FR. THOMAE DE CELANO

VITA SECUNDA S. FRANCISCI.

PROLOGUS.

In nomine Domini nostri Iesus Christi. Amen.

Generali ministro ordinis fratrum Minorum

Incipit Prologus.

1. Placuit sanctae universitati olim capituli generalis et vobis, reverendissime pater, non sine divini dispensatione consilii, parvitati nostrae iniungere, ut gesta vel etiam dicta gloriosi patris nostri Francisci nos, quibus ex assidua conversatione illius et mutua familiaritate plus caeteris diutinis experimentis innotuit, ad consolationem praesentium et posterorum memoriam scriberemus. Obedire propterea iussionibus sanctis, quas fas non est ullatenus praeterire, supplici devotione concurrimus; sed, virium nostrarum propensiore meditatione infirmitatis, iusto timore percutimur, ne tam digna materia, non prout exigit pertractata, contrahat a nobis quod displiceat caeteris. Haec enim, quae totiussuavitatis sunt digna sapore, formidamus ne ministrantium indignitate reddantur insipida, sicque praesumptioni potius id tentasse quam obedientiae imputetur. Nam si tanti huius laboris effectus benevolentiae vestrae, beate pater, tantum spectaret examen, nec esset ad aures publicas opportunum prodire, sumeremus gratissime aut de correctione doctrinam aut de adstipulatione laetitiam. Quis enim, in tanta diversitate verborum et actuum, lance subtilis examinis valeat sic cuncta pensare, ut omnium auditorum sit de singulis una sententia? Sed quoniam omnium et singulorum simplici animo lucra conquirimus, hortamur, ut benigne interpretentur qui legunt, sicque referentium simplicitatem supportent vel dirigant, ut eius de quo fit sermo, reverentia illaesa servetur. Memoria nostra velut hominum rudium, temporis prolixitate obtusa, fugas subtilium verborum eius et factorum stupenda praeconia nequit attingere, quae mentis exercitatae velocitas etiam coram posita comprehendere vix valeret. Excuset igitur apud omnes nostrae imperitiae culpas repetita multoties praecipient auctoritas.

2. Continet in primis hoc opusculum quaedam conversionis sancti Francisci facta mirifica, quae ideo in Legendis dudum de ipso convenerunt. - Dehinc vero exprimere intendimus et vigilanti studio declarare, quae sanctissimi patris tam in se quam in suis fuerit voluntas bona, beneplacens et perfecta, in omni exercitio disciplinae caelestis et summae perfectionis studio, quod semper habuit apud Deum in sacris affectibus et apud homines in exemplis. - Miracula quaedam interseruntur, prout se ponendi opportunitas offert. - Exili proinde studio et mediocri, quae occurrunt describimus, cupientes tardioribus morem gerere et etiam studiosis placere, si possumus.

Oramus ergo, benignissime pater, ut laboris huius non contemnenda munuscula, quae non pauco labore quaesivimus, vestra benedictione consecrare velitis, corrigendo errata et superflua resecantes, ut ea quae bene dicta vestro iudicio docto probantur, cum nomine vestro vere Crescentio crescant ubique et multiplicentur in Christo. Amen.

Explicit prologus.

PRIMUM OPUS.

Incipit "memoriale in desiderio animae" de gestis et verbis sanctissimi patris nostri Francisci.

De conversione eius.

CAPUT I.

Qualiter voctus est prius Ioannes, postea Franciscus; quod mater prophetavit de ipso, et quod etiam de se ipso futura praedixit,et de patientia in vinculis.

3. Franciscus, servus et amicus Altissimi, cui divina providentia hoc vocabulum indidit, ut ex singulari et insueto nomine opinio ministerii eius toti citius innotesceret orbi, a matre propria Ioannes vocatus fuit, cum de filio irae, ex aqua et Spiritu Sancto renascens, gratiae filius est effectus.

Quae mulier, totius honestatis amica, quoddam virtutis insigne praeferebat in moribus, sanctae illius Elisabeth, tam impositione nominis ad filium quam et spiritu prophetali, aliquo similitudinis privilegio gaudens. Nam Francisci magnanimitatem et morum honestatem admirantibus convicinis, quasi divino instructa oraculo, sic aiebat: "Quid putatis iste filius meus erit? Meritorum gratia, Dei filium ipsum noveritis affuturum".

Haec revera nonnulorum erat opinio, quibus, grandiusculus factus, studiis valde bonis placebat Franciscus. Relegabat semper a se omne quod apud aliquem sonaret iniuriam, et urbanis adolescens moribus, omnibus videbatur non illorum parentum, qui dicebantur eius, prosapia genitus. Ioannis proinde nomen ad opus ministerii pertinet quod suscepit, Francisci vero ad dilatationem famae suae, quae de ipso, iam plene ad Deum converso, ubique cito pervenit. - Celeberrimum ideo supra omnium festa sanctorum festum Ioannis Baptistae ducebat, cuius dignitas nominis mysticae virtutis impressit sibi vestigium. Illo inter natos mulierum non surrexit maior, isto inter fundatores religionum non surrexit perfectior. Observatio certe digna praeconio.

4. Prophetavit Ioannes intra secreta materni uteri clausus; Franciscus in carcere saeculi positus, divini adhuc ignarus consilii, futura praedixit. Et quidem cum inter Perusinos cives et Assisinates tempore quodam fieret non modica strages ex belli conflictu, capitur Franciscus cum pluribus, et convinculatus cum caeteris squalores carceris patitur. Absorbentur tristia concaptivi, miserabiliter captivitatis suae plorantes eventum; exsultat Franciscus in Domino, vincula ridet et spernit. Dolentes arguunt iucundantem in vinculis, insanum reputant ac dementem. Respondet Franciscus prophetice: "In quo exsultare me creditis? Meditatio alia subest: Adhuc sanctus adorabor per saeculum totum". Revera sic est: impletum est omne quod dixit.

Erat tunc inter reliquos concaptivos miles quidam superbus et importabilis valde, quem dum proponunt omnes abicere, patientia Francisci non frangitur. Intolerabilem tolerat et ad pacem eius revocat universos. Capax omnis gratiae, vas electum virtutum iam undique charismata manat.

CAPUT II.

De milite paupere quem vestivit et de visione suae vocationis quam in saeculo vidit.

5. Liberatus a vinculis, elapso tempore modico, fit erga indigentes pietate benignior. Firmat iam, ut non avertat faciem suam ab ullo paupere, quicumque amorem Dei proponerent in petendo. - Die quadam pauperem militem et pene nudum obvium habuit, cui vestes proprias curiose paratas, quibus indutus erat, pietate admonitus, pro Christi amore liberaliter dedit. - Quid minus hic a Martino illo sanctissimo gessit, nisi quod, licet unius propositi et operis forent, in modo tamen dissimiles? Hic primus vestes quam reliqua; ille, primo datis omnibus, vestimenta dedit extremus: uterque pauper et modicus vixit in saeculo, uterque dives ingressus est caelum. Ille, miles sed pauper, pauperem veste truncata contexit; iste, non miles sed dives, pauperem militem perfecta veste vestivit. Uterque, Christi perfecto mandato, visitari a Christo per visionem commeruit, unus de perfectione laudatus, alter ad id quod deerat dignantissime invitatus.

6. Nam palatium speciosum sibi mox in visione ostenditur, in quo varios apparatus armorum et sponsam pulcherrimam cernit. Vocatur in somnis Franciscus ex nomine, et horum omnium promissione allicitur. Tentat itaque pro capessenda militia in Apuliam ire, et opulenter necessariis praeparatis, festinat gradum militaris honoris contingere. Carnalem interpretationem praeteritae visionis carnalis ei spiritus suggerebat, cum in thesauris sapientiae Dei longe lateret praeclarior.

Dormientem siquidem, nocte quadam, quidam ipsum secundo per visionem alloquitur, et quo tendere velit sollicite perscrutatur. Cui cum suum enarasset propositum, et in Apuliam militaturum proficisci se diceret, interrogatus ab eodem solicite: quis sibi melius facere queat, servus an dominus? Franciscus: "Dominus", inquit. Et ille: "Cur ergo servum pro domino quaeris?". Et Franciscus: Quid me vis facere, Domine?". Et Dominus ad eum: "Revertere", ait, "ad terram nativitatis tuae, quia visionis tuae erit per me spiritualis impletio". Revertitur absque mora, iam forma obedientiae factus, et propriam abdicans voluntatem, de Saulo Paulus efficitur. Prosternitur ille, et verberadura verba dulcia gignunt; Franciscus vero arma carnalia in spiritualia vertit, et pro militari gloria divinum suscipit praesidatum. - Stupentibus itaque multis laetitiam eius insolitam, dicebat se magnum principem affuturum.

CAPUT III.

Qualiter eum iuvenum turba, ut eos pasceret, suum dominum statuit, et de sua mutatione.

7. Incipit transformari in virum perfectum, et alter ex altero fieri. Regressus igitur domum, sequuntur eum filii Babylonis, et alio tendentem trahunt ad alia vel invitum. Nam iuvenum turba civitatis Assisii, quae ipsum olim habuerat suae vanitatis praeambulum, addit adhuc eum ad socialia prandia invitare, in quibus lasciviae semper et scurrilitati servitur. Eligitur ab eis in ducem, experta saepius liberalitate ipsius, qua indubitanter sciebant ipsum expensas pro omnibus soluturum. Obedientes se faciunt, ut impleant ventrem, et patiuntur subici, ut valeant saturari. Non respuit oblatum decus, ne notetur avarus, et inter meditationes sacras curialitatis est memor. Sumptuosum praeparat prandium, cibaria sapida duplicat, quibus repleti ad vomitum, plateas civitatis ebriis cantilenis commaculant. Sequitur Franciscus, ut dominus manibus baculum gestans; sed paulatim ab eis se corpore subtrahit, qui mente iam tota totus ad illa surduerat, corde Domino canens.

Tanta, ut idem retulit, tunc fuit dulcedine divina perfusus, ut effari non valens, penitus de loco moveri non posset. Quaedam eum pervasit tunc affectio spiritualis, ipsum ad invisibilia raptans, cuius virtute terrena omnia nullius esse momenti sed penitus frivola iudicavit. - Stupenda revera Christi dignatio, quae agentibus infima maxima donat, et in diluvio aquarum multarum quae sua sunt servat et promovet. Pavit enim Christus panibus et piscibus turbas, nec repulit a suo prandio peccatores. Quaesitus ab eis in regem, iniit fugam et montem oraturus ascendit. Mysteria sunt Dei, quae Franciscus assequitur, et ad perfectam scientiam etiam ignorans adducitur.

CAPUT IV.

Qualiter pauperis vestimentis indutus ante ecclesiam Sancti Petri cum pauperibus manducavit, et de oblatione quam ibidem obtulit.

8. Sed iam pauperum amator exstitit praecipuus, iam id quod perfecte futurus erat, sacra spirabant initia. Frequenter proinde exuens semetipsum pauperes induit, quibus se similem fieri nondum operis exsecutione sed toto iam corde contendit.

Cum tempore quodam Romam peregrinaturus adiret, paupertatis amore vestimenta delicata deposuit, et cuiusdam pauperis vestimentis obtectus, in paradiso ante ecclesiam Sancti Petri, qui locus ferax est pauperum, inter pauperes laetanter resedit, et velut unum ex ipsis se reputans, avide cum eis manducat. Multoties fecisset consimile, nisi notorum fuisset verecundia impeditus. - Miratus, cum ad altare principis Apostolorum accederet, tam modicas oblationes ibidem ab adventantibus fieri, plena manu pecuniam iactat in loco, honorandum ab omnibus specialius indicans, quem Deus supra caeteros honoravit.

Pauperculis etiam sacerdotibus ecclesiastica ornamenta pluries exhibebat, usque ad inferiorem gradum omnibus debitum honorem impendens. Nam apostolicam sumpturus legationem, fideque catholica integer totus, erga ministros et ministeria Dei reverentia plenus ab initio fuit.

CAPUT V.

Qualiter sibi oranti diabolus mulierem ostendit, et de responso quod sibi Deus dedit, et quid fecerit de leprosis.

9. Eia sic sub saeculari habitu religiosum animum gerit, et solitaria loca de publicis petens, visitatione Spiritus Sancti monetur saepissime. Abstrahitur namque et illicitur illa principali dulcedine, quae sic a principio eum plenarie superfudit, ut nusquam ab eo recesserit, donec vixit.

Dum autem loca frequentat abscondita velut orationibus congrua, maligno commento nititur eum diabolus a talibus exturbare. Immitit cordi eius feminam quamdam monstruose gibbosam, suae incolam civitatis, quae horrendum cunctis praestabat aspectum. Huic illum, si non resipiscat a coeptis, comminatur similem se facturum. Sed confortatus a Domino, salutis et gratiae responsum sibi fieri gaudet; "Francisce", inquit illi Deus in spiritu, "pro carnaliter et vane dilectis, iam spiritualia commutato, et amara pro dulcibus sumens, contemne te ipsum, me si velis agnoscere; nam, et ordine verso, sapient tibi quae dico". Compellitur statim mandatis obedire divinis, et ad rei experientiam ducitur.

Nam inter omnia infelicia monstra mundi Franciscus leprosos naturaliter abhorrens, leprosum die quadam obvium habuit, cum iuxta Assisium equitaret. Qui licet sibi taedium non parvum ingereret et horrore, ne tamen velut mandati transgressor datae fidei frangeret sacramentum, ad deosculandum eum, equo lapsus, accurrit. Cui cum manum quasi aliquid accepturus leprosus protenderet, pecuniam cum osculo reportavit. Et statim equum ascendens et huc illuc se convertens, cum campus pateret undique liber, nullis obiectis obstaculis, leprosum illum minime vidit.

Admiratione inde repletus et gaudio post dies paucos opus simile facere curat. - Ad leprosorum habitacula tendit, et leproso unicuique data pecunia, manum illorum osculabatur et buccam. Sic amara pro dulcibus sumit, et viriliter ad reliqua servanda se parat.

CAPUT VI.

De imagine crucifixi quae sibi locuta fuit, et honore quem ei impendit.

10. Mutatus perfecte iam corde, in brevi mutandus et corpore, ambulat die quadam iuxta ecclesiam Sancti Damiani, quae fere diruta erat et ab omnibus derelicta. Quam eum, spiritu ducente, causa orationis intraret, ante crucifixum supplex et devotus prosternitur, et visitationibus pulsatus insolitis, alterum quam ingressus fuerat se invenit. Cui protinus sic affecto, quod est a saeculis inauditum, imago Christi crucifixi, labiis picturae deductis, colloquitur. Vocans enim ipsum ex nomine: "Francisce", inquit, "vade, repara domum meam, quae, ut cernis, tota destruitur". Tremefactus Franciscus stupet non modicum, et quasi alienus a sensu efficitur in sermone. Ad obedientum se parat, totum se recolligit ad mandatum. At vero quia ineffabilem sui mutationem persensit, quod exprimere ipse non potuit, expedit nos silere. Infigitur ex tunc sanctae animae Crucifixi compassio, et ut pie putari potest, cordi eius, licet nondum carni, venerandae stigmata passionis altius imprimuntur.

11. Mira res et nostris saeculis inaudita! Quis non stupet ad ista? Quid quandoque similia intellexit? Quis Franciscum iam redeuntem ad patriam apparuisse dubitat crucifixum, cui, adhuc mundo plene exterius non contempto, novo et inaudito miraculo de ligno crucis loquitur Christus? Ab ea igitur hora liquefacta est anima eius, ut dilectus ei locutus est. Patuit paulo post amor cordis per vulnera corporis. - Nequit ex tunc propterea continere a fletu, etiam alta voce Christi passionem quasi semper coram oculis positam plangit. Replet gemitibus vias, nullam consolationem admittit recordans plagarum Christi. Intimum sibi obvium habuit quemdam amicum, cui causa patefacta doloris, statim amicus dire provocatur ad lacrimas.

Verum sanctae illius imaginis non obliviscitur gerere curam, nec mandatum eius aliqua negligentia praeterit. Extemplo dat cuidam sacerdoti pecuniam, ut lampadem emat et oleum, ne sacra imago vel ad momentum debito lumini honore fraudetur. Impiger deinde ad perficienda reliqua currit, reparandae illius ecclesiae indefectibilem operam praebens. Nam licet de illa Ecclesia divinis sibi factus sit sermo quam Christus proprio sanguine acquisivit, noluit repente fieri summus, paulatim de carne transiturus ad spiritum.

CAPUT VII.

De persecutione patris et fratris carnalis.

12. Sed iam operibus pietatis insistentem pater carnalis persequitur, et servitutem Christi insaniam iudicans, ubique ipsum maledictis dilaniat. Advocat itaque servus Dei quemdam virum plebeium et simplicem satis, quem loco patris suscipiens, rogat ut cum pater eius maledicta congeminat, ipse sibi e contrario benedicat. Propheticum sane verbum vertit in opus et factis ostendit quod signat ille sermone: Maledicent illi et tu benedices.

Resignat patri pecuniam, quam in opere dictae ecclesiae vir Dei expendisse voluerat, suadente hoc illi episcopo civitatis, viro utique valde pio, eo quod non liceret de male acquisitis aliquid in sacros usus expendere. Audientibus autem, qui convenerant, multis: "Amodo" inquit "dicam libere: Pater noster, qui es in caelis, non pater Petrus Bernardonis, cui non solum reddo ecce pecuniam, sed integra vestimenta resigno. Nudus igitur ad Dominum pergam". - O liberalem animam viri, cui solum iam sufficit Christus! Inventus est vir Dei cilicium tunc portare sub vestibus, virtutum exsistentia plus quam apparentia gaudens.

Frater eius carnalis more patris ipsum verbis venenatis insequitur. Qui mane quodam, tempore hiemali, dum vilibus contectum panniculis cernit Franciscum orationi vacantem, frigore tremebundum, ait cuidam concivi suo ille perversus: "Dic Francisco, ut nummatam unam nunc tibi velit vendere de sudore". Quo vir Dei audito, exhilaratus nimis, subridendo respondit: "Revera ego hunc Domino meo carissime vendam". - Nil verius, nam non solum centuplum sed etiam millesies plurimum in hac luce recepit, et in futuro non sibi tantum sed et multis vitam acquisivit aeternam.

CAPUT VIII.

De verecundia quam vicit, et prophetia pauperum virginum.

13. Studet proinde pristinam consuetudinem delicatam ordine converso mutare, et ad naturae bonum iam lascivitum reducere corpus suum. Ibat una die per Assisium homo Dei, ut mendicaret oleum ad luminaria concinnanda in ecclesia Sancti Damiani, quam tunc temporis reparabat. Et videns hominum multitudinem ludentium ante domum consistere quam intrare volebat, rubore perfusus, retraxit pedem. Sed, illo suo nobili spiritu in caelum directo, propriam desidiam arguit et de semetipso sumit iudicium. Revertitur statim ad domum, et libera voce coram omnibus verecundiae causam exponens, quasi spiritu ebrius lingua gallica petit oleum et acquirit. Ferventissime ad opus illius ecclesiae animat omnes, et monasterium futurum esse ibidem sanctarum virginum Christi, audientibus cunctis, gallice loquens clara voce prophetat. Semper enim cum ipse ardore Sancti Spiritus repleretur, ardentia verba foris eructans gallice loquebatur, sed apud illam gentem praecipue honorandum praenoscens, et reverentia speciali colendum.

CAPUT IX.

De cibariis ostiatim quaesitis.

14. Ex quo communi omnium Domino coepit servire, communia facere semper amavit, singularitatem in omnibus fugiens, quae omnium vitiorum labe sordescit. - Nam cum in opere illius desudaret ecclesiae, de qua mandatum a Christo susceperat, de delicato nimium rusticans et patiens laboris effectus, sacerdos ad quem ecclesia pertinebat, cernens illum assidua fatigatione attritum, pietate permotus, aliquid singularis victus, licet non sapidi, quia pauper, coepit ei quotidie ministrare. Qui sacerdotis discretionem commendans et pietatem amplectens: "Non invenies sacerdotem istum ubique", ad semetipsum ait, "qui semper tibi talia subministret. Non est haec vita hominis paupertatem profitentis; non expedit tibi assuescere talibus; paulatim ad contempta redibis, iterum ad delicata perefflues. Surge iam impiger, et ostiatim pulmenta commixta mendica!". Petit propterea per Assisium ostiatim cocta cibaria, et diversis ferculis cernens paropsidem plenam, horrore primo concutitur, sed Dei memor et sui victor illud cum spiritus delectatione manducat. - Omnia lenit amor et omne dulce facit amarum.

CAPUT X.

De expropriatione fratris Bernardi.

15. Bernadus quidam de civitate Assisii, qui postea filius fuit perfectionis, cum viri Dei exemplo disponeret saeculum perfecte contemnere, consilium eius supplex exposcit. Consultans igitur eum, sic ait: "Si quis, o pater, bona cuiusquam domini longo tempore possedisset et nollet illa retinere iam amplius, quid di illis perfectius foret agendum?". Resignanda esse cuncta domino suo a quo illa receperat, respondit vir Dei. Et Bernardus ad eum: "Universa quae habeo, a Deo mihi data cognosco, quae ad consilium tuum resignare iam sibi assisto paratus". "Si dicta", inquit sanctus, "factis probare volueris, summo mane intremus ecclesiam, et Evangelii codice sumpto, a Christo quaeramus consilium. Intrant itaque ecclesiam, mane iam facto, et oratione devote praemissa, Evangelii librum aperiunt, disponentes id facere quod consilii primum occurrat. Aperiunt librum, et consilium suum in eo aperit Christus: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Secundo id replicant, et: "Nihil tuleritis in via, occurrit. Addunt hoc tertio, et: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, inveniunt. Absque cunctatione haec omnia Bernardus adimplet, nec consilii huius vel unum iota transgreditur.

Convertuntur a mordacissimis curis mundi tempore brevi quamplures, et ad infinitum bonum, duce Francisco, revertuntur in patriam. Longum esset de singulis prosequi, qualiter bravium supernae vocationis attigerint.

CAPUT XI.

De similitudine quam coram domino Papa proposuit.

16. Tempore quo ad petendam vitae suae regulam se cum suis coram papa Innocentio praesentavit, cum eius supra vires propositum conversationis papa videret, sicut homo discretione maxima praeditus, dixit ad eum: "Ora, fili, ad Christum, ut suam nobis per te voluntatem ostendat, qua cognita, tuis piis desideriis securius annuamus". Annuit sanctus summi pastoris mandato, fiducialiter currit ad Christum; orat instanter, et ad supplicandum Deo devote socios exhortatur. Quid plura? Responsum orando reportat et refert filiis nova salutis. Familiaris allocutio Christi in parabolis noscitur: "Francisce", inquit, "sic dices ad papam: Mulier quaedam paupercula sed formosa in quodam deserto manebat. Adamavit eam rex quidam ob maximum illius decorem; contraxit cum ea gratanter et filios ex ea venustissimos genuit. Adultos iam illos et nobiliter educatos mater aloquitur: "Nolite", inquit, "verecundari, dilecti, eo quod pauperes sitis, nam illius magni regis estis filii omnes. Ad curiam eius itote gaudentes, et ab ipso vobis necessaria postulate". Audientes hoc illi mirantur et gaudent, et regiae stirpis sublevati promisso, futuros se scientes haeredes, omnem inopiam divitias reputant. Praesentant se regi audacter, nec pavent vultum cuius similem gestant imaginem. Cognita rex similitudine suain illis, cuius essent filii mirando exquirit. Qui cum mulieris illius pauperculae in deserto morantis se filios affirmarent, amplexans eos rex: "Mei", ait, "estis filii et haeredes; timere nolite! Nam si de mensa mea nutriuntur extranei, iustius est ut enutriri faciam quibus haereditas tota de iure servatur. Mandat proinde rex mulieri, ut omnes ex se genitos ad suam curiam pascendos transmittat". Laetus et gaudens sanctus efficitur de parabola, et sacrum oraculum protinus reportat ad papam.

17. Mulier haec erat Franciscus multorum fecunditate natorum, non factorum mollitie; desertum: mundus, tempore illo incultus et sterilis doctrina virtutum; filiorum venusta et larga progenies: fratrum multiplex numerus et omni virtute decorus; rex: Filius Dei, cui sancta paupertate consimiles eadem forma respondent, qui nutritiva de mensa regis omni vilitatis rubore contempto suscipiunt, cum, imitatione Christi contenti eleemosynisque viventes, per mundi opprobia futuros se beate agnoscant.

Miratur dominus papa propositam sibi parabolam, et indubitanter Christum locutum in homine recognoscit. Recordatur visionis cuiusdam quam viderat diebus paucis ante transactis, quam in hoc homine fore complendam, Spiritu Sancto docente, affirmat. Viderat in somnis Lateranensem basilicam fore proximam iam ruinae, quam quidam religiosus, homo modicus et despectus, proprio dorso submisso, ne caderet, sustentabat. "Vere", inquit, "hic ille est qui opere ac doctrina Christi sustentabit Ecclesiam". Inde dominus ille petitioni eius tam facile se inclinat; hinc, Dei devotione repletus, Christi famulum speciali semper dilexit amore. Proinde postulata cito concessit, et his plura adhuc devotus concedere repromisit. - Coepit exinde auctoritate sibi concessa virtutum semina spargere, civitates et castella circuiens praedicare ferventius.

De sancta Maria de Portiuncula.

CAPUT XII.

De amore sancti in hunc locum, de conversatione fratrum ibidem et de amore beatae Virginis in eumdem.

18. Servus Dei Franciscus, persona modicus, mente humilis, professione minor, in saeculo degens portiunculam pro se et suis de mundo elegit, ex quo aliter Christo, nisi de mundo aliquid haberet, servire non potuit. Non enim sine praescientia divini oraculi a diebus antiquis Portiuncula dictus est locus, qui debebat in illorum cedere sortem qui de mundo cupiebant penitus nil habere. Nam et in eo Virginis matris ecclesia erat constructa, quae sua singulari humilitate meruit post Filium suum caput omnium esse Sanctorum. In ea Minorum ordo principium sumpsit, ibidem multiplici numero velut supra stabile fundamentum eorum nobilis structura surrexit. Hunc locum sanctus adamavit prae omnibus, hunc praecepit fratres speciali reverentia venerari, hunc velut speculum religionis in humilitate ac paupertate altissima semper voluit custodiri, proprietatem ex eo aliis reservans, sibi et suis retinens usum tantum.

19. Servabatur ibidem rigidissima in omnibus disciplina, tam in silentio et labore, quam caeteris regularibus institutis. Nemini, nisi specialiter fratribus deputatis, ibidem patebat ingressus, quos undique aggregatos volebat sanctus esse vere Deo devotos, et ex omni parte perfectos. Sic et omni saeculari personae omnis penitus praecludebatur introitus. Nolebat ut fratres exsistentes ibidem, qui sub certo numero arctabantur, ad saeculuarium relationem prurirent auribus, ne contemplatione intermissa caelestium ad inferiorum commercia per rumigerulos traherentur. Non licebat ibidem alicui otiosa verba proferre, nec referre prolata per alios. Quod si quandoque per aliquem contingeret, ut ultra non adderet, poena docente cavebat in posterum. Sine intermissione diebus ac noctibus exsistentes in loco divinis erant laudibus occupati, et odore miro fragrantes, vitam ducebant angelicam.

Merito quidem. Solebat enim veterum incolarum relatu Sancta Maria de Angelis alio nomine dici. Revelatum sibi a Deo felix pater dicebat, beatam Virginem, inter alias ecclesias ad suum honorem in mundo constructas, ecclesiam illam speciali amore diligere; ideoque sanctus eam prae caeteris plus amabat.

CAPUT XIII.

De quadam visione.

20. Visionem quamdam ante conversionem suam quidam Deo devotus frater de ipsa ecclesia viderat relatione condignam. Innumeros homines cernebat in visu dolenda caecitate percussos, facie directa in caelum, genibus flexis, in huius ecclesiae stare circuitu. Qui omnes lacrimabili voce, manibus protensis in altum, clamabant ad Deum, misericordiam postulantes et lumen. Et ecce ingens de caelo splendor advenit, se per omnes diffundens, qui lucem unicuique tribuit et salutem desideratam concessit.

De conversatione sancti Francisci et fratrum.

CAPUT XIV.

De rigore disciplinae.

21. Numquam parcebat corpori Christi strenuus miles, exponens illud, tamquam alienum a se, omnibus tam operum quam verborum iniuriis. Apostolicum scriptum excederet, quo sanctorum recitantur angustiae, si quis ea quae passus est iste redigere sub numero vellet. Sic etiam et tota prima illa sua schola omnibus se subdebat incommodis, ut nefas duceretur, si quis in aliquo alio quam in consolatione spiritus respiraret. Nam cum circulis ferreis et loricis se cingerent et vestirent, vigiliis multis et ieiuniis macerati continuis, multoties defecissent, nisi pii pastoris monitione assidua rigorem tantae abstinentiae relaxassent.

CAPUT XV.

De discretione sancti Francisci.

22. Clamat una de ovibus nocte quadam, quiescentibus caeteris: "Morior, fratres, morior, ecce, fame!". Surgit protinus pastor egregius, et oviculae morbidae remedio debito subvenire festinat. Mensam parari iubet, licet rusticanis refertam delitiis, ubi vini defectum, sicut et saepius, aqua supplevit. Incipit primus ipse comedere, et ad caritatis officium, ne tabescat frater ille rubore, reliquos fratres invitat. Sumpto cum timore Domini cibo, ne quid deesset officiis caritatis, longam filiis pater de virtute discretionis texit parabolam. Sale conditum sacrificium Deo sempre reddere iubet, et ut vires proprias in Dei obsequio unusquisque consideret, monet attente. Peccatum simile asserit indiscrete corpori subtrahere debitum, sicut, imperante gula, ei exhibere superfluum. Et addit: "Quod feci ego manducans, carissimi, dispensatione, non voluntate id factum noveritis, quia charitas fraterna mandavit. Sit vobis caritas in exemplum, non cibus, quia ille gulae, haec deservit spiritui.

CAPUT XVI.

De providentia futurorum et qualiter religionem commisit Romanae Ecclesiae, et quadam visione.

23. Vitae meritis continue pater sanctus ac virtute proficiens, cum natorum soboles multiplici ubique iam numero dilataretur et gratia, extenderetque usque ad fines orbis palmites fructuum fertilitate mirificos, coepit saepius meditari sollicitus, qualiter illorum novella plantatio servari posset et crescere unitatis vinculo colligata. - Videbat tunc contra pusillum gregem luporum more saevire quamplures, et de sola novitate dierum malorum inveteratos sumere occasionem nocendi. Praevidebat quaedam inter ipsos filios accidere posse sanctae paci et unitati contraria, et, sicut saepe accidit in electis, rebelles futuros quosdam suae carnis sensu inflatos et spiritu paratos ad iurgia et pronos ad scandala dubitabat.

24. Cumque vir Dei haec et similia saepius animo volveret, nocte quadam, deditus somno, visionem hanc videt. Inspicit gallinam parvam et nigram, columbae domesticae similem, crura tota pennata habentem cum pedibus. Haec pullos habebat innumeros, qui gallinam rotantes instanter, sub alas eius omnes congregari nequibant. Surgit a somno vir Dei, ad cor meditata reducit, efficitur ipse suae visionis interpres. "Gallina", inquit, "haec sum ego, statura pusillus nigerque natura, cui columbina per innocentiam vitae debet famulari simplicitas, quae sicut aevo rarissima, sic expedite volat ad caelum. Pulli sunt fratres numero multiplicati et gratia, quos a conturbatione hominum et a contradictione linguarum defendere Francisci virtus non sufficit".

"Vadam igitur et eos sanctae Romanae Ecclesiae commendabo, cuius potentiae virga percellantur malevoli, et filii Dei in aeternae salutis augmentum ubique plena gaudeant libertate. Recognoscent ex hoc filii dulcia beneficia matris, et speciali devotione semper ipsius reverenda vestigia complectentur. Non erit, ipsa protegente, in ordine malus occursus, nec filius Belial per vineam Domini transibit impunis. Paupertatis nostrae ipsa sancta aemulabitur gloriam, et humilitatis praeconia per superbiae nubilum obfuscari non sinet. Caritatis et pacis in nobis vincula servabit illaesa, censura strictissima percutiens dissidentes. Evangelicae puritatis observatio sacra continue in conspectu eius florebit, nec odorem vitae vel ad horam patietur elabi". - Haec huius amplectendae commendationis sancti Dei fuit intentio tota; haec necessariae commissionis pro futuro tempore praescientiae viri Dei sanctissima documenta.

CAPUT XVII.

25. Veniens igitur Romam vir Dei, a domino papa Honorio et cardinalibus omnibus magna cum devotione suscipitur. Siquidem quod fragraverat fama, fulgebat in vita, resonabat in lingua, quibus suppetentibus, indevotioni non restat locus. Praedicat coram papa et cardinalibus spiritu prompto et fervido, eructans de pleno quidquid spiritus suggerit. Commoventur in verbo eius montes, et de profundis visceribus alta trahentes suspiria, lacrimis interiorem hominem lavant.

Praedicatione finita, paucisque familiari collatione cum domino papa praemissis, tandem sic ipsum petendo alloquitur: "Ad maiestatem tantam pauperibus et despectis viris de facili, domine, ut nostis, non datur accessus. Orbem quidem tenetis in manibus, nec minimis intendere praegrandium rerum negotia sinunt. Propter quod", ait, "domine, a vestrae sanctitatis visceribus postulo hunc dominum Ostiensem nobis pro papa concedi, ut, salva semper vestrae praeeminentiae dignitate, possint fratres ad eum tempore necessitatis recurrere, et ab eo tam defensionis quam gubernationis beneficia reportare". - Placuit in oculis papae tam sancta petitio, moxque super religionem, sicut vir Dei petierat, dominum Hugonem, tunc Ostiensem episcopum, statuit. Amplectitur sanctus ille cardinalis gregem sibi commissum, eiusque sedulus nutritius factus, pastor et alumnus usque ad beatum exitum fuit. - Speciali subiectioni praerogativa dilectionis et cura debetur, quam semper sancta Romana Ecclesia Minorum ordini exhibere non cessat.

Explicit prima particula.

CAPUT VII.

Quomodo homines de Graecio a luporum morsibus et grandine liberavit.

35. In loco fratrum de Graecio sanctus placito morabatur, tum quia paupertate divitem esse cernebat, tum quia in remotiore cellula, saxo prominente constructa, vacabat liberius caelestibus disciplinis. Hic ille locus est, in quo pridem Pueri Bethlehemitis natalem recoluit, factus cum Puero puer. Accidit autem, ut indigenae malis multiplicibus vexarentur; nam luporum rapacium multitudo non solum bruta sed et homines consumebat, grando vero annua tempestate bladum et vineas devastabat. Quadam vero die dum praedicaret eis beatus Franciscus, dixit: "Ad honorem et laudem omnipotentis Dei, audite, quam vobis denuntio veritatem. Si quisque vestrum confitetur peccata, dignosque facit poenitentiae fructus, fideiubeo vobis, quod pestilentia haec omnis abscedet, et respiciens vos Dominus multiplicabit in temporalibus bonis. Verumtamen, ait, "et hoc audite: Iterum annuntio vobis, quod si beneficiis ingrati ad vomitum reversi fueritis, innovabitur plaga, duplicabitur poena, et maior in vobis ira desaeviet".

36. Factum est itaque meritis et orationibus sancti patris, quod ab illa hora cessaverunt clades, periere pericula, nec molestiae quidquam lupi intulere vel grandines. Immo, quod maius est, si quando vicinorum grando arva pervaderet, istorum terminis appropinquans, aut terminabatur ibidem aut in partem aliam divertebat. Data requie, multiplicati sunt nimis, nimisque repleti temporalibus bonis. Sed effecit quod solet prosperitas: operiuntur siquidem crassitudine facies et adipe temporalium vel stercore potius excaecantur. Tandem ad peiora relapsi, obliti sunt Dei, qui salvavit eos. Non tamen impune, quia divinae censura iustitiae lapsum minus vindicat quam relapsum. Excitatur furor Dei contra eos, et reversis quae discesserant malis, gladius insuper additus est humanus, et e caelo mortalitas imperata quam multos absumpsit; totum denique castrum flammis ultricibus concrematum est. - Utique iustum est beneficiis terga vertentes in exitia devenire.

CAPUT VIII.

Quomodo Perusinis praedicans, futuram in eis seditionem praedixit, et de commendatione unitatis.

37. Post dies aliquot cum semel beatus pater de praedicta cella descenderet, fratribus qui aderant querula voce dixit: "Multa mala fecerunt homines Perusini vicinis suis, et elevatum est cor eorum ad igniominiam sibi. Verumtamen prope est ultio Dei, et manus eius ad gladium est". - Paucis igitur elapsis diebus, surgit in fervore spiritus et versus civitatem Perusium dirigit cursum. Liquido fratres perpendere potuerunt, aliquam visionem ipsum in cella vidisse. Deveniens ergo Perusium populo congregato incipit praedicare; cumque milites in equis, ut assolet, currerent et in ludis militaribus arma tenentes verbum Dei praepedirent, conversus sanctus ad eos, ingemuit dicens: "O miserorum hominum miseranda vecordia, qui non consideratis, nec timetis iudicium Dei! Sed audite quae Dominus per me pauperculum vobis annuntiat. Dominus", inquit, "exaltavit vos super omnes qui in circuitu vestro sunt; propter quod vicinis benigniores, Deo gratiores exsistere deberetis. Sed ingrati gratiae, manu armata vicinos impetitis, occiditis et vastatis. Dico vobis, non relinquetur inultum, sed ad graviorem punitionem faciet vos intestino Deus bello subruere, ita ut unus in alterum mutua seditione consurgat. Docebit indignatio quos dignatio non instruxit". Non post multos dies oritur scandalum inter eos, corripiuntur arma in proximos, saeviunt in milites populares, et verso gladio nobiles plebeios; ultimo tanta immanitate ac caede certatum est, quod etiam vicini, quos offenderant, condolebant. - Dignum laude iudicium! Nempe quoniam ab Uno et Summo recesserant, necesse fuit ut nec in eis unitas remaneret. Fortius in republica vinculum esse non potest quam pius in Deum amor, sincera et non ficta fides.

CAPUT IX.

De muliere cui praedixit virum suum de malo futurum bonum.

38. Illis diebus cum ad Cellam de Cortona vir Dei transiret, quaedam nobilis mulier de castro quod Volusianum dicitur, hoc audito festinat ad illum, et longo cursu fatigata, quippe quia delicata erat nimis et tenera, tandem pervenit ad sanctum. Cuius lassitudinem et interclusos anhelitus videns, miseratus pater sanctissimus, dixit ad eam: "Quid tibi, domina, placet?". At illa: "Pater, ut mihi benedicas". Et sanctus: "Nupta es, an innupta?". Respondit dicens: "Pater, habeo virum valde crudelem, quem adversarium patior in servitio Iesu Christi, et iste mihi dolor praecipuus, quod bonam voluntatem, quam mihi Dominus inspiravit, marito praepediente, non exsequor: unde quaero, sancte, ora pro ipso, ut divina misericordia humiliet cor illius". Miratur pater virilem in femina, senilem animum in puella, et pietate permotus ait: "Vade, filia benedicta, et scias de viro tuo consolationem tibi de proximo affuturam". Et adiecit: "Dices ei ex parte Dei et mea, quod nunc est tempus salutis, postmodum aequitatis". Benedictione accepta, revertitur mulier, invenit virum, denuntiat verbum. Cecidit subito super eum Spiritus Sanctus, et novum factum de veteri, cum omni mansuetudine respondere sic facit: "Domina, serviamus Domino, et salvemus animas nostras in domo nostra". Respondit uxor: "Videtur mihi continentia velut fundamentum quoddam in anima colocandum, et reliquae tandem superaedificandae virtutes". "Et hoc", inquit ille, "mihi sicut et tibi placet". Exinde pluribus annis coelibem vitam agentes, eodem die, unus matutinum holocaustum, alter quasi sacrificium vespertinum, feliciter migraverunt. - Felix mulier, quae sic herum mollificavit ad vitam! Impletur in ea illud Apostoli: Salvatus est vir infidelis per mulierem fidelem. Sed tales, ut communi proverbio utar, possunt hodie digitis numerari.

CAPUT X.

Quomodo per spiritum cognovit fratrem qui scandalizaverat fratrem, quem religionem exiturum praedixit.

39. Duos fratres venerunt aliquando de Terra Laboris, quorum antiquior intulit multa scandala iuniori. Erat, inquam, non socius sed tyrannus. Iunior vero omnia propter Deum miro silentio sustinebat. Cum autem venissent Assisium et intrasset iunior ille ad sanctum Franciscum (erat siquidem familiaris eidem), dixit inter alia sanctus: "Qualiter erga te socius tuus se habuit in hoc itinere?" Qui respondit: "Utique satis bene, pater carissime". Cui sanctus: "Cave, frater, ne sub humilitate specie mentiaris. Scio enim qualiter erga te se habuit; sed exspecta modicum et videbis". Miratus est perplurimum frater, quomodo tam absentia per spiritum cognovisset. Igitur non post multos dies, contempta religione, foras arrripitur qui scandalum fecerat fratri suo. - Absque dubio perversitatis est signum et deficientis sensus evidens argumentum, eadem via eamdem non habere cum bono comite voluntatem.

CAPUT X.

De iuvene qui venit ad religionem, quem cognovit non spiritu Dei ductum.

40. Iisdem diebus venit Assisium quidam nobilis puer de Luca, volens religionem intrare. Qui repraesentatus sancto Francisco, flexis genibus, preces cum lacrimis offerebat, ut eum reciperet. Intuens autem in eum vir Dei, statim cognovit per spiritum spiritu illum non agi. Dixitque ille: "Miser atque carnalis, quare Spiritui Sancto et mihi mentiri posse confidis? Carnaliter plangis, et cor tuum cum Deo non est. Vade" inquit, "quoniam nihil spiritualiter sapis". His dictis, nuntiantur ad ostium stare parentes, quaerentes filium capere captumque reducere; et exiens foras ad illos, tandem voluntarie rediit. Mirantur proinde fratres, Dominum in suo sancto laudantes.

CAPUT XII.

De quodam clerico ab eo sanato, quem propter peccatum suum peiora passurum predixit.

41. Tempore quo sanctus pater iacebat infirmus in palatio episcopi Reatini, canonicus quidam nomine Gedeon, lubricus et mundanus, infirmitate correptus et doloribus undique circumspetus, lectulo decubabat. Qui faciens se deferri ante sanctum Franciscum, rogat cum lacrimis, ut ab eo crucis signaculo consignetur. Ad quem sanctus: "Cum vixeris olim secundum desideria carnis, non veritus iudicia Dei, quomodo te cruce signabo?". Et intulit: "Ego te", ait, "signo in nomine Christi; tu tamen scito te graviora passurum, si ad vomitum redieris liberatus". Et subdidit: "Propter peccatum ingratitudinis semper peiora prioribus inferuntur". Signo itaque crucis in eum facto, statim qui contractus iacuerat, surrexit sanus et in laudem prorumpens: "Ego", ait, "sum liberatus". Insonuerunt autem ossa renum eius, audientibus multis, veluti cum manu ligna sicca franguntur. Paucis autem interlapsis temporibus, Dei oblitus, corpus impudicitiae reddit. Qui cum sero quodam coenaret in domo alterius concanonici sui, nocteque illa dormiret ibidem, subito super omnes corruit tectum domus. Caeteris autem evadentibus mortem, solus miser interceptus atque interemptus est. - Nec mirum, si, ut sanctus dixit, secuta sunt peiora prioribus, cum de accepta venia gratum esse oporteat, et duplo displiceat facinus iteratum.

CAPUT XIII.

De quodam fratre tentato.

42. Manente sancto in eodem loco, frater quidam spiritualis de custodia Marsicana, qui gravibus tentationibus vexabatur, dixit in corde suo: "Oh! si unquam aliquid vel saltem parum de unguibus sancti Francisci haberem mecum, credo equidem tota haec tentationum procella diffugeret, rediretque, Domino favente, tranquillum". Obtenta igitur licentia, ad locum se confert, causam uni de sociis sancti patris exponit. Cui respondit frater: "Non mihi possibile credo de unguibus tibi tribuere, quoniam etsi aliquando eos ipsi praecidimus, proici iubet, prohibens ne servemus". Illico acclamatur frater, et ad sanctum, qui eum quaerebat, ire iubetur: "Quaeras", ait, "mihi forfices, fili, quibus ungues meos protinus circumcidas". Profert ille ferrum, quod propter idipsum iam in manibus sumpserat, et prominentes caesuras excipiens, fratri qui petierat tradit; quas ille devote suscipiens, conservat devotius, et statim ab omni impugnatione liber efficitur.

CAPUT XIV.

De homine qui pannum obtulit, iuxta quod sanctus primitus petit.

43. In eodem loco tunica vetusta contectus, pauperum pater dixit semel uni de sociis, quem suum statuerat guardianum: "Vellem, frater, si posses, ut pannum mihi pro unica tunica invenires". Revolvit in mente sua frater, hoc audiens, quomodo pannum tam necessarium tamque humiliter postulatum acquirat. In crastino autem, summo diluculo, procedit ad portam, iturus ad villam pro panno: et ecce homo quidam iuxta ostium sedens, volens loqui illi; qui dixit ad fratrem: "Amore Dei accipe a me pannum pro sex tunicis, et una quidem tibi retenta, reliquas pro anima mea distribue, sicut placet". Exhilaratus frater redit ad fratrem Franciscum, et caelitus factam oblationem denuntiat. Cui pater: "Accipe tunicas, quia in hoc missus est, ut meae necessitati taliter subveniret. Gratias", inquit, "illi qui solum de nobis videtur esse sollicitus".

CAPUT XV.

Quomodo medicum suum, cum nihil fratres haberent, ad prandium invitavit, et uanta de subito Dominus dedit; et de providentia Dei circa suos.

44. Commorantem beatum virum in eremitorio quodam iuxta Reate medicus pro cura oculorum quotidie visitabat. Quadam vero die dixit sanctus ad suos: "Invitate medicum et date illi optime manducare". Respondit ei guardianus dicens: "Pater, cum rubore dicimus, verecundamur ipsum invitare, tantum nunc pauperes sumus". Respondit sanctus dicens: "Quid vultis ut iterum dicam?". Medicus, qui adstabat dixit: "Et ego, fratres carissimi, penuriam vestram delicias reputabo". Festinant fratres, et omnem cellarii copiam mensae imponunt, panis scilicet modicum, vini non multum, et, ut lautius ederent, parum leguminis coquina transmittit. Interim mensa Domini servorum mensae compatitur; pulsatur ostium, accurritur protinus. Et ecce mulier quaedam canistrum offert plenum pulchro pane, piscibus et pastillis gammarorum refertum, melle et uvis desuper cumulatum. Exsultat pauperum mensa his visis, et vilibus crastino reservatis, pretiosa hodie sumuntur in cibum. Medicus vero suspirando locutus est dicens: "Nec vos, fratres, sicut debetis, nec nos saeculares huius viri cognoscimus sanctitatem". Satiati denique fuissent, nisi plus eos miraculum quam ferculum satiasset. - Sic paternus ille oculus nequaquam despicit suos, quin potius maiore defectu mendicos maiore providentia nutrit. Largiore mensa pauper pascitur quam tyrannus, quanto Deus homine profusior largitate.

Quomodo fratrem Ricerium a tentatione liberavit.

44 & . Frater quidam Ricerius nomine, tam moribus quam genere nobilis, in tantum de beati Francisci meritis praesumebat, ut divinam profecto mereri gratiam crederet, si quis ipsius sancti dono benevolentiae potiretur, aut si quis illa careret Dei iracundiam mereretur. Cumque ad obtinendm familiaritatis illius beneficium vehementius aspiraret, timuit valde ne quid occulte in ipso vitii fore sanctus deprehenderet, cuius occasione se ab eius gratia magis elongari contingeret. Igitur timore huiusmodi iam dictum fratrem quotidie ac graviter affligente, nec illo cogitationem suam alicui revelante, contigit ipsum die quadam solito more turbatum ad cellam in qua beatus Franciscus orabat accedere. Cuius adventum simul et animum vir Dei cognoscens, ei benigne ad se vocato, sic ait: "Nullus te timor de caetero, nulla te, fili, conturbet tentatio, quoniam carissimus mihi es, et inter praecipue caros speciali charitate te diligo. Securus ad me, cum tibi placuerit, venias, et a me libere pro tua voluntate recedas". Obstupuit non modicum et laetatus est ille frater in sermonibus sancti patris, et deinceps de ipsius dilectione securus, crevit etiam, sicut crediderat, in gratia Salvatoris.

CAPUT XVI.

De duobus fratribus quos exiens de cella benedixit, quorum desiderium per Spiritum cognovit.

45. Mos erat sancto Francisco integrum diem solitaria in cella transigere, nec ad fratres reverti, nisi sumendi cibi necessitas perurgeret. Non tamen signatis horis coenaturus exibat, quoniam edacior contemplationis fames totum sibi frequentius vindicabat. Contigit autem quandoque ad locum de Graecio duos fratres, Deo dignam conversationem habentes, a remotis venire. Veniendi autem ratio tota videre sanctum, et benedictionem eius diu optatam recipere. Venientes igitur et non invenientes, quoniam de publico iam ad cellam redierat, contristati sunt miro modo; et quoniam exitus dubius longam dictabat moram, suis meritis hoc adscribentes, desolati recedunt. Prosequentibus autem illos sociis beati Francisci et consolantibus desolatos, cum iam a loco quasi iactu lapidis abscessissent, repente post eos sanctus inclamat, dixitque uni de sociis: "Dic fratribus meis, qui huc venerunt, quod respiciant ad me". Cumque dicti fratres verterent facies ad illum, crucis eos signo signavit et affectuosissime benedixit. At illi tanto laetiores effecti, quanto et propositum et miraculum utilius consecuti, reversi sunt laudantes et benedicentes Dominum.

CAPUT XVII.

Quomodo de petra orando aquam eduxit et sitienti rustico dedit.

46. Volens quandoque beatus Franciscus ad quamdam eremum pergere, ut ibidem liberius contemplationi vacaret, quia debilis erat non modicum a quodam paupere viro ad equitandum obtinuit asinum. Cumque diebus aestivis, virum Dei sequendo, montana conscenderet rusticus asperioris et longioris viae itinere fatigatus, antequam perveniret ad locum, ardore sitis deficit et lassatur. Clamat post sanctum instanter, et ut sui misereatur exorat; mori se asserit, nisi alicuius poculi beneficio recreetur. Sanctus Dei, qui afflictis semper erat compatiens, absque mora prosilivit de asino, et fixis in terra genibus, palmas tetendit ad caelum, orare non cessans, donec se sensit auditum. "Festina", inquit ad rusticum, "et illic aquam vivam invenies, quam tibi hac hora misericorditer Christus de lapide bibendam produxit". Stupenda Dei dignatio, quae servis suis tam facile se inclinat! Bibit rusticus aquam de petra orantis virtute, et poculum hausit de saxo durissimo. Aquae decursus ibidem ante non fuit, nec, ut est diligenter quaesitum, deinceps potuit inveniri. - Quid mirum, si Sancto Spiritu plenus, iustorum omnium repraesentat in se gesta miranda? Nam qui specialis gratiae munere Christo coniungitur, non magnum, si cum reliquis sanctis similia operatur.

CAPUT XVIII.

De aviculis ab ipso nutritis, quorum unus propter avaritiam mortem incurrit.

47. Sedebat ad mensam cum fratribus die quadam beatus Franciscus; aviculae quaedam, mas et femina, veniunt et novorum educatione natorum sollicitae, de mensa sancti quotidie micas pro voto suscipiunt. Exsultat sanctus in talibus, blanditur illis, ut assolet, et de industria eis offert annonam. Die quadam pater et mater filios offerunt fratribus, quasi eorum nutritos expensis, et assignantes pullulos fratribus, ultra non apparent in loco. Mansuescunt pulli cum fratribus, et eorum manibus insidentes, non ut hospites sed ut accolae versantur in domo. Saecularium hominum declinant aspectum, et fratrum tantum se profitentur alumnos. Observat hoc sanctus et stupet, fratresque invitat ad gaudium: "Videte", ait, "quid fratres nostri pectusrubei fecerint, quasi ratione vigerent? Dixerunt enim: "Ecce, fratres, vobis nostros praesentamus natellos, qui vestris nutriti sunt micis. Disponite de illis ut libet; ad alios nos lares transimus". Mansuescunt itaque ex toto cum fratribus et unanimiter capiunt cibum. Sed avaritia rumpit concordiam, dum minores persequitur maioris elatio. Saturatus namque maior pro libitu, reliquos repellit a cibo. "Videte", inquit pater, "quid hic facit avarus; plenus ipse ac satur, famelicis fratribus invidet. Mala adhuc morte necabitur". Verbum sancti confestim ultio sequitur. Super vasculum aquae fratrum turbator ascendit ut bibat, qui subito in aqua suffocatus interiit, nec gattus invenitur nec bestia quae ausa fuerit sancti anathema contingere. - Horrendum malum avaritia hominum, quando sic punitur in avibus. Timenda est et sanctorum sententia, quam tanta facilitate vindicta subsequitur.

CAPUT XIX.

Quod ea quae de fratre Bernardo praedixit omnia sunt completa.

48. Alio quodam tempore de fratre Bernardo, qui secundus in ordine frater exstiterat, prophetice sic locutus est: "Dico vobis, quod fratri Bernardo dati sunt ad exercitium subtilissimi daemones et inter alios spiritus nequiores, quorum etsi semper invigilet studium, ut stellam faciant de caelo corruere, alius tamen erit exitus rei. Tribulabitur quidem, stimulabitur, affligetur, sed tandem ex omnibus triumphabit". Et addidit: "Circa mortem eius, omni tempestate submota, omni tentatione iam victa, mira tranquilitate ac pace fruetur, cursuque consummato, feliciter migrabit ad Christum". Revera sic factum est: miraculis mors eius inclaruit, et ad punctum, sicut vir Dei praedixerat, sic evenit; unde et fratres in eius morte dixerunt: "Vere non fuit cognitus, dum viveret, frater iste. - Sed huius Bernardi laudes aliis narrandas relinquimus.

CAPUT XX.

De fratre tentato qui de manu sancti aliquod scriptum habere volebat.

49. Dum maneret sanctus in monte Alvernae cella reclusus, unus de sociis magno desiderio cupiebat habere de verbis Domini recreabile scriptum, manu sancti Francisci breviter adnotatum. Gravem enim qua vexabatur tentationem, non carnis sed spiritus, credebat ex hoc evadere, vel certe levius ferre. Tali desiderio languens, pavebat rem aperire patri sanctissimo; sed cui homo non dixit, Spiritus revelavit. Quadam enim die vocat eum beatus Franciscus dicens: "Porta mihi chartam et atramentum, quoniam verba Domini et Laudes eius scribere volo, quae meditatus sum in corde meo. Allatis protinus quae petierat, scribit manu propria Laudes Dei et verba quae voluit, et ultimo benedictionem fratris, dicens: "Accipe tibi chartulam istam, et usque ad diem mortis tuae custodias diligenter". Fugatur statim omnis illa tentatio; servatur littera et in posterum miranda effecit.

CAPUT XXI.

De eodem fratre cui iuxta suum desiderium tunicam dedit.

50. In eodem fratre aliud sancti patris mirabile claruit. Nam tempore quo infirmus iacebat in palatio apud Assisium, dictus frater cogitavit apud se dicens: "En morti appropinquat pater, et quamplurimum consolaretur anima mea, si post mortem haberem tunicam patris mei". Quasi cordis desiderium oris petitio fuerit, post parum vocat eum beatus Franciscus dicens: "Tibi trado tunicam istam; accipe eam, ut tua de caetero sit; quam licet ipse feram dum vicito, tibi tamen cedat in morte". Miratus de tanta patris profunditate, frater tunicam tandem consolatus accepit, eamque postmodum in Franciam devotio sancta transvexit.

CAPUT XXII.

De petrosillo ad eius iussum inter herbas agrestes de nocte invento.

51. In ultimo suae infirmitatis tempore, nocturnis tenebris petrosillum comedere volens, humiliter petiit. Vocatus coquinarius ut afferret, nihil in horto tunc se colligere posse respondit, dicens: "Petrosillos quotidie decerpsi tantumque praecidi, quod legere quidquam inde etiam luce clara vix possum. Quanto magis, oppansis nunc tenebris, discernere eos inter herbas alias non valebo". Cui sanctus: "Vade, frater, nec sit tibi grave, et primas quas manu contigeris herbas afferto". Ivit frater in hortum, et agrestes herbas quae nihil videnti primitus occurrerunt evellens, domum detulit. Aspiciunt fratres herbas silvestres, eisque diligentius revolutis, petrosillum frondosum et tenerum inveniunt inter ipsas. De quo parum comedens sanctus, multum confortatus est. Dixit autem fratribus pater: "Fratres carissimi, primo verbo praeceptum implete, nec exspectetis iterandum quod dicitur. Nihil enim impossibilitatis causemini, quoniam etsi supra vires ipse mandarem, viribus obedientia non careret". - Hucusque spiritus prophetiae praerogativam spiritus commendavit.

CAPUT XXIII.

De fame quam post mortem suam futuram praedixit.

52. Sancti viri mira quaedam de se loqui Sancti Spiritus instinctu quandoque coguntur, cum videlicet aut gloria Dei exigit revelare sermonem, aut in aedificationem proximi ordo postulat caritatis. Hinc est quod beatus pater die quadam fratri cuidam, quem plurimum diligebat, retulit verbum istud quod tunc de sibi familiari reportaverat secretario Maiestatis. "Hodie", inquit, "est aliquis servus Dei super terram propter quem, donec vixerit ipse, non permittit Dominus famem super homines desaevire". Nihil vanitatis habuit, sed sancta relatio, quam in aedificationem nostram verbis sanctis, modestis, illa quae non quaerit quae sua sunt sancta caritas eructavit; nec erat tam mirae dilectionis praerogativa Christi ad servum suum inutili silentio subticenda. Scimus enim omnes qui vidimus, quam quieta et pacifica, donec vixit Christi famulus, cucurrerint tempora, quanta exuberaverint omnium fertilitate bonorum. Non enim fames verbi Dei, cum praedicantium verba tunc maxima fuerint plena virtute, cum auditorum corda cunctorum probabilia fuerint Deo. Exempla sanctitatis refulgebant in religiosa imagine, nec hypocrisis dealbatorum adhuc infecerat sanctos tantos, nec etiam doctrina se transfigurantium curiositatem induxerat tantam. Merito proinde bona temporalia abundabant, cum sic aeterna forent vere omnibus in amore.

53. Sublato siquidem illo, verso penitus ordine, immutata sunt omnia; nam bella et seditiones invaluere ubique, et diversarum mortium strages subito regna plura pervasit. Famis quoque immanitas se longe lateque diffudit, et ipsius crudelitas, quae rerum omnium acerbitates exsuperat, absumpsit quam multos. Omnia enim necessitas tunc vertitin cibum, et quae brutis non edere usus fuit, humanis conficienda dentibus ingerebat. Nucum siquidem testis et arborum corticibus conficiebantur panes, nec filii mortem, ut loquamur mitius, sicut confessione cuiusdam claruit, fame compulsa paterna pietas doluit. Sed ut liquido clareat quis servus fuerit ille fidelis, pro cuius amore animadversio divina manum suspenderit a vindicta, beatus pater Franciscus, post mortem suam paucis elapsis diebus, fratri cui vivens futuram praedixerat cladem, se illum fore Domini famulum manifeste detexit. Nam nocte quadam, cum frater ille dormiret, clara eum voce vocavit dicens: "Frater, iam venit fames quam, donec viverem ego, venire super terram Dominus non permisit". Excitatus frater ad vocem, retulit postomodum cuncta per ordinem. Tertia vero nocte post haec iterum illi sanctus apparuit et verba similia replicavit.

CAPUT XXIV.

De claritate sancti e ignorantia nostra.

54. Extraneum videri nemini debet, si propheta nostri temporis talibus privilegiis enitebat; nimirum terrenarum caligine rerum solutus, carnisque voluptati non subditus, liber volabat intellectus ad summa, purus ingrediebatur in lucem. Sic lucis aeternae irradiatus fulgoribus a Verbo trahebat quod resonabat in verbis. Heu! quantum hodie dissimiles sumus, qui tenebris involuti, etiam necessaria ignoramus! Qua credis ex causa, nisi quia carnis amici ipsi quoque inserimur pulveri mundanorum? Nempe si corda nostra cum manibus levaremus in caelum, si eligeremus suspendium in aeterna, sciremus forsitan quae nescimus: Deum et nos. In caeno versantem caenum videre necesse est; caelo oculum inhaerentem impossibile est caelestia non videre.

De paupertate.

CAPUT XXV.

55. In valle lacrimarum positus pater iste beatus communes filiorum hominum opes inopes dedignatur, celsioris siquidem ambitiosus fastigii de omni corde suo inhiat paupertati. Hanc Filio Dei familiarem attendens, iam iamque toto orbe repulsam studet caritate perpetua desponsare. Amator igitur factus formae illius, ut uxori fortius inhaereret, ac duo essent in uno spiritu, non solum patrem matremque reliquit, verum etiam universa submovit. Proinde castis eam stringit amplexibus, nec ad horam patitur non esse maritus. Hanc filiis suis dicebat perfectionis viam, hanc aeternarum divitiarum pignus et arrham. Nemo tam auri quam ipse cupidus paupertatis, nec thesauri custodiendi sollicitior ullus quam iste huius evangelicae margaritae. In hoc praecipue suus offendebatur aspectus, si quidquam domi forisque videret in fratribus paupertati contrarium. Revera ipse a principio religionis usque ad mortem, tunica sola, chordula et femoralibus dives, nihil aliud habuit. Indicabat eius habitus pauper, ubi suas divitias aggregaret. Hinc laetus, hinc securus, hinc expeditus ad cursum, gaudebat perituras gazas centuplo commutasse.

De paupertate domorum.

CAPUT XXVI.

56. Docebat suos habitacula paupercula facere, ligneas, non lapideas, easque vili schemate casellas erigere. Saepe vero de paupertate sermonem faciens ingerebat fratribus evangelicum illud: "Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, Filius autem Dei non habuit ubi caput reclinaret".

CAPUT XXVII.

De domo quam apud Portiunculam destruere coepit.

57. Quodam tempore cum apud Sanctam Mariam de Portiuncula fieri deberet capitulum et iam tempus instaret, considerans populus Assisii domum ibi non esse, nesciente pariter et absente viro Dei, domum pro capitulo citissime construunt. Quo tandem reversus pater, domum aspexit et moleste ferens, non molliter doluit. Mox ad eliminandam aedem primus assurgit, tectum conscendit, et lastas cum tegulis manu valida subruit. Iubet etiam fratres ascendere et monstrum paupertati oppositum eminus abrogare. Dicebat enim cito expandendum per ordinem, et accipiendum omnibus in exemplum quidquid in loco illo arrogantibus videretur. Hanc ergo domum funditus evertisset, nisi milites qui adstabant, eam communitatis et non fratrum dicentes, fervori sui spiritus obstitissent.

CAPUT XXVIII.

De domo Bononiensi, de qua infirmos eiecit.

58. De Verona quodam tempore rediens et per Bononiam transire volens, audit fratrum domum noviter ibi esse constructam. Qui, eo quod "fratrum domum" verbum insonuit, gressum vertit, et Bononiam non accedens, aliunde pertransiit. Mandat denique fratribus domum festinanter exire. Propter quod, relicta domo, etiam infirmi non remanent, sed eiciuntur cum aliis. Nec redeundi licentia datur, donec dominus Hugo tunc Ostiensis episcopus et in Lombardia legatus, domum praedictam publice praedicando suam esse proclamat. Testimonium perhibet et scribit haec ille, qui tunc de domo aegrotus eiectus fuit.

CAPUT XXIX.

De cella suo nomini facta quam intrare noluit.

59. Nolebat locellum aliquem fratres inhabitare, nisi certus, ad quem proprietas pertineret, constaret patronus. Leges enim peregrinorum in filiis semper quaesivit, sub alieno videlicet colligi tecto, pacifice pertransire, sitire ad patriam. Nam et in eremo Sartiani cum interrogatus frater a frate unde veniret, respondisset: "A cella fratris Francisci", hoc santus audito respondit: "Ex quo Francisci nomen cellae imposuisti, approprians eam mihi, alium sibi quaeras habitatorem; nam ipse in ea non morabor de caetero. Dominus", ait, "quando stetit in carcere, ubi oravit et ieiunavit quadraginta diebus, non cellam ibi fieri fecit, nec aliquam domum, sed sub saxo montis permansit. Sequi eum possumus in forma praescripta, nihil proprietatis habendo, licet praeter usum domorum vivere non possimus".

De paupertate utensilium.

CAPUT XXX.

60. Non solum domorum arrrogantiam odiebat homo iste, verum domorum utensilia multa vel exquisita plurimum perhorrebat. Nihil in mensis, nihil in vasis, quo mundi recordaretur, amabat, ut omnia peregrinationem, omnia cantarent exsilium.

CAPUT XXXI.

Exemplum de mensa in die Paschae apud Graecium praeparata, et quomodo se Christi exemplo sicut peregrinum exhibuit.

61. Factum est quodam die Paschae, ut fratres in eremo Graecii mensam accuratius solito albis et vitreis praepararent. Descendens autem pater de cella, venit ad mensam, conspicit alto sitam, vaneque ornatam; sed ridenti mensae nequaquam arridet. Furtim et pedetentim retrahit gressum, capellum cuiusdam pauperis, qui tunc aderat, capiti suo imponit, et baculum manu gestans egreditur foras. Exspectat foris ad ostium, donec incipiant fratres comedere; siquidem soliti erant non exspectare ipsum, quando non veniret ad signum. Illis incipientibus manducare, clamat verus pauper ad ostium: "Amore Domini Dei, facite", inquit, "eleemosynam isti peregrino pauperi et infirmo". Respondent fratres: "Intra huc, homo, illius amore quem invocasti". Repente igitur ingreditur, et sese comedentibus offert. Sed quantum stuporem credis peregrinum civibus intulisse? Datur petenti scutella, et solo solus recumbens, discum ponit in cinere. "Modo sedeo", ait, "ut frater Minor"; et ad fratres: "Magis nos exempla paupertatis Filii Dei quam caeteros religiosos cogere debent. Mensam vidi paratam et ornatam, et pauperum ostiatim euntium non esse cognovi". - Similem hunc fuisse peregrino illi, qui solus erat in Ierusalem eodem die, facti series probat. Cor nihilominus ardens in discipulis, dum loqueretur, effecit.

CAPUT XXXII.

Contra curiositatem librorum.

62. In libris testimonium Domini quaerere, non pretium, aedificationem, non pulchritudinem edocebat. Paucos tamen haberi volebat, eosdem ad fratrum egentium necessitatem paratos. Unde cum quidam minister libros ambitiosos multumque valentes eius licentia retinendos expeteret, audivit ab ipso: "Librum Evangelii quod promisi, pro tuis libris perdere nolo. Tu quidem quod volueris facies; mea non fiet licentia laqueus".

De paupertate lectorum.

CAPUT XXXIII.

Exemplum domini Ostiensis, et laus eius.

63. In stratis et lectis ita demum abundabat copiosa paupertas, ut qui super paleas panniculos semisanos haberet, pro thalamo reputaret. Unde accidit tempore quo fiebat capitulum ad Sanctam Mariam de Portiuncula, quod dominus Ostiensis cum turba militum et clericorum illuc ad visitandos fratres perrexit. Qui videns quomodo fratres iacerent in terra et lectos considerans, quos ferarum cubilia crederes, durissime illacrimans, coram omnibus dixit: "Ecce hic dormiunt fratres". Et adiecit: "De nobis vero miseris quid erit, qui tanta superfluitate abutimur?". Omnes qui aderant ad lacrimas usque compuncti plurimum aedificati discedunt. - Hic Ostiensis ille fuit, qui tandem ostium maximum in Ecclesia factus hostibus semper obstitit, donec hostiam sacram, animam illam beatam, caelo refudit. O pium pectus, o viscera caritatis! In alto positus, dolebat alta merita non habere, cum revera sublimior esset vitute quam sede.

CAPUT XXXIV.

Quid ei accidit nocte quadam pro plumeo pulvinari.

64. Quoniam de lectis fecimus mentionem, occurrit aliud quiddam fortasse utile recitatu. A tempore quo sanctus iste conversus ad Christum oblivioni tradidit quae sunt mundi, noluit iacere in culcitra, nec ad caput habere de penna pulvinar. Huius vero districtionis repagulum nec infirmitas, nec forense hospitium infringebat. Contigit autem in eremo Graecii, oculorum infirmitate plus solito praegravatum, cogi contra velle ad usum modici pulvinaris. Primae igitur noctis vigilia matutina vocat sanctus socium et dicit illi: "Non potui, frater, hac nocte dormire, nec ad orationem erectus persistere. Tremit caput, genua collabuntur, et tota concutitur machina corporalis, uti comedissem panem de lolio. Credo", inquit, "quod diabolus maneat in hoc pulvinari, quod ad caput habeo. Tolle illud, quia diabolum ad caput ulterius nolo". Querulo murmure patri compatitur frater, et proiectum ad se pulvinar accipit ut asportet. Exiens itaque, subito loquelam amittit, et tanto horrore premitur ac ligatur, quod nec pedes de loco movere, nec brachia quoquam ducere praevalet. Post modicum, a sancto qui hoc cognovit, vocatus, liber efficitur, redit et narrat quae passus est. Cui dixit sanctus: "In sero, cum dicerem completorium, liquido cognovi diabolum venire ad cellam". Et rursus: "Multum astutus et subtilis ingenii noster est inimicus, qui cum intus in anima nocere non possit, saltem corpori praestat materiam murmurandi". - Audiant qui pulvillos sub omni latere praeparant, ut quocumque cadant excipiantur in mollibus. Libenter sequitur opulentiam rerum diabolus, lectis pretiosis gaudet assistere, praesertim ubi necessitas non cogit et professio contradicit. Nec minus antiquus serpens nudum hominem fugit, sive spernens contubernium pauperis, sive pavens altitudinem paupertatis. Si attendat frater plumis subesse diabolum, contentum erit palea caput suum.

De exemplo contra pecuniam.

CAPUT XXXV.

Dura correctio fratris qui eam manibus tetigit.

65. Verum summopere amicus Dei cuncta quae sunt mundi despiciens, super omnia tamen exsecrabatur pecuniam. Inde illam a principio suae conversionis praecipue vilipendit, et tanquam ipsum diabolum se sequentibus semper innuit fugiendam. Haec ab ipso erat sollertia data suis, ut stercus et pecuniam uno amoris pretio ponderarent. - Accidit igitur die quadam, ut saecularis quidam ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula oraturus intraret, qui causa oblationis pecuniam deposuit iuxta crucem. Quam, illo recedente, frater unus, simpliciter sua manu contingens, in fenestram proiecit. Pervenit ad sanctum quod fecerat frater; deprehensum ille se videns, currit ad veniam, et humi prostratus se offert ad verbera. Arguit illum sanctus et de pecunia tacta durissime increpat. Iubet eum, ore proprio de fenestra levare pecuniam, et extra septa loci ipsam ore suo super stercus ponere asininum. Dumque implet iussum frater ille gratanter, timor replet audientium corda cunctorum. Contemnunt omnes magis de caetero sic stercori comparatum, et ad contemptum eius novis exemplis quotidie animantur.

CAPUT XXXVI.

Vindicta fratris qui pecuniam quandoque collegit.

66. Pergentes quandoque insimul duo fratres cuidam hospitali leprosorum approximant. Reperiunt in via denarium, gressum figunt, disceptant quid de stercore sit agendum. Tentat unus eorum, ridens conscientiam fratris, denarium tollere, leprosis pecuniae famulis offerendum. Prohibet eum socius ut falsa pietate deceptum, inculcans temerario verbum regulae, quo satis elucet velut pulverem inventum denarium conculcari debere. Indurat ille mentem ad monita, nam semper ex more durae cervicis fuit. Spernit regulam, inclinatur et accipit nummum; sed divinum non evadit iudicium. Perdit extemplo loquelam, frendet dentibus, loqui non praevalet. Sic poena prodit insanum, sic ultio docet patris legibus obtemperare superbum. Tandem foetore proiecto, polluta labia aquis poenitentiae lota solvuntur in laudem. Vetus proverbium est: Corrige stultum et erit amicus.

CAPUT XXXVII.

Increpatio fratris qui pecuniam specie necessitatis volebat servare.

67. Videns aliquando vicarius sancti, frater Petrus Cathani, turbis fratrum forensium Sanctam Mariam de Portiuncula frequentari, nec ad providendum in necessariis eleemosynas abundare, dixit ad sanctum Franciscum: "Nescio, frater, quid faciam, dum catervatim undique confluentibus fratribus non habeo quo sufficienter provideam. Placeat, oro te, quod intrantium novitiorum res aliquae reserventur, ad quas expendendas recurratur tempore opportuno". Respondit sanctus: "Absist haec pietas, frater carissime, ut pro quovis homine impie agatur in regulam". Et ille: "Quid igitur faciam?". "Altare", inquit, "spolia Virginis et varium aufer ornatum, cum aliter indigentibus non poteris subvenire. Crede mihi, gratius habebit Evangelium Filii sui servari suumque spoliari altare, quam altare vestitum, Filiumque contemptum. Dominus mittet, qui Matri, quod nobis commodavit, restituat".

CAPUT XXXVIII.

De pecunia versa in colubrum.

68. Transeunte aliquando viro Dei cum socio per Apuliam prope Barum, invenit in via bursam magnam, denariis tumescentem, quae funda negotiatorum vocabulo nuncupatur. Monetur a socio sanctus et instanter inducitur, ut bursa tollatur e terra, et pecunia pauperibus erogetur. Attollitur pietas in egenis, et in erogatione ipsius misericordia commendatur. Recusat sanctus id penitus se facturum, et commentum affirmat fore diaboli. "Non licet", inquit, "fili, alienum auferre; peccati poena, non meriti gloria est aliena donare". Recedunt de loco, festinant iter perficere coeptum. Sed nondum quiescit frater, vacua pietate delusus; addit adhuc praevaricationem suggerere. Acquiescit sanctus redire ad locum, non ut fratris impleat votum, sed ut fatuo divinum ostendat mysterium. Advocat iuvenem quemdam, qui supra puteum sedebat in via, ut in ore duorum vel trium testium Trinitatis clareat sacramentum. Reversis iam tribus ad funduam, denariis eam tumidam vident. Prohibet sanctus quemquam illorum appropinquare, ut orationis virtute daemonis prodatur fallacia. Recedens inde, quantum iactus est lapidis, orationi sacrae incumbit. Rediens ab oratione, iubet fratrem levare bursam, quae, ipso exorante, pro pecunia colubrum continebat. Tremit frater et stupet, et nescio quid iam praesentiens, alia quam solito animo volvit. Timore tandem obedientiae sanctae dubietatem abigens cordis, bursam manibus capit. Et ecce serpens non modicus de bursa exsiliens, diabolicam deceptionem fratri monstravit. Et ait sanctus ad eum: "Pecunia servis Dei, o frater, nihil aliud est quam diabolus et coluber venenosus".

De paupertate vestimentorum.

CAPUT XXXIX.

Quomodo Sanctus reprehendit verbo et exemplo mollibus et delicatis indutos.

69. Indutus homo iste virtute ex alto plus intus igne calescebat divino, quam foris corporeo tegumento. Exsecrabatur vestitos triplicibus, et qui praeter necessitatem mollibus utebantur in ordine. Necessitatem vero, quam non ratio sed voluptas ostentat, signum exstincti spiritus asserebat. "Spiritu", inquit, "tepido et pedetentim a gratia frigescente, necesse est carnem et sanguinem quae sua sunt quaerere. Quid enim", ait, "restat, anima non inveniente delicias, nisi ut caro convertatur ad suas? Et tunc animalis appetitus necessitatis articulum palliat, tunc sensus carnis conscientiam format". Subdebatque: "Adsit fratri meo vera necessitas, quaevis eum indigentia tangat: si satisfacere properat eamque a se longe repellere, quid mercedis accipiet? Incidit quidem occasio meriti, sed displicuisse sibi studiose probavit". His et similibus ignotos necessitatibus configebat, cum ipsas patienter non ferre, nhil aliud sit quam Aegyptum repetere.

Denique nulla vult occasione plures duabus tunicas fratres habere, quas tamen consutis peciis resarcire concedit. - Exquisitos pannos horrere iubet et contraria facientes acerrime coram omnibus mordet; atque ut tales suo exemplo confunderet, super tunicam propriam rudem consuit saccum; in morte etiam exsequialem tunica vili sacco petiit operiri.

Fratribus autem quos urgeret infirmitas seu necessitas alia, mollem subtus ad carnem tunicam indulgebat, ita tamen quod foris in habitu asperitas et vilitas servaretur. Dicebat enim: "Tantum adhuc laxabitur rigor, dominabitur tepor, quod filii pauperis patris etiam scarulaticos portare, colore solum mutato, minime verebuntur". - Non tibi, pater, ex hoc mentimur filii alieni, sibi potius nostra mentitur iniquitas. Ecce enim luce clarius innotescit et crescit dies.

CAPUT XL.

Recedentes a paupertate, a necessitate corrigendos pronuntiat.

70. Nonnumquam etiam haec ingeminabat sanctus: "Quantum fratres declinabunt a paupertate, tantum mundus declinabit ab eis, et quaerent", inquit, "et non invenient. Sed si dominam meam paupertatem complexi fuerint, mundus eos nutriet, quia mundo dati sunt ad salutem". Et iterum: "Commercium est inter mundum et fratres; debent ipsi mundo bonum exemplum, debet mundus eis provisionem necessitatum. Quando ipsi retraxerint bonum exemplum fide mentita, retrahit mundus manum iusta censura".

Paupertati cavens homo Dei multitudinem metuebat, quam etsi non res tamen species divitem monstrat. Unde dicebat: "O si fieri posset, poterit, inquam, ut mundus perraro fratres Minores aspiciens, paucitate miretur!". - Indissolubili itaque vinculo dominae paupertati connexus, non praesentem sed futuram eius dotem exspectat. - Psalmos qui paupertatem sonant, ut illud: Patientia pauperum non peribit in finem, et: Videant pauperes et laetentur, ferventiore affectu et laetiore iubilo decantabat.

De petenda eleemosyna.

CAPUT XLI.

De commendatione ipsius.

71. Pater sanctus utebatur eleemosynis ostiatim quaesitis multo libentius quam oblatis. Verecundiam mendicandi inimicam saluti dicebat; verecundiam in mendicando, eam quae pedem non retrahit sanctam esse confirmans. Nasci ruborem in tenera fronte laudabat, pudore confundi non ita. Nonnumquam suos ad petendam eleemosynam hortans, his utebatur verbis: "Ite", inquit, "quoniam hac novissima hora fratres Minores commodati sunt mundo, ut electi in eis compleant unde a Iudice commendentur: Quod uni fecistis ex fratribus meis minoribus, mihi fecistis". Unde privilegiatam Magno Propheta dicebat religionem, qui titulum nominis eius tam evidenter expressit. - Ideoque volebat fratres non solum in civitatibus sed in eremis commanere, ubi cunctis merendi tribueretur materia et excusationis velamen reprobis tolleretur.

CAPUT XLII.

Exemplum sancti de petenda eleemosyna.

72. Ne vel semel sanctam illam sponsam offenderet, hoc facere solitus erat servus Dei excelsi: si quando invitatus a dominis, mensis esset profusioribus honorandus, prius per propinquas vicinorum domos panum fragmenta quaerebat, ac deinde sic ditatus inopia, festinabat accumbere. Interrogatus quandoque, cur faceret istud, respondebat: pro feudo ad horam concesso hereditatem stabilem se relinquere nolle. "Paupertas", inquit, "est quae heredes et reges regni caelorum instituit, non falsae vestrae divitiae".

CAPUT XLIII.

Exemplum quod fecit in curia domini Ostiensis et de sua responsione ad episcopum.

73. Cum venerandae memoriae papam Gregorium, adhuc in minore officio constitutum, visitaret quadam vice sanctus Franciscus, instante iam hora comestionis, pro eleemosynis vadit, et rediens frusta nigri panis supra episcopi mensam componit. Quo viso, aliquantulum verecundatur episcopus, maxime propter convivas noviter invitatos. Acceptas autem eleemosynas pater militibus et capellanis convescentibus laeto vultu distribuit, quas universi mira devotione suscipiunt, alii comedentes, alii ob reverentiam reservantes. Finita comestione, surrexit episcopus et introrsum virum Dei assumens, elevatis brachiis amplexatus est eum. "Mi frater", inquit, "cur fecisti mihi verecundiam in domo, quae tua est et fratrum tuorum, ut pro eleemosynis ires?". Ad quem sanctus: "Honorem potius vobis exhibui, dum maiorem dominum honoravi. Siquidem beneplacitum est Domino in paupertate, et ea maxime quae mendicitas voluntaria est. Ego autem regalem habeo dignitatem et nobilitatem insignem, illum sequi Dominum qui cum esset dives, pro nobis egenus factus est". Et addidit: "Plures delicias sumo de paupere mensa, quae parvis eleemosynis occupatur, quam de magnis in quibus fercula, quorum vix est numerus". Exinde plurimum aedificatus episcopus dixit ad sanctum: "Fili, quod bonum est in oculis tuis fac, quia Dominus tecum est".

CAPUT XLIV.

Exhortatio eius ad eleemosynam petendam exemplo et verbo.

74. Nonnumquam vero seipsum exercitans et fratrum verecundiae parcens, ipse solus in principio pro eleemosyna discurrebat. Videns autem plures vocationem suam non debite attendentes, semel aliquando dixit: "Carissimi fratres, Dei Filius nobilior nobis erat, qui pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo. Suo amore viam paupertatis elegimus; non debemus confundi pro eleemosynis ire. Arrham caelestis hereditatis erubescere nequaquam regni heredibus convenit. Dico vobis, multos nobiles et sapientes nostrae congregationi iungendos, qui pro honore ducent eleemosynas mendicare. Vos igitur, qui estis illorum primitiae, laetamini et gaudete, nec renuatis facere quae sanctis illis facienda transmittitis".

CAPUT XLV.

Reprehensio fratris mendicare nolentis.

75. Dicebat saepe beatus Franciscus, quod verus frater Minor non multum stare deberet, quin pro eleemosynis iret. "Et quanto nobilior", ait, "filius meus est, tanto sit promptior ad eundum, quoniam taliter ei merita cumulantur". - Aderat in quodam loco frater quidam ad eleemosynam nullus, ad mensam plures. Quem sanctus attendens ventris amicum, fructus participem, laboris expertem, sic semel intulit ei: "Vade viam tuam, frater musca, quoniam vis comedere sudorem fratrum tuorum et esse otiosus in opere Dei. Similis es fratri aponi qui laborem apum non sustinens, mella vult comedere primus". Deprehensam carnalis homo suam ingluviem noscens, mundum quem nondum dereliquerat repetit. Exivit namque religionem, et qui nullus ad eleemosynam fuerat, nullus iam frater; qui plures ad mensam plurimus daemon efficitur.

CAPUT XLVI.

Quomodo fratris eleemosynam portantis, occurrens, osculatus est humerum.

76. Alio tempore apud Portiunculam cum frater quidam rediret de Assisio cum eleemosyna, propinquus iam loco, coepit in cantum prorumpere, et Dominum alta voce laudare. Quo audito, repente exsilit sanctus, accurrit foras, et osculato fratris humero, sacculum suo imponit: "Benedictus", inquit, "sit frater meus qui promptus vadit, humilis quaerit, gaudens revertitur".

CAPUT XLVII.

Qualiter milites saeculares induxit, ut eleemosynam peterent.

77. Contigit beatum Franciscum infirmitatibus plenum et iam fere ad extrema vergentem, in loco Nuceriae requiri a populo Assisii, nuntiis suis solemnibus destinatis, ne gloriam suam alteri darent de corpore viri Dei. Cumque milites reverenter in equis ipsum transveherent, devenerunt ad villam quamdam pauperrimam nomine Satrianum. Ubi cum fames et hora cibum expeterent, euntes et nihil venale invenientes, milites redierunt ad beatum Franciscum dicentes: "Oportet ut des nobis de eleemosynis tuis, quoniam hic nihil habere possumus ad emendum". Respondit sanctus et dixit: "Ideo non invenitis, quia in vestris muscis plus quam in Deo confiditis". Muscas nempe denarios vocavit. "Sed revertimini", ait, "per domos quas circuistis, et amorem Dei pro denariis offerentes, humiliter eleemosynam petite! Nolite erubescere, quoniam universa in eleemosynam concessa sunt post peccatum, dignisque et indignis eleemosynarius ille magnus clementi pietate largitur". Ponunt erubescentiam milites, et eleemosynas prompte petentes, plura Dei amore quam denariis emunt. Siquidem cum hilaritate certatim cuncti dedere, nec invaluit fames, ubi paupertas opulenta praevaluit.

CAPUT XLVIII.

De membro caponis apud Alexandriam verso in piscem.

78. In eleemosynarum datione animarum lucrum potius quam carnis subsidium requirebat, et non minus in dando quam in accipiendo se ipsum ponebat caeteris in exemplum. - Cum enim apud Alexandriam Lombardiae verbum Dei praedicaturus accederet, et a quodam viro timente Deum famaeque laudabilis devote fuisset susceptus hospitio, rogatus ab eo, ut propter sancti Evangelii observantiam de omni apposito manducaret, annuit benigne, hospitis devotione devictus. Accurrit ille festinus, et caponem septennem studiose homini Dei praeparat manducandum. Sedente ad mensam pauperum patriarcha et familia iucundante, extemplo adest ad ostium filius Belial, omni gratia pauper, rerum opportunarum simulans paupertatem. Proponit sagaciter amorem Dei eleemosynam expetendo, et voce lacrimabili propter Deum sibi postulat subveniri. Recognoscit sanctus nomen super omnia benedictum et dulcius sibi melle; gratissime membrum suscipit avis appositae, ac pani superpositum petenti transmittit. Quid plura? Reservat infelix datum, ut sancto inferat opprobrium.

79. In crastinum populo congregato sanctus more suo praedicat verbum Dei. Irrugit subito sceleratus ille, et membrum caponis ostendere nititur omni plebi. "Ecce", garrit, "qualis est Franciscus iste qui praedicat, quem honoratis ut sanctum: videte carnes quas mihi sero dum comederet dedit". Increpant illum pessimum universi, et velut daemone plenum omnes obiurgant. Piscis revera omnibus apparebat quod nitebatur ille asserere membrum fore caponis. Nam et ipse miser, obstupefactus miraculo, compulsus est confiteri quod caeteri fatebantur. Erubuit tandem infelix, et facinus deprehensum poenitentia diluit. Coram omnibus veniam postulavit a sancto, exponens quam habuit nefariam voluntatem. Redeunt carnes ad suam speciem, postquam rediit praevaricator ad mentem.

De renuntiantibus saeculo.

CAPUT XLIX.

Exemplum cuiusdam qui sua parentibus, non pauperibus tribuit, quem sanctus reprobavit.

80. Docebat sanctus venientes ad Ordinem ante tradere mundo libellum repudii, prius sua foris, postea se intus Deo offerre. Nonnisi expropriatos et nihil penitus retinentes ad Ordinem admittebat, tum propter verbum sancti Evangelii, tum ne forent in scandalum loculi reservati.

81. Contigit in Marchia Anconitana, post praedicationem sancti, venire quemdam ad ipsum, humiliter introitum Ordinis postulantem. Ad quem sanctus: "Si vis Dei pauperibus iungi, mundi pauperibus prius tua distribue". Quo audito, perrexit homo et ductus amore carnali, sua suis dispersit, nihilque pauperibus. Factum est cum rediret, et liberalem munificentiam sancto referret, irridens pater dixit: "Vade viam tuam, frater musca, quoniam nondum existi de domo et cognatione tua. Consanguineis tuis tua dedisti, et defraudasti pauperes, dignus non es pauperibus sanctis. Incepisti a carne, ruinosum fundamentum spirituali fabricae collocasti". Redit animalis homo ad suos et repetit sua, quae pauperibus derelinquere nolens, virtutis propositum citius dereliquit. - Multos hodie talis miseranda distributio fallit, temporali exordio vitam beatam quaerentes. Neque enim quisquam propterea se Deo consecrat ut suos divites faciat, sed ut pretio miserationis peccata redimens, fructu boni operis vitam acquirat.

Saepe etiam, si fratres egerent, potius ad alios recurrere quam ad intrantes Ordinem docuit, primo quidem propter exemplum, deinde ad vitandam omnem turpis commodi speciem.

De quadam visione quae facit ad paupertatem.

CAPUT L.

82. Libet hic sancti visionem referre memoria dignam. Nocte quadam, longa tandem oratione conclusa, lente soporatus obdormit. Introducitur anima illa sancta in sanctuarium Dei, videtque per somnium inter alia dominam quamdam sic se habentem: Caput aureum videbatur, argentea pectus et brachia, venter crystallinus, et deinceps in infimis ferrea; alta erat statura, subtili compage ac regula coaptata. Verumtamen egregiae formae domina mantello sordido tegebatur. Mane surgens beatus pater sancto homini fratri Pacifico recitat visionem, non tamen elucidat quid praetendat. Hanc, etsi multi fuerint interpretati pro libitu, non ab re credo praedicti Pacifici interpretationem tenere, quam in ipso auditu suggessit ei Spiritus Sanctus. "Haec", inquit, "domina egregiae formae formosa anima sancti Francisci est. Caput aureum contemplatio et sapientia aeternorum: pectus et brachia de argento eloquia Domini sunt corde meditata et opere adimpleta: rigida crystallus sobrietatem, splendida castitatem designat: ferrum firma perseverantia est: porro sordidum mantellum despectum corpusculum crede, quo anima pretiosa contegitur".

Multi attamen, spiritum Dei habentes, dominam istam, velut sponsam patris, intelligunt paupertatem. "Istam", inquiunt, "fecit gloriae praemium auream, famae praeconium argenteam, una foris et intus absque loculis professio crystallinam, finalis perseverantia ferream. Huic autem praeclarae dominae mantellum sordidum animalium hominum reputatio texuit".

Plures oraculum istud religioni coaptant, successionem temporum cursu Danielis sequentes. - Sed ad patrem pertinere hinc maxime liquet, quod arrogantiam vitans, interpretari penitus noluit. Et quidem si stillasset ad ordinem, non muto silentio pertransisset.

De compassione sancti Francisci ad pauperes.

CAPUT LI.

De compassione quam ad pauperes habuit, et qualiter se pauperioribus invidebat.

83. Hic vir quantae compassionis ad pauperes fuerit, quae valeat lingua narrare? Sane clementiam habebat ingenitam, quam superinfusa pietas duplicabat. Itaque liquescebat animus Francisci ad pauperes, et quibus non poterat manum, exhibebat affectum. Quidquid defectus, quidquid penuriae in quoquam cernebat, reduci mente ac celeri conversione regerebat in Christum. Sic filium pauperis Dominae legebat in pauperibus cunctis, nudum corde gerens quem illa nudum in manibus. At vero cum omnem a se relegasset invidiam, sola carere non potuit invidia paupertatis. Si quando pauperiorem se ipso videret, protinus invidebat, et aemula paupertate concertans, vinci se timebat in illo.

84. Accidit die quadam, cum praedicando vir Dei discurreret, pauperculum quemdam obvium habere in via. Cuius cum nuditatem conspiceret, compunctus ad socium vertitur dicens: "Magnam verecundiam intulit nobis huius inopia, et nostram paupertatem plurimum reprehendit". Cui respondit socius: "Qua ratione, frater?". Et sanctus lamentabili voce respondit: "Pro meis divitiis, pro mea domina, paupertatem elegi, et ecce relucet magis in isto. An ignoras, quod per totum mundum insonuit extremos pro Christo nos pauperes esse? Sed aliter se habere, pauper iste convincit!". - O invisa invidia! O aemulatio filiis aemulanda! Non haec illa est quae de alienis bonis affligitur; non illa quae solis radiis obscuratur; non illa quae pietati opponitur; non illa quae livore torquetur. Putas evangelicam paupertatem non habere aliquid invidendum? Christum habet, et per ipsum in omnibus omnia. Quid redditibus inhias, clerice hodierne? Crastino scies divitem fuisse Franciscum, cum in manu tua redditus inveneris tormentorum.

CAPUT LII.

Qualiter fratrem de quodam paupere obloquentem correxit.

85. Alia suae praedicationis die quidam pauperculus et infirmus venit ad locum. Cuius duplex incommodum miseratus, inopiam scilicet et languorem, coepit cum socio de paupertate habere sermonem. Cumque patienti compatiens iam in affectum cordis illius transisset, dixit socius sancti ad eum: "Frater, verum est ipsum pauperem esse, sed forsitan in tota provincia non est ditior voluntate". Increpat eum illico sanctus, et culpam dicenti se dixit: "Festina cito, et exue te tunicam tuam, et ad pauperis pedes proiectus culpabilem te proclama! Nec solum veniam poscas, immo eius orationem efflagita!". Paruit et ivit satisfacere et rediit. Cui dixit sanctus: "Cum pauperem vides, o frater, speculum tibi proponitur Domini et pauperis Matris eius. In infirmis similiter, infirmitates quas pro nobis assumpsit, considera!". - Eia, semper myrrhae fasciculus commorabatur Francisco, semper respicit in faciem Christi sui, semper virum dolorum et scientem infirmitates attrectat.

CAPUT LIII.

De mantello vetulae dato apud Celanum.

86. Accidit apud Celanum tempore hiemali ut sanctus Franciscus pannum in modum mantelli haberet plicatum, quem Tiburtinus quidam, fratrum amicus, commodaverat ei. Et cum esset in palatio episcopi Marsicani, occurrit ei vetula quaedam eleemosynam petens. Confestim pannum solvit a collo et, licet alienum, vetulae pauperi donat dicens: "Vade, fac tibi tunicam, quoniam satis eges". Arridet vetula et stupefacta, nescio timore an gaudio, pannum sumit e manibus. Currit velocius, et ne mora periculum repetitionis trahat, forficibus scindit. Cum autem inveniret praecisum pannum non sufficere tunicae, primam benignitatem experta, redit ad sanctum, indicans in panno defectum. Vertit sanctus ad socium oculos, qui tantumdem panni gerebat ad dorsum: "Audis", inquit, "frater, quid haec paupercula dicit? Amore Dei toleremus algorem, et da pauperculae pannum, ut tunicam compleat". Dederat ipse, donat et socius, et uterque nudus remanet, ut vetula vestiatur.

CAPUT LIV.

De alio paupere cui alium mantellum dedit.

87. Alio tempore, cum reverteretur de Senis, pauperem quemdam obvium habuit, dixitque socio sanctus: "Oportet, frater, ut reddamus mantellum pauperculo cuius est. Mutuo accepimus ipsum, donec pauperiorem invenire contingeret". Socius considerans pii patris necessitatem, pertinaciter obsistebat, ne provideret alii, se negleto. Cui sanctus: "Ego fur esse nolo; pro furto nobis imputaretur, si non daremus magis egenti". Destitit ille, tradidit iste mantellum.

CAPUT LV.

Simile fecit in alio paupere.

88. Simile contigit apud Cellam de Cortona. Portabat beatus Franciscus novum mantellum, quem pro ipso fratres studiose quaesierant. Venit pauper ad locum, uxorem mortuam plorans et familiam pauperculam derelictam. Cui sanctus: "Hunc tibi amore Dei trado mantellum, tali pacto ut nulli reddas, nisi bene comparaverit ipsum". Accurrerrunt protinus fratres, ut mantellum auferrent, et donationem hanc praepedirent. Sed pauper, in vultu sancti patris audaciam sumens, uncis manibus defendebat ut proprium. Ad ultimum redemere mantellum fratres, et pauper, pretio sumpto, discessit.

CAPUT LVI.

Quomodo cuidam dedit mantellum, ne dominum suum odiret.

89. Quodam tempore apud Collem comitatus Perusii reperit sanctus Franciscus pauperculum quemdam, quem prius in saeculo noverat. Dixitque ad eum: "Frater, qualiter te habes?". At ille malo animo coepit in dominum suum maledicta congerere, qui abstulerat sibi omnia sua: "Gratia domini mei", inquit, "cui omnipotens Dominus maledicat, nonnisi male me habeo". Miseratus animam illius magis quam corpus, cum in odio mortali persisteret, dixit ei beatus Franciscus: "Frater, indulgeas domino tuo amore Dei, ut liberes animam tuam, et esse poterit quod ipse ablata tibi restituet. Sin autem res tuas perdidisti et animam perdes". Et ille: "Non possum", ait, "penitus indulgere, nisi prius reddat ille quod abstulit". Beatus Franciscus cum haberet quemdam mantellum ad dorsum, dixit ei: "Ecce, do tibi mantellum istum precorque, ut indulgeas domino tuo amore Domini Dei". Dulcoratus ille ac beneficio provocatus, munere sumpto, remisit iniurias.

CAPUT LVII.

Quomodo gaidam tunicae cuidam paupere dedit.

90. Semel aliquando cum a paupere peteretur, nihilque haberet in manibus, gaidam propriae tunicae dissuit et pauperi erogavit. - Nonnumquam etiam ob simile opus femoralia traxit. - Talibus erga pauperes affluebat pietatis visceribus, talibusque vestigia pauperis Christi prosequebatur affectibus.

CAPUT LVIII.

Quomodo matri duorum fratrum pauperi dari fecit primum Novum Testamentum quod fuit in Ordine.

91. Mater duorum fratrum aliquando venit ad sanctum, fiducialiter eleemosynam petens. Cui condolens pater sanctus, vicario suo fratri Petro Cathanii dixit: "Possumus aliquam eleemosynam facere matri nostrae?". Matrem quippe alicuius fratris, et suam et omnium fratrum matrem dicebat. Respondit ei frater Petrus: "Nihil domi superest, quod ei dari possit". Et adiecit: "Unum Novum Testamentum habemus, in quo, breviario carentes, ad matutinum legimus lectiones". Cui beatus Franciscus: "Da matri nostrae Novum Testamentum, ut vendat illud pro sua necessitate, quia per ipsum monemur subvenire pauperibus. Credo equidem quod magis Deo placebit donum quam lectio". Datur ergo mulieri liber, et primum Testamentum quod in Ordine fuit, sacra hac pietate distrahitur.

CAPUT LIX.

Quomodo cuidam mulieri patienti in oculis dedit mantellum.

92. Tempore quo morabatur sanctus Franciscus in palatio episcopi Reatini pro oculorum infirmitate curanda, quaedam paupercula mulier de Machilone venit ad medicum, habens et ipsa similem cum sancto infirmitatem. Sanctus ergo, guardianum suum familiariter alloquens, talia quaedam instillat: "Frater guardiane, oportet nos reddere alienum". Qui respondit ei: "Reddatur, pater, si quod est apud nos". "Istum", inquit, "mantellum, quem mutuo accepimus a muliere illa paupercula, restituamus eidem, quia nihil est sibi pro expensis in bursa". Respondit guardianus: "Frater, iste mantellus est meus, et a nullo mihi accomodatus est. Quousque tibi placuerit, utere; postquam uti nolueris, mihi illum resigna". Siquidem paulo ante guardianus emerat ipsum pro necessitate sancti Francisci. Dixit ad eum sanctus: "Frater guardiane, semper mihi curialis fuisti, modo, precor, curialitatem ostende". Respondit guardianus: "Fac pro velle, pater, quidquid tibi spiritus suggerit!". Advocans igitur quemdam hominem saecularem multum devotum, dixit illi: "Accipe hunc mantellum et duodecim panes, et vadens sic loquere illi pauperculae mulieri: Pauper homo, cui commodasti mantellum, gratias tibi agit de mutuatione; sed nunc tolle quod tuum est!". Ivit ille et sicut audierat dixit. Aestimans mulier illudi sibi, cum rubore dixit ad eum: "Dimitte me in pace cum tuo mantello! nescio quid loquaris". Instat homo, et omnia ponit in manibus. Considerans illa fraudem non esse in facto, timensque ne sibi auferreretur tam facile lucrum, surgit noctu et oculorum curam non curans, domum cum mantello regreditur.

CAPUT LX.

Quomodo tres mulieres apparuerunt sibi in via, et post novam salutationem disparuerunt.

93. Mirabile quiddam, interpretatione dubium, veritate certissimum, paucis referam. Cum pauper Christi Franciscus de Reate Senas properaret pro remedio oculorum, transitum faciebat per planum prope roccam Campilii, comitem itineris habens medicum quemdam Ordini obligatum. Et ecce tres mulieres pauperculae apparuerunt iuxta viam in transitu sancti Francisci. Sic autem statura, aetate et facie similes erant, ut materiam triplicem una crederes forma perfectam. Adveniente itaque sancto Francisco, flectunt illae reverenter vertices suos, et nova illum salutatione magnificant: "Bene veniat", inquiunt, "domina paupertas!". Statim sanctus indicibili repletus est gaudio, utpote qui nihil in se salutandum hominibus tam libenter haberet, quam quod illae decreverant. Et prius quidem feminas esse reputans revera pauperculas, conversus ad medicum qui comitabatur ait: "Rogo te, intuitu Dei, da, ut dem aliquid pauperculis illis". Citissime protulit ille, et equo avolans tribuit unicuique nummos. Procedunt ergo modicum via coepta, cum statim convertentes oculos fratres et medicus totam illam planitiem nudam mulieribus cernunt. Plurimum stupefacti mirabilibus Domini eventum adnumerant, mulieres non fuisse scientes, quae avibus ocius transvolassent.

De studio orationis sancti Francisci.

CAPUT LXI.

De tempore, loco et affectu orantis.

94. Corpore peregrinus a Domino vir Dei Franciscus praesentem spiritum caelo contendebat inferre, et angelorum civem iam factum solus carnis paries disiungebat. Tota in Christum suum anima sitiebat, totum illi non solum cordis sed corporis dedicabat.

Orationum eius magnalia, quantum oculis vidimus, prout possibile est humanis auribus tradere, imitanda posteris pauca referimus. Otium sanctum, quo sapientiam cordi inscriberet, faciebat de tempore toto, ne, si non semper proficeret, deficere videretur. Si quando visitationes saecularium, seu quaevis negotia ingruebant, praecisis potius quam finitis, ad intima recurrebat. Insipidus quidem erat mundus caelesti dulcedine pasto, et ad grossa hominum divinae deliciae fecerant delicatum.

Locum semper petebat absconditum, quo Deo suo non solum spiritum sed membra singula coaptaret. Cum in publico subito afficeretur, visitatus a Domino, ne sine cella foret, de mantello cellulam faciebat. Nonnumquam mantello carens, ne manna absconditum proderet, manica vultum tegebat. Semper aliquid obiciebat adstantibus, ne sponsi tactum cognoscerent, ita ut in arcto navis plurimis insertus, oraret invisus. Denique nihil horum potens, faciebat de pectore templum. Exsecrationes et gemitus oblivio sui, duros anhelitus et forinsecos nutus absorptio in Deum abstulerant.

95. Haec domi. In silvis vero et solitudinibus orans, nemora replebat gemitibus, loca spargebat lacrimis, pectora manu tundebat, ibique quasi occultius secretarium nactus, confabulabatur saepe verbis cum Domino suo. Ibi respondebat iudici, ibi supplicabat patri, ibi colloquebatur amico, ibi colludebat sponso. Revera, ut cunctas medullas cordis multipliciter holocaustum efficeret, multiplicem ante oculos summe simplicem proponebat. Immotis saepe labiis ruminabat interius, et introrsum extrinseca trahens spiritum subtrahebat in superos. Omnem sic et intuitum et affectum in unam quam petebat a Domino dirigebat, totus non tam orans quam oratio factus. - Quanta vero credis suavitate perfundi talibus assuetum? Novit ipse, nam eo potius miror. Experienti dabitur scire, non conceditur inexpertis. Sic fervore spiritus bulliens acutus, et omnis aspectus et tota prorsus anima liquefacta iam in caelestis regni summa republica versabatur.

Solitus erat pater beatus nullam visitationem Spiritus cum negligentia praeterire, siquidem cum offerebatur sequebatur eam, et quamdiu Dominus permittebat fruebatur dulcedine sic oblata. Cum igitur aliquo negotio urgeretur, vel intentus esset itineri, tactus quosdam gratiae sensim persentiens, gustabat interpolatim et frequenter illud manna dulcissimum. Nam et in via, sociis praecedentibus, gradum figebat, novamque inspirationem ad fruitionem convertens, gratiam non recipiebat in vacuum.

CAPUT LXII.

De horis canonicis devote reddendis.

96. Horas canonicas non minus timoratus quam devotus reddebat. Nam licet oculorum, stomachi, splenis et hepatis aegritudine laboraret, nolebat muro vel parieti, dum psalleret, inhaerere, sed horas semper erectus et sine caputio, non gyrovagis oculis, non cum aliqua syncopa persolvebat.

Cum per mundum pedes ibat, semper ad dicendum horas suas gressum figebat; cum vero eques, descendebat ad terram. - Unde cum die quadam reverteretur ab Urbe et continue plueret, ad dicendm officium de equo descendit, diuque stans, totus fuit in pluvia balneatus. Dicebat enim aliquando: "Si quiete corpus comedit cibum suum, futurum cum ipso vermium esca, cum quanta pace ac tranquilitate debet anima cibum suum, qui est Deus suus, accipere".

CAPUT LXIII.

Qualiter orans abigebat phantasmata cordis.

97. Graviter se putabat offendere, si quando orationi deditus, vanis phantasmatibus moveretur. Cum aliquid tale incideret, non parcebat confessioni, quin illud protinus expiaret. Hoc studium sic in usum verterat, ut rarissime muscas huiusmodi pateretur.

Fecerat quadam quadragesima vasculum quoddam, circa quod minutias temporis, ne penitus exciderent, applicarat. Quadam ergo die cum tertiam devotus diceret, oculis casualiter illapsis in considerationem vasis, impeditum sensit interiorem hominem a fervore. Dolens igitur interruptam vocem cordis ad aures divinas, tertia finita, dixit audientibus fratribus: "Hei, nugatorium opus, quod tantum in me valuit ut in se animum detorqueret! Sacrificabo illud Domino, cuius sacrificium impedivit". His dictis, arripiens vasculum, conflavit in igne. "Pudeat", inquit, "nos in vagationes nugatorias abripi, cum tempore orationis Magnum Regem alloquimur".

CAPUT LXIV.

De mentis excessu.

98. Suspendebatur multoties tanta contemplationis dulcedine, ut supra semetipsum raptus, quod ultra humanum sensum experiebatur, nemini revelaret. - Per unum tamen, quod semel innotuit, claret nobis quam frequenter in superna dulcedine absorptus fuerit. Asino quodam tempore vectabatur, cum per Burgum Sancti Sepulcri eum oporteret transire. Et dum quiescere vellet in quodam domicilio leprosorum, innotuit multis transitus viri Dei. Accurrunt undique viri et mulieres videre ipsum, et solita devotione contingere cupientes. Quid enim? Attrectant illum et trahunt, et de tunica sua succidunt petiolas et reponunt. Insensibilis videtur homo ad universa, et velut corpus exanime de iis quae fiunt nihil advertit. Applicant tandem ad locum, et diu iam Burgo relicto, quasi aliunde regrediens, caelestium contemplator sollicite quaerit, quando propinquent ad Burgum.

CAPUT LXV.

Qualem se post orationem praebebat.

99. Quando a privatis redibat orationibus, quibus pene in virum alterum mutabatur, summopere studebat se caeteris conformare, ne ignitus apparens, aura favoris quod lucratus erat amitteret. Saepe etiam talia familiaribus dixit: "Quando servus Dei orans aliqua nova consolatione visitatur a Domino, antequam exeat ab oratione, debet ad caelum oculos sublevare, et iunctis manibus Domino dicere: "Istam consolationem et dulcedinem mihi peccatori et indigno de caelo misisti, Domine, et ego remitto illam tibi, ut mihi reserves eam, quoniam ego sum latro thesauri tui". Et iterum: "Domine, aufer a me bonum tuum in hoc saeculo et reserves mihi illud in futuro". "Ita", inquit, "debet; ut cum exit ab oratione, sic pauperculum et peccatorem aliis se ostendat, ac si nullam sit novam gratiam assecutus". Dicebat enim: "Levi mercede rem impretiabilem contingit amittere, et illum qui dedit ad iterum non dandum facile provocare".

Denique sui moris erat tam furtive, tam leniter ad orationem assurgere, ut sociorum nullus vel surgentem perciperet vel orantem. Sero tamen, cum ad lectum veniret, sonitum et quasi strepitum faciebat, ut suus ab omnibus sentiretur accubitus.

CAPUT LXVI.

Quomodo episcopus inveniens ipsum orantem loquela privatus est.

100. Orante sancto Francisco in loco de Portiuncula, contigit episcopum Assisii venire ad eum familiariter, ut erat solitus, visitandum. Qui mox ut locum ingreditur, ad cellam sancti minus reverenter non vocatus accedit, pulsoque ostiolo intraturum se ingerit. Et, ecce, dum caput immittit, sanctumque orantem cernit, repente eum concutit tremor, et obrigentibus membris etiam loquelam amittit. Subito voluntate Domini per vim foras propellitur, et retrogrado pede procul abducitur. Credo vel ipse indignus erat arcanum illud inspicere, vel ille dignus quod tenuerat plus tenere. Stupefactus episcopus redit ad fratres, et primo verbo culpam confessus loquelam recuperat.

CAPUT LXVII.

Quomodo quidam abbas sensit virtutem orationis eius.

101. Alio tempore contigit abbatem monasterii Sancti Iustini de episcopatu Perusii obviare sancto Francisco, qui de equo celeriter descendens, pauca de salute animae suae contulit cum eodem. Tandem abscedens, orari pro se humiliter petiit. Cui respondit sanctus Franciscus: "Orabo, domine, libenter". Parum itaque discedente abbate a sancto Francisco, dixit sanctus ad socium: "Exspecta, frater, parum, quia debitum volo solvere quod promisi". Mos enim iste semper ei fuit, ut orationem postulatus non post tergum proiceret, sed cito huiusmodi promissum impleret. Sancto itaque supplicante ad Deum, subito abbas ille insolitum calorem et dulcedinem hactenus inexpertam sentit in spiritu, ita quod in excessu mentis factus, totus a se deficere visus fuit. Parvula mora substitit, et in se reversus virtutem orationis sancti Francisci cognovit. Maiore proinde circa Ordinem semper amore flagravit, multisque factum pro miraculo retulit. - Talia decet servos Dei in invicem conferre munuscula; talis inter eos convenit dati et accepti communio. Sanctus amor ille, qui interdum dicitur spiritualis, fructu orationis contentus est; terrena munuscula caritas parvipendit. Iuvare et iuvari in bello spirituali, commendare et commendari ante tribunal Christi sancti amoris esse proprium credo. Sed quousque eum censes in orationem conscendere, qui sic alium potuit suis meritis elevare?

De intellectu sancti in sacris litteris et virtute verborum eius.

CAPUT LXVIII.

Qualis scientiae et qualis memoriae fuerit.

102. Quamvis homo iste beatus nullis fuerit scientiae studiis innutritus, tamen quae de sursum est a Deo sapientiam discens, et aeternae lucis irradiatus fulgoribus de Scripturis non infime sentiebat. Penetrabat enim ab omni labe purum ingenium mysteriorum abscondita, et ubi magistralis scientia foris est, affectus introibat amantis. Legebat quandoque in sacris libris, et q