Fr.Thomae de Celano

VITA PRIMA S.FRANCISCI

PROLOGUS

In nomine Domini. Amen.

Incipit prologus super vitam beati Francisci.

1. Actus et vitam beatissimi patris nostri Francisci pia devotione, veritate semper praevia et magistra, seriatim cupiens enarrare, quia omnia quae fecit et docuit, nullorum ad plenum tenet memoria, ea saltem quae ex ipsius ore audivi, vel a fidelibus et probatis testitbus intellexi, iubente domino et glorioso papa Gregorio, prout potui, verbis licet imperitis, studui explicare. Sed utinam eius merear esse dsicipulus, qui semper locutionum vitavit aenigmata et verborum phaleras ignoravit!

2. In tribus quoque opusculis divisi omnia, quae de ipso beato viro colligere potui, per singula capitula universa distinguens, ne varietas temporum rerum gestarum confunderet ordinem et in dubium adduceret veritatem. - Primum itaque opus historiae ordinem servat ac puritati beatae conversationis et vitae suae, sanctisque moribus et salutaribus documentis eius potissimum dedicatur. In quo etiam miracula pauca de multis, quae, ipso vivente in carne, Dominus Deus noster per eum operari dignatus est, inseruntur. - Secundum autem opus a paenultimo vitae suae anno usque ad felicem ipsius obitum gesta narrat; tertium vero miracula multa continet et plura tacet, quae cum Christo regnans in caelis, gloriosissimus Sanctus operatur in terris. Reverentiam quoque refert, honorem, laudem et gloriam, quam ei felix papa Gregorius et cum eo universi sanctae Romanae Ecclesiae cardinales devotissime persolverunt, eum in sanctorum catalogo conscribentes. - Gratias omnipotenti Deo, qui semper in sanctis suis admirabilem et amabilem se ostendit.

Explicit prologus.

OPUSCULUM PRIMUM

Ad laudem et gloriam Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Incipit vita beatissimi patris nostri Francisci.

CAP. I.

Qualiter conversatus sit in habitu et animo saeculari.

1. Vir erat in civitate Assisi, quae in finibus vallis Spoletanae sita est, nomine Franciscus, qui a primaevo aetatis suae anno a parentibus secundum saeculi vanitatem nutritus est insolenter et ipsorum miseram vitam diu imitatus et mores, vanior ipse atque insolentior est effectus. - Quoniam haec pessima consuetudo apud eos, qui christiano censentur nomine, sic undique inolevit et perniciosa doctrina haec, velut lege publica, ita ubique firmata est et praescripta, ut ab ipsis cunalibus remisse nimis et dissolute filios suos studeant educare. Primo namque cum fari vel balbutire incipiunt, turpia quaedam et exsecrabilia valde, signis et vocibus edocentur pueruli nondum nati: et cum tempus ablactationis advenerit, quaedam luxu et lascivia plena non solum fari sed et operari coguntur. Non audet aliquis illorum, aetatis timore coactus, honeste se gerere, quoniam ex hoc duris subiacet disciplinis. Ideo bene ait saecularis poeta: . Quia inter exercitationes parentum crevimus, ideo a pueritia nos omnia mala sequuntur / . Testimonium hoc verum est, cum eo inimiciora sint illis vota parentum, quo cessere felicius. Sed et cum paulo plusculum aetate profecerint, se ipsis impellentibus, semper ad deteriora opera dilabuntur. Ex vitiata namque radice arbor vitiosa succrescit, et quod semel male depravatum est, vix reduci potest ad regulam aequitatis. Cum vero adolescentiae portas coeperint introire, quales eos fieri arbitraris? Tunc profecto omni dissolutionis genere fluitantes, eo quod liceat eis explere omne quod libet, omni studio se tradunt flagitiis deservire. Sic enim voluntaria servitute servi effecti peccati, arma iniquitatis exponunt omnia membra sua, et nihil in se christianae religionis in vita seu in moribus praeferentes, solo christianitatis nomine se tuentur. Simulant miseri plerumque se nequiora fecisse quam fecerint, ne videantur abiectiores, quo innocentiores exsistunt.

2. Haec sunt misera rudimenta, in quibus homo iste, quem sanctum hodie veneramur, quoniam vere sanctus est, a pueritia versabatur et fere usque ad vigesimum quintum aetatis suae annum tempus suum miserabiliter perdidit et consumpsit. Immo super omnes coaetaneos suos vanitatibus male proficiens, incentor malorum et aemulator stultitiae abundantius exsistebat. Admirationi omnibus erat et in pompa vanae gloriae praeire caeteros nitebatur, in iocis, in curiosis, in scurrilibus et inanibus verbis, in cantilenis, in vestibus mollibus et fluidis: quia praedives erat, non avarus sed prodigus, non accumulator pecuniae sed substantiae dissipator, cautus negotiator sed vanissimus dispensator; homo tamen humanius agens, habilis et affabilis multum, licet ad insipientiam sibi. Quoniam multi ob hoc maxime post ipsum abibant, fautores malorum et criminum incentores: sicque constipatus agminibus iniquorum, sublimis et magnanimus incedebat, iter agens per medium Babyloniae platearum, quousque respiceret de caelis Dominus, et propter nomen suum longe faceret furorem suum ab eo, et infrenaret os eius laude sua, ne penitus interiret. Facta est proinde super eum manus Domini, et immutatio dexterae Excelsi, ut per eum daretur peccatoribus fiducia in gratiam respirandi, et conversionis ad Deum omnibus fieret ad exemplum.

CAP. II.

Qualiter Deus visitavit cor eius per corporis infirmitatem et nocturnam visionem.

3. Enimvero cum adhuc vir iste iuvenili calore in peccatis fervesceret, et lubrica aetas ad explenda iuvenilia iura ipsum impelleret insolenter, ac mansuescere nesciens, antiqui serpentis foret virulentia concitatus, adest subito divina ultio vel potius unctio super eum et aggreditur primo sensum erroneum revocare, animo angustiam et corpori molestiam inferendo, iuxta illud propheticum: Ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria. Sicque diu infirmitate attritus, ut meretur pervicacia hominum quae vix nisi suppliciis emendatur, coepit intra se alia solito cogitare. Cumque iam paululum respirasset et baculo sustentatus, causa recuperandae sanitatis coepisset huc atque illuc per domicilium ambulare, die quadam foras exivit et circumadiacentem provinciam coepit curiosius intueri. Sed pulchritudo agrorum, vinearum amoenitas et quidquid visu pulchrum est, in nullo eum potuit delectare. Mirabatur propterea subitam sui mutationem, et praedictorum amatores stultissimos reputabat.

4. Ab ea itaque die coepit seipsum vilescere sibi, et in contemptu quodam habere, quae prius in admiratione habuerat et amore. Non plene tamen nec vere, quia nondum solutus erat a vinculis vanitatum, nec perversae servitutis iugum excusserat de cervice. Gravissimum enim est assueta relinquere et animo semel iniecta non de facili enervantur; recurrit animus longo tempore segregatus ad rudimenta principii et assiduitate plerumque vitium vertitur in naturam. - Tentat proinde Franciscus adhuc divinam fugere manum, et paternae correctionis paulisper oblitus, arridentibus sibi prosperis, cogitat quae sunt mundi ac ignorans consilium Dei, de gloria saeculi et vanitate facturum adhuc maxima se promittit. Nam nobilis quidam civitatis Assisii, militaribus armis se non mediocriter praeparat et inanis gloriae vento inflatus, ad pecuniae vel honoris augenda lucra, iturum in Apuliam se spopondit. Quibus auditis, Franciscus, quia levis animo erat et non modicum audax, ad eundum conspirat cum illo, generis nobilitate impar sed magnanimitate superior, pauperior divitiis sed profusior largitate.

5. Nocte igitur quadam, cum ad haec consummanda tota se deliberatione dedisset et desiderio aestuans ad iter agendum maxime anhelaret, qui percusserat eum in virga iustitiae, per visionem nocturnam visitat eum in dulcedine gratiae; et quia gloriae cupidus erat, gloriae fastigio eum allicit et exaltat. Videbatur ei namque domum suam totam habere plenam militaribus armis, sellis scilicet, clipeis, lanceis et caeteris apparatibus; gaudensque plurimum, quid hoc esset, secum tacitus mirabatur. Non enim consueverat talia in domo sua videre, sed potius pannorum cumulos ad venendum. Cumque ad subitum rerum eventum stuperet non modicum, responsum est ei, omnia haec arma sua fore militumque suorum. Expergefactus quoque animo gaudenti mane surrexit et praesagium magnae prosperitatis reputans visionem, prosperum futurum iter suum in Apuliam securatur. Nesciebat enim quid diceret, et munus sibi de caelo datum adhuc minime cognoscebat. In eo tamen perpendere poterat visionis huius suam interpretationem non esse veram, quia licet satis rerum gestarum utcumque similitudinem contineret, non tamen animus eius circa talia solito laetabatur. Vim namque quamdam sibimet facere oportebat, ut cogitata perficeret et iter concupitum effectui manciparet. - Et quidem pulchre satis primo de armis fit mentio, et opportune multum arma traduntur contra fortem armatum militi pugnaturo, ut quasi alter David in nomine Domini Dei exercituum ab inveterato inimicorum opprobio liberet Israelem.

CAP. III.

Qualiter mente sed non corpore mutatus de thesauro invento et sponsa allegorice loquebatur.

6. Immutatus quoque, sed mente non corpore, ire in Apuliam iam recusat, et voluntatem suam studet dirigere ad divinam. Sicque parumper a saeculari tumultu se subtrahens et negotio, studet in interiore homine recondere Iesum Christum. Abscondit velut prudens negotiator margaritam inventam oculis illusorum, et occulte nititur eam, venditis omnibus, comparare. Nam cum vir quidam in civitate Assisii magis inter caeteros sibi dillectus exsisteret, quoniam unius cum eo erat aetatis et assidua familiaritas mutuae dilectionis ad communicanda secreta sua ipsi praeberet ausum, eum ad loca remota et apta consiliis saepius perducebat, quemdam thesaurum pretiosum et magnum se asserens invenisse. Exsultat homo ille ac de auditis exsistens sollicitus, libenter cum eo graditur, quoties advocatur. - Crypta quaedam era iuxta civitatem, ad quam frequenter euntes, de thesauro mutuo loquebantur. Intrabat vir Dei, qui sanctus iam sancto proposito erat, cryptam illam, socio de foris exspectante, et novo ac singulari perfusus spiritu, Patrem suum in abscondito exorabat. Gestiebat neminem scire quid ageret intus, et occasione boni melius sapienter occultans, solum Deum in suo proposito consulebat. Orabat devotus, ut Deus aeternus et verus dirigeret viam suam et suam illum doceret facere voluntatem. Maximam sustinebat animi passionem et, donec opere compleret quod conceperat corde, quiescere non valebat; cogitationes variae sibi invicem succedebant, et ipsarum importunitas eum duriter perturbabat. Ardebat intus igne divino et conceptum ardorem mentis celare de foris non valebat; poenitebat eum peccasse tam graviter et offendisse oculos maiestatis, nec iam eum mala praeterita seu praesentia delectabant; sed nondum plene receperat continendi fiduciam a futuris. Propterea cum foras revertebatur ad socium, ita erat labore confectus, ut alius intrans, alius exiens videretur.

7. Quadam vero die, cum Domini misericordiam plenissime invocasset, ostensum est ei a Domino, quid ipsum agere oporteret. Tantoque deinceps repletus est gaudio, quod non se capiens prae laetitia, etiam nolens, ad aures hominum aliquid eructabat. Sed licet prae magnitudine inspirati amoris silere non posset, cautius tamen aliquid et in aenigmate loquebatur. Sicut enim speciali amico, ut dictum est, de thesauro abscondito, sic et caeteris loqui figuraliter nitebatur; dicebat se in Apuliam nolle ire, sed in patria propria promittebat nobilia et ingentia se facturum. Putabant homines quod uxorem ducere vellet, ipsumque interrogantes dicebant: . Uxoremne ducere vis, Francisce? / Qui respondens eis aiebat: . Nobiliorem et pulchriorem sponsam quam unquam videritis ducam, quae caeteris forma praemineat et sapientia cunctas excellat / . Et equidem immaculata Dei sponsa est vera religio quam suscepit, et thesaurus absconditus est regnum caelorum, quod tanto desiderio exquisivit; quia necessario erat omnino vocatio evangelica in eo explenda, qui Evangelii erat minister in fide et veritate futurus.

CAP. IV.

Qualiter, venditis omnibus, pecuniam susceptam contempsit.

8. Eia, sic affectus beatus servus Altissimi et Sancto Spiritu confirmatus, quoniam aderat tempus statutum, sequitur illum beatum impetum animi sui, quo ad optima bona, calcatis saecularibus, itur. Non licebat de caetero facere moram, quia letalis morbus ubique iam in tantum excreverat et multorum sic omnes occupaverat artus, ut, aliquantisper medico retardante, abriperet vitam, vitali spiritu intercluso. Surgit proinde, signo sanctae crucis se muniens, et praeparato equo, super eum ascendit, assumptisque secum pannis scarulaticis ad vendendum, ad civitatem quae Fulgineum vocatur, festinus devenit. Ibi ex more venditis omnibus quae portabat, caballum cui tunc insederat, felix mercator, assumpto praetio dereliquit, regressusque inde, depositis sarcinis, quid ageret de pecunia religiosa mente tractabat. Mirum in modum mox totus in Dei opere conversus, gravatum valde se sentiens pecuniam illam vel una hora portare, ac velut arenam reputans omne illius emolumentum, ad deponendam illam cito festinat. Cumque versus civitatem Assisii remearet, repperit iuxta viam quamdam ecclesiam, quae in honorem sancti Damiani fuerat antiquitus fabricata, sed casum proximum ex vetustate nimia minabatur.

9. Ad quam novus Christi miles adveniens, pietate tantae necessitatis commotus, cum timore ac reverentia introivit. Et invento illic quodam paupere sacerdote, magnaque cum fide osculatis eius manibus sacris, pecuniam ei obtulit quam portabat, et propositum suum per ordinem enarravit. Obstupefactus sacerdos et, ultra quam credi potest, subitam rerum conversionem admirans, quae audiebat credere recusavit. Et quia putabat illudi sibi, noluit apud se oblatam pecuniam retinere. Viderat enim eum, ut itam dicam, pene altera die enormiter vivere inter cognatos et notos e supra caeteros suam stultitiam exaltare. At ipse pertinacius persistens, verbis suis fidem facere nitebatur, orans enixius et deprecans sacerdotem, ut eum secum morari pro Domino pateretur. Acquievit tandem sacerdos de mora illius, sed timore parentum pecuniam non recepit, quam verus pecuniarum contemptor in quamdam fenestram proiciens, de ipsa velut de pulvere curat. Cupiebat enim possidere sapientiam quae auro melior, et prudentiam acquirere quae pretiosior est argento.

CAPUT V.

Qualiter pater eius persequens ligavit eum.

10. Moram igitur faciente in praedicto loco servo Dei excelsi, pater eius circuit usquequaque tanquam sedulus explorator, scire cupiens quid de filio actum sit. Et dum intellexisset eum in loco iam dicto taliter conversari, tactus dolore cordis intrinsecus, ad subitum rerum eventum turbatus est valde nimis, convocatisque amicis ac vicinis, citissime cucurrit ad locum in quo Dei famulus morabatur. At ipse, quia novus Christi athleta erat, cum audiret persequentium minas ac eorum praesentiret adventum, dare locum irae nolens, in quamdam occultam caveam quam ad hoc ipsemet paraverat, se mergebat. Erat fovea illa in domo, uni tantum forte cognita soli, in qua per mensem unum sic continuo latitavit, ut ad causam humanae necessitatis egredi vix auderet. Cibus si quando dabatur, in foveae occulto edebat eum, et clandestinum ei omne impendebatur obsequium. Oransque orabat iugiter lacrimarum imbre perfusus, ut liberaret eum Dominus de manibus persequentium animam suam, et ut pia vota sua benigno favore compleret: in ieiunio et fletu exorabat clementiam Salvatoris, et de sua diffidens industria, totum iactabat in Domino cogitatum. Et licet esset in fovea et in tenebris constitutus, perfundebatur tamen indicibili quadam laetitia sibi hactenus inexperta, ex qua totus ignescens, relicta fovea, palam se persecutorum exposuit maledictis.

11. Surrexit itaque protinus impiger, festinus et alacer et ad praeliandum pro Domino scutum fidei praeferens, magnaeque fiduciae armis munitus, versus civitatem aggressus est viam et, divino calore succensus, coepit semetipsum segnitiei et ignaviae plurimum incusare. Quo viso, cuncti qui noverant eum, comparantes ultima primis, coeperunt illi miserabiliter exprobare et insanum ac dementem acclamantes, lutum platearum et lapides in ipsum proiciunt. Cernebant eum a pristinis moribus alteratum et carnis maceratione valde confectum, et ideo totum quod agebat exinanitioni et dementiae imputabant. - Sed quia melior est patiens arrogante, famulus Dei surdum his omnibus se praestabat et nulla fractus aut mutatus iniuria, pro his omnibus gratias Domino referebat. - In vanum namque iniquus persequitur ad honesta tendentem, quia quanto plus fuerit ille concussus, tanto fortius triumphabit. Generosum animum, ait quidam, dedecus efficit fortiorem.

12. Cumque diu rumor ac plausus huiusmodi de ipso per plateas ac vicos discurreret civitatis, et huc atque illuc illudentium sonitus resultaret, inter multos quorum tetigit aures, horum fama tandem pervenit ad patrem. Qui cum audisset filii sui nomen, et in eo tale negotium a concivibus intorqueri, continuo surgit, non ad liberandum eum, sed potius ad perdendum; nullaque moderatione servata, tamquam lupus ad ovem advolat et torvo ac truci vultu illum respiciens, iniecta manu, inverecunde ac inhoneste satis ad propriam domum pertraxit eum. Sicque omni miseratione subtracta, per plures dies eum in tenebroso loco reclusit, et putans animum eius flectere ad sui consensum, primo verbis deinde verberibus et vinculis agit. - Ipse vero ex hoc ad exsequendum propositum sanctum promptior et validior reddebatur, et nec exprobratus verbis, nec vinculis fatigatus, patientiam dereliquit. - Non enim per flagella et vincula potest a mentis recta intentione declinare ac statu, nec a Christi grege abduci, cui praecipitur in tribulatione gaudere; nec trepidat in diluvio aquarum multarum, cui est refugium a pressura Filius Dei, qui, ne nostra nobis aspera videantur, semper sua ostendit esse maiora quae pertulit.

CAPUT VI.

Qualiter mater eius solvit eum, et quomodo coram Episcopo Assisii se denudavit.

13. Factum est autem cum pater eius, familiari causa urgente, aliquantulum a propria discessisset, et vir Dei vinctus in domus ergastulo permaneret, mater eius quae sola domi cum eo remanserat, factum viri sui non probans, blandis sermonibus filium allocuta est. Cumque videret, quod eum a suo proposito revocare non posset, commota sunt materna viscera super eum, et confractis vinculis, liberum eum abire permisit. At ipse gratias omnipotenti Deo referens, ad locum in quo fuerat prius, concitus est reversus - Maiore enim libertate utitur, tentationum documentis probatus, et per multiplicia bella imaginem induerat laetiorem; securiorem ex iniuriis receperat animum, et liber ubique pergens, magnanimior incedebat. Revertitur interea pater, et eo non invento, peccata peccatis accumulans, ad convicia uxoris convertitur. Cucurrit deinde ad locum, fremens et perstrepens, ut si eum revocare non posset, saltem de provincia effugaret. Verum quia timor Domini fiducia fortitudinis est, ut audivit carnalem patrem gratiae filius ad se venientem, securus et laetus ultro se obtulit, libera voce clamans se pro nihilo ducere vincula et verbera eius. Insuper attestatur se pro Christi nomine gaudenter mala omnia subiturum.

14. Videns autem pater, quod ab incepto itinere ipsum revocare non posset, totus ad extorquendam pecuniam instigatur. Desideraverat vir Dei eam in pauperum victu et illius loci aedificiis totam expendere ac praebere; sed qui pecuniam non amabat, nulla de ipsa specie boni decipi potest, et qui nullo ipsius detinebatur affectu ad eius amissionem in aliquo non turbatur. Inventa itaque pecunia, quam maximus terrenorum contemptor et caelestium divitiarum nimis cupidus exquisitor in pulverem et fenestram excusserat, saevientis patris aliquantulum exstinguitur furor, et avaritiae sitis inventionis vapore utcumque restringitur. Ducit eum deinde coram episcopo civitatis, ut ipsius manibus omnibus eius renuntians facultatibus, omnia redderet quae habebat. Quod non solum ipse non renuit, sed et multum gaudens prompto animo acceleravit facere postulata.

15. Cumque perductus esset coram episcopo, nec moras patitur nec cunctatur de aliquo, immo nec verba exspectat nec facit, sed continuo, depositis et proiectis omnibus vestimentis, restituit ea patri. Insuper et nec femoralia retinens, totus coram omnibus denudatur. Episcopus vero animum ipsius attendens, fervoremque ac constantiam nimis admirans, protinus exsurrexit et inter brachia sua ipsum recolligens, pallio quo indutus erat contexit eum. Intellexit aperte divinum esse consilium, et facta viri Dei quae praesentialiter viderat, cognovit mysterium continere. Factus est propterea deinceps adiutor eius, et fovens ipsum ac confortans, amplexatus est eum in visceribus charitatis. Ecce iam nudus cum nudo luctatur, et depositis omnibus quae sunt mundi, solius divinae iustitiae memoratur. Studet iam sic propriam contemnere vitam, omnem pro illa sollicitudinem deponendo, ut sibi pauperi pax esset in obsessa via, et solus carnis paries ipsum a divina visione interim separaret.

CAPUT VII.

Qualiter a latronibus captus, proiectus fuit in nive et quomodo servivit leprosis.

16. Iam enim cum semicinctiis involutus pergeret, qui quondam scarulaticis utebatur, et per quamdam silvam laudes Domino lingua francigena decantaret, latrones super eum subito irruerunt. Quibus ferali animo eum, quis esset, interrogantibus, confidenter vir Dei plena voce respondit dicens: . Praeco sum magni Regis! Quid ad vos? / . At illi percutientes eum, in defosso loco pleno magnis nivibus proiecerunt dicentes: . Iace, rustice praeco Dei! / . Ipse vero se huc atque illuc revolvens, nive a se discussa, illis recedentibus, de fovea exsilivit, et magno exhilaratus gaudio, coepit alta voce per nemora laudes Creatori omnium personare. Tandem ad quoddam claustrum monachorum veniens, per plures dies in sola vili camisia, quasi garcio in coquina exsistens, cupiebat vel de brodio saturari. Verum cum, omni miseratione subtracta, nullum posset vel vetustum acquirere indumentum, non motus ira sed necessitate coactus, inde progrediens devenit ad Eugubii civitatem, ubi a quodam olim amico eius sibi tuniculam acquisivit. - Post haec autem, modico tempore iam elapso, cum viri Dei ubique fama crebresceret et nomen eius divulgaretur in populis, prior monasterii supradicti, quod factum fuerat in virum Dei recolens et intelligens, venit ad eum, et ob reverentiam Salvatoris ab eo suppliciter pro se suisque veniam postulavit.

17. Deinde vero totius humilitatis sanctus amator se transtulit ad leprosos, eratque cum eis, diligentissime serviens omnibus propter Deum, et lavans putredinem omnem ab eis, ulcerum etiam saniem extergebat, sicut ipse in Testamento suo loquitur dicens: "Quia cum essem in peccatis, nimis amarum mihi videbatur videre leprosos, et Dominus conduxit me inter illos, et feci misericordiam cum illis". - In tantum namque, ut dicebat, aliquando amara ei leprosorum visio exsistebat ut, cum tempore vanitatis suae per duo fere milliaria eminus ipsorum domos respiceret, nares suas propriis manibus obturaret. Sed, cum iam gratia et virtute Altissimi, sancta et utilia inciperet cogitare, in saeculari adhuc habitu constitutus leprosorum unum obvium habuit die quadam, et semetipso fortior effectus accessit, et osculatus est eum. - Exinde quoque coepit seipsum magis ac magis contemnere, quousque misericordia Redemptoris ad perfectam suimet victoriam perveniret. - Aliorum quoque pauperum, in saeculo manens et adhuc saeculum sequens, erat adiutor, non habentibus porrigens misericordiae manum, et afflictis gerens compassionis affectum. - Nam cum die una, praeter morem suum, quia curialissimus erat, cuidam pauperi postulanti ab eo eleemosynam exprobrasset, statim poenitentia ductus, coepit dicere intra se, magni vituperii fore magnique dedecoris petenti pro nomine tanti Regis subtrahere postulata. Posuit deinde in corde suo nemini pro Deo a se petenti, secundum posse de caetero aliquid denegare. Quod et diligentissime fecit et implevit, quousque totum omnimode praebuit semetipsum, evangelici consilii primitus exsecutor quam doctor effectus: Qui petit a te, inquit, da ei, et volenti a te mutuari, ne avertaris.

CAPUT VIII.

Quomodo construxit ecclesiam Sancti Damiani et de conversatione Dominarum in eodem loco degentium.

18. Primum itaque opus quod beatus Franciscus aggreditur, liberatione sui de manu carnalis patris obtenta: domum construit Deo, illamque non de novo facere tentat, sed veterem reparat, vetustam resarcit; non fundamentum evellit, sed super illud aedificat, praerogativam, licet ignorans, semper reservans Christo: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Cumque ad locum in quo, sicut dictum est, ecclesia Sancti Damiani antiquitus constructa fuerat, reversus foret, gratia ipsum Altissimi comitante, in brevi eam tempore studiosius reparavit. - Hic est locus ille beatus et sanctus in quo gloriosa religio et excellentissimus ordo pauperum Dominarum et sanctarum virginum, a conversione beati Francisci fere sex annorum spatio iam elapso, per eundem beatum virum felix exordium sumpsit; in quo domina Clara, civitate Assisii oriunda, lapis pretiosissimus atque fortissimus caeterorum superpositorum lapidum exstitit fundamentum. Nam, cum post initiationem ordinis Fratrum, dicta domina sancti viri monitis ad Deum conversa fuisset, multis exstitit ad profectum et innumeris ad exemplum. Nobilis parentela sed nobilior gratia; virgo carne, mente castissima; aetate iuvencula sed animo cana; constans proposito et in divino amore ardentissima desiderio; sapientia praedita et humilitate praecipua: Clara nomine, vita clarior, clarissima moribus.

19. Super hanc quoque pretiosissimarum margaritarum nobilis structura surrexit, quarum laus non ex hominibus sed ex ipso Deo est, cum nec angusta meditatio eam cogitare sufficiat, nec brevis locutio explicare. - Praecipua namque ante omnia in eis viget virtus mutuae ac continuae charitatis, quae ita ipsarum in unum copulat voluntates, ut cum quadraginta vel quinquaginta pariter alicubi commorentur, idem velle ac idem nolle unum in eis spiritum faciat diversis. - Secundo in unaquaque rutilat humilitatis gemma, quae collata dona et bona de caelis habita sic conservat, ut virtutes caeteras mereantur. - Tertio virginitatis et castitatis lilium sic respergit odore mirabili universas, ut terrenarum cogitationum oblitae, sola desiderent caelestia meditari, et tantus ex ipsius fragrantia in ipsarum cordibus aeterni Sponsi amor exoritur, ut integritas sacrae affectionis omnem ab eis consuetudinem vitae prioris excludat. - Quarto sic omnes altissimae paupertatis sunt titulo insignitae, ut extremae necessitati victus et vestitus vix nunquam satisfacere acquiescant.

20. Quinto vero sic abstinentiae ac taciturnitatis adeptae sunt gratiam singularem, ut ad cohibendum carnalem motum et frenandam linguam vim minime patiantur; cum et quaedam ipsarum ita sint a collocutionibus dissuetae, ut cum necessitas exigit eas loqui, vix verba formare, prout expedit, recordentur. - Sexto quippe in his omnibus virtute patientaie tam mirabiliter adornantur, ut nulla tribulationum adversitas vel molestiarum iniuria ipsarum frangat animum vel immutet. - Septimo denique contemplationis summam taliter meruerunt, ut in ea discant omne quod agendum eis seu vitandum sit, et feliciter noverint mente Deo excedere, nocte ac die divinis laudibus et orationibus insistentes. - Dignetur aeternus Deus gratia sua sancta tam sanctum principium exitu concludere santiore. Et haec ad praesentes de virginibus Deo dicatis et devotissimis ancillis Christi dicta sufficiant, cum ipsarum vita mirifica et institutio gloriosa, quam a domino papa Gregorio, tunc temporis Ostiensi episcopo, susceperunt, proprium opus requirat et otium.

CAPUT IX.

Quomodo, mutato habitu, refecit ecclesiam Sanctae Mariae in Portiuncula et audito Evangelio, relictis omnibus habitum quem fratres habent adinvenit et fecit.

21. Interea sanctus Dei, mutato habitu et praedicta ecclesia reparata, migravit ad locum alium iuxta civitatem Assisii, in quo ecclesiam quamdam dirutam et propemodum eversam reaedificare incipiens, a bono principio non destitit quousque ad perfectum adduceret universa. - Inde vero ad alium se transtulit locum, qui Portiuncula nuncupatur, in quo ecclesia Beatae Virginis matris Dei antiquitus constructa exstiterat, sed deserta tunc a nemine curabatur. Quam cum sanctus Dei cerneret sic destructam, pietate commotus, quia devotione fervebat erga totius bonitatis Matrem, coepit ibidem assiduus commorari. - Factum est autem, cum iam in dictam ecclesiam reparasset, conversionis eius annus tertius agebatur. Quo in tempore quasi eremiticum ferens habitum, accinctus corrigia et baculum manu gestans, calceatis pedibus incedebat.

22. Sed cum die quadam Evangelium, qualiter Dominus miserit discipulos suos ad praedicandum, in eadem ecclesia legeretur, et sanctus Dei assistens ibidem utcumque verba evangelica intellexisset, celebratis missarum solemniis, a sacerdote sibi exponi evangelium suppliciter postulavit. - Qui cum ei cuncta per ordinem enarrasset, audiens sanctus Franciscus Christi discipulos non debere aurum sive argentum seu pecuniam possidere, non peram, non sacculum, non panem, non virgam in via portare, non calceamenta, non duas tunicas habere, sed regnum Dei et poenitentiam praedicare, continuo exsultans in spiritu Dei: "Hoc est, inquit, quod volo, hoc est quod quaero, hoc totis medullis cordis facere concupisco". Festinat proinde pater sanctus, superabundans gaudio, ad impletionem salutaris auditus, nec moram patitur aliquam praeterire quin operari devotus incipiat quod audivit. Solvit protinus calceamenta de pedibus, baculum deponit e manibus et, tunica contentus, pro corrigia funiculum immutavit. Parat sibi ex tunc tunicam crucis imaginem praeferentem, ut in ea propulset omnes demoniacas phantasias: parat asperrimam, ut carnem in ea crucifigat cum vitiis et peccatis: parat denique pauperrimam et incultam et quae a mundo nullatenus valeat concupisci. Caetera vero quae audierat, summa cum diligentia, summa cum reverentia facere gestiebat. Non enim fuerat Evangelii surdus auditor, sed laudabili memoriae quae audierat cuncta commendans, ad litteram diligenter impelere curabat.

CAPUT X.

De preadicatione Evangelii et annuntiatione pacis et sex primorum Fratrum conversione.

23. Exinde cum magno fervore spiritus et gaudio mentis coepit omnibus poenitentiam praedicare, verbo simplici sed corde magnifico aedificans audientes. Erat verbum eius ignis ardens, penetrans intima cordis, et omnium mentes admiratione replebat. Totus alter videbatur quam fuerat, et caelum intuens dedignabatur respicere terram. Et mirum certe, quia ibi coepit primitus praedicare, ubi, cum adhuc esset infantulus, didicerat legere, in quo etiam loco sepultus est honorifice primum, ut felix initium felicior consummatio commendaret. Ubi didicit, ibi et docuit, et ubi coepit, ibi feliciter consummavit. - In omni praedicatione sua, priusquam convenientibus proponeret verbum Dei, pacem imprecabatur dicens: "Dominus det vobis pacem". Hanc viris et mulieribus, hanc obviis et obviantibus semper devotissime nuntiabat. Propterea multi, qui pacem oderant pariter et salutem, Domino cooperante, pacem amplexati sunt toto corde, facti et ipsi filii pacis et aemuli salutis aeternae.

24. Inter quos quidam de Assisio, pium ac simplicem spiritum gerens, virum Dei devote primo secutus est. Post hunc frater Bernardus, pacis legationem amplectens, ad mercandum regnum caelorum post sanctum Dei cucurrit alacriter. Hic enim frequenter susceperat beatum patrem hospitio, cuius vitam et mores intuitus et expertus, refectusque sanctitatis eius odore, concepit timorem et salutis spiritum parturivit. Videbat eum tota nocte orantem, rarissime dormientem, laudantem Deum et gloriosam Virginem matrem eius, mirabatur atque dicebat: "Vere hic homo a Deo est". Accelerat proinde vendere omnia sua et pauperibus, non parentibus elargitus est ea, et perfectioris viae titulum apprehendens, sancti Evangelii consilium adimplevit: "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni sequere me". Quo facto, vita et habitu sancto Francisco associatus est, eratque cum eo semper, quousque multiplicatis fratribus, cum obedientia pii patris ad alias transmissus est regiones. Eius namque ad Deum conversio forma exstitit convertendis in venditione possessionum et elargitione pauperum. Sanctus Franciscus vero de tanti viri adventu et conversione gavisus est gaudio magno valde, eo quod Dominus videretur eius habere curam, dans ei socium necessarium et amicum fidelem.

25. Statim autem vir alter civitatis Assisii eum secutus est, qui valde in conversatione laudabilis exstitit, et quod sancte coepit sanctius post modicum consummavit. - Hunc vero, post non multum temporis, sequitur frater Aegidius, vir simplex et rectus ac timens Deum, qui longo tempore durans, sancte, iuste ac pie vivendo, perfectae obedientiae, laboris quoque manuum, vitae solitariae, sanctaeque contemplationis nobis exempla relinquit. - His autem alio uno apposito, frater Philippus septenarium numerum adimplevit, cuius Dominus munditiae calculo labia tetigit, ut loqueretur de ipso dulcia et melliflua eructaret, Scripturas quoque sacras intelligens et interpretans, cum non didicerit, illorum imitator effectus est, quos idiotas et sine litteris fore Iudaeorum principes causabantur.

CAPUT XI.

De spiritu prophetiae et monitis sancti Francisci.

26. Beatus igitur pater Franciscus consolatione ac gratia Spiritus Sancti quotidie replebatur, omnique vigilantia et sollicitudine novos filios novis institutionibus informabat, sanctae paupertatis beataeque simplicitatis viam gressu indeclinabili eos edocens ambulare. Quadam vero die, cum Domini misericordiam super impensis sibi beneficiis miraretur, et conversationis suae suorumque processum concupisceret sibi a Domino indicari, locum orationis petiit, sicut et saepissime faciebat, ubi cum diu perseveraret cum timore et tremore Dominatori universae terrae assistens, et in amaritudine animae suae annos male expensos recogitaret, frequenter replicans verbum illud: "Deus, propitius esto mihi peccatori, quaedam laetitia indicibilis et suavitas maxima sensim coepit cordis eius intima superfundere. Coepit quoque a semetipso deficere, compressisque affectibus ac tenebris effugatis, quae timore peccati fuerant in corde sua concretae, infusa est sibi certitudo remissionis omnium delictorum et fiducia exhibita est in gratiam respirandi. Raptus est deinde supra se, atque in quodam lumine totus absorptus, dilatato mentis sinu, quae futura erant luculenter inspexit. Recedente denique suavitate illa cum lumine, spiritu innovatus, iam mutatus in virum alterum videbatur.

27. Sicque reversus gaudenter dixit ad fratres: "Confortamini, charissimi, et gaudete in Domino, nec, quia pauci videmini, efficiamini tristes, nec vos deterreat mea vel vestra simplicitas, quoniam, sicut mihi a Domino in veritate ostensum est, in maximam multitudinem faciet nos crescere Deus, et usque ad fines orbis multipliciter dilatabit. Ad vestrum quoque profectum dicere cogor quod vidi, quod et utique magis silere liberet, si charitas me non cogeret vobis referre. - Vidi multitudinem magnam hominum ad nos venientium et in habitu sanctae conversationis beataeque religionis regula nobiscum volentium conversari. Et ecce adhuc sonitus eorum est in auribus meis, euntium et redeuntium secundum obedientiae sanctae mandatum. Vidi quasi vias, ipsorum multitudine plenas, ex omni fere natione in his partibus convenire. Veniunt Francigenae, festinant Hispani, Teutonici et Anglici currunt, et aliarum diversarum linguarum accelerat maxima multitudo". Quod cum audissent fratres, repleti sunt gaudio salutari, sive propter gratiam quam Dominus contulerat sancto suo, sive quia proximorum lucra sitiebant ardenter, quos desiderabant, ut salvi essent in idipsum, quotidie aumentari.

28. Et ait ad eos sanctus: "Ut fideliter et devote Domino Deo nostro super omnia dona sua, fratres, gratias referamus, et ut sciatis qualiter eum praesentibus et futuris sit fratribus conversandum, futurorum procesuum intelligite veritatem. Inveniemus nunc in principio nostrae conversationis poma quaedam dulcia et suavia nimium edendum, sed paulo post quaedam minoris suavitatis ac dulcedinis offerentur: postremo vero quaedam amaritudine plena dabuntur, quibus non poterimus vesci, quoniam prae acerbitate sua erunt inesibilia universis, licet quamdam exteriorem olentiam ac pulchritudinem repraesentent. Et vere, sicut vobis locutus sum, in magnam gentem nos Dominus augmentabit. Sed ultimo sic eveniet, quemadmodum si homo iactet retia sua in mare vel in aliquem lacum, et concludat piscium multitudinem copiosam, et cum omnes miserit in naviculam suam, prae multitudine omnes portare fastidiens, eligat maiores et sibi placentes in vasis suis, caeteros autem foras emittat". Haec omnia, quae sanctus Dei praedixit, quanta veritate praefulgeant, quanta se manifestatione aperiant, satis manifestum est considerantibus in spiritu veritatis. Ecce quomodo spiritus prophetiae requievit in sancto Francisco.

CAPUT 0 XII.

Quomodo misit eos binos per mundum, et in brevi tempore iterum congregati sunt.

29. Eodem quoque tempore, quodam alio bono viro religionem intrante, ad octonarium numerum processerunt. Tunc beatus Franciscus omnes ad se convocavit, et plura eis de regno Dei, de contemptu mundi, de abnegatione propriae voluntatis et proprii corporis subiectione pronuntians, binos illos in partes quattuor segregavit, et ait ad eos: "Ite, charimissi, bini et bini per diversas partes orbis, annuntiantes hominibus pacem et poenitentiam in remissionem peccatorum; et estote patientes in tribulatione, securi quia propositum et promissum suum Dominus adimplebit. Interrogantibus humiliter respondete: persequentibus benedicite, vobis iniuriantibus et calumniam inferentibus gratias agite, quia pro his regnum nobis praeparatur aeternum". At illi, cum gaudio et laetitia multa, suscipientes obedientiae sanctae mandatum, coram sancto Francisco supplices se prosternebant in terram. Ipse vero amplexans eos, dulciter et devote dicebat singulis: "Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet". Hoc verbum dicebat quoties ad obedientiam fratres aliquos transmittebat.

30. Tunc frater Bernardus cum fratre Aegidio versus Sanctum Iacobum iter arripuit, sanctus Franciscus vero cum uno socio alia mundi elegit partem, reliqui quatuor incedentes bini partes reliquas tenuerunt. Sed modico tempore iam elapso, sanctus Franciscus eos omnes videre desiderans, orabat Dominum, qui congregat dispersos Israel, ut eos congregare in brevi misericorditer dignaretur. Sicque factum est, ut in modico, secundum desiderium suum, absque humana vocatione, gratias agentes Deo pariter convenirent. Convenientibus vero in unum, de visione pii pastoris magna gaudia celebrant et se sic uno convenisse desiderio admirantur. Referunt deinde bona quae misericors Dominus fecerat eis, et si negligentes et ingrati aliquatenus exstitissent, correctionem et disciplinam a sancto patre humiliter petunt et diligenter suscipiunt. - Sic enim consueverant facere semper, cum veniebant ad eum, nec ab eo cogitationem minimam vel primos etiam motus animi occultabant, et cum omnia implevissent, quae ipsis praecepta erant, servos se inutiles reputabant. Sic enim totam illam primam beati Francisci scholam puritatis spiritus possidebat, ut cum utilia, sancta et iusta operari sciret, de ipsis gaudere inaniter penitus ignoraret. Beatus vero pater, nimia charitate filios suos amplectens, coepit eis suum aperire propositum et, quae sibi Dominus revelaverat, indicare.

31. Statim autem alii quatuor boni viri et idonei appositi sunt ad eos et secuti sunt sanctum Dei. Factus est proinde rumor magnus in populo et fama viri Dei coepit longius dilatari. Erat certe illo in tempore sancto Francisco et fratribus suis exsultatio magna nimis et gaudium singulare, quando aliquis, quicumque ac qualiscumque, fidelis, dives, pauper, nobilis, ignobilis, vilis, carus, prudens, simplex, clericus, idiota, laicus in populo christiano, spiritu Dei ductus veniebat sanctae religionis habitum suscepturus. Erat etiam saecularibus viris de omnibus admiratio multa et humilitatis exemplum, eos provocans ad emendatioris vitae viam et poenitentiam peccatorum. Nulla ignobilitas, nulla paupertatis infirmitas obsistebat, quin aedificarentur in opere Dei quos volebat aedificare Deus, qui esse cum mundo abiectis et cum simplicibus delectatur.

CAPUT XIII.

Quomodo primo regulam scripsit undecim habens fratres, et quomodo dominus Papa Inocentius eam confirmavit, et de visione arboris.

32. Videns beatus Franciscus quod Dominus Deus quotidie augeret numerum in idipsum, scripsit sibi et fratribus suis, habitis et futuris, simpliciter et paucis verbis, vitae formam et regulam, sancti Evangelii praecipue sermonibus utens, ad cuius perfectionem solummodo inhiabat. Pauca tamen alia inseruit, quae omnino ad conversationis sanctae usum necessario imminebant. Venit proinde Romam cum omnibus dictis fratribus, desiderans nimium sibi a domino Papa Innocentio tertio, quae scripserat confirmari. Erat tunc temporis Romae Assisinatus episcopus, nomine Guido, qui sanctum Franciscum et omnes fratres in omnibus honorabat, et speciali venerabatur dilectione. Cum vidisset sanctum Franciscum et fratres eius, causam nesciens, ipsorum adventum graviter tulit; timebat enim ne patriam propriam vellent deserere, in qua Dominus per servos suos iam coeperat maxima operari. Gaudebat plurimum tantos viros in suo episcopatu habere, de quorum vita et moribus maxime praesumebat. Sed audita causa et eorum intellecto proposito, gavisus est in Domino valde, spondens eis ad hoc dare consilium et subsidium ferre. Accessit praeterea sanctus Franciscus ad reverendum dominum episcopum Sabinensem, nomine Iohannem de Sancto Paulo, qui inter alios Romanae curiae principes et maiores videbatur terrena despicere et amare caelestia. Qui eum benigne atque charitative suscipiens, ipsius voluntatem et propositum plurimum commendavit.

33. Verum quia homo erat providus et discretus, coepit eum de multis interrogare et, ut ad vitam monasticam seu eremiticam diverteret, suadebat. At sanctus Franciscus suasionem eius humiliter, prout poterat, recusabat, non persuasa despiciendo, sed alia pie affectando, altiore desiderio ferebatur. Mirabatur dominus ille fervorem ipsius, et timens ne a tanto proposito resiliret, ei planiora itinera ostendebat. Tandem eius constantiae victus precibus acquievit, et coram domino papa studuit eius negotia de caetero promovere. Praeerat tunc temporis Ecclesiae Dei dominus Innocentius papa tertius, vir gloriosus, doctrina quoque affluentissimus, sermone clarissimus, zelo iustitiae fervens in iis quae christianae fidei cultus causa poscebat. Hic cum virorum Dei votum agnovisset, discretione praevia, petitioni eorum assessum praebuit et effectu prosequente complevit, atque de plurimis exhortatus et monens eos, benedixit santo Francisco et fratribus eius, dixitque eis: "Ite cum Domino, fratres, et prout Dominus vobis inspirare dignabitur, omnibus poenitentiam praedicate. Cum enim omnipotens Dominus vos numero multiplicabit et gratia, ad me cum gaudio referetis, et ego vobis his plura concedam et securius maiora committam". - Vere Dominus erat cum sancto Francisco quocumque pergebat, eum revelationibus laetificans et beneficiis exhortans. Nam cum nocte quadam se sopori dedisset, visum est sibi per quamdam viam ambulare, iuxta quam arbor magnae proceritatis stabat. Arbor illa pulchra et fortis, grossa et alta nimis. Factum est autem dum appropinquaret ad eam, et sub ea stans eius pulchritudinem et altitudinem miraretur, subito ipse sanctus ad tantam devenit altitudinem, ut cacumen arboris tangeret, eamque manu capiens facillime inclinaret ad terras. Et revera sic actum est, cum dominus Innocentius, arbor in mundo excelsior et sublimior, eius petitioni et voluntati se tam benignissime inclinavit.

CAPUT XIV.

De reditu ipsius ab urbe Roma in vallem Spoletanam et de moraipsius per viam.

34. Sanctus Franciscus cum fratribus suis, de munere ac gratia tanti patris et domini plurimum exsultans, gratias egit omnipotenti Deo, qui ponit humiles in sublimi et moerentes erigit sospitate. Statim venit visitare limina beati Petri, et oratione completa, egressus ex Urbe, versus vallem Spoletanam iter arripiens, cum sociis est profectus. - Conferebant ad invicem, dum sic irent, quanta et qualia eis clementissimus Deus dona contulerit: qualiter a vicario Christi, domino et patre universae christianae nationis, gratissime sunt recepti; qualiter etiam monita et praecepta ipsius adimplere valerent; qualiter regulam quam susceperant possent sincere servare ac indeclinabiliter custodire; qualiter in omni sanctitate et religione coram Altissimo ambularent: qualiter denique vita et mores ipsorum, per incrementa sanctarum virtutum, forent proximis ad exemplum. Cumque novi Christi discipuli de huiusmodi sufficienter in schola humilitatis disputassent, dies multum ascendit et hora praeteriit. Pervenerant tunc ad desertum locum, nimium prae lassitudine itineris fatigati et esurientes refectionem aliquam invenire non poterant, eo quod locus ille ab hominum habitatione valde remotus erat. Statimque, divina gratia procurante, occurrit eis homo afferens in manu panem, deditque ipsis et abiit. Ipsi vero non cognoscentes eum, mirati sunt in cordibus suis, et ut magis de misericordia divina confiderent, devote alter alterum admonebat. Sumptoque cibo, et ex ipso non modicum confortati, venientes ad quemdam locum prope civitatem Ortensem, ibidem fere per dies quindecim sunt morati. Aliqui eorum intrantes civitatem acquirebant necessaria victus, et modicum illud acquirere poterant ostiatim, ad fratres alios deportantes, cum gratiarum actione et laetitia cordis, pariter manducabant. Si quid vero residuum erat, quoniam alicui dare non poterant, recondebant illud in quodam sepulchro, quod aliquando conservaverat corpora mortuorum, ut idem iterum manducarent. Locus ille desertus erat atque relictus, et aut rarorum, aut nullorum frequentabatur accessu.

35. Erat eis exsultatio magna, cum nihil viderent vel haberent quod eos posset vane seu carnaliter delectare. Coeperunt propterea cum sancta paupertate ibidem habere commercium, et in defectu omnium quae sunt mundi nimium consolatim, disponebant, sicut ibi erant, ei ubique perpetuo adhaerere. Et quia, deposita omni sollicitudine terrenorum, sola eos divina consolatio delectabat, statuunt et confirmant, nullis tribulationibus agitati, nullis impulsi tentationibus, ab eius amplexibus resilire. Sed licet ipsius loci amoenitas, quae ad corrumpendum verum vigorem animi non mediocriter potest, eorum non detineret affectus, ne saltem longioris more assiduitas vel solum exterius eis aliquid proprietatis innecteret, loco ipso relicto, sequentes felicem patrem vallem Spoletanam tunc temporis intraverunt. - Conferebant pariter, veri cultores iustitiae, utrum inter homines conversari deberent, an ad loca solitaria se conferre. Sed sanctus Franciscus, qui non de industria propria confidebat, sed sancta oratione omnia praeveniebat negotia, elegit non sibi vivere soli, sed ei qui pro omnibus mortuus est, sciens se ad hoc missum ut Deo animas lucraretur quas diabolus conabatur auferre.

CAPUT XV.

De fama beati Francisci et de conversione multorum ad Deum, et quomodo Ordo vocatus est fratrum Minorum, et qualiter religionem intrantes beatus Franciscus informabat.

36. Circuibat proinde fortissimus miles Christi Franciscus civitates et castella, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in doctrina et virtute spiritus, annuntians regnum Dei, praedicans pacem, docens salutem et poenitentiam in remissionem peccatorum. - Erat in omnibus fiducialius agens ex auctoritate apostolica sibi concessa, nullis utens adulationibus, nullis seductoriis blandimentis. Nesciebat aliquorum culpas palpare sed pungere, nec vitam fovere peccantium sed aspera increpatione percutere, quoniam sibi primo suaserat opere quod verbis aliis suadebat; et non timens reprehensorem, veritatem fidentissime loquebatur, ita ut etiam litteratissimi viri, gloria et dignitate pollentes, eius mirarentur sermones et timore utili eius praesentia terrerentur. Currebant viri, currebant et feminae, festinabant clerici, accelerabant religiosi, ut viderent et audirent sanctum Dei, qui homo alterius saeculi omnibus videbatur. Omnis aetas omnisque sexus properabat cernere mirabilia, quae noviter Dominus per servum suum operabatur in mundo. Videbatur certe tempore illo, sive per praesentiam sancti Francisci, sive per famam quaedam nova lux e caelo missa in terris, fugans universam tenebrarum caliginem, quae paene totam sic occupaverat regionem, ut vix aliquis sciret quo foret pergendum. Sic enim alta profunditas oblivionis Dei et negligentiae sopor mandatorum eius fere omnes oppresserat, ut vix excitari a veteribus et inveteratis malis aliquatenus paterentur.

37. Radiabat velut stella fulgens in caligine noctis et quasi mane expansum super tenebras: sicque factum est ut in brevi totius provinciae facies sit immutata et laetiore vultu appareret ubique, deposita pristina foeditate. Fugata est prior ariditas et seges in squalenti campo cito surrexit; coepit etiam inculta vinea germinare germen odoris Domini, et productis ex se floribus suavitatis, fructus honoris et honestatis pariter parturivit. Resonabat ubique gratiarum actio et vox laudis, ita ut multi, saecularibus curis abiectis, in vita et doctrina beatissimi patris Francisci, suimet reciperent notitiam et ad Creatoris amorem et reverentiam aspirarent. - Coeperunt multi de populo, nobiles et ignobiles, clerici et laici, divina inspiratione compuncti, ad sanctum Franciscum accedere, cupientes sub eius disciplina et magisterio perpetuo militare. Quos omnes sanctus Dei, velut caelestis gratiae rivus uberrimus, charismatum imbribus rigans, agrum cordis ipsorum virtutum floribus exornabat: egregius nempe artifex ad cuius formam, regulam et doctrinam, efferendo praeconio, in utroque sexu Christi renovatur Ecclesia et trina triumphat militia salvandorum. Omnibus quoque tribuebat normam vitae ac salutis viam in omni gradu veraciter demonstrabat.

38. Sed de ordine, quem charitate pariter et professione assumpsit et tenuit, praecipue sermo in manibus est. Quid enim? Ordinem Fratrum Minorum primitus ipse plantavit, et ea sciliciet occasione hoc ei nomen imposuit. Cum nempe sic in Regula scriberetur: "Et sint minores", ad huius sermonis prolationem, ea quidem hora: "Volo", inquit, "ut Ordo Fratrum Minorum fraternitas haec vocetur". - Et vere minores, qui omnibus subditi exsistentes, semper quaerebant locum vilitatis, et officium exercere, et in quo quaedam fore iniuria videretur, ut sic solido verae humilitatis fundari mererentur, ut felici dispositione in eis consurgeret omnium virtutum fabrica spiritalis. - Revera super constantiae fundamentum charitatis nobilis structura surrexit, in qua vivi lapides, ex omnibus mundi partibus coacervati, aedificati sunt in habitaculum Spiritus Sancti. O quanto charitatis ardore flagrabant novi Christi discipuli! Quantus in eis piae societatis vigebat amor! Cum enim alicubi pariter convenirent, vel in via, ut moris est, sibi invicem obviarent, ibi spiculum spiritualis resultabat amoris, super omnem amorem verae dilectionis seminarium spargens. Quid ilud? Casti amplexus, suaves affectus, osculum sanctum, dulce colloquium, risus modestus, aspectus iucundus, oculus simplex, animus supplex, lingua placabalis, responsio mollis, idem propositum, promptum obsequium et indefessa manus.

39. Et quidem, cum cuncta terrena despicerent et se ipsos numquam amore privato diligerent, totius amoris affectum in communi refundentes, se ipsos dare in pretium satagebant, ut fraternae necessitati pariter subvenirent. Desiderabiliter veniebant, delectabilius simul erant; sed gravis erat utrimque separatio socialis, amarum divortium, acerba disiunctio. - Sed nihil sanctae obedientiae praeceptis audebant praeponere obedientissimi milites, qui antequam perficeretur obedientiae verbum, sed ad exsequendum imperium praeparabant; nihil scientes discernere in praeceptis, ad quaeque iniuncta, omni contradictione remota, quasi praecipites concurrebant. - "Paupertatis sanctissimae sectatores" quia nihil habebant, nihil amabant: nihil proinde perdere verebantur. Sola tunica erant contenti, repetiata quandoque intus et foris; nullus in ea cultus sed despectus multus et villitas apparebat, ut in ea crucifixi mundo penitus viderentur. Fune succincti, femoralia vilia gestabant, et in his omnibus permanere, nihilique amplius habere, propositum pium habebant. - Securi propterea erant ubique, nullo timore suspensi, nulla cura distracti, sine omni sollicitudine diem crastinum exspectabant, nec de serotino utique hospitio, in magno frequenter itineris discrimine positi, anxiabantur. Nam cum saepe in maximis frigoribus necessario carerent hospitio, clibanus recolligebat eos, vel certe in cryptis seu speluncis humiliter noctibus lactitabant. - Diebus vero manibus propriis qui noverant laborabant, exsistentes in domibus leprosorum, vel in aliis locis honestis, servientes omnibus humiliter et devote. Nullum officium exercere volebant de quo posset scandalum exoriri, sed semper sancta et iusta, honesta et utilia operantes, omnes cum quibus conversabantur, ad humilitatis exemplum et patientiam provocabant.

40. Ita eos virtus patientiae circumdarat, ut quaererent potius ibi esse, ubi persecutionem suorum corporum paterentur, quam ubi possent, sanctitate ipsorum cognita vel laudata, mundi favoribus sublevari. Nam multoties opprobria passi, contumeliis affecti, denudati, verberati, ligati, carcerati, nullius patrocinio se tuentes, cuncta sic viriliter sustinebant, ut in ore ipsorum nonnisi sola vox laudis et gratiarum actio ressonaret. - Vix vel numquam a laude Dei et oratione cessabant, sed continua discussione quidquid egerant recolligentes, pro bene actis gratias Deo, por neglectis et incaute commissis gemitus et lacrimas persolvebant. Relictos a Deo se fore putabant, si non se in spiritu devotionis solita pietate iugiter cognoscerent visitari. Cum enim orationibus incumbere vellent, ne ipsos arriperet somnus, aliquo adminiculo tenebantur: aliqui suspensis funibus fulciebantur, ne per somni surreptionem oratio turbaretur. - Aliqui se instrumentis ferreis circumdabant, aliqui vero ligneis ergastulis se cingebant. Si quando ciborum copia vel potus, ut assolet, eorum sobrietas turbaretur, vel itineris lassitudine necessitatis metas vel in modico pertransirent, multorum dierum abstinentia se acerbissime cruciabant. Tanta denique maceratione incentiva carnis reprimere satagebant, ut in frigidissima glacie non abhorrerent saepius se nudare, ac totum corpus spinarum aculeis compungentes effusione sanguinis irrigare.

41. Ita enim omnia terrena strenuissime contemnebant, ut extrema vitae necessaria vix recipere paterentur et, tam longa consuetudine a corporea consolatione disiuncti, quaeque aspera non timerent. - In his omnibus pacem et mansuetudinem cum omnibus sequebantur, et pudica semper et pacifica operantes, summo studio cuncta scandala devitabant. Vix enim tempore necessario loquebantur, nec de ipsorum ore scurrile aut otiosum quidpiam procedebat, ut in omni vita et conversatione ipsorum non posset impudicum quid vel inhonestum aliquatenus inveniri. - Actus eorum omnis disciplinatus, incessus omnis modestus, sensus omnes ita mortificati erant in eis, ut vix audire seu videre, nisi quod eorum intentio exposceret, paterentur: defixis in terra oculis, mente in caelo haerebant. Nulla invidia, nulla malitia, nullus rancor, nulla oblocutio, nulla suspicio, nulla amaritudo in eis locum habebat, sed concordia multa, quies continua, gratiarum actio et vox laudis erat in eis. Haec sunt documenta pii patris quibus, non verbo tantum et lingua, sed opere et veritate maxime, novos filios informabat.

CAPUT XVI.

De mora ipsius apud Rigum Tortum et de custodia paupertatis.

42. Recolligebat se beatus Franciscus cum caeteris, iuxta civitatem Assisii, in loco qui dicitur Rigus Tortus. Quo in loco tugurium quoddam relictum erat, sub cuius umbra vivebant magnarum et pulchrarum domuum strenuissimi contemptores, et tuebantur se ibidem a turbinibus pluviarum. Nam, ut ait sanctus, citius de tugurio quam de palatio in caelum ascenditur. Conversabantur in eodem loco cum beato patre filii et fratres omnes, in labore multo et inopia universarum rerum, saepissime omni panis solatio destituti, solis contentis rapis, quas per planitiem Assisii atque illuc in angustia mendicabant. Locus ille tam angustissimus erat, ut in eo sedere aut quiescere vix valerent. Nullum pro his murmur resonat, nulla quaerimonia, sed corde placido, mens plena gaudio conservat patientiam. Sanctus Franciscus quotidianam immo continuam sui et suorum inquisitionem diligentissime faciebat, et nil in eis residere patiens lubricum, ab ipsorum cordibus omnem negligentiam abigebat. - Rigidus in disciplina super custodiam suam erat vigilans omni hora; nam si qua, ut assolet, carnis tentatio eum quandoque pulsaret, in quadam fovea glacie plena, cum hiems exsisteret, se mergebat, in ea tamdiu persistens quoadusque carnalis omnis recederet corruptela. Et quidem tantae mortificationis exemplum caeteri ferventissime sequebantur.

43. Docebat eos non solum mortificare vitia et carnis incentiva reprimere, verum etiam et ipsos exteriores sensus, per quos mors intrat in animam. Quoniam cum illo tempore Oddo imperator, ad suscipiendam coronam terreni imperii per partes illas cum magno strepitu et pompa transiret, santissimus pater cum reliquis iuxta viam ipsius transitus in praedicto exsistens tugurio, nec ad videndum foras exivit, nec aliquem respicere pertulit praeter unum, qui constantissime illi annuntiaret gloriam hanc sibi tempore modico duraturam. - Erat enim gloriosus sanctus secum habitans et deambulans in latitudine cordis sui, in se dignum Deo habitaculum preparabat, et ideo aures eius non rapiebat clamor exterior, nec vox aliqua excutere poterat seu interrumpere ingens negotium quod habebat in manibus. Apostolica in eo vigebat auctoritas, et ideo regibus et principibus adulari penitus recusabat.

44. Dabat semper sanctae simplicitati operam, nec sinebat locum angustum cordis latitudinem impedire. Scribebat propterea nomina fratrum per tigna domicilii, ut unusquisque orare volens aut quiescere, recognosceret locum suum, et ne angusta loci modicitas mentis silentium perturbaret. - Cumque ibidem morarentur, accidit ut die quadam quidam asinum ducens deveniret ad umbraculum in quo vir Dei cum sociis morabatur; et ne pateretur repulsam, adhortans asinum suum ad ingrediendum, locutus est verbum hoc: "Vade intus, quia huic loco benefaciemus". Quod verbum sanctus Franciscus audiens graviter tulit, illius viri cognoscens intentionem: putabat enim ille ipsos ibidem morari velle ad augendum locum, et ut domum domui copularent. Statimque sanctus Franciscus egrediens inde, relicto tugurio illo propter rustici verbum, transtulit se ad locum alium non longe ab illo, qui Portiuncula dicitur, ubi, sicut supra dictum est, ecclesia Sanctae Mariae ab ipso diu ante fuerat reparata. Nihil volebat proprietatis habere, ut omnia posset in Domino plenius possidere.

CAPUT XVII.

Quomodo beatus Franciscus docuit fratres orare, et de obedientia et puritate fratrum.

45. Deprecati sunt eum fratres tempore illo, ut doceret eos orare, quoniam in simplicitate spiritus ambulantes, adhuc ecclesiasticum officium ignorabant. Quibus ipse ait: "Cum orabitis, dicite: Pater noster". et: "Adoramus te, Christe, et ad omnes ecclesias tuas, quae sunt in universo mundo, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum". - Hoc autem ipsi fratres, pii magistri discipuli, summa cum diligentia observare curabant, quia non ea tantum quae beatus pater Franciscus dicebat eis fraterno consilio seu paterno imperio, verum etiam, si ea quae cogitabat vel meditabatur ipse aliquo scire possent indicio, studebant efficacissime adimplere. Dicebat enim eis ipse beatus pater, veram obedientiam fore non solum prolatam sed excogitatam, non solum imperatam sed desideratam; hoc est: "Si frater fratris praelati subditus non solum audiat vocem, sed comprehendat voluntatem, statim ad obedientiam totum se debet colligere ac facere quod eum velle signo aliquo comprehendet". - In quocumque propterea loco aliqua ecclesia constructa foret, etiamsi praesentes non erant, tantum possent eam utcumque cernere de remotis, inclinabant se versus eam prout super terram, et inclinato utroque homine, adorabant Omnipotentem dicentes: "Adoramus te, Christe, et ad omnes ecclesias tuas", sicut eos docuerat santus pater. Et, quod non minus est admirandum, ubicumque crucem vel crucis signum intuebantur, sive in terra, sive in pariete, sive in arboribus, sive in saepibus viarum, faciebant hoc idem.

46. Sic enim eos repleverat sancta simplicitas, sic eos innocentia vitae docebat, sic eos cordis puritas possidebat, ut duplicitatem animi penitus ignorarent, quia sicut una fides, ita unus spiritus erat in eis, una voluntas, una charitas, animorum cohaerentia semper, morum concordia, virtutum cultus, conformitas mentium et pietas actionum. - Nam dum cuidam sacerdoti ex saecularibus, qui meritis valde infamis erat et enormitate scelerum ab omnibus contemnendum, confiterentur saepe peccata sua et per multos eis innotuisset illius nequitia, nullo modo tamen credere voluerunt, nec propterea omiserunt peccata sua ei solito confiteri, nec debitam impendere reverentiam. Et quidem cum ipse vel alius sacerdos cuidam e fratribus quadam die dixisset: "Vide, frater, ne sis hypocrita", statim, propter sacerdotis verbum, credidit se frater ille hypocritam esse. Propter quod die ac nocte lamentabatur, nimio dolore affectus. Quaerentibus autem eo fratribus, quid sibi vellet tanta moestitia et tam insuetus moeror, respondit dicens: "Sacerdos quidam talem verbum mihi locutus est, de quo tanto dolore afficior quod vix possum aliud cogitare". Consolabantur autem eum fratres, et ne sic crederet hortabantur. Quibus ipse dicebat: "Quid est quod dicitis, fratres? Sacerdos est qui locutus est verbum hoc, potestne mentiri sacerdos? Cum ergo sacerdos non mentiatur, necesse igitur est ut quod locutus est, verum esse credamus". Sicque diu in hac simplicitate perdurans, verbis tandem patris beatissimi acquievit, qui ei verbum sacerdotis exposuit et eius intentionem sagaciter excusavit. - Vix alicui fratrum tanta posset mentis inesse turbatio, quod ad eius ignitum eloquium non discederet omne nubilum rediretque serenum.

CAPUT XVIII.

De curru igneo et notitia absentium quam beatus Franciscus habebat.

47. Ambulantes coram Deo simpliciter et coram hominibus confidenter, meruerunt tunc temporis fratres divina revelatione laetificari. Dum enim, igne Spiritus Sancti succensi, non solum constitutis horis verum etiam qualibet hora, cum parum eos terrena sollicitudo vel molesta curarum anxietas occuparet, Pater noster in melodia spiritus, voce supplici decantarent, beatissimus pater Franciscus, nocte quadam, se ab eis corpore absentavit. Et ecce, fere media noctis hora, quibusdam e fratribus quiescentibus, quibusdam vero silentio affectuose orantibus, per ostiolum domus currus igneus splendidissimus intrans, bis et ter huc atque illuc per domicilium se convertit, supra quem globus maximus residebat, qui solis habens aspectum, noctem clarere fecit. Obstupefacti sunt vigilantes, exterriti sunt dormientes, et non minus cordis senserunt quam corporis claritatem. Convenientibus quoque in unum, coeperunt quaerere inter se, quid hoc esset: sed ex vi et gratia tantae lucis, unius alteri erat conscientia manifesta. - Intellexerunt denique ac noverunt animam sancti patris exstitisse fulgore tam maximo radiantem, quae ob praecipuae puritatis suae gratiam et magnae pietatis in filios curam, tanti muneris benedictionem a Domino meruit obtinere.

48. Et quidem manifestis indiciis saepius hoc probarant et experti fuerant occulta cordis eorum patrem sanctissimum non latere. O quoties, nullo docente homine, sed Spiritu Sancto revelante, absentium fratrum acta cognovit, occulta cordium aperuit et conscientias exploravit! O quantos in somnis admonuit, quibus et agenda precepit et non agenda prohibuit! O quantorum futura mala praedixit, quorum praesentia bona in facie videbantur! Sic et iniquitatum finem plurimorum praesciens, futuram in ipsis gratiam salutis nuntiavit. Immo si quis puritatis et simplicitatis spiritu meruit illustrari, visionis eius, modo caeteris inexperto, consolatione potitus est singulari. - Referam unum inter alia quod, fidelibus testibus referentibus, agnovi. Cum tempore quodam frater Ioannes de Florentia esset a sancto Francisco minister fratrum in Provincia constitutus et capitulum fratrum in eadem provincia celebrasset, Dominus Deus solita pietate ostium ei sermonis aperuit, et fratres omnes ad audiendum reddidit benevolos et attentos. Erat inter eos frater unus sacerdos, fama clarus et clarior vita, Monaldus nomine, cuius virtus in humilitate fundata, oratione frequenti adiuta, scuto patientiae servabatur. Intererat etiam illi capitulo frater Antonius, cuius Dominus aperuit sensum, ut intelligeret Scripturas, et super mel et favum de Iesu verba dulcia eructaret in populo universo. - Qui cum fratribus ferventissime praedicaret, hoc scilicet verbum: "Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum", dictus frater Monaldus respexit ad ostium domus in qua erant fratres pariter congregati, et vidit ibi corporeis oculis beatum Franciscum in aere sublevatum, extensis velut in cruce manibus, benedicentem fratres. Repleti quoque videbantur omnes consolatione Spiritus Sancti, et de concepto salutis gaudio satis credibile fuit eis quod de visione ac praesentia patris glorisissimi audierunt.

49. Quod vero alienorum cordium occulta cognoverit, inter multa, quae multi saepius sunt experti, unum, de quo nulla potest exoriri dubitatio, in medium proferatur. Frater quidam, Riccerius nomine, nobilis genere sed nobilior moribus, amator Dei et sui contemptor, cum pio spiritu et voluntate plenissima duceretur, ut sancti patris Francisci gratiam perfecte posset assequi et habere, et sic a gratia dilectionis suae ipsum redderet alienum. Putabat frater ille, quoniam timoratus erat, quemcumque sanctus Franciscus intima charitate diligeret, dignum etiam fore divinam gratiam promereri: e regione vero, cui non se benevolum ostenderet et placatum, arbitrabatur eum iram superni iudicis incursurum. Haec autem dictus frater volvebat in animo, haec secum frequenter tacitus loquebatur, nulli prorsus revelans suae cogitationis arcanum.

50.. Caeterum cum die quadam beatus pater in cellula esset orans, et dictus frater solita cogitatione turbatus venisset ad locum, sanctus Dei et adventum eius cognovit et quod volvebat animo intellexit. Statim proinde fecit eum ad se vocari, et dixit ad eum: "Nulla te conturbet tentatio, fili, nulla cogitatio exacerbet, quoniam carissimus mihi es, et inter praecipue mihi caros mea dillectione ac familiaritate dignum te noveris. Securus ad me intra, quando volueris, et de familiaritate sume facundiam". Miratus est frater dictus admiratione permaxima, et exinde reverentior factus, quantum crevit in gratia sancti patris, tantum coepit in Dei misericordia fiducialius dilatari. - Quam aegre, pater sancte, tuam debent absentiam ferre qui omnino desperant in terris ultra tui similem invenire. Iuva, quaesumus, intercessione, quos obvolutos cernis noxia labe peccati. Cum esses omnium iustorum spiritu iam repletus, futura praevidens et praesentia sciens, ut omnem iactantiam fugeres, sanctae simplicitatis semper imaginem praeferabas. - Sed ad superiora recurramus, historiae ordinem requirentes.

CAPUT XIX.

De custodia qua super fratres vigilabat, et de contemptu sui et vera humilitate.

51. Reversus est vir beatissimus Franciscus corporaliter ad fratres suos, a quibus, sicut dictum est, numquam spiritualiter recedebat. Cauta et diligenti examinatione omnium acta perquirens, felici semper curiositate in subditis ferebatur, nihil impune relinquens, si quid minus recti deprehenderet perpetratum. Et primo quidem spiritualia vitia decernebat, deinde diiudicabat corporalia, ad ultimum exstirpans occasiones omnes, quae peccatis solent aditum aperire. - Omni studio, omni sollicitudine custodiebat sanctam et dominam paupertatem, non patiens, ne quando ad superflua perveniret, nec vasculum in domo aliquod residere, cum sine ipso utcumque posset extremae necessitatis evadere servitutem. Impossibile namque fore aiebat satisfacere necessitati et voluptati non obedire. - Cocta cibaria vix aut rarissime admittebat, admissa vero saepe aut conficiebat cinere, aut condimenti saporem aqua frigida exstinguebat. O quoties per mundum ambulans ad praedicandum Evangelium Dei, vocatus ad prandium a magnis principibus, qui eum miro venerabantur affectu, gustatis parumper carnibus propter observantiam sancti Evangelii, reliquum, quod comedere videbatur, deponebat in sinu, manu ori adducta, ne quis posset perpendere quod agebat. - De potu vini quid dicam, cum nec ipsam aquam, desiderio sitis aestuans, ad sufficientiam libere pateretur?

52. Accubitum vero suum, ubique receptus hospitio, nullis sinebat stramentis seu vestibus operiri, sed nuda humus, tunicula interposita, nuda suscipiebat membra. Cum quandoque corpusculum suum somni beneficio recrearet, saepius sedens, nec aliter se deponens dormiebat, pro cervicali ligno vel lapide utens. - Cum comedendi aliquid suscitaretur, ut moris est, appetitus, vix acquiescebat illud postmodum manducare. Accidit namque quadam vice, cum infirmitate gravatus aliquantulum pullorum carnium comedisset, resumptis utcumque corporis viribus, introivit Assisii civitatem. Cumque pervenisset ad portam civitatis, praecepit cuidam fratri qui cum eo erat, ut funem collo eius ligaret et sic eum quasi latronem per totam traheret civitatem, voce praeconis clamans et dicens: "Ecce, videte glutonem, qui impinguatus est carnibus gallinarum, quas vobis ignorantibus, manducavit". Accurrebant proinde multi ad tam ingens spectaculum, et ingeminatis suspiriis collacrimantes, aiebant: "Vae nobis miseris, quorum vita tota versatur in sanguine, et in luxuriis et ebrietatibus corda et corpora enutrimus". Sicque compuncti corde, ad melioris vitae statum tanto provocabantur exemplo.

53. Multa quoque in hunc modum saepissime faciebat, ut et se ipsum perfecte contemneret et ad honorem perpetuum caeteros invitaret. Factus erat sibi tamquam vas perditum, nullo timore, nulla sollicitudine pro corpore oneratus, strenuissime obiciebat ipsum contumeliis, ne ipsius amore temporale aliquid concupiscere cogeretur. - Verus sui contemptor omnes seipsos contemnere verbo et exemplo utiliter instruebat. Quid enim? Magnificabatur ab omnibus et laudabili iudicio efferebatur a cunctis, sed solus ipse se vilissimum reputabat, solus se ardentissime contemnebat. Saepe namque ab omnibus honoratus, dolore nimio sauciabatur et favorem humanum pro foribus arcens, faciebat sibi e regione ab aliquo exprobrari. - Vocabat quoque ad se fratrem aliquem, dicens ei: "Per obedientiam tibi dico, ut mihi duriter iniurieris et contra istorum mendacia vera loquaris". Cumque frater ille, licet invitus, eum rusticum, mercenarium et inutilem diceret, subridens et applaudens plurimum, respondebat: "Benedicat tibi Dominus!", quia verissima loqueris; talia enim decet audire filium Petri de Bernardone!". Sic loquens nativitatis suae humilia primordia recolebat.

54. Nam ut se perfecte contemptibilem demonstraret et verae confessionis exemplum caeteris exhiberet, cum in aliquo delinquebat, non erubescebat illud in praedicatione coram omni populo confiteri. Imo si forte sinistra cogitatione de aliquo tangeretur, vel casu quoddam invectionis emitteret verbum, statim cum omni humilitate illimet, de quo sinistrum quidpiam cogitaverat vel dixerat, peccatum confitens, ab eo veniam postulabat. Totius innocentiae conscientia testis non sinebat eum quiescere, omni sollicitudine se custodiens, donec vulnus mentis mulcendo sanaret. In omni certe genere notabilium proficere, non prospici cupiebat, modis omnibus fugiens admirationem, ne umquam incurreret vanitatem. - Heu nobis, qui sic te amisimus, digne pater, totius beneficientiae ac humilitatis exemplar: iusto quippe iudicio amisimus, quem habentes cognoscere non curavimus!

CAPUT XX.

De desiderio quo ad suscipiendum martyrium ferebatur Hispaniam primo, deinde Syriam deambulans, et quomodo Deus per eum nautas de periculo, multiplicatis cibariis liberavit.

55. Amore divino fervens, beatissimus pater Franciscus studebat semper ad fortia mittere manum, et dilatato corde viam mandatorum Dei ambulans, perfectionis summam attingere cupiebat. Sexto namque conversionis suae anno, sacri martyrii desiderio maxime flagrans, ad praedicandam fidem christianam et poenitentiam Saracenis et caeteris infidelibus, ad partes Syriae voluit transfetare. Qui cum navem quamdam, ut illuc tenderet, intravisset, ventis contrariis flantibus, in partibus Sclavoniae cum caeteris navigantibus se invenit. Videns autem a tanto desiderio se fraudatum, facto modico temporis intervallo, nautas quosdam Anconam tendentes, ut eum secum ducerent exoravit, quoniam eo in anno vix ulla navis potuit ad partes Syriae transmeare. Verum illis hoc agere pertinacius recusantibus propter expensarum defectum, sanctus Dei confidens plurimum de Domini bonitate, navem latenter cum socio introivit. Adfuit, divina providentia, tunc quidam, omnibus ignorantibus, secum necessaria victus ferens, qui quemdam Deum timentem de navi ad se vocavit et ait ad eum: "Tolle tecum haec omnia, et pauperibus his in navi latitantibus necessitatis tempore fideliter exhibebis. Sicque factum est ut, cum, tempestate nimia exorta, per multos dies laborantes in remigando, cibaria omnia consumpsissent, sola pauperis Francisci cibaria superessent. - Quae in tantum divina gratia et virtute multiplicata sunt ut, cum adhuc plurium dierum forent navigationis itinera, ex sui copia usque ad portum Anconae omnium necessitatibus plenissime subvenirent. Videntes itaque nautae se per servum Dei Franciscum maris pericula evasisse, gratias egerunt omnipotenti Deo, qui semper in servis suis mirabilem et amabilem ostendit.

56. Servus Dei excelsi Franciscus, relinquens mare, terram deambulabat, eamque verbi vomere scindens, seminat semen vitae, fructum proferens benedictum. Statim namque quamplures boni et idonei viri, clerici et laici, fugientes mundum et diabolum viriliter elidentes, gratia et voluntate Altissimi, vita et proposito eum devote secuti sunt. - Sed licet electissimorum fructuum evangelicus palmes copiam ex se producat, martyrii tamen sublime propositum et desiderium ardens in eo nullo modo frigescit. Post non multum enim temporis versus Marrochium iter arripuit, ut Miramolino et complicibus suis Christi Evangelium praedicaret. Tanto namque desiderio ferebatur, ut peregrinationis suae quandoque relinqueret comitem, et ad exsequendum propositum spiritu ebrius festinaret. Sed bonus Deus, cui mei et multorum sola benignitate placuit recordari, cum iam ivisset usque ad Hispaniam, in faciem ei restitit, et ne ultra procederet, aegritudine intentata, eum a coepto itinere revocavit.

57. Revertente quoque ipso ad ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula, tempore non multo post, quidam litterati viri et quidam nobiles ei gratissime adhaeserunt. - Quos ipse, ut erat animo nobilissimus et discretus, honorifice atque digne pertractans, quod suum erat unicuique piissime impendebat. Revera discretione praecipua praeditus, considerabat prudenter in omnibus cunctorum graduum dignitatem. - Sed nondum valet quiescere, quin beatum impetum animi sui adhuc ferventius exsequatur. Nam tertio decimo anno conversionis suae ad partes Syriae pergens, cum quotidie bella inter christianos et paganos fortia et dura ingruerent, assumpto secum socio, conspectibus Soldani Saracenorum se non timuit praesentare. - Sed quis enarrare sufficiat, quanta coram eo mentis constantia consistebat, quanta illi virtute animi loquebatur, quanta facundia et fiducia legi christianae insultantibus respondebat? Nam primo quam ad Soldanum accederet, captus a complicibus, contumeliis affectus, attritus verberibus non terretur, comminatis suppliciiis non veretur, morte intentata non expavescit. Et quidem licet a multis satis hostili animo et mente adversa exprobratus fuisset, a Soldano tamen honorifice plurimum est suceptus. Honorabat eum prout poterat, et oblatis muneribus multis, ad divitias mundi animum eius inflectere conabatur: sed cum vidisset eum strenuissime omnia velut stercora contemnentem, admiratione maxima repletus est et quasi virum omnibus dissimilem intuebatur eum; permotus est valde verbis eius et eum libentissime audiebat. - In omnibus his Dominus ipsius desiderium non implevit, praerogativam illi reservans gratiae singularis.

CAPUT XXI.

De praedicatione avium et obedientia creaturarum.

58. Interea dum, sicut dictum est, multi appositi sunt ad fratres, beatissimus pater Franciscus iter faciebat per vallem Spoletanam. Qui ad locum quemdam applicuit prope Mevanium, in quo diversis generis congregata erat avium maxima multitudo, columbarum videlicet, cornicularum et aliarum quae vulgo monaclae vocantur. Has cum vidisset beatissimus servus Dei Franciscus, quia homo maximi fervoris erat, magnum etiam circa inferiores et irrationabiles creaturas pietatis atque dulcedinis gerens affectum, alacriter cucurrit ad eas, in via sociis derelictis. Cum autem satis prope iam esset, videns quod eum praestolarentur, ipsas more solito salutavit. Sed admirans non modicum, quomodo aves non surrexissent in fugam, uti facere solent, ingenti repletus gaudio, humiliter deprecatus est eas, ut verbum Dei deberent audire. Et inter plura quae locutus est eis, haec quoque adiunxit: "Fratres mei, volucres, multum debetis laudare creatorem vestrum et ipsum diligere semper, qui dedit vobis plumas ad induendum, pennas ad volandum, et quidquid necesse fuit vobis. Nobiles vos fecit Deus inter creaturas suas et in puritate aeris vobis contulit mansionem, quoniam cum neque seminetis, neque metatis, ipse nihilominus sine omni vestra sollicitudine vos protegit et gubernat. Ad haec aviculae illae, ut ipse dicebat et qui cum eo fuerant fratres, miro modo secundum naturam suam exsultantes, coeperunt extendere collum, protendere alas, aperire os et in illum respicere. Ipse vero transiens per medium illarum ibat et revertebatur, cum tunica sua capita earum contingens et corpora. Benedixit denique ipsis et, signo crucis facto, licentiam tribuit ut ad locum alium transvolarent. Beatus autem pater ibat cum sociis suis per viam gaudens, et gratias agebat Deo, quem omnes creaturae confessione supplici venerantur. - Cum esset iam simplex gratia non natura, coepit se negligentiae incusare, quod olim non praedicaverit avibus, postquam audirent tanta cum reverentia verbum Dei. Sicque factum est, ut ab illo die cuncta volatilia, cuncta animalia cunctaque reptilia et etiam creaturas quae non sentiunt, ad laudem et amorem Creatoris sollicitus hortaretur, quoniam quotidie, invocato nomine Salvatoris, propria experientia ipsarum obedientiam cognoscebat.

59. Nam cum die quadam ad castrum nomine Albianum, ut verbum Dei proponeret, advenisset, ascendens in eminentiori loco spectandus ab omnibus, coepit silentium postulare. Silentibus vero cunctis et reverenter adstantibus, hirundines quamplures, garrientes et perstrepentes multum, nidificabant in eodem loco. Quibus garrientibus, quia beatus Franciscus ab hominibus audiri non poterat, avibus locutus est dicens: "Sorores meae hirundines, iam tempus est ut loquar et ego, quia vos usque modo satis dixistis. Audite verbum Domini, et estote in silentio et quiete, donec sermo Domini compleatur". At ipsae aviculae, stupentibus et mirantibus omnibus qui assistebant, statim contincuerunt, nec motae sunt de loco illo, quoadusque praedicatio finiretur. Illi ergo viri cum vidissent hoc signum, repleti sunt admiratione maxima, dicentes: "Vere hic homo sanctus est et amicus Altissimi". Et festinabant devotione maxima vel eius saltem contingere vestimenta, laudantes et benedicentes Deum. Et mirum certe, cum ipsae irrationales creaturae ipsius erga se affectum pietatis cognoscerent et amorem dulcissimum praesentirent.

60. Nam cum tempore quodam apud castrum Graecii moraretur, lepusculus unus captus laqueo, a fratre quodam vivus apportatus est ei. Quem videns vir beatissimus, pietate commotus ait: "Frater lepuscule, veni ad me. Quare sic te decipi permisisti?" Statimque a fratre dimissus qui eum tenebat, ad sanctum confugit et velut in tutissimo loco, nullo cogente, in eius sinu quievit. Cumque aliquantulum quievisset ibidem, pater sanctus eum materno affectu demulcens, dimisit eum, ut liber ad nemus rediret. Qui cum saepe in terra positus, ad sancti sinum recurreret. iussit eum tandem ad silvam, quae propinqua erat, a fratribus deportari. - Simile quiddam contigit de quodam cuniculo, quod animal valde indomesticum est, cum esset in insula laci Perusii.

61. Eodem quoque pietatis affectu erga pisces ducebatur, quos, cum opportunitatem haberet, captos in aquam vivos reiciebat, praecipiens eis cavere sibi, ne iterum caperentur. - Cum enim tempore quodam in lacu Reatino iuxta quemdam portum in navicula resideret, piscator quidam piscem magnum capiens, qui vulgo dicitur tinca, illum devotus obtulit ei. Qui eum hilariter et benigne suscipiens, fraterno nomine ipsum vocare coepit, et extra naviculam eum in aqua reponens, coepit devotus benedicere nomen Domini. Sicque aliquamdiu, dum in oratione persisteret, dictus piscis iuxta naviculam ludens in aqua, non recedebat de loco, in quo eum posuerat, donec, oratione completa, sanctus Dei recedendi sibi licentiam exhiberet. - Sic enim gloriosus pater Franciscus in via obedientiae ambulans et divinae subiectionis perfecte iugum amplectens, in creaturarum obedientia magnam coram Deo adeptus est dignitatem. - Nam et aqua in vinum ei conversa est, cum tempore quodam apud eremum Sancti Urbani aegritudine gravissima laboraret. Ad cuius gustum tanta facilitate convaluit, ut divinum fore miraculum, sicut et erat, ab omnibus crederetur. - Et vere sanctus, cui sic obediunt creaturae, cuius et ad nutum in alteros usus ipsa transeunt elementa.

CAPUT XXII.

De praedicatione ipsius apud Esculum, et quomodo per ea quae manu tetigerat, ipso absente, sanabantur infirmi

62. Tempore illo in quo, sicut dictum est, venerabilis pater Franciscus volucribus praedicavit, civitates et castella circuiens et ubique benedictionem semina spargens, ad civitatem Esculanam applicuit. In qua cum verbum Dei more solito ferventissime loqueretur, immutatione dexterae Excelsi, tanta gratia et devotione pene universus populus est repletus, ut ad audiendum et videndum eum anhelantes omnes se invicem conculcarent. Nam et triginta viri, clerici et laici, tunc temporis ab ipso sanctae religionis habitum susceperunt.

Tanta erat fides virorum et mulierum, tanta devotio mentis erga sanctum Dei, ut felicem se pronuntiaret qui saltem vel vestimentum eius contingere potuisset. Ingrediente ipso aliquam civitatem, laetabatur clerus, pulsabantur campanae, exsultabant viri, congaudebant feminae, applaudebant pueri, et saepe, ramis arborum sumptis, psallentes obviam ei procedebant. - Confundebatur haeretica pravitas, extollebatur fides Ecclesiae, et fidelibus iubilantibus, haeretici latitabant. Nam tanta in eo apparebant insignia santitatis, quod nemo se illi audebat verbis opponere, cum ad ipsum solummodo respiceret frequentia populorum. Inter omnia et super omnia fidem sanctae Romanae Ecclesiae servandam, venerandam et imitandam fore censebat, in qua sola salus consistit omnium salvandorum. Venerabatur sacerdotes et omnem ecclesiasticum ordinem nimio amplexabatur affectu.

63. Offerebant ei populi panes ad benedicendum, quos longo tempore reservantes, ad eorum gustum a diversis aegritudinibus sanabantur. - Sic et multoties fide maxima freti eius tunicam incidebant, ut quasi nudus aliquando remaneret. Et quod magis est admirandum, si rem aliquam manu tangeret sanctus pater, per eam etiam nonnullis sanitas reddebatur. - Nam cum mulier quaedam, in partibus Aretii villulam quamdam inhabitans, gravida esset, veniente tempore partus, in pariendo diebus pluribus laboravit, sicque incredibili attrita dolore, nec mors nec vita sibi aliquatenus praestabatur. Vicini et cognati eius audierunt beatum Franciscum per viam illam fore ad quamdam eremum transiturum. Exspectantibus autem illis, accidit beatum Franciscum ad dictum locum per aliam viam transire: iverat enim eques, eo quod erat debilis et infirmus. Sed perveniente ipso ad locum, per quemdam fratrem, nomine Petrum, equum remisit ad illum virum, qui sibi eum concesserat intuitu charitatis. Frater Petrus, reducens equum, per viam illam transivit, in qua mulier torquebatur. Quem videntes viri terrae illius, festini cucurrerunt ad eum, putantes ipsum esse beatum Franciscum; sed cognoscentes ipsum non esse, tristati sunt valde nimis. Tandem coeperunt quaerere inter se si posset res aliqua inveniri, quam manu tetigisset beatus Franciscus. Cumque in his diu quaerendo facerent moram, demum invenerunt freni habenas, quas ipse manu tenuerat equitando, extrahentesque frenum ex equi ore, cui sanctus pater insederat, posuerunt supra mulierem habenas, quas propriis manibus contrectaverat ipse; quae incontinenti, remoto periculo, cum gaudio peperit et salute.

64. Gualfreducius, Castrum Plebis inhabitans, homo religiosus, timens et colens Deum cum omni domu sua, chordam apud se habebat, qua beatus Franciscus quandoque succinctus fuerat. Accidit autem, ut in terra illa viri multi et mulieres non paucae variis infirmitatibus et febribus laborarent. Ibatque praedictus vir per infirmantium domos, et intincta chorda in aqua, vel ex piis ipsius aliquid commiscens in ea, dabat bibere patientibus, et ita in Christi nomine sanitatem consequebantur omnes. - Haec autem in absentia beati Francisci fiebant, et his multo plura, quae a nobis non possent sermone longissimo aliquatenus explicari. Verum de iis, quae per eius praesentiam operari dignatus est Dominus Deus noster, pauca quaedam huic operi breviter inseremus.

CAPUT XXIII.

Quomodo claudum aput Tuscanellam et paralyticum apud Narnium sanavit.

65. Cum tempore quodam ad evangelizandum regnum Dei, sanctus Dei Franciscus regiones longas ac varias circuiret, pervenit ad civitatem quamdam quae dicitur Tuscanella. In qua, cum more solito spargeret semen vitae, miles quidam eiusdem civitatis eum sucepit hospitio, cui filius unicus erat, claudus et toto corpore debilis; qui, licet aetate puerulus, ablactationis tamen transierat annos et adhuc in cunabulis morabatur. Pater vero pueri, videns virum Dei tanta praeditum sanctitate, proiecit se ad pedes eius humiliter, filii sui ab eo postulans sanitatem. Qui cum tantae virtutis et gratiae se indignum et inutilem reputaret, diu hoc facere recusavit. Tandem precum illius instantia victus, oratione praemissa, manum imposuit puero et benedicens allevavit eum. Qui statim, cernentibus singulis et gaudentibus, in nomine Domini nostri Iesu Christi surrexit incolumis, et huc atque illuc coepit per domicilium ambulare.

66. Quodam vero tempore cum Narnium venisset vir Dei Franciscus et ibidem diebus pluribus moraretur, vir quidam eiusdem civitatis, nomine Petrus, paralyticus in lecto iacebat. Qui per quinque mensium spatium ita fuit omnium membrorum officio destitutus, quod nullo modo poterat surgere, nec aliquatenus se movere; et sic pedum, manuum ac capitis totaliter auxilio perdito, solam linguam movere valebat et oculos aperire. Audiens vero, quod sanctus Franciscus Narnium advenisset, transmisit nuntium ad episcopum civitatis, ut, divinae pietatis intuitu, servum Dei Altissimi ad ipsum mittere dignaretur, confidens ab infirmitate qua tenebatur, ex eius visione ac praesentia liberari. Sic utique factum est, ut cum beatus Franciscus accessisset ad eum, signum crucis a capite usque ad pedes faciens super eum, statim, omni fugato morbo, eum pristinae restitueret sanitati.

CAPUT XXIV.

Quomodo mulierem caecam illuminavit et apud Eugubium aliam contractam extendit.

67. Mulier quaedam civitatis supradictae, oculorum caecitate percussa, signum crucis a beato Francisco super oculos suos suscipiens, statim lumen meruit recipere concupitum. - Apud Eugubium mulier erat, quae manus ambas contractas habens, nihil cum eis poterat operari. Quae, cum cognovisset sanctum Franciscum civitatem intrasse, statim cucurrit ad eum et facie miserabili moestitiaque plena, contractas ei manus ostendens, coepit rogare ipsum ut eas tangere dignaretur. Qui pietate permotus, manus eius tetigit ac sanavit. Statimque mulier domum rediens laetabunda, caseatam unam propriis manibus fecit, ipsamque obtulit sancto viro. Ipse vero parumper ex eadem caseata charitative suscipiens, reliquum iussit mulierem cum familia manducare.

CAPUT XXV.

Quomodo fratrem unum a caduco morbo seu a daemonio liberavit, et quomodo apud Sancti Gemini castrum daemoniacam liberavit.

68. Frater unus infirmitatem maximam et horribilem visu patiebatur frequenter, quam quo nomine censeam nescio, cum quidam malignum fuisse diabolum opinentur. Nam totus saepe allidebatur et, miserabili aspectu respiciens, volutabatur spumans; nunc membra illius contrahebantur, nunc extendebantur, nunc plicata et torta, nunc rigida efficiebantur et dura. Quandoque totus extensus et rigidus, pedibus aequatis capiti, elevabatur in altum, quantum viri statura est, et subito resiliebat ad terram. Cuius languorem gravissimum sanctus pater Franciscus miseratus, ivit ad eum et, facta oratione, signavit eum ac benedixit. Qui subito sanus effectus, infirmitatis huius molestias aliquas minime postmodum toleravit.

69. Quadam die cum transierit beatissimus pater Franciscus per episcopatum Narniensem, devenit ad castrum quoddam, quod dicitur Sancti Gemini, et evangelizans ibi regnum Dei, a viro quodam timente atque colente Deum satis bonae famae in terra illa, cum tribus fratribus hospitio est susceptus. Uxor autem eius a daemonio vexabatur, sicut notum erat omnibus inhabitantibus terram illam, rogavitque beatum Franciscum vir eius pro illa, confidens eam posse ipsius meritis liberari. Sed quoniam plus desiderabat in simplicitate sua contemptui haberi, quam de ostensione sanctitatis mundi huius favoribus extolli, facere hoc penitus recusabat. Tandem, quia Deus in causa erat, rogitantibus eum multis, victus precibus acquievit. Vocavit quoque tres fratres ad se, qui erant cum eo, et in singulis domus illius angulis singulum fratrem constituens, dixit eis: "Oremus, fratres, ad Dominum pro muliere hac, ut iugum diaboli ab ea excutiat Deus, ad laudem et gloriam suam. Stemus separatim, inquit, in angulis domus, ne spiritus iste malignus nos fugere aut decipere valeat, quaerens diverticula angulorum". Completa quoque oratione, beatus Franciscus in virtute Spiritus accessit ad mulierem, quae miserabiliter torquebatur et horrende clamabat, et ait: "In nomine Domini nostri Iesus Christi, per obedientiam praecipio tibi, daemon, ut exeas ab ea, nec audeas ipsam amplius impedire". Vix verba compleverat, et tam velocissime cum furore atque stridore foras egressus est, quod, propter subitam sanitatem mulieris et tam citissimam obedientiam daemonis, sanctus pater sibi putaret fore illusum. Statimque cum rubore de loco illo recessit, divina providentia id gerente, ne posset in aliquo inaniter gloriari. - Unde factum est, quod cum alia vice per eumdem locum transiret beatus Franciscus, frater Helias cum eo erat, et ecce mulier illa, ut cognovit adventum eius, continuo surrexit et accurrens per plateam, clamabat post eum ut sibi eloqui dignaretur. Ipse vero nolebat ei loqui, sciens eam esse mulierem illam de qua expulerat quandoque virtute divina daemonium. At ipsa osculabatur vestigia pedum eius gratias agens Deo et sancto Francisco servo eius, qui de manu mortis liberaverat eam. Tandem frater Helias compulit sanctum prece; qui locutus est ei, ceritificatus per multos de infirmitate, ut dictum est, et liberatione sua.

CAPUT XXVI.

Quomodo etiam apud Civitatem de Castello daemonium expulit.

70. Apud Civitatem etiam de Castello mulier quaedam obsessa erat a daemonio. In qua cum esset beatissimus pater Franciscus, perducta est mulier ad domum, in qua ipse manebat. Mulier autem illa, foris stans, coepit frendere dentibus et torvo vultu, miserabili voce barrire, sicut mos est spirituum immundorum. Multi enim de civitate illa utriusque sexus accedentes, rogaverunt sanctum Franciscum pro muliere; diu namque ille malignus et eam vexaverat torquendo et illos turbaverat barriendo. Sanctus pater misit tunc ad eam fratrem qui erat secum, experiri volens, utrum foret daemonium an deceptio muliebris. Quem videns mulier illa coepit deridere ipsum, sciens sanctum Franciscum minime fore. Pater sanctus intus erat orans, finitaque oratione, foras exivit; mulier autem coepit tremere ac volutari super terram, non sustinens virtutem eius. Quam vocans ad se sanctus Franciscus dixit: "In virtute obedientiae praecipio tibi, immunde spiritus, exi ab ea. Qui confestim dimisit eam sine aliqua laesione, satis indignabundus recedens. - Gratias omnipotenti Deo, qui omnia in omnibus operatur. Verum, quia non miracula, quae sanctitatem non faciunt sed ostendunt, sed potius excellentiam vitae ac sincerissimam conversationis ipsius formam decrevimus explanare, his prae nimietate omissis, aeternae salutis opera retexemus.

CAPUT XXVII.

De claritate et constantia mentis eius et de praedicatione coram domino Papa Honorio,et quomodo se et fratres commisit domino Hugoni, episcopo Ostiensi.

71. Vir Dei Franciscus doctus erat non sua quaerere, sed quae aliorum saluti praecipue cerneret expedire: super omnia tamen desiderabat dissolvi, et esse cum Christo. Propterea summum eius studium erat ab omnibus quae in mundo sunt, liber exsistere, ne vel ad horam contagione alicuius pulveris, mentis eius serenitas turbaretur. Insensibilem omnibus quae perstrepunt exterius se reddebat, et totis visceribus undique sensus exteriores recolligens ac motus animi cohibens, soli vacabat Deo; in foraminibus petrae nidificabat, et in caverna maceriae habitatio eius. Felici certe devotione circuibat caelibes mansiones, et in vulneribus Salvatoris, exinanitus totus, diutius residebat. Eligebat proinde frequenter solitaria loca, ut ex toto animum in Deum posset dirigere, nec tamen pigritabatur, cum tempus cerneret opportunum, se negotiis ingerere ac saluti libens intendere proximorum. - Nam eius tutissimus portus erat oratio, non unius exsistens momenti, vacuave aut praesumptuosa, sed longa tempore, plena devotione, humilitate placida: si sero incipiebat, vix mane finiebat; ambulans, sedens, comedens et bibens, orationi erat intentus. In ecclesiis derelictis et in deserto positis solus ad orandum nocte pergebat, in quibus, divina gratia protegente, multos timores multasque angustias animi superavit.

72. Manu ad manum cum diabolo confligebat, cum in eiusmodi locis non solum tentationibus ipsum pulsaret interius, verum etiam exterius ruinis et subversionibus deterreret. Sed sciens fortissimus miles Dei, Dominum suum ubique omnia posse, terroribus non cedebat, sed aiebat in corde suo: "Nihil amplius, o malevole, potes in me malitiae tuae arma excutere, quam si in publico coram omnibus maneremus".

Revera constantissimus erat valde et in nullo, nisi quod erat Domini, attendebat. Nam cum inter multa millia hominum verbum Dei saepissime praedicaret, ita securus erat ac si cum familiari socio loqueretur. Populorum maximam multitudinem quasi virum unum cernebat, et uni quasi multitudini diligentissime praedicabat. De puritate mentis providebat sibi securitatem dicendi sermonem, et non praecogitatus, mira et inaudita omnibus loquebatur. Si quando vero aliqua meditatione praeveniret sermonem, congregatis populis, et meditata quandoque non recordabatur, et loqui alia ignorabat: absque rubore aliquo confitebatur populis, se multa precogitasse, quorum nihil penitus poterat recordari; sicque de subito tanta eloquentia replebatur, ut in admirationem converteret animos auditorum. Quandoque vero nihil sciens loqui, benedictione data, ex hoc solo maxime praedicatos populos dimittebat.

73. Sed et cum tempore quodam, causa religionis poscente, ad urbem Romam venisset, loqui coram domino papa Honorio et venerabilibus cardinalibus plurimum sitiebat. Quod intelligens dominus Hugo, gloriosus episcopus Ostiensis, qui sanctum Dei singulari venerabatur affectu, timore ac laetitia est repletus, admirans sancti viri fervorem et simplicem intuens puritatem. Sed confidens de misericordia Omnpotentis, quae pie se colentibus necessitatis tempore numquam deest, eum coram domino papa et reverendis cardinalibus introduxit. Qui coram tantis principibus assistens, licentia et benedictione suscepta, intrepidus loqui coepit. Et quidem cum tanto fervore spiritus loquebatur, quod non se capiens prae laetitia, cum ex ore verbum proferret, pedes quasi saliendo movebat, non ut lasciviens, sed ut igne divini amoris ardens, non ad risum movens sed planctum doloris extorquens. Multi enim ipsorum corde compuncti sunt, divinam gratiam et tantam viri constantiam admirantes. Verum venerabilis dominus episcopus Ostiensis timore suspensus erat, totis visceribus orans ad Dominum, ne beati viri contemneretur simplicitas, quoniam in eum sancti gloria resultabat et dedecus, eo quod erat pater super eius familiam constitutus.

74. Adhaeserat ei namque sanctus Franciscus, tamquam filius patri et unicus matri suae, securus in sinu clementiae suae dormiens et quiescens. Pastoris certe ille implebat vicem et faciebat opus, sed sancto viro pastoris reliquerat nomen. Beatus pater necessaria praevidebat, sed felix ille dominus provisa effectui mancipabat. O quanti, maxime in principio cum haec agerentur, novellae plantationi ordinis insidiabantur ut perderent! O quanti electam vineam, quam dominica manus benignissime novam in mundo plantabat, praefocare studebant! Quam multi primos et purissimos eius fructus furari et consumere nitebantur! Qui omnes tam reverendi patris et domini gladio interfecti et ad nihilum sunt redacti. Erat enim rivus eloquentiae, murus Ecclesiae, veritatis assertor et amator humilium. - Benedicta proinde ac memorabilis dies illa, in qua sanctus Dei tam venerabili domino se commisit. Cum enim tempore quodam dominus iste legatione, sicut saepe solebat, pro Sede Apostolica in Tuscia fungeretur, beatus Franciscus, non multos adhuc fratres habens et volens in Franciam ire, devenit Florentiam, ubi iam tunc dictus episcopus morabatur. Nondum alter alteri era praecipua familiaritate coniunctus, sed sola fama beatae vitae mutua eos et affectuali iunxerat charitate.

75. Caeterum quia moris erat beati Francisci, cum aliquam civitatem vel terram ingrederetur, ad episcopos vel sacerdotes accedere, audiens de praesentia tanti pontificis, magna cum reverentia eius se clementiae praesentavit. Quem dominus episcopus videns, humili devotione suscepit, sicut et semper omnibus sacram religionem praetendentibus faciebat, et illis praecipue, qui beatae paupertatis et sanctae simplicitatis insigne nobile deferebant. Et quoniam sollicitus erat pauperum supplere inopiam et ipsorum negotia specialiter pertractare, causam adventus ipsius diligenter quaesivit, et eius propositum benignissime intellexit. Quem cum cerneret supra caeteros terrena omnia contemnentem et illo igne ferventem, quem Iesus misit in terram, anima sua ex tunc animae illius conglutinata est, devote pius petens orationem et gratissime suam ei offerens in omnibus protectionem. Monuit proinde ipsum coeptum non perficere iter, sed ad curam et custodiam eorum quos Dominus Deus sibi commiserat, sollicite vigilare. Videns autem sanctus Franciscus tam reverendum dominum sic pium gerere animum, affectum dulcem, sermonem efficacem, gavisus est gaudio magno valde, et exinde procidens ad pedes eius, se ipsum et fratres suos devoto ei animo tradidit et commisit.

CAPUT XXVIII.

De spiritu charitatis et affectu compassionis quo fervebat erga pauperes, et quid de ove et agniculis fecerit.

76. Pater pauperum pauper Franciscus, pauperibus omnibus se conformans, pauperiorem se quempiam conspicere gravabatur, non inanis gloriae appetitu, sed solius compassionis affectu. Et licet tunica vili satis et hispida foret contentus, illam multoties cum aliquo paupere dividere cupiebat. - Sed ut ditissimus pauper, magno pietatis affectu ductus, posset utcumque pauperibus subvenire, postulabat in magnis frigoribus a divitibus huius saeculi mantellum seu pelles praestari sibi. Qui cum devote libentius id facerent quam ab eis pater beatissimus postularet, dicebat eis: "Tali tenore hoc a vobis recipiam, quod rehabere de caetero nullatenus exspectetis". Cumque aliquis ex pauperibus ei primitus obviaret, exsultans et gaudens ex accepto pauperem induebat. - Molestissimum erat ei, cum alicui pauperum cerneret exprobari, vel in aliquam creaturam maledictionis verbum audiret ab aliquo intorqueri. Unde accidit, ut frater quidam cuidam pauperi eleemosynam postulanti verbum invectionis inferret, dicens: "Vide, ne forte sis dives et simules paupertatem". Quod audiens pater pauperum, sanctus Franciscus, graviter doluit et fratrem talia proferentem durissime increpavit, praecepitque ei ut se coram paupere denudaret ac, pedes eius deosculatus, veniam postularet. Aiebat namque: "Qui pauperi maledicit, Christo iniuriam facit, cuius portat nobile signum, qui se pro nobis fecit pauperem in hoc mundo". - Frequenter proinde, inveniens pauperes lignis vel aliis sarcinis oneratos, ad adiuvandum illos proprios humeros, licet nimium debiles, supponebat.

77. Affluebat spiritu charitatis, pietatis viscera gestans, non solum erga homines necessitatem patientes verum etiam erga muta brutaque animalia, reptilia, volatilia et caeteras sensibiles et insensibiles creaturas. Sed in omni genere animalium speciali dilectione ac promptiore affectu agniculos diligebat, eo quod Domini nostri Iesu Christi humilitas in Scripturis sacris agno assimilatur frequentius et convenientius coaptatur. Sic et omnia illa, praecipue in quibus Filii Dei posset aliqua similitudo allegorica reperiri, amplexabatur carius et videbat libentius. - Nam cum tempore quodam iter faceret per Marchiam de Ancona, et in eadem civitate verbum Domini praedicasset, ac versus Auximum com domino Paulo, quem ministrum constituerat omnium fratrum in eadem provincia, iter arripuisset, invenit in campis pastorem quemdam, caprarum et hircorum gregem pascentem. Eratque inter caprarum et hircorum pluritatem ovicula una, pergens humilius et quietius pascens. - Quam cum videret beatus Franciscus, fixit gradum et tactus doloris corde intrinsecus, altius ingemiscens, dixit ad fratrem qui comitabatur eum: "Numquid non ovem hanc cernis, quae inter has capras et hircos sic ambulat mansueta? Ita, dico tibi, quia Dominus noster Iesus Christus inter pharisaeos et principes sacerdotum mitis et humilis ambulabat. Rogo te propterea, fili, per charitatem ipsius, ut mecum huic compatiaris oviculae, et, soluto pretio, de medio istarum caprarum et hircorum educamus eam.

78. Frater Paulus vero, eius dolorem admirans, coepit ipsemet etiam condolere. Cum autem nihil, praeter viles tunicas quibus induebantur, haberent et solliciti de solvendo pretio exsisterent, statim quidam mercator iter agens adfuit et pretium obtulit quod optabant. At ipsi, gratias agentes Deo, suscepta ove, Auximum pervenerunt et introeuntes ad episcopum civitatis, ab ipso magna cum reverentia sunt suscepti. Mirabatur tamen dominus episcopus et de ove, quam vir Dei ducebat, et de affectu, quo erga eam ducebatur. Sed cum Christi servus longam sibi de ove sermonis parabolam retexisset, corde compunctus episcopus super viri Dei puritatem, gratias egit Deo. - Die vero sequenti egressus de civitate et cogitans quidnam de ove faceret, de consilio consocii et fratris sui, eam in quodam claustro famularum Christi apud Sanctum Severinum tradidit conservandam. Venerabiles quoque ancillae Christi, velut magnum munus sibi a Deo datum, gaudentes oviculam susceperunt. Quam temporibus multis sollicite custodientes, de lana ipsius tunicam texuerunt et eam beato patri Francisco apud ecclesiam Sanctae Mariae in Portiuncula, tempore cuiusdam capituli, transmiserunt. Quam cum magna reverentia et animi exsultatione sanctus Dei suscipiens et amplexans, deosculabatur eam, omnes invitans ad tantum gaudium circumstantes.

79. Alia vero vice cum per eamdem Marchiam transiret, eodem fratre ipsum alacriter comitante, viro cuidam obviavit, qui duos agniculos suspensos et ligatos in humero suo ad forum, ut venderet, deportabat. Cumque agnos balantes beatus Franciscus audisset, commota sunt viscera eius, et appropinquans tetigit eos, quasi mater super plorantem filium, affectum compassionis ostendens. Et ait ad virum: "Quare fratres meos agnos sic ligatos et suspensos excrucias"? Qui respondens ait: "Eos ad forum porto, ut vendam, pretii necessitate compulsus". Et ait sanctus: "Quid postea fiet de illis"? Ad quem ille: "Emptores, inquit, eos interficient et manducabunt". "Absit"! respondit sanctus, "non fiat istud! sed tolle pro pretio mantellum quem porto et agnos mihi concede". Qui alacri animo agniculos tribuit, et mantellum suscepit, quoniam multo maioris pretii erat mantellus, quem causa frigoris expellendi sanctus a quodam fideli viro mutuo susceperat ea die. Caeterum sanctus apud se, susceptis agniculis, quid de ipsis faceret sollicitus cogitabat, et habito consilio fratris associantis eum, eos viro illi reddidit gubernandos, praecepitque sibi, ne ullo tempore venderet eos, nec malum aliquod eis inferret, sed conservaret, nutriret et regeret studiose.

CAPUT XXIX.

De amore quem propter Creatorem in omnibus creaturis habebat et de descriptione utriusque hominis sui.

80. Longum esset nimis et impossibile omnia numerare ac recolligere, quae gloriosus pater Franciscus fecit et docuit, donec in carne vixit. Quis enim umquam posset summum eius affectum exprimere, quo in omnibus quae Dei sunt ferebatur? Quis enarrare sufficeret dulcedinem qua fruebatur, contemplans in creaturis sapientiam Creatoris, potentiam et bonitatem eius? Revera miro atque ineffabili gaudio ex hac consideratione saepissime replebatur, cum respiciebat solem, cum lunam cernebat, cum stellas et firmamentum intuebatur. O pietas simplex, et o simplicitas pia! - Circa vermiculos etiam nimio flagrabat amore, quia legerat de Salvatore dictum: Ego sum vermis et non homo. Et idcirco eos colligebat de via, in tuto recondens loco, ne transeuntium vestigiis tererentur. - Quid de aliis inferioribus creaturis dicam, cum et apibus in hieme, ne frigoris algore deficerent, mel sive optimum vinum faceret exhiberi? quarum efficaciam operum et ingenii excellentiam ad Domini gloriam tanto praeconio extollebat, ut diem unam plerumque in earum caeterarum creaturarum laudibus consummaret. Sicut enim olim tres pueri, in camino ignis ardentis positi, ad laudandum et glorificandum creatorem universitatis, elementa omnia invitabant, sic et iste vir, spiritu Dei plenus, in omnibus elementis et creaturis creatorem omnium ac gubernatorem glorificare, laudare ac benedicere non cessabat.

81. Quantam putas eius menti exhilarationem florum speciositas importabat, cum eorum venustatis cerneret formam et suavitatis olentiam praesentiret? Statim ad illius floris pulchritudinem consider