dicit ei sacerdos: "Vis recipere poenitentiam de omnibus peccatis tuis?" Respondet: "Volo". "Vis satisfacere de commissis et his quae fraudasti et decepisti homines sicut potes de tua substantia ?" Respondet: "Non". Et sacerdos dicit: "Quare non?" "Quia omnia disposui in manibus propinquorum et amicorum". Et incipit perdere loquelam et sic moritur ille miser.

Sed sciant omnes, quod ubicumque et qualitercumque homo moriatur in criminali peccato sine satisfactione et potest satisfacere et non satisfecit, diabolus rapit animam eius de corpore suo cum tanta angustia et tribulatione, quantam nullus scire potest, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestas et scientia, quam putabat habere (cfr. Lc 8, 18), auferetur ab eo (Mc 4, 25). Et propinquis et amicis relinquit, et ipsi tollent et divident substantiam eius et dicent postea: "Maledicta sit anima eius, quia potuit plus dare nobis et acquirere quam non acquisivit". Corpus comedunt vermes; et ita perdit corpus et animam in isto brevi saeculo et ibit in inferno, ubi cruciabitur sine fine.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego frater Franciscus, minor servus vester, rogo et obsecro vos in caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa 4, 16), et cum voluntate osculandi vestros pedes, quod haec verba et alia Domini nostri Jesu Christi cum humilitate et caritate debeatis recipere et operari et observare. Et omnes illi et illae, qui ea benigne recipient, intelligent et mittent aliis in exemplum, et si in ea perseveraverint usque in finem (Mt 24, 13), benedicat eis Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Amen.

EPISTOLA AD FR. LEONEM (EPLEO)

F. leo f. Francissco tuo salutem et pacem. Ita dico tibi fili mei sicut mater, quia omnia verba quae diximus in via, breviter in hoc verba dispono et consilio, et si dopo tipi oportet propter consilium venire ad me, quia ita consilio tibi: in quocumque modo melius videtur tibi placere domino deo et sequi vestigiam et paupertatem suam faciatis cum beneditione domini dei et mea obedientia, et si tibi est necesarium animam tuam propter aliam consolationem tua et vis leo venire ad me veni.

EPISTOLA AD MINISTRUM (EPMIN)

Fratri N ministro: Dominus te benedicat (cfr. Num 6, 24a). Dico tibi, sicut possum, de facto animae tuae, quod ea quae te impediunt amare Dominum Deum, et quicumque tibi impedimentum fecerit sive fratres sive alii, etiam si te verberarent, omnia debes habere pro gratia. Et ita velis et non aliud. Et hoc sit tibi per veram obedientiam Domini Dei et meam, quia firmiter scio, quod ista est vera obedientia. Et dilige eos qui ista faciunt tibi. Et non velis aliud de eis, nisi quantum Dominus dederit tibi. Et in hoc dilige eos; et non velis quod sint meliores christiani. Et istud sit tibi plus quam eremitorium. Et in hoc volo cognoscere, si tu diligis Dominum et me servum suum et tuum, si feceris istud, scilicet quod non sit aliquis frater in mundo, qui peccaverit, quantumcumque potuerit peccare, quod, postquam viderit oculos tuos, numquam recedat sine misericordia tua, si quaerit misericordiam. Et si non quaereret misericordiam, tu quaeras ab eo, si vult misericordiam. Et si millies postea coram oculis tuis peccaret, dilige eum plus quam me ad hoc, ut trahas eum ad Dominum; et semper miserearis talibus. Et istud denunties guardianis, quando poteris, quod per te ita firmus es facere.

De omnibus autem capitulis, quae sunt in regula, quae loquuntur de mortalibus peccatis, Domino adiuvante in capitulo Pentecostes cum consilio fratrum faciemus istud tale capitulum: Si quis fratrum instigante inimico mortaliter peccaverit, per obedientiam teneatur recurrere ad guardianum suum. Et omnes fratres, qui scirent eum peccasse, non faciant ei verecundiam neque detractionem, sed magnam misericordiam habeant circa ipsum et teneant multum privatum peccatum fratris sui; quia non est opus sanis medzcus, sed male habentibus (Mt 9, 12). Similiter per obedientiam teneantur eum mittere custodi suo cum socio. Et ipse custos misericorditer provideat ei, sicut ipse vellet provideri sibi, si in consimili casu esset (cfr. Mt 7, 12). Et si in alio peccato veniali ceciderit, confiteatur fratri suo sacerdoti. Et si non fuerit ibi sacerdos, confiteatur fratri suo, donec habebit sacerdotem, qui eum absolvat canonice, sicut dictum est. Et isti penitus non habeant potestatem iniungendi aliam poenitentiam nisi istam: Vade et noli amplius peccare (cfr. Joa 8, 11).

Hoc scriptum, ut melius debeat observari, habeas tecum usque ad Pentecosten; ibi eris cum fratribus tuis. Et ista et omnia alia, quae minus sunt in regula, Domino Deo adiuvante, procurabitis adimplere .

EPISTOLA TOTI ORDINI MISSA (EPORD)

In nomine summae Trinitatis et sanctae Unitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen

Reverendis et multum diligendis fratribus universis, fratri A, generali ministro religionis minorum fratrum, domino suo et ceteris ministris generalibus, qui post eum erunt, et omnibus ministris et custodibus et sacerdotibus fraternitatis eiusdem in Christo humilibus et omnibus fratribussimplicibus et obedientibus, primis et novissimis, frater Franciscus, homo vilis et caducus, vester parvulus servulus, salutem in eo qui redemit et lavit nos in pretiosissimo sanguine suo (cfr. Apoc 1, 5), cuius nomen audientes adorate eum cum timore et reverentia proni in terra (cfr. 2 Esdr 8, 6), Dominus Jesus Christus, Altissimi Filius nomen illi (cfr. Lc 1, 32), qui est benedictus in saecula (Rom 1, 25).

Audite, domini filii et fratres mei, et auribus percipite verba mea (Act 2, 14). Inclinate aurem (Is 55, 3) cordis vestri et obedite voci Filii Dei. Servate in toto corde vestro mandata eius et consilia eius perfecta mente implete. Confitemini ei quoniam bonus (Ps 135, 1) et exaltate eum in operibus vestris (Tob 13, 6); quoniam ideo misit vos (cfr. Tob 13, 4) in universo mundo, ut verbo et opere detis testimonium voci eius et faciatis scire omnes, quoniam non est omnipotens praeter eum (Tob 13, 4). In disciplina et obedientia sancta perseverate (Hebr 12, 7) et quae promisistis ei bono et firmo proposito adimplete. Tamquam filiis offert se nobis Dominus Deus (Hebr 12, 7).

Deprecor itaque omnes vos fratres cum osculo pedum et ea caritate, qua possum, ut omnem reverentiam et omnem honorem, quantumcumque poteritis, exhibeatis sanctissimo corpori et sanguini Domini nostri Jesu Christi, in quo quae in caelis et quae in terris sunt, pacificata sunt et reconciliata omnipotenti Deo (cfr. Col 1, 20).

Rogo etiam in Domino omnes fratres meos sacerdotes, qui sunt et erunt et esse cupiunt sacerdotes Altissimi, quod quandocumque missam celebrare voluerint, puri pure faciant cum reverentia verum sacrificium sanctissimi corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi sancta intentione et munda non pro ulla terrena re neque timore vel amore alicuius llominis, quasl placentes hominibus (cfr. Eph 6, 6; Col 3, 22); sed omnis voluntas, quantum adiuvat gratia, ad Deum dirigatur soli ipsi summo Domino inde placere desiderans, quia ipse ibi solus operatur sicut sibi placet; quoniam sicut ipse dicit: Hoc facite in meam commemorationem (Lc 22, 19; 1 Cor 11, 24); si quis aliter fecerit, Judas traditor efficitur et reus fit corporis et sanguinis Domini (cfr. 1 Cor 11, 27).

Recordamini, fratres mei sacerdotes, quod scriptum est de lege Moysi, quam transgrediens etiam in corporalibus sine ulla miseratione per sententiam Domini moriebatur (cfr. Hebr 10, 28). Quanto maiora et deteriora meretur pati supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit (Hebr 10, 29) ? Despicit enim homo, polluit et conculcat Agnum Dei, quando, sicut dicit apostolus, non diiudicans (1 Cor 11, 29) et discernens sanctum panem Christi ab aliis cibariis vel operibus vel indignus manducat vel etiam, si esset dignus, vane et indigne manducat, cum Dominus per prophetam dicat: Maledictus homo, qui opus Dei facit fraudulenter (cfr. Jer 48, 10). Et sacerdotes, qui nolunt hoc ponere super cor, in veritate condemnat dicens: Maledicam benedictionibus vestris (Mal 2, 2).

Audite, fratres mei: Si beata Virgo sic honoratur, ut dignum est, quia ipsum portavit in sanctissimo utero; si Baptista beatus contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem; si sepulcrum, in quo per aliquod tempus iacuit, veneratur, quantum debet esse sanctus, iustus et dignus, qui non iam moriturum, sed in aeternum victurum et glorificatum , in quo desiderant angeli prospicere (1 Petr 1, 12), contractat manibus, corde et ore sumit et aliis ad sumendum praebet!

Videte dignitatem vestram, fratres (cfr. 1 Cor 1, 26) sacerdotes, et estote sancti, quia ipse sanctus est (cfr. Lev 19, 2). Et sicut super omnes propter lloc ministerium honoravit vos Dominus Deus, ita et vos super omnes ipsum diligite, reveremini et honorate. Magna miseria et miseranda infirmitas, quando ipsum sic praesentem habetis et vos aliqui aliud in toto mundo curatis. Totus homo paveat, totus mundus contremiscat, et caelum exsultet, quando super altare in manu sacerdotis est Christus, Filius Dei vivi (Joa 11, 27)! O admiranda altitudo et stupenda dignatio! O humilitas sublimis! O subl imitas humilis, quod Dominus universitatis, Deus et Dei Filius, sic se humiliat, ut pro nostra salute sub modica panis formula se abscondat! Videte, fratres, humilitatem Dei et effundite coranl illo corda vestra (Ps 61, 9); humiliamini et vos, ut exaltemini ab eo (cfr 1 Petr 5, 6; Jac 4, 10). Nihil ergo de vobis retineatis vobis, ut totos vos recipiat, qui se vobis exhibet totum.

Moneo propterea, et exhortor in Domino, ut in locis, in quibus fratres morantur, una tantum missa celebretur in die secundum formam sanctae ecclesiae. Si vero pIures in loco fuerint sacerdotes, sit per amorem caritatis alter contentus auditu celebrationis alterius sacerdotis; quia praesentes et absentes replet, qui eo digni sunt, Dominus Jesus Christus. Qui, licet in pluribus locis esse videatur, tamen indivisibilis manet et aliqua detrimenta non novit, sed unus ubique, sicut ei placet, operatur cum Domino Deo Patre et Spiritu Sancto Paraclito in saecula saeculorum. Amen.

Et, quia qui est ex Deo verba Dei audit (cfr. Joa 8, 47), debemus proinde nos, qui specialius divinis sumus officiis deputati, non solum audire et facere quae dicit Deus, verum etiam ad insinuandam in nobis altitudinem Creatoris nostri et in ipso subiectionem nostram vasa et officialia cetera custodire, quae continent verba sua sancta Propterea moneo fratres meos omnes et in Christo conforto, quatinus, ubicumque invenerint divina verba scripta, sicut possunt. venerentur; et, quantum ad eos spectat, si non sunt reposita bene vel inhoneste iacent in loco aliquo dispersa, recolligant et reponant honorantes in sermonibus Dominum, quos locutus est (3 Reg 2, 4). Multa enim sanctificantur per verba Dei (cfr. 1 Tim 4, 5), et in virtute verborum Christi altaris conficitur sacramentum.

Confiteor praeterea Domino Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto, beatae Mariae perpetuae Virgini et omnibus sanctis in caelo et in terra, fratri H ministro religionis nostrae sicut venerabili domino meo et sacerdotibus ordinis nostri et omnibus aliis fratribus meis benedictis omnia peccata mea. In multis offendi mea gravi culpa, specialiter quod regulam, quam Domino, promisi, non servavi, nec officium, sicut regula praecipit, dixi sive negligentia sive infirmitatis meae occasione sive quia ignorans sum et idiota. Ideoque per omnia oro, slcut possum, fratrem H generalem dominum meum ministrum, ut faciat reguIam ab omnibus inviolabiliter observari; et quod clerici dicant officium cum devotione coram Deo non attendentes melodiam vocis, sed consonantiam mentis, ut vox concordet menti, mens vero concordet cum Deo, ut possint per puritatem cordis placare Deum et non cum lascivitate vocis aures populi demulcere . Ego enim promitto haec firmiter custodire, sicut dederit mihi gratiam Deuset haec fratribus, qui mecum sunt, observanda tradam in officio et ceteris regularibus constitutis .

Quicumque autem fratrum haec observare noluerint, non teneo eos catholicos nec fratres meos; nolo etiam ipsos videre nec loqui, donec poenitentiam egerint. Hoc etiam dico de omnibus aliis, qui vagando vadunt, postposita regulae disciplina; quoniam Dominus noster Jes~ls Christus dedit vitam suam, nec perderet sanctissimi Patris obedientiam (cfr. Phil 2, 8).

Ego frater Franciscus, homo inutilis et indigna creatura Domini Dei, dico per Dominum Jesum Christum fratri H ministro totius religionis nostrae et omnibus generalibus ministris, qui post eum erunt, et ceteris custodibus et guardianis fratrum, qui sunt et erunt, ut hoc scriptum apud se habeant, operentur et studiose reponant. Et exoro ipsos, ut, quae scripta sunt in eo, sollicite custodire ac facere diligentius observari secundum beneplacitum omnipotentis Dei, nunc et semper, donec fuerit mundus iste.

Benedicti vos a Domino (Ps 113, 23), qui feceritis ista et in aeternum Dominus sit vobiscum. Amen .

(Oratio)

Omnipotens, aeterne, iuste et misericors Deus, da nobis miseris propter temetipsum facere, quod scimus te velle, et semper velle, quod tibi placet, ut interius mundati, interius illumihati et igne sancti Spiritus accensi sequi possimus vestigia (cfr 1 Petr 2, 21) dilecti Filii tui, Domini nostri Jesu Christi, et ad te, Altissime, sola tua gratia pervenire, qui in Trinitate perfecta et Unitate simplici vivis et regnas et gloriaris Deus omnipotens per omnia saecula saeculorum. Amen

EPISTOLA AD POPULORUM RECTORES (EPRECT)

Universis potestatibus et consulibus, iudicibus atque rectoribus ubique terrarum et omnibus aliis, ad quos litterae istae pervenerint, frater Franciscus, vester in Domino Deo servus parvulus ac despectus, salutem et pacem omnibus vobis optans.

Considerate et videte, quoniam dies mortis appropinquat (cfr. Gen 47, 29). Rogo ergo vos cum reverentia, sicut possum, ne propter curas et sollicitudines huius saeculi, quas habetis, Dominum oblivioni tradatis et a mandatis eius declinetis, quia omnes illi, qui eum oblivioni tradunt et a mandatis eius declinant, maledicti sunt (cfr. Ps 118, 21) et ab eo oblivioni tradentur (Ezech 33, 13). Et, cum venerit dies mortis, omnia, quae putabant habere, auferentur ab eis (cfr. Lc 8, 18). Et, quanto sapientiores et potentiores fuerint in hoc saeculo, tanto maiora tormenta sustinebunt in inferno (cfr. Sap 6, 7). Unde firmiter consulo vobis, dominis meis, utomni cura et sollicitudine posthabitis et sanctissimum corpus et sanctissimum sanguinem Domini nostri Jesu Christi in eius sancta commemoratione benigne recipiatis. Et tantum honorem in populo vobis commisso Domino conferatis, ut quolibet sero annuntietur per nuntium vel per aliud signum, quo omnipotenti Domino Deo ab Ulliverso populo laudes et gratiae referantur. Et, si hoc non feceritis, sciatis vos debere coram Domino Deo vestro Jesu Christo in die iudicii reddere rationem (cfr. Mt 12, 36).

Hoc scriptum qui apud se retinuerint et observaverint illud, a Domino Deo se noverint benedictos.

EXHORTATIO AD LAUDEM DEI (ExHLD)

Timete Dominum et date illi honorem (Apoc 14, 7) Dignus est Dominus accipere laudem et honorem (cfr. Apoc. 4, 11). Omnes, qui timete Dominum, laudate eum (cfr. Ps 21, 24).

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum (Lc 1, 28).

Laudate eum caelum et terra (cfr. Ps 68, 35 R) Laudate omnia flumina Dominum (cfr. Dan 3. 87). Benedicite filii Dei Dominum (cfr. Dan 3, 82).

Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Ps 177, 24 R). Alleluia, Alleluia, Alleluia! Rex Israel (Joa 12, 13)!

0mnis spiritus laudet Dominum (Ps 150, 6) . Laudate Dominum, quoniam bonus est (Ps 146, 1); omnes qui legitis haec, benedicite Dominum (Ps 102, 21 R). Omnes creaturae benedicite Dominum (cfr. Ps 102, 22).

Omnes volucres caeli laudate Dominum (cfr. Dan 3, 80; Ps 148, 710). Omnes pueri laudate Dominum (cfr. Ps 112, 1). Iuvenes et virgines laudate Dominum (cfr. Ps 148, 12).

Dignus est agnus, qui occisus est, recipere laudem, gloriam et honorem (cfr. Apoc 5, 12). Benedicta sit sancta Trinitas atque Indivisa Unitas.

Sancte Michael Archangele, defende nos in prelio.

EXPOSITIO AD PATER NOSTER (EXPPAT)

O sanctissime Pater noster: creator, redemptor, consolator et salvator noster.

Qui es in caelis: in angelis et in sanctis; illuminans eos ad cognitionem, quia tu, Domine, lux es; inflammans ad amorem, quia tu, Domine, amor es; inhabitans et implens eos ad beatitudinem, quia tu, Domine, summum bonum es, aeternum, a quo omne bonum, sine quo nullum bonum.

Sanctificetur nomen tuum: clarificetur in nobis notitia tua, ut cognoscamus, quae sit latitudo (cfr. Eph 3, 18) beneficiorum tuorum, longitudo promissorum tuorum, sublimitas maiestatis et profundum iudiciorum.

Adveniat regnum tuum: ut tu regnes in nobis per gratiam et facias nos venire ad regnum tuum, ubi est tui visio manifesta, tui dilectio perfecta, tui societas beata, tui fruitio sempiterna.

Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra: ut amemus te ex toto corde (cfr. Lc 10, 27) te semper cogitando, ex tota anima te semper desiderando, ex tota mente omnes intentiones nostras ad te dirigendo, honorem tuum in omnibus quaerendo et ex omnibus viribus nostris omnes vires nostras et sensus animae et corporis in obsequium tui amoris et non in alio 9 expendendo; et proximos nostros amemus sicut et nosmetipsos omnes ad amorem tuum pro viribus trahendo, de bonis aliorum sicut de nostris gaudendo et in malis compatiendo et rlemini ullam offensionem dando (cfr. 2 Cor 6, 3).

Panem nostrum quotidianum: dilectum Filium tuum, Dominum nostrum Jesum Christum, da nobis hodie: in memoriam et intellegentiam et reverentiam amoris, quem ad nos habuit, et eorum, quae pro nobis dixit, fecit et sustulit.

Et dimitte nobis debita nostra: per tuam misericordiam ineffabilem, per passionis dilecti Filii tui virtutem et per beatissimae Virginis et omnium electorum tuorum merita et intercessionem

Sicut et nos dimittimis debitoribus nostris: et quod non plene dimittimus, tu, Domine, fac nos plene dimittere, ut inimicos propter te veraciter diligamus et pro eis apud te devote intercedamus, nulli malum pro malo reddentes (cfr. 1 Thess 5, 15) et in omnibus in te prodesse studeamus.

Et ne nos inducas in tentationem: occultam vel manifestam, subitam vel importunam.

Sed libera nos a malo: praeterito, praesenti et futuro.

Gloria Patri etc. .

FORMA VIVENDI S. CLARAE (FORMVIV)

Quia divina inspiratione fecistis vos filias et ancillas altissimi summi Regis Patris caelestis, et Spiritui Sancto vos desponsastis eligendo vivere secundum perfectionem sancti Evangelii, volo et promitto per me et fratres meos semper habere de vobis tamquam de ipsis curam diligentem et sollicitudinem specialem.

FRAGMENTA ALTERIUS REGULAE NON BULLATAE (FRAGM)

Codex Wo, Hugo de Dinia in sua Expositione regulae Fratrum Minorum, Thomas de Celano in sua secunda Vita s. Francisci textum Regulae ante bullam citant, qui a textu traditionali eiusdem Regulae essentialiter differt. Cum fragmenta non omnia apud tres auctores insimul inveniantur, hic fragmenta uniuscuiusque inseruntur, quae evolutionem textus regularum clarescere faciunt.

I. Fragmenta codicis Wigorniensis (cod Wo)

(Attendamus, omnes fratres, quod dicit Dominus: Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos (cfr. Mt 5, 44 par.), quia Dominus noster Jesus Christus, cuius sequi vestigia debemus (cfr. 1 Petr 2, 21), traditorem suum vocavit amicum et Crucifixoribus suis sponte se obtulit. Amici igitur nostri sunt omnes illi qui iniuste nobis inf erunt tribulationes, angustias, verecundias, iniurias et dolores et tormenta, martyrium et mortem; quos multum diligere debemus, quia ex hoc, quod nobis inferunt, habemus vitam aeternam. Et castigemus corpus nostrum crucifigentes illud cum vitiis et concucipiscentiis et peccatis, quia carnaliter vivendo vult nobis auferre amorem Jesu Christi et vitam aeternam et mittere se ipsum cum anima in infernum; quia nos per culpam nostram fuimus foetidi, bono contrarii, ad malum prompti et voluntarii; quia sicut dicit Dominus: "De corde procedunt et exeunt cogitationes malae" (Mc 7, 21) ET CETERA . . .

sed autem, postquam dimisimus mundum, nihil aliud habere(!) facere, nisi ut solliciti simus sequi voluntatem et placere ipsi; multum caveamus, ne simus terra secus viam posita petrosa vel spinosa, secundum quod dicit Dominus in evangelio: "Semen est verbum Dei (Lc 8, 11; quod autem secus viam cecidit, conculcatum est" (Lc 8, 5) ET CETERA USQUE IBI: "fructum afferunt in patientia" (Lc 8, 15).

Et propterea omnes fratres, sicut dicit Dominus: "Dimittamus mortuos... suos" (cfr. Mt 8, 22); et multum caveamus a malitia et subtilitate satanae, qui vult, ne homo vi rtutem suam et cor suum habeat ad Domihum Deum; et circuiens desideret cor hominis sub specie alicuius mercedis vel adiutorii tollere et suffocare verbum et praecepta Domini a memoria et volens cor hominis per saecularia negotia et curas inhabitare et excaecare, sicut dicit Dominus: "Cum immundus spiritus" (Mt 12, 43) ET CETERA USQUE IBI: "Fiunt novissima illius hominis peiora prioribus" (Mt 12, 45).

Unde, omnes fratres, custodiamus nos multum, ne sub specie alicuius operis vel mercedis vel adiutorii perdamus aut tollamus mentem nostram et cor a Domino. Sed in caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa 4, 16), rogo omnes fratres tam ministros quam alios, ut omni impedimento remoto, omni cura et sollicitudine postposita, quocumque possunt, amare, servire et adorare Dominum Deum mundo corde et pura mente faciant, quod ipse super omnia quaerit. Et semper faciamus habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14, 23) ipsi, qui est Dominus Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui dixit: "Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia mala, quae ventura sunt et stare ante Filium hominis" (Lc 21, 36); "et cum stabitis ad orandum (Mc 11, 25), dicite (Lc 11, 2): Pater noster" (Mt 6, 9). Et adoremus eum puro corde, "quoniam oportet semper orare et non deficere" (Lc 18, 1); "nam et Pater tales quaerit " adoratores (cfr. Joa 4, 23). "Spiritus est Deus et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare" (Joa 4, 24). "Et ad eum recurramus tamquam ad pastorem et episcopum animarum" (1 Petr 2, 25) nostrarum, qui dicit: "Ego sum pastor bonus" (Joa 10, 11) ET CETERA USQUE IBI: "animam meam pono pro ovibus meis" (Joa 10, 15). "Omnes vos fratres estis et patrem nolite vocare vobis super terram" (Mt 23, 89) ET CETERA. "Ne(!) vocemini magistri" (Mt 23, 10) ET CETERA. "Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis " (Joa 15, 7). "Ubicumque sunt duo vel tres congregati in nomine meo" (Mt 18, 20) ET CETERA. "Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus" (Mt 28, 20) ET CETERA. "Verba, quaelocutus sum vobis, spiritus et vita sunt" (Joa 6, 64). "Ego sum via, veritas et vita" (Joa 14, 6).

Teneamus ergo verba, doctrinam, vitam et sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi, qui dignatus est pro nobis rogare Patrem et nobis suum nomen manifestare dicens: "Pater, manifestavi nomen tuum hominibus " (Joa 17, 6) ET CETERA USQUE IBI: "Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam" (cfr. Joa 17, 24) in regno tuo" (Mt 20, 21). Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Et ostendant fratres pauperibus delectationem quam habent invicem, sicut dicit apostolus: "Non diligamus verbo neque lingua" (1 Joa 3, 18) ET CETERA.

Omnes fratres, ubicumque sunt, caveant sibi a malo visu et frequentia mulierum et nullus cum eis consilietur solus. INFRA: Et multum nos et omnia membra nostra munda teneamus, quia dicit Dominus: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum (Mt 5, 28) ET CETERA. INFRA:

Quando fratres vadunt per mundum nihil portent per viam neque sacculum (cfr. Lc 10, 4) neque peram neque panem neque pecuniam (cfr. Lc 9, 3) "neque virgam neque calceamenta" (cfr. Mt 10, 10). INFRA:

Non resistant malo, sed qui eos percusserit in una maxilla, praebeant ei et alteram (cfr. Mt 5, 39). Et qui aufert eis vestimentum, et tunicam non prohibeant (cfr. Lc 6, 29), et qui aufert ab eis quae sua sunt, non repetant (cfr. Lc 6, 30).

Fratres qui de licentia sui ministri vadunt inter infideles duobus modis possunt conversari spiritualiter. Unus modus est, quod non faciant lites neque contentiones, "sed sint subditi omni humanae creaturae propter Deum " (1 Petr 2, 13) et confiteantur se esse christianos. Alius modus est, quod, cum viderint Deo placere, annuntient verbum Dei, ut credant in Deum Patrem omnipotentem et Filium et Spiritum Sanctum. INFRA:

Et omnes fratres, ubicumque sint, recordentur, quod dederunt se et reliquerurit se et corpora sua Domino Jesu Christo. Et pro eius amore debent sustinere persecutionem et mortem tam ab inimicis visibilibus et invisibilibus; ET CETERA. INFRA:

Omnibus fratres moribus praedicent. Nullus minister vel praedicator appropriet sibi ministerium vel officium praedicationis, sed quacumque(!) ei iniunctum fuerit, dimittat officium suum. Unde deprecor in caritate, quae est Deus (cfr. 1 Joa 4, 16), omnes fratres meos praedicatores, oratores, laboratores, tam clericos quam laicos, ut studeant se humiliare in omnibus, non gloriari, in se gaudere neque interius se exaltare de bonis verbis et operibus, immo de nullo bono, quod Deus facit vel dicit vel operatur in eis quandoque et per ipsos, secundum quod dicit Dominus: "Verumtamen in hoc nolite gaudere, quod vobis spiritus subiciuntur" (Lc 10, 20), ET CETERA.

Et firmiter sciamus, quod non pertinet ad nos nisi vitia et peccata; sed magis debemus gaudere, cum in tentationes varias inciderimus (cfr. Jac 1, 2) et cum sustinuerimus quascumque animae et corporis angustias et tribulationes in hoc mundo propter vitam acternam.

Omnes ergo fratres caveamus a superbia et vana gloria; custodiamus nos multum a sapientia huius mundi et prudentia carnis. Spiritus enim carnis vult et studet multum ad verba habenda, sed parum ad operationem; et quaerit non religionem et sanctitatem spiritus, sed vult et desiderat religionem et sanctitatem foris apparentem hominibus. Et isti sunt, de quibus dicit Dominus: "Amen dico vobis, receperunt mercedem suam " (Mt 6, 2). Spiritus autem Domini vult mortificationem et despectam, vilem et abiectam et opprobriosam esse carnem. Et studet ad humilitatem et patientiam, puram simplicitatem et veram pacem spiritus. Et super omnia desiderat divinum timorem et divinam sapientiam et divinum amorem Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Et omnia bona Domino Deo altissimo et summo reddamus et omnia bona ipsius esse recognoscamus. Et ipse accipiat omnes honores et reverentias, omnes laudes et benedictiones, omnes gratias et glorias, cuius est omne bonum, qui solus est bonus (cfr. Lc 18, 19).

Et quando audimus homines malum dicere vel blasphemare Dominum, nos bene faciamus et benedicamus et laudemus Dominum, "qui est benedictus in saecula " (Rom 1, 25).

Omnes clericos et religiosos habeamus pro dominis in his quae spectant ad salutem animae, et a mea religione non deviaverint; et ordinem et administrationem eorum in Domino veneremur et officium INFRA:

Hanc vel talem exhortationem vel Iaudem possunt omnes fratres quantumcumque inspiraverit eis Deus annuntiare inter quoscumque homines cum benedictione Dei et licentia sui ministri: Timete et honorate, laudate et benedicite, gratias agite (1 Thess 5, 18) et adorate Dominum Deum nostrum, omnipotentem in Trinitate et Unitate, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, creatorem omnium. Agite poenitentiam (cfr. Mt 3, 2) et facite dignos fructus poenitentiae (cfr. Lc 3, 8), quia scitote quod cito moriemur. "Date et dabitur vobis" (Lc 6, 38). "Dimittite et dimittetur vobis (cfr. Lc 6, 37). Et si non dimiseritis" (Mt 6, 15), "Dominus non dimittet vobis peccata vestra " (Mc 11, 25); confitemini omnia peccata vestra (cfr. Jac 5, 16). Beati qui moriuntur in poenitentia, quia erunt in regno caelorum. "Vae illis qui non moriuntur in poenitentia, quia erunt filii diaboli ", cuius opera faciunt (Joa 8, 41) et ibunt in ignem aeternum. Cavete et abstinete ab omni malo et perseverate usque in finem in bono.

Caveant omnes fratres, ubicumque fuerint, in eremis vel aliis locis, quod nullum locum vel aliquam rem sibi approprient nec alicui defendant. Et quicumque ad eos venerit amicus vel adversarius cum ipsis aliquo modo non contendant. Et ubicumquesint fratres et in quocumque (loco se invenerint, spiritualiter et diligenter debeant se revidere et honorare ad invicem sine murmurationes " (1 Petr 4, 9). Et caveant sibi, quod non ostendant se tristes, extrinsecus nubilosos et hypocritas; sed ostendant se gaudentes in Domino (cfr. Phil 4, 4) et hilares et iocundos et convenienter gratiosos.

Rogo quemlibet fratrem infirmum, ut referendo de omnibus gratias Creatori qualem vult eum Deus talem se esse desideret sive sanum sive infirmum, quia "omnes, quos Dominus praeordinavit ad vitam aeternam " (cfr. Act 13, 48), flagellorum atque infirmitatum stimulis atque compunctionis spiritu erudit; sicut: "Ego quos amo" (Apoc 3, 19) ET CETERA.

Unde rogo omnes fratres meos infirmos, ut in eorum infirmitatibus non irascantur nec conturbentur contra Deum aut contra fratres, nec multum sollicite medicinas neque nimis desiderent liberare carnem citomorituram, quae est animae moritura inimica.

Omnes fratres studeant sequi humilitatem et paupertatem Domini nostri Jesu Christi et recordentur, quod nihil aliud oportet nos habere de toto mundo, nisi, sicut dicit apostolus, habentes alimenta et vestes quibus tegamur his contenti simus " (1 Tim 6, 8). Et debent gaudere, quando conversantur inter viles et despectas personas, inter pauperes et debiles et infirmos et leprosos et iuxta viam mendicantes. Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis. Et non verecundentur, quia Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei vivi " (Joa 11, 27) omnipotentis, "posuit faciem suam ut petram durissimam " (Is 50, 7) nec verecundatus est. Et fuit pauper et hospes et vixit de eleemosynis ipse et beata Virgo, rnater eius sancta Maria, et dlscipuli eius. Et quando fecerint homines els verecundiam et noluerint eis dare, referant inde gratias Domino, quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini nostri Jesu Christi.

Et sciant, quod verecundia non patientibus, sed inferentibus imputabitur; quod eleemosyna est hereditas et iustitia, quae debetur pauperibus, quam Dominus noster Jesus Christus acquisivit. Et fratres, qui eam acquirendo laborant, magnam mercedem habebunt et facient lucral i et acquirere tribuentes; quia omnia, quae homines relinquunt in mundo, peribunt, sed de caritate et eleemosynis, quas fecerint, habebunt vitam aeternam.

II. Fragmenta expositioni Regulae OFM fratris Hugonis de Dinia inserta

Ad textum alterius redactionis Regulae non bullatae melius cognoscendum citationes eiusdem Regulae a fratre Hugone suae expositioni famosae insertae magni habendae sunt. Secundum Ordinem capitum hodierni textus Regulae non bullatae hic apponuntur:

Unde Sanctus de huiusmodi in regula nondum bullata dicebat: Caveant sibi fratres et ministri fratrum, quod de negotiis suis nullo modo se intromittant (cfr. RegNB II,5).

Antequam regula bullaretur Sanctus addebat: Et licet dicantur hypocritae, non cessent bene facere (cfr. l.c. II, 15).

Unde ante bullam regula sic habebat: Aliis autem temporibus non teneantur secundum hanc vitam nisi sexta feria ieiunare (cfr. l.c. III, 12).

... ut Sanctus prius in Regula dixit: Recordentur - inquit - ministri quod commissa est eis cura animarum fratrum, de quibus, si aliquis perderetur propter eorum culpam vel malum exemplum, oportebit eis reddere rationem coram Domino Jesu Christo (cfr. l.c. IV, 6).

Sic Sanctus in Regula originali dicebat: Caveant fratres omnes tam ministri quam alii, quod propter peccatum alterius vel malum exemplum non conturbentur vel irascantur, quia diabolus propter peccatum unius multos vult corrumpere, sed spiritualiter, sicut possunt, adiuvent illum, qui peccaverit, quia non est opus sanis medicus, sed iis qui male habent (cfr. Mc 2, 17 par.) (cfr. l.c. V, 78).

... iuxta illud Domini verbum, quod et beatus Franciscus f ratribus d icebat: Principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent inter eos; non sic erit inter vos (Mt 20, 2526a) (cfr. l.c. V,10).

... sic Sanctus ante bullam eos in Regula hortabatur: Per caritatem spiritus voluntarie serviant et obediant invicem (cfr. Gal 5,13). Haec est, aii, vera et secura obedientia Domini nostri Jesu Christi (cfr. l.c. V, 14b15).

Unde sic prius in Regula dicebatur: Fratres, in quibuscumque locis sunt, qui non possunt spiritualiter vitam nostram observare, idipsum suo ministro significent. Minister vero taliter studeat providere, sicut ipse sibi fieri vellet (cfr. l.c. VI, 12).

Unde Regula sic prius habebat: Omnes fratres in quibuscumque locis apud alios exstiterint, non sint camerarii vel cancellarii nec praesint honoribus eorum quibus serviunt; nec recipiant aliquod officium, quod scandalum generet vel animae suae faciat detrimentum (cfr. Mc 8, 36); sed sint minores et subditi omnibus, qui in eisdem domibus sunt (cfr. l.c. VII, 12).

Unde prius in Regula dicebatur: Fratres qui sciunt laborare, laborent et eam artem, quam noverunt exerceant, si non fuerit contra salutem animae (cfr. l.c. VII, 3).

Et post pauca: Unusquisque in ea arte et officio, in quo vocatus est, permaneat (cfr.

Unde ante bullam in Regula sic ponebat: Servi Dei semper orationi vel alicui bonae operationi insistere debent (cfr. l.c. VII, 12).

Et ante bullam haec in Regula verba erant: Caveant fratres, quod nullum locum vel aliquam rem sibi approprient nec alicui defendant (cfr. l.c. VII, 13).

Sic Sanctus in Regula prius loquebatur... Et iterum: Ubicumque sunt fratres et in quocumque loco se inveniunt, spiritualiter et diligenter debeant se videre et honorare ad invicem sine murmuratione (1 Petr 4, 9). Et caveant sibi fratres, quod non ostendant se tristes extrinsecus et nubilosos hypocritas, sed ostendant se gaudentes in Domino et hilares et iucundos et convenienter gratiosos rcfr. l.c. VII, 1516).

De pecunia inventa Sanctus ita dicebat: Si invenerimus pecuniam, non curemus tanquam de pulvere, quem pedibus calcamus (cfr. l.c. VIII, 6).

Sustinebat (Franciscus) quod fratres leprosis in magna necessitate eleemosynam quaererent, sic tamen ut a pecunia multum caverent. Et quamvis pia loca, in quibus fratres hospitabantur vel morabantur, diligeret, non tamen patiebatur, ut pro loco aliquo pecuniam quaererent vel quaeri fecerent, vel cum quaerentibus eam irent (cfr. l.c. VIII, 1011.8).

Et primae Regulae littera sic habebat: Cum necesse fuerit, vadant fratres pro eleemosyna (cfr. l.c. IX, 3).

Hoc ipse diffusius in originali Regula sic ponebat: Cum necesse fuerit, vadant fratres pro eleemosyna. Et non verecundentur, sed magis recordentur, quod Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei vivi (Joa 11, 27) omnipotentis, posuit faciem suam ut petram durissimam (Is 50, 7) et neque verecundatus est. Et fuit pauper et hospes et vixit de eleemosynis ipse et discipuli eius. Et quando facerent eis verecundiam homines et nollent eis dare, inde gratias Deo agant, quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini nostri Jesu Christi. Et sciant, quod verecundia non patientibus, sed inferentibus imputatur; et quod eleemosyna est hereditas et iustitia, quae debetur pauperibus, quam acquisivit Dominus noster Jesus Christus. Et fratres, qui eam acquirendo laborant, magnam mercedem habebunt et faciunt lucrari et acquirere tribuentes, quia omnia, quae homines relinquunt in mundo, peribunt, sed de caritate et eleemosynis, quas fecerunt, habebunt praemium a Domino (cfr. l.c. IX, 39).

Sic Sanctus in Regula prius loquebatur: Secure manifestet unus alteri necessitatem suam, ut sibi necessaria inveniat et ministret (cfr. l.c. IX, 10).

... ante bullam Sanctus in Regula sic monebat: Rogo fratrem infirmum, ut referendo de omnibus gratias Creatori, qualem vult eum Dominus, talem se esse desideret, sanum sive infirmum (cfr. l.c. X, 3).

Et post pauca: Rogo omnes fratres meos, ut in infirmitatibus non irascantur vel conturbentur contra Deum vel contra fratres, nec multum sollicite postulent medicinam, nec nimis desiderent liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica (cfr. l.c. X, 4).

Raca vel fatue fratri typo contumeliae dicere nefas ducebant, cum et regula prius et verba haec evangelii exprimeret (cfr. Mt 5, 22) (cfr. l.c. XI, 4).

Porro evangelium non contendere, non repetere, non resistere malo docet quae omnia ante bullam Regula specialiter exprimebat; sed nunc concisis ac generalibus verbis omnia comprehendit (cfr. l.c. XI, l; XIV, 47).

Duplicem autem modum conversandi inter incredulos Sanctus in Regula prima ponens dicebat: Fratres duobus modis inter eospossunt spiritualiter conversari. Unus modus est, ut non faciant lites nec contentiones, sed subditi sint omni creaturae propter Deum (1 Petr 2,13) et confiteantur esse se christianos. Alius modus est, quod cum viderint placere Deo annuntient verbum Dei, ut credant in Deum Patrem omnipotentem et Filium eius et Spiritum Sanctum, creatorem omnium, redemptorem et salvatorem omnium fidelium, et ut baptizentur et efficiantur christiani, quia salvari non possunt, nisi qui baptizarentur et sint veri et spirituales christiani, quia "nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest intrare in regnum Dei " (cfr. Joa 3, 5) (cfr. l.c. XVI, 57 ) .

Et quibusdam interpositis addebat: Recordentur fratres, quod dederunt se et reliquerunt corpora sua propter Deum Domino Jesu Christo. Et pro eius amore debent sustinere tribulationem, persecutionem et mortem, quia dicit Dominus: "Qui perdiderit, animam suam propter me, salvam faciet eam" (cfr. Lc 9, 24). "Dico autem vobis allliCiS meis, lle terreamini ab iis, qui occidunt corpus" (Lc 12, 4). "Si vos persequuntur in una civitate, fugite in aliam" (cfr. Mt 10, 23) (cfr. l.c. XVI, 1011.17.14).

... prout Sanctus in Regula prius hortabatur dicens: Omnes fratres operibus praedicent (cfr. l.c. XVII, 3).

Miro Sanctus modo personis ecclesiasticis deferri volebat: Omnes clericos et religiosos habeamus pro dominis in iis, qui a nostra religione non deviant, et ordinem et administrationem eorum in Domino veneremur (cfr. XIX, 3).

... cuius interdum pro aedificatione ac maioris contextus per originem elucidatione recordor omnes fratres tenorem et spiritum eorum quae in ipsa regula scripta erant, docentes, discentes, inspicientes orabat a Domino benedici.(cfr. l.c. XXIV, 13).

III. FragMlentn in secunda Vita s. Francisci fratris Thomae Celanensis conservata

In hac Vita frater Thomas saepius (cfr. nr. 143, 128, 66, 175) lectorem remittit expressis verbis vel cum silentio ad textum cuiusdam Regulae Fratrum; quae citationes in textu Regulae bullatae desunt vel a textu hodiernae Regulae non bullatae discrepant. Ea de causa hic subnectuntur:

(Ministri) teneantur in die iudicii coram te, Domine, reddere rationem, si aliquis frater eorum vel neglegentia vel exemplo seu etiam aspera correctione perierit (cfr. RegNB IV, 6 ) .

... pro generali commonitione in quodam capitulo scribi fecit haec verba: Caveant fratres, ne se ostendant extrinsecus nubilosos et hypocritas tristes, sed ostendant se gaudentes in Domino, hilares et iucundos et convenienter gratiosos (cfr. l.c. VII, 16).

...inculcans temerario verbum regulae quo satis elucet velut pulverem inventum denarium conculcari debere (cfr. l.c. VIII, 6).

Unde in quadam regula scribi fecit haec verba: Rogo omnes fratres meos infirmos, ut in suis infirmitatibus non irascantur vel conturbentur contra Deum vel contra fratres. Noh multum sollicite postulent medicinas, nec nimis desiderent liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica. De omnibus gratias agant, ut quales vult eos esse Deus, tales se fore desiderent. Quos enim Deus ad vitam praeordinavit aeternam (cfr. Act 13, 48), flagellorum atque infirmitatum stimulis erudit, sicut ipse dixit: Ego quos amo, corrigo et castigo (Apc 3, 19) (cfr. l.c. X. 34l.

LAUDES AD OMNES HORAS DICENDAE (LAUDHOR)

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui est et qui erat et qui venturus est (cfr. Apoc 4, 8): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Dignus es, Domine Deus noster, accipere laudenl, gloriam et honorem et benedictionem (cfr. Apoc 4, 11): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem (Apoc 5, 12): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu: Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Benedicite omnia opera Domini Domino (Dan 3, 57): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis Deum, pusilli et magni (cfr. Apoc 19, 5): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Laudent eum gloriosum caeli et terra (cfr. Ps 68, 35R): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Et omnis creatura, quae in caelo est et super terram et quae subtus terram et mare et quae in eo sunt (cfr. Apoc 5, 13): Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto: Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Et laudemus et superexaltemus eum in saecula.

ORATIO:

Omnipotens sanctissime, altissime et summe Deus, omne bonum, summum bonum, totum bonum, qui solus es bonus (cfr. Lc 18, 19), tibi reddamus omnem laudem, omnem gloriam, omnem gratiam, omnem honorem, omnem benedictionem et omnia bona. Fiat. Fiat. Amen