Speculum Perfectionis

Incipit Speculum Perfectionis status fratris Minoris.

[CAPITULUM I.]

1 Postquam secunda regula quam fecerat beatus Franciscus per dita fuit, ascendit in quemdam montem (cfr. Ex 24,18; Mat 5,1) cum fratre Leone de Assisio et fratre Bonizo de Bononia, ut faceret aliam regulam quam Christo docente scribi fecit.

2 Congregati autem simul plures ministri ad fratrem Heliam, qui erat vicarius beati Francisci, dixerunt sibi: "Audivimus quod iste frater Franciscus facit unam novam regulam, timemus ne faciat eam ita asperam quod non possimus eam servare.

3 Volumus ergo quod vadas ad eum et dicas ei quod nolumus esse obligati ad illam regulam. Faciat eam pro se et non pro nobis".

4 Quibus frater Helias respondit quod nolebat ire, timens reprehensionem beati Francisci. Tunc illis instantibus quod iret, dixit se nolle ire sine ipsis. Et tunc omnes simul iverunt.

5 Cumque esset frater Helias prope locum ubi stabat beatus Franciscus, vocavit eum frater Helias. Quo respondente et vidente ministros praedictos, dixit beatus Franciscus: "Quid volunt isti fratres?".

6 Et frater Helias ait: "Isti sunt ministri qui audientes quod facis novam regulam; et, timentes quod facias eam nimis asperam, dicunt et protestantur quod nolunt esse obligati ad eam; facias eam pro te et non pro eis".

7 Tunc beatus Franciscus vertit faciem suam ad caelum et loquebatur Christo sic: "Domine, nonne bene dixi tibi quod ipsi non crederent mihi?".

8 Tunc audierunt omnes vocem Christi respondentis in aere: "Francisce, nihil est in regula de tuo sed totum est meum quidquid est ibi; et volo quod regula sic servetur ad litteram, ad litteram, ad litteram, sine glosa, sine glosa, sine glosa".

9 Et addidit: "Ego scio quantum potest humana infirmitas et quantum volo eos juvare. Qui ergo nolunt eam servare exeant de ordine".

10 Tunc beatus Franciscus vertit se ad fratres illos et dixit eis: "Audistis! Audistis! Vultis quod iterum faciam vobis dici?". Tunc ministri seipsos inculpantes confusi et territi recesserunt].

CAPITULUM I (II) - DE PERFECTIONE PAUPERTATIS.

Et primo qualiter beatus Franciscus declaravit voluntatem et intentionem suam quam habuit a principio usque ad finem super observantiam paupertatis. Caput 2.

1 Frater Ricerius de Marchia nobilis genere sed nobilior sanctitate, quem beatus Franciscus magno diligebat affectu, quadam die visitavit beatum Franciscum in palatio episcopi Assisii, et inter alia quae locutus est cum eo de facto religionis et de observantia regulae, interrogavit eum specialiter de hoc, dicens:

2 "Dic mihi, pater, intentionem tuam quam habuisti a principio quando coepisti habere fratres, et intentionem quam habes nunc et credis habere usque ad diem mortis tuae;

3 ut valeam certificari de tua intentione et voluntate prima et ultima: utrum scilicet nos fratres clerici qui tot libros habemus, possimus eos habere, licet dicamus quod sunt religionis?".

4 Dixit ei beatus Franciscus: "Dico tibi, frater, quod haec fuit et est prima et ultima mea intentio et voluntas, si fratres mihi credidissent, quod nullus fratrum deberet habere nisi vestimentum, sicut regula nostra nobis concedit cum cingulo et femoralibus".

5 Si autem aliquis frater voluerit dicere: cur beatus Franciscus tempore suo non fecit ita strictam paupertatem observari a fratribus, sicut dixit fratri Ricerio, nec ita observandam mandavit,

6 nos qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18) ad hoc respondemus sicut audivimus ab ore ejus, quoniam ipse dixit fratribus haec et alia plurima; et etiam in regula fecit plura scribi,

7 quae cum assidua oratione et meditatione a Domino postulabat pro utilitate religionis, affirmans ea penitus esse secundum Domini voluntatem;

8 sed, postquam ostendebat ea fratribus, videbantur eis gravia et importabilia (cfr. Mat 23,4) ignorantibus tunc quae ventura erant in religione post mortem ejus.

9 Et quia valde timebat scandalum in se et in fratribus, nolebat cum eis contendere, sed condescendebat invitus voluntati eorum et coram Domino se excusabat.

10 Sed, ut non reverteretur ad Dominum vacuum verbum (cfr. Is 55,11) suum quod in ore ejus ponebat (cfr. Ex 4,15) pro utilitate fratrum, volebat illud in se implere, ut mercedem inde consequeretur a Domino. Et finaliter in hoc quiescebat et consolabatur spiritus ejus.

Qualiter respondit ministro volenti habere libros de licentia ejus, et qualiter ministri, ipso ignorante, fecerunt removeri de regula capitulum de prohibitionibus evangelii. Caput 3.

1 Quodam autem tempore, quando beatus Franciscus reversus fuit de ultra marinis partibus, quidam minister loquebatur secum de capitulo paupertatis, volens inde cognoscere suam voluntatem et intellectum;

2 maxime quia tunc erat scriptum in regula quoddam capitulum de prohibitionibus sancti evangelii, videlicet: Nihil tuleritis in via (Luc 9,3). etc.

3 Et respondit ei beatus Franciscus: "Ego sic intelligo quod fratres nihil debeant habere nisi vestimentum cum corda et femoralibus, sicut dicit regula. Et qui necessitate coguntur possint portare calciamenta.".

4 Et dixit ad eum minister: "Quid faciam ego qui tot libros habeo, qui valent ultra quinquaginta libras?". Hoc autem dixit quia vo-lebat eos habere de conscientia sua, quia cum reprehensione conscientiae habebat tot libros, sciens beatum Franciscum ita stricte intelligere capitulum paupertatis.

5 Et ait illi beatus Franciscus: "Nec volo, nec debeo, nec possum venire contra conscientiam meam et professionem sancti evangelii quam professi sumus". Audiens haec minister effectus est tristis (cfrMat 19,22).

6 Videns autem beatus Franciscus ipsum ita turbatum, cum magno fervore spiritus dixit ei in persona omnium fratrum: "Vos vultis videri ab hominibus fratres Minores, et vocari (cfr. Mat 23,5.7) observatores sancti evangelii, operibus autem vultis habere loculos (cfr. Ioa 12,6)!".

7 Verumtamen licet ministri scirent quod secundum regulam fratres tenerentur sanctum evangelium observare, nihilominus fecerunt removeri de regula illud capitulum ubi dicitur: "Nihil tuleritis in via (Luc 9,3)", etc., credentes se propter hoc non teneri ad observantiam perfectionis evangelii.

8 Quapropter beatus Franciscus cognoscens hoc per Spiritum sanctum, coram quibusdam fratribus dixit: "Putant fratres ministri Deum et me decipere. Immo, ut sciant omnes fratres se teneri ad observandam perfectionem sancti evangelii, volo quod in principio et in fine regulae sit scriptum quod fratres teneantur sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi firmiter observare.

9 Et ut fratres sint semper inexcusabiles (cfr. Rom 1,20) ex quo ipsis annuntiavi et annuntio ea quae Dominus pro salute mea et sua posuit in ore (cfr. Ex 4,15; Is 51,16) meo, volo ipsa operibus ostendere coram Deo et, ipso cooperante, in perpetuum observare".

10 Unde ipse ad litteram observavit totum sanctum evangelium, a principio ex quo coepit habere fratres usque ad diem mortis suae.

De novitio volente habere psalterium de licentia ejus. Caput 4.

1 Alio quoque tempore quidam frater novitius qui sciebat legere psalterium, licet non bene, obtinuit a generali ministro licentiam habendi ipsum.

2 Sed quia audiverat quod beatus Franciscus nolebat fratres suos esse cupidos de scientia et libris, non contentabatur illud habere sine licentia beati Francisci.

3 Cum ergo venisset beatus Franciscus ad locum ubi erat ille novitius, dixit ei novitius: "Pater, mihi esset magna consolatio habere psalterium; sed licet generalis minister illud mihi concesserit, tamen vellem ipsum habere de conscientia tua".

4 Cui beatus Franciscus respondit: "Carolus imperator, Orlandus et Oliverius et omnes palatini et robusti viri qui potentes fuerunt in proelio, persequendo Infideles cum multo sudore et labore usque ad mortem, habuerunt de illis victoriam memorialem;

5 et ad ultimum ipsi sancti martyres sunt mortui pro fide Christi in certamine; nunc autem multi sunt qui ex sola narratione eorum quae illi fecerunt volunt recipere honorem et humanam laudem.

6 Ita, et inter nos sunt multi qui solum recitando et praedicando opera quae sancti fecerunt volunt recipere honorem et laudem".

7 Ac si diceret: "Non est curandum de libris et scientia sed de operibus virtuosis, quia scientia inflat et caritas aedificat (cfr. 1Cor 8,1)".

8 Post autem aliquot dies, cum sederet ad ignem beatus Franciscus, idem novitius iterum 1ocutus est ei de psalterio.

9 Et ait illi beatus Franciscus: "Postquam habueris psalterium, concupisces et volueris habere breviarium. Et postquam habueris breviarium sedebis in cathedra tanquam magnus praelatus, et dices fratri tuo: Apporta mihi breviarium".

10 Hoc autem dicens beatus Franciscus cum magno fervore spiritus, accepit cum manu de cinere, et posuit super caput suum, et ducendo manum super caput suum in circuitu, sicut ille qui lavat caput, dicebat: "Ego breviarium! Ego breviarium!". Et sic reiteravit multoties ducendo manum per caput. Et stupefactus et verecundatus est frater ille.

11 Postea dixit ei beatus Franciscus: "Frater, ego similiter tentatus fui habere libros, sed ut de hoc scirem Domini voluntatem, tuli librum ubi erant evangelia Domini scripta, et oravi Dominum ut in prima apertione libri ostenderet mihi de hoc suam voluntatem.

12 Et oratione finita in prima apertione libri occurrit mihi illud verbum sancti evangelii: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis (Luc 8,10).

13 Et ait: Tot sunt qui libenter ascendunt ad scientiam quod beatus erit qui se fecerit sterilem amore Damini Dei".

14 Elapsis autem pluribus mensibus, cum esset beatus Franciscus apud locum Sanctae Mariae de Portiuncula, juxta cellam, post domum, in via, praedictus frater iterum locutus est ei de psalterio.

15 Cui beatus Franciscus dixit: "Vade et facias de hoc sicut dicet tibi minister tuus". Quo audito, frater ille coepit redire per viam unde venerat.

16 Beatus autem:Franciscus, remanens in via, coepit considerare id quod dixerat illi fratri. Et statim clamavit post eum dicens: "Exspecta me, frater, expecta!".

17 Et ivit usque ad ipsum, et ait illi: "Revertere mecum, frater, et ostende mihi locum ubi dixi tibi quod faceres de psalterio sicut diceret tibi minister tuus".

18 Cum ergo pervenissent ad locum illum, beatus Franciscus genuflexit coram fratre illo, et dixit: "Mea culpa, frater, mea culpa;

19 quia quicumque vult esse frater Minor non debet habere nisi tunicam, sicut regula sibi concedit, et cordam et femoralia; et qui manifesta necessitate coguntur, calciamenta".

20 Unde quotquot fratres veniebant ad ipsum pro habendo consilio ejus super hujusmodi, hoc modo respondebat eisdem.

21 Quapropter saepe dicebat: "Tantum habet homo de scientia quantum operatur, et tantum est religiosus bonus orator quantum ipse operatur; nam arbor tantum ex fructu cognoscitur (cfr. Mat 12,33; Luc 6,44)".

De paupertate servanda in libris et lectis, aedificiis et utensilibus. Caput 5.

1 Docebat fratres beatissimus pater in libris testimonium Domini (cfr. Ps 18,8) quaerere non pretium, aedificationem non pulchritudinem. Paucos haberi volebat et in communi (cfr. Act 2,44; 4,32), eosque ad fratrum indigentium necessitatem esse paratos.

2 In stratis et lectis ita abundabat copiosa paupertas ut qui super paleis haberet panniculos semisanos pro thalamo reputaret.

3 Docebat insuper fratres suos habitacula paupercula facere et casellas ligneas, non lapideas, easque vili schemate construi et aedificari volebat. Et non solum domorum arrogantiam odiebat, verum etiam utensilia multa vel exquisita plurimum perhorrebat.

4 Nihil in mensis, nihil in vasis quod mundanum videretur et quo mundi recordaretur amabat, ut omnia paupertatem clamarem, omnia peregrinationem et exsilium decantarent.

Qualiter fecit exire omnes fratres de quadam domo quae dicebatur esse domus fratrum. Caput 6.

1 Transiens autem per Bononiam, audivit domum fratrum noviter ibi esse constructam. Qui, statim ut audivit quod domus illa dicebatur esse fratrum, gressum vertit et de civitate exivit, atque mandavit districte quod omnes fratres exirent festinanter, et ibi nullatenus habitarent.

2 Exierunt ergo omnes, ita ut etiam infirmi non remanerent ibidem, sed cum aliis sunt ejecti; donec dominus Hugo, Ostiensis episcopus et legatus in Lombardia, praedictam domum esse suam publice praedicavit.

3 Et frater existens infirmus, qui de eadem domo tunc fuit eiectus, testimonium perhibet de iis et scripsit haec (cfr. Ioa 21,24).

Qualiter voluit destruere quamdam domum quem fecerat populus Assisii apud Sanctam Mariam de Portinncula. Caput 7.

1 Appropinquante tempore capituli generalis, quod fiebat omni anno apud Sanctam Mariam de Portiuncula, considerans populus Assisii quod fratres quotidie multiplicabantur et omnes quolibet anno ibi conveniebant, — quia non habebant nisi unam parvam casellam, coopertam de palea, cujus parietes erant ex viminibus et luto,

2 habito concilio suo, in paucis diebus, cum festinatione et devotione maxima fecerunt ibi magnam domum ex lapidibus et calce constructam, sine consensu beati Francisci et ipso absente.

3 Cumque rediret beatus Franciscus de quadam provincia et venisset illuc ad capitulum, miratus est valde de illa domo ibidem constructa; et timens ne occasione illius domus alii fratres, in locis in quibus morabantur et moraturi erant, facerent similiter fieri magnas domos,

4 et quia volebat quod ille locus semper esset forma et exemplum omnium aliorum locorum ordinis, antequam finiretur capitulum, ascendit super tectum (cfr. Luc 5,19) domus illius, et praecepit fratribus ut ascenderent.

5 Et simul cum ipsis fratribus coepit projicere in terram lastas ex quibus erat cooperta domus illa, volens illam usque ad fundamenta destruere.

6 Quidam autem milites Assisii, qui erant ibi ad custodiam loci, propter multitudinem forensium qui convenerant ad videndum capitulum fratrum,

7 videntes quod beatus Franciscus cum aliis fratribus volebat dissipare domum illam, statim iverunt ad ipsum et dixerunt ei: "Frater, haec domus est de communitate Assisii; et nos sumus hic pro ipsa communitate. Unde interdicimus tibi ne destruas domum nostram".

8 Audiens hoc, beatus Franciscus dixit illis: "Ergo, si vestra est domus, nolo tangere eam". Et statim ille et alii fratres descenderunt de ea.

9 Quapropter ex tunc populus civitatis Assisii statuit ut quicumque esset potestas civitatis teneretur ipsam facere reparari. Et quolibet anno, usque ad magnum tempus, servatum fuit hoc statutum.

Qualiter increpavit vicarium suum quia faciebat ibi aedificar unam domunculam pro dicendo officio. Caput 8.

1 Alio quoque tempore, vicarius beati Francisci coepit facere aedificari ibidem unam parvam domum, ubi fratres, possent quiescere et dicere horas suas;

2 quia propter multitudinem fratrum venientium ad locum illum, non habebant fratres, ubi possent dicere officium.

3 Nam omnes fratres de ordine concurrebant illuc, et nullus recipiebatur ad ordinem nisi ibi.

4 Cumque jam domus esset quasi completa, rediit ad locum illum beatus Franciscus, et manens in cella audivit rumorem laborantium ibi; et advocans socium suum interrogavit quid operabantur illi fratres. Cui socius narravit omnia sicut erant.

5 Statim autem fecit vocari vicarium suum, et ait illi: "Frater, locus iste est forma et exemplum totius religionis, et ideo prius volo quod fratres hujus loci tolerent tribulationes et incommoda amore Domini Dei,

6 et alii fratres qui huc veniunt, reportent bonum exem-plum paupertatis ad loca sua, quam si isti haberent consolationes suas plenarie, et alii sumerent exemplum aedificandi in locis suis,

7 dicentes: In loco Sanctae Mariae de Portiuncula, qui est primus locus ordinis, fiunt talia et tanta aedificia, bene possumus nos etiam aedificare in locis nostris".

Quod nolebat stare in cella curiosa vel quae diceretur esse sua. Caput 9.

1 Quidam frater valde spiritualis, et familiaris multum beato Francisco, in eremitorio ubi manebat, fecit fieri quamdam cellam, aliquantulum remotam, in qua posset stare ad orationem beatus Franciscus, quando iret illuc.

2 Cum autem venisset ad locum illum beatus Franciscus, ille frater duxit eum ad cellam. Cui dixit beatus Franciscus: "Nimis est pulchra cella ista!".

3 Erat enim solum de lignis dolatis cum securi et dolabro. "Si ergo vis quod maneam ibi, facias sibi fieri unum vestimentum interius et exterius de filicibus et ramis arborum".

4 Nam quanto domus et cellae erant magis pauperculae tanto libentius morabatur ibidem. Quod cum fecisset frater ille, mansit ibi beatus Franciscus per aliquot dies.

5 Quadam vero die, egresso ipso de cella illa, quidam frater ivit ad videndum eam, et postea venit ad locum ubi erat beatus Franciscus.

6 Quem videns beatus Franciscus, dixit illi: "Unde venis, frater?".—At ille ait: "Venio de cella tua". — Et dixit ei beatus Franciscus: "Ex quo dixisti ipsam esse meam, alius stabit deinceps ibi,

et non ego".

7 Nos vero qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18) saepe audivimus eum dicentem illud verbum: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Mat 8,20; Luc 9,58).

8 Et iterum dicebat: "Dominus quando stetit in carcere, ubi oravit et jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus (cfr. Mat 4,2), non fecit ibi fieri cellam nec domum, sed sub saxo montis perniansit".

9 Et ideo, exemplo ejus, nec domum, nec cellam voluit habere quae diceretur sua, nec fecit fieri unquam.

10 Immo, si aliquando contigisset quod ipse a casu dixisset fratribus: "Ite et aptate illam cellam", nolebat postea manere in ea propter illud verbum sancti evangelii: Nolite solliciti esse (Mat 6,24; Luc 12,22), etc.

11 Nam et circa mortem suam in testamento suo scribi voluit quod omnes cellae et domus fratrum essent de lignis et luto tantum, ad conservandum melius paupertatem et humilitatem.

De modo capiendi loca in civitatibus et aedificandi in eis, secundum intentionem beati Francisci. caput 10.

1 Quodam tempore cum esset apud Senas pro infirmitate oculorum, dixit ei dominus Bonaventura, qui dederat terram fratribus in qua locus fuit aedificatus: "Quid tibi videtur de loco isto, pater?".

2 Et ait illi beatus Franciscus: "Vis ut dicam tibi quomodo loca fratrum deberent aedificari?". — Respondit: "Volo, pater".

3 Et dixit beatus Franciscus: "Cum fratres vadunt ad aliquam civitatem, ubi locum non habent, et inveniunt ibi aliquem qui velit eis dare tantam terram quod possint locum aedificare et habere hortum et omnia ne cessaria,

4 primo debent considerare quanta terra sufficiat eis, attendentes semper sanctam paupertatem et bonum exemplum quod tenemur in omnibus exhibere".

5 Hoc autem dicebat quia nullo modo volebat quod fratres in domibus, vel ecclesiis, vel hortis, vel aliis rebus quibus utebantur, modum excederent paupertatis,

6 nec aliqua loca jure proprietatis possiderent, sed in eis semper tanquam peregrini et advenae (cfr. 1Pet 2,11) morarentur;

7 et propterea volebat ut fratres non in magna quantitate in locis collocarentur, quia sibi difficile videbatur in magna multitudine paupertatem observari.

8 Et haec fuit intentio ejus ab initio suae conversionis usque ad finem ut paupertas in omnibus penitus servaretur.

9 "Considerata ergo terra fratribus necessaria pro loco, deberent ire ad episcopum illius civitatis, et dicere ei: Domine, talis homo vult nobis dare tantam terram, amore Dei et salutis animae suae, ut possimus ibi locum aedificare.

10 Unde ad vos recurrimus primo, quia estis pater et dominus animarum totius gregis vobis commissi, et nostrarum, et omnium fratrum qui morabuntur in loco isto; volumus ergo cum benedictione Dei et vestra ibi aedificare".

11 Hoc autem dicebat quia fructum animarum quem fratres volunt facere, melius peragunt cum pace clericorum, lucrando eos et populum, quam scandalizando eos, licet populum lucrentur.

12 Et ait: "Dominus nos vocavit in adjutorium fidei suae et praelatorum et clericorum sanctae Ecclesiae.

13 Et ideo tenemur, quantum possumus, ipsos semper diligere honorare et venerari. Nam vocantur fratres Minores, quia sicut nomine ita et exemplo et opere prae ceteris hominibus huius saeculi humiles esse debent.

14 Et quia ab initio meae conversionis posuit Dominus in ore episcopi Assisii verbum suum (cfr. Ex 4,15; Is 51,16) ut mihi consuleret bene et confortaret in servitio Christi.

15 Propter hoc et multa alia excellentia quae in praelatis considero, non tantum episcopos sed pauperculos sacerdotes volo diligere et venerari et tenere eos pro meis dominis.

16 Deinde, accepta benedictione ab episcopo, vadant et faciant mitti magnam carbonariam in circuitu terrae quam pro loci aedificatione acceperunt, et ponant ibi bonam sepem pro muro in signum sanctae paupertatis et humilitatis.

17 Postea faciant fieri domos pauperculas ex luto et lignis et aliquas cellulas, in quibus fratres aliquando possint orare et laborare pro maiori honestate et vitanda otiositate.

18 Ecclesias etiam parvas fieri faciant; non enim debent facere fieri magnas ecclesias causa praedicandi populo, nec alia occasione, quoniam major humilitas et melius exemplum est cum vadunt ad alias ecclesias ad praedicandum.

19 Et si aliquando praelati et clerici, religiosi vel saeculares, ad loca ipsorum venerint, domus pauperculae, cellulae et ecclesiae parvulae eorum praedicabunt illis, et ipsi aedificabuntur plus de hujusmodi quam de verbis".

20 Et ait: "Multoties fratres faciunt fieri magna aedificia, rumpendo sanctam nostram paupertatem, in murmurationem et malum exemplum proximorum;

21 et quandoque occasione melioris et sanctioris loci vel maioris concursus populi, propter cupiditatem et avaritiam dimittunt illa loca et aedificia vel destruunt ea et faciunt alia magna et excessiva;

22 unde illi qui dederunt eleemosynas ibi et alii, hoc videntes, scandalizantur plurimum et turbantur.

23 Quapropter melius est ut fratres faciant parva et paupercula aedificia, observando professionem suam et dando bonum exemplum proximis, quam faciant contra professionem suam, dando malum exemplum aliis.

24 Nam si fratres aliquando dimitterent paupercula loca occasione honestioris loci minus scandalum inde esset".

Quomodo fratres fuerunt sibi contrarii in faciendo loca et aedificia paupercula maxime praelati et scientiati. Caput 11.

1 Cum beatus Franciscus constituisset ut ecclesiae fratrum essent parvae et domus eorum fierent solum ex lignis et luto, in signum sanctae paupertatis et humilitatis,

2 volens hoc incipere reformari in loco Sanctae Mariae de Portiuncula, maxime de domibus constructis ex lignis et luto, ut hoc esset memoriale sempiternum omnibus fratribus praesentibus et futuris, eo quod erat primus et principalior locus de toto ordine,

3 quidam fratres in hoc fuerunt sibi contrarii, dicentes quod in aliquibus provinciis ligna sunt cariora quam lapides; ita quod non videbatur eis bonum quod domus fierent ex lignis et luto.

4 Sed beatus Franciscus nolebat contendere cum eis, maxime quia erat prope mortem et graviter infirmabatur.

5 Unde tunc in testamento suo fecit scribi: "Caveant fratres ut ecclesias et habitacula et omnia alia quae pro ipsis construuntur penitus non recipiant, nisi sint sicut decet sanctam paupertatem, semper ibi hospitantes sicut advenae et peregrini".

6 Nos vero, qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18) quando scripsit regulam et fere omnia alia sua scripta, perhibemus testimontum (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12) quod plura fecit scribi in regula et in aliis suis scriptis in quibus multi fratres fuerunt sibi contrarii, maxime praelati et sapientes nostri,

7 quae hodie essent valde utilia et necessaria toti religioni, sed quia ipse multum timebat scandalum, condescendebat non voluntarie voluntatibus fratrum.

8 Saepe tamen dicebat hunc sermonem: "Vae illis fratribus qui sunt mihi contrarii in hoc quod cognosco firmiter esse de voluntate Dei pro utilitate majori et necessitate totius religionis, licet invitus condescendam voluntati eorum!".

9 Unde saepe etiam dicebat nobis sociis suis: "In hoc est dolor meus et afflictio mea quod in iis quae cum multo labore orationis et mediationis obtineo a Deo per misericordiam suam pro utilitate praesenti et futura totius religionis,

10 et ab ipso sum certificatus quod secundum voluntatem ejus sunt, aliqui fratres ex auctoritate suae scientiae et falsae providentiae sunt mihi contrarii et evacuant ea, dicentes: Ista sunt tenenda et observanda et ista non".

Quod reputabat furtum acquirere eleemosynas vel uti eis ultra necessitatem. Caput 12.

1 Dicebat beatus Franciscus ista verba frequenter fratribus quis: "Non fui latro de eleemosynis acquirendo eas vel utendo eis ultra necessitatem.

2 Semper minus accepi quam me contingeret, ne alii pauperes defraudarentur portione sua, quia contrarium facere furtum esset".

Qualiter Christus dixit ei quod nolebat fratres habere aliquid in communi nec in speciali. Caput 13.

1 Cum fratres ministri suaderent ei ut aliquid concederet fratribus, saltem in communi, ita quod tanta multitudo haberet ad quod recurreret, beatus Franciscus in oratione vocavit Christum et consuluit eum super hoc.

2 Qui statim respondit ei, dicens: "Ego auferam omnia in speciali et in communi (cfr. Act 2,44; 4,32); huic enim familiae semper ero paratus providere quantumcumque crescat, et semper eam fovebo quamdiu sperabit in me (cfr. Ps 21,5)".

De exsecratione pecuniae et qualiter punivit fratrem qui tetigit pecuniam. Caput 14.

1 Verus amicus et imitator Christi Franciscus omnia quae mundi sunt (cfr. 1Cor 7,33) perfecte despiciens, super omnia exsecrabatur pecuniam; et ad fugiendam ipsam tanquam diabolum fratres suos semper verbo et exemplo induxit.

2 Haec enim ab ipso sollertia data erat fratribus ut stercus et pecuniam uno amoris pretio ponderarent.

3 Accidit ergo die quadam (cfr. Gen 39,11) ut saecularis quidam ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula oraturus intraret, et oblationis causa pecuniam poneret juxta crucem; quam, illo recedente, frater quidam, simpliciter manu contingens, projecit eam in fenestram.

4 Cum autem dictum fuisset hoc beato Francisco, frater ille deprehensum se videns, statim recurrit ad veniam; et, humo prostratus se obtulit ad verbera.

5 Arguit eum sanctus et de pecunia tacta durissime increpavit, jussitque eum ore proprio levare pecuniam de fenestra et extra sepem loci portare, et ponere eam ore proprio super stercus asini.

6 Dum autem frater ille gratanter impleret jussum repleti sunt omnes videntes et audientes timore maximo, et ex tunc magis comtempserunt pecuniam stercori asini comparatam, atque novis exemplis quotidie animabantur ad ipsam penitus contemnendam.

De vitanda mollitie et multitudine tunicarum et habenda patientia in necessitatibus. Caput 15.

1 Indutus homo iste virtute ex alto (cfr. Luc 24,49) plus interius igne calescebat divino quam exterius corporeo tegumento. Exsecrabatur vestitos triplicibus et qui praeter necessitatem mollibus vestibus utebantur in ordine.

2 Necessitatem vero quam non ratio sed voluptas ostentat, signum exstincti spiritus (cfr. 1The 5,19) asserebat: "Spiritu, inquit, tepido et paulatim a gratia frigescente, necesse est carnem et sanguinem (cfr. Gal 1,16; Mat 16,17) quae sua sunt quaerere (cfr Phip 2,21)".

3 Et dicebat: "Quid enim restat, quando anima caret spiritualibus deliciis, nisi ut caro convertatur ad suas? Et tunc animalis appetitus necessitatis articulum palliat, tunc sensus carnis conscientiam format.

4 Si adest fratri meo vera necessitas et statim satisfacere properat, quid mercedis accipiet (cfr. Gen 29,15)? Accidit enim occasio meriti sed displicuisse sibi studiose probavit. Ipsas namque indigentias non patienter ferre nihil alind est nisi Aegyptum repetere".

5 Denique nulla occasione volebat fratres habere plures quam duas tunicas, quas tamen concedebat consutis petiis suffultari.

6 Exquisitos pannos horrendos esse dicebat, et acerrime mordebat contrarium facientes; atque ut suo exemplo tales confunderet, semper super tunicam suam saccum asperum consuebat (cfr. Iob 16,16); unde etiam in morte jussit exsequialem tunicam operiri sacco.

7 Fratribus autem quos urgebat infirmitas vel alia necessitas indulgebat aliam tunicam mollem subtus ad carnem, ita tamen quod foris in habitu semper asperitas et vilitas servaretur.

3 Dicebat enim cum dolore maximo: "Adhuc tantum laxabitur rigor et dominabitur tepor quod filii pauperis patris non verebuntur portare etiam scarleticos pannos solo colore mutato".

Quod nolebat satisfacere suo corpori de iis quibus putabat alios fratres indigere. Caput 16.

1 Cum maneret beatus Franciscus apud eremitorium Sancti Eleutherii de contra Reate, propter magnum frigus repetiavit tunicam suam et tunicam socii sui interius quibusdam petiis,

2 quia non portabat nisi unam tunicam, scilicet habitualem; ita quod corpus ejus inde coepit aliquantulum consolari.

3 Et parum post, cum reverteretur ab oratione, cum magna laetitia dixit socio suo: "Me oportet esse formam et exemplum omnium fratrum,

4 et ideo, licet corpori meo sit necesse habere tunicam repetiatam, tamen considerare me oportet alios fratres meos, quibus istud idem necesse est, et ipsi forsitan non habent nec habere possunt.

5 Unde in hoc me oportet condescendere eis ut ego patiar easdem necessitates quas et ipsi patiuntur, ut hoc videntes in me, magis patienter valeant sustinere".

6 Quot enim et quantas necessitates suo corpori denegaverit, ut fratribus daret bonum exemplum, et ipsi magis patienter suas indigentias tolerarent, nos qui cum eo fuimus (cfr. 2Pet 1,18) non possumus verbis vel litteris explicare.

7 Nam postquam fratres coeperunt multiplicari, in hoc summum et praecipuum studium habuit ut magis operibus quam verbis fratres doceret quid deberent agere vel vitare.

Quod verecundabatur videre aliquem pauperiorem se. Caput 17.

1 Cum semel obviasset cuidam pauperculo homini, considerans ejus paupertatem, dixit socio suo: "Magnam verecundiam intulit nobis paupertas istius et multum reprehendit paupertatem nostram;

2 nam maxima verecundia est mihi cum invenio aliquem pauperiorem me, cum sanctam paupertatem elegerim pro mea domina et pro meis deliciis et divitiis spiritualibus et corporalibus,

3 et vox ista insonuerit toti mundo, scilicet quod professus sum paupertatem coram Deo et hominibus".

Qualiter induxit et docuit primos fratres ut irent pro eleemosyna quia verecundabantur. Caput 18.

1 Cum coepisset beatus Franciscus habere fratres, tantum laetabatur de conversione illorum et quod Dominus dederat ei societatem bonam, atque in tantum diligebat et venerabatur eos quod non dicebat eis ut irent pro eleemosynis;

2 maxime quia videbatur ei quod verecundabantur ire: unde, parcens illorum verecundiae, quotidie solus ibat pro eleemosyna.

3 Cumque nimis fatigaretur ex hoc, maxime quia fuerat homo delicatus in saeculo et debilis secundum naturam, atque prae nimia abstinentia et afflictione adhuc erat magis debilitatus,

4 consideransque quod tantum laborem solus portare non poterat et quod ipsi ad hoc idem erant vocati, licet verecundarentur hoc facere, quia etiam hoc nondum plene cognoscebant, nec erant ita discreti quod dicerent: Nos etiam volumus ire pro eleemosyna;

5 dixit eis: "Carissimi fratres et filioli mei, nolite verecundari ire pro eleemosyna quia Dominus pro nobis se fecit (cfr. 2Cor 8,9) pauperem in hoc mundo, cujus exemplo elegimus viam verissimae paupertatis.

6 Haec est enim hereditas nostra quam acquisivit et reliquit nobis Dominus Jesus Christus et omnibus qui suo exemplo volunt vivere in sanctissima paupertate.

7 In veritate dico vobis quod multi ex nobilioribus et sapientioribus hujus saeculi venient ad istam congregationem, et pro magno honore et gratia habebunt ire pro eleemosyna.

8 Ite ergo confidenter et animo gaudenti pro eleemosyna cum benedictione Dei; et magis libere et gaudenter ire debetis pro eleemosyna quam ille qui de una nummata afferret centum denarios;

9 quoniam offeretis illis amorem Dei a quibus petetis eleemosynam, dicentes: Amore Domini Dei facite nobis eleemosynam, cujus comparatione nihil est caelum et terra".

10 Quia vero pauci adhuc erant fratres, non poterat illos binos mittere, sed unumquemque separatim misit (cfr. Luc 10,1) per illa castella et villas.

11 Et factum est, cum redirent cum eleemosynis quas invenerant, unusquisque ostendebat beato Francisco eleemosynas suas, quas acquisiverat. Et dicebat unus alteri: "Ego majorem eleemosynam acquisivi quem tu".

12 Et ex hoc gavisus est beatus Franciscus cernens eos ita hilares et jucundos; et ex tunc quilibet libentius petebat licentiam eundi pro eleemosyna.

Quod nolebat fratres esse providos et sollicitos de crastino. Caput l9.

1 Eodem tempore cum esset beatus Franciscus cum fratribus suis quos tunc habebat, in tanta puritate vivebat cum eis ut sanctum evangelium in omnibus et per omnia ad litteram observarent,

2 ab illa scilicet die qua revelavit ei Dominus ut ipse et fratres ejus viverent secundum formam sancti evangelii.

3 Unde prohibuit fratri qui faciebat coquinam fratribus ne poneret legumina de sero in aqua calida, quando debebat ea dare fratribus ad manducandum die sequenti, sicut consuetum est:

4 ut observarent illud verbum sancti evangelii: Nolite solliciti esse de crastino (cfr. Mat 6,34).

5 Et ita frater ille differebat ponere ea ad mollificandum post matutinum, quando jam inchoatus erat ipse dies in quo debebant manducari.

6 Propter quod per longum tempus multi fratres in pluribus locis hoc observaverunt, nolentes plures eleemosynas acquirere vel recipere quam essent eis necessariae per unum diem, maxime in civitatibus.

Qualiter reprehendit fratres verbo et exemplo qui paraverant mensam sumptuose in die nativitatis Domini propter ministrum qui aderat. Caput 20.

1 Cum quidam minister fratrum venisset ad beatum Franciscum causa celebrandi festum nativitatis Domini cum eo in loco fratrum de Reate,

2 fratres, occasione ministri et festi, paraverunt mensas aliqualiter honorifice et curiose ipso die nativitatis, superponentes tobaleas pulchras et albas et vasa vitrea.

3 Descendens autem beatus Franciscus de cella ad comedendum vidit mensas in alto positas et ita curiose paratas.

4 Tunc statim ivit secreto, et tulit capellum et baculum cujusdam pauperis qui illuc venerat ipso die, et advocans unum de sociis suis submissa voce, exivit foras ostium loci, ignorantibus fratribus de domo.

5 Socius autem remansit intus juxta ostium; fratres vero interim intraverunt ad mensam, nam beatus Franciscus ordinaverat ut fratres non exspectarent eum quando non veniebat statim hora comestionis.

6 Cumque stetisset aliquantulum foras, pulsavit ostium, et socius ejus statim aperuit ei; et veniens, cum capello post dorsum et baculo in manibus, ivit ad ostium domus in qua fratres comedebant, sicut peregrinus et pauper, et clamavit dicens: "Amore Domini Dei facite eleemosynam isti pauperi peregrino et infirmo!".

7 Minister autem et alii fratres statim cognoverunt eum. Et respondit illi minister: "Frater, nos etiam pauperes sumus, et cum simus multi, necessariae sunt nobis eleemosynae quas habemus;

8 sed amore illius Domini quem nominasti intres domum, et dabimus tibi de eleemosynis quas Dominus dedit nobis".

9 Et cum intrasset et staret ante mensam fratrum, minister dedit ei scutellam in que comedebat et de pane similiter. Et accipiens, humiliter sedit in terra, juxta ignem, coram fratribus sedentibus ad mensam.

10 Et suspirans, dixit ad fratres: "Cum viderem mensam honorifice et curiose paratam, consideravi quod non erat mensa Pauperum religiosorum qui quotidie vadunt ostiatim pro eleemosyna;

11 nobis enim, carissimi, magis convenit sequi exemplum humilitatis et paupertatis Christi quam aliis religiosis, quia ad hoc vocati sumus et professi sumus coram Deo et hominibus.

12 Unde modo videtur mihi quod sedeam sicut frater Minor: nam festivitates Domini et aliorum sanctorum magis honorantur cum inopia et paupertate, per quam ipsi sancti lucrati sunt caelum, quam cum curiositate et superfluitate, per quam anima elongatur a caelo".

13 Ex hoc autem verecundati sunt fratres, considerantes quod ipse puram veritatem dicebat. Et quidam ex eis coeperunt fortiter lacrimari, attendentes quomodo sedebat in terra, et quod ita sancte et honeste voluit eos corrigere et docere.

14 Admonebat enim fratres ut ita humiles et honestas mensas haberent quod inde saeculares possent aedificari, et si aliquis pauper superveniret vel invitaretur a fratribus, posset sedere aequaliter juxta eos, et non pauper in terra et fratres in alto.

Qualiter dominus Ostiensis ploravit et aedificatus foitide paupertate fratrum tempore capituli. Caput 21.

1 Dominus Ostiensis, qui fuit postea papa Gregorius, cum venisset ad capitulum fratrum apud Sanctam Mariam de Portiuncula, intravit domum ut videret dormitorium fratrum, cum multis militibus et clericis.

2 Et videns quod fratres jacebant in terra, et nihil habebant subtus, nisi modicum de palea et quasdam cultras pauperculas et fractas quasi totas et cervicalia nulla, coepit fortiter lacrimari coram omnibus,

3 dicens: "Ecce hic dormiunt fratres! Nos vero miseri tot superfluitatibus utimur! Quid ergo erit de nobis (cfr. Mat 19,27) ?"

4 Unde ipse et omnes alii fuerunt valde aedificati. Mensam etiam nullam vidit ibi, quia fratres comedebant in terra; nam quamdiu vixit beatus Franciscus omnes fratres semper comedebant in terra in loco illo.

Qualiter milites invenerunt necessaria petendo eleemosyna ostiatim, juxta consilium beati Francisci. Caput 22.

1 Cum beatus Franciscus esset in loco Bagnareae, super civitatem Nucerii, coeperunt pedes ejus fortius intumescere ex infirmitate hydropisis, et graviter infirmatus est ibi.

2 Quod cum audissent homines de Assisio, venerunt festinanter quidam milites ad locum illum ut ducerent ipsum Assisium, timentes ne ibi moreretur, et alii haberent sanctissimum corpus ejus.

3 Dum autem ducerent eum, requieverunt in quodam castro de comitatu Assisii, ut ibi pranderent; et beatus Franciscus quievit in domo cujusdam pauperis hominis qui libenter et laetanter suscepit eum.

4 Milites vero iverunt per castrum ut emerent sibi necessaria et non invenerunt. Et reversi sunt ad beatum Franciscum, dicentes ei quasi solatiando: "Oportet, fratres, ut detis nobis de eleemosynis vestris, quia nihil habere possumus ad emendum!".

5 Et ait illis beatus Franciscus cum magno fervore spiritus: "Ideo non invenistis quia confiditis in vestris muscis (id est in denariis), et non in Deo (cfr. Mat 27,43)!

6 Sed revertimini ad domos per quas ivistis quaerendo ad emendum; et deposita verecundia quaeratis ibidem eleemosynas amore Domini Dei: et Spiritu sancto inspirati dabunt vobis abundanter".

7 Iverunt ergo et petierunt eleemosynas, sicut dixit eis beatus Franciscus; et cum magna laetitia et abundantia dederunt eis de rebus quas habebant illi a quibus eleemosynas postulabant.

8 Et cognoscentes hoc eis accidisse miraculose, cum magno gaudio ad beatum Franciscum laudantes Dominum sunt reversi (cfr. Luc 24,52-53; Act 1,12).

9 Sic itaque beatus Franciscus pro magna nobilitate et dignitate habebat, secundum Deum et secundum mundum petere eleemosynas amore Domini Dei;

10 quia omnia quae Pater caelestis pro utilitate hominis creavit, propter amorem dilecti Filii sui dignis et indignis post peccatum gratis pro eleemosyna sunt concessa.

11 Dicebat enim quod libentius et jucundius debet petere servus Dei eleemosynas amore Domini Dei quam ille qui pro sua largitate et curialitate iret dicendo.

12 "Quicumque dabit mihi talem nummatam valentem unum solum denarium, dabo sibi mille marcas auri: nam servus Dei, petendo eleemosynam offert amorem Dei illis a quibus petit, in cujus comparatione omnia quae sunt in caelo et in terra nihil sunt".

13 Unde antequam fratres essent multiplicati, et etiam postquam multiplicati fuerunt, cum iret per mundum praedicando et invitaretur ab aliquo, quantumcumque nobili et divite, ut comederet et hospitaretur apud eum;

14 semper, hora comestionis, ibat pro eleemosyna, priusquam iret ad domum illius, propter bonum exemplum fratrum et dignitatem dominae paupertatis.

15 Et multoties dicebat ei qui invitaverat ipsum: "Ego nolo dimittere dignitatem meam regalem et hereditatem ac professionem meam et fratrum meorum (videlicet ire pro eleemosyna ostiatim)".

16 Et aliquando ibat cum eo ipse qui invitaverat eum, et eleemosynas quas acquirebat beatus Franciscus ille accipiebat, et propter ejus devotionem pro reliquiis reponebat.

17 Qui scripsit haec, vidit hoc multoties et testimontum perhibet de iis (cfr. Ioa 21,24)

Qualiter ivit pro eleemosyna priusquam intraret ad mensam car-dinalis. Caput 23.

1 Quodam tempore cum beatus Franciscus visitasset dominum Ostiensem, qui postea fuit papa Gregorius, in hora comestionis, quasi furtive, ivit pro eleemosynis ostiatim; et cum reversus fuisset, jam intraverat ad mensam dominus Ostiensis cum multis militibus et nobilibus.

2 Accedens autem beatus Franciscus, posuit super mensam coram cardinali illas eleemosynas quas invenerat, et intravit ad mensam juxta ipsum, quia volebat quod semper beatus Franciscus sederet ad mensam juxta eum.

3 Et verecundatus fuit inde aliquantulum cardinalis, eo quod iverat pro eleemosynis et posuerat eas super mensam, sed nihil dixit ei tunc propter recumbentes.

4 Cumque comedisset aliquantulum, beatus Franciscus accepit de suis eleemosynis et cuilibet militi et capellanis domini cardinalis misit parum ex parte Domini Dei.

5 Qui omnes cum magna reverentia et devotione accipiebant, extrahentes sibi caputia et infulas; et alii comedebant, et alii reponebant propter ejus devotionem.

6 Ex hoc autem gavisus est valde dominus Ostiensis, propter illorum devotionem, maxime quia illae eleemosynae non erant de pane frumenti.

7 Post comestionem vero intravit cameram suam, ducens secum beatum Franciscum. Et elevans brachia sua amplexatus est beatum Franciscum cum nimio gaudio et exsultatione, dicens ei:

"8 Quare, frater mi, simplizone, fecisti hodie mihi verecundiam, ut veniens ad domum meam, quae est domus fratrum tuorum, ires pro eleemosynis?".

9 Respondit ei beatus Franciscus: "Immo, domine, exhibui vobis maximum honorem, quoniam cum subditus facit officium suum et implet obedientiam domini sui, facit honorem domino suo".

10 Et ait: "Me oportet esse formam et exemplum pauperum vestrorum, maxime quia scio quod in hac religione fratrum sunt et erunt fratres, Minores nomine et opere, qui, propter amorem Domini Dei et sancti Spiritus unctionem quae docebit eos de omnibus (cfr. 1Ioa 2,27), humiliabuntur ad omnem humilitatem et subjectionem et servitium fratrum suorum;

11 sunt etiam et erunt de illis qui, aut verecundia detenti, aut propter malum usum, dedignantur et dedignabuntur se humiliare et inclinare ad eundum pro eleemosynis, et facere alia opera servilia,

12 propter quod oportet me opere docere eos qui sunt et erunt in religione, ut in hoc saeculo et in futuro sint inexcusabiles (cfr. Rom 1,20) coram Deo.

13 Existens ergo apud vos, qui estis dominus et apostolicus noster, et apud altos magnates et divites hujus saeculi, qui propter amorem Domini Dei, cum multa devotione non solum me recipitis in domos vestras, sed etiam ad hoc me compellitis, nolo verecundari ire pro eleemosynis.

14 Immo volo hoc habere et tenere secundum Deum pro maxima nobilitate et dignitate regali atque honore illius qui

15 Cum esset Dominus omnium

Pro nobis fieri voluit servus omnium.

Et cum esses dives (cfr. 2Cor 8,9) et gloriosus in majestate sua

Venit pauper et despectus in humilitate nostra.

16 Unde volo quod sciant fratres qui sunt et erunt quod pro majori consolatione animae et corporis habeo quando sedeo ad mensam pauperculam fratrum,

17 et video coram me pauperculas eleemosynas quae acquiruntur ostiatim amore Domini Dei, quam cum sedeo ad mensam vestram et aliorum dominorum praeparatam diversis ferculis abundanter.

18 Panis enim eleemosynae est panis sanctus, quem sanctificat laus et amor Dei, quoniam cum frater vadit pro eleemosyna prius debet dicere: Laudatus et benedictus sit Dominus Deus (cfr. Ps 112,1.2: Luc 24,53)! Postea debet dicere: Facite nobis eleemosynam amore Domini Dei".

19 Et de hujusmodi collatione verborum beati Francisci cardinalis fuit valde aedificatus, et ait illi: "Fili mi, quod bonum est in oculis tuis facias (cfr. 1Re 14,36), quoniam Dominus tecum est (cfr. 2Re 7,3; Luc 1,28), et tu cum ipso".

20 Nam voluntas beati Francisci fuit, sicut et multoties dixit, quod frater non deberet diu stare quin iret pro eleemosyna, propter meritum magnum et ne verecundaretur postea ire.

21 Immo quanto frater fuerat nobilior et major in saeculo, tanto magis laetabatur et aedificabatur de eo quando ibat pro eleemosyna, et faciebat alia servilia opera quae tunc faciebant fratres.

De fratre qui nec orabat, nec laborabat et bene comedebat. Caput 24.

1 In primordio religionis, cum fratres manerent apud Rigum Tortum, prope Assisium, erat inter eos quidam frater qui parum orabat et non laborabat, et pro eleemosyna ire nolebat, et bene comedebat.

2 Considerans haec beatus Franciscus cognovit per Spiritum sanc-tum quod erat carnalis homo, et ait illi: "Vade viam tuam, frater musca, quoniam vis comedere laborem fratrum tuorum, et esse otiosus in opere Dei,

3 sicut apis otiosus et sterilis qui non lucratur, et non laborat, et comedis laborem et lucrum bonarum apum".

4 Et sic ille ivit viam suam, et quia carnalis erat, non petiit misericordiam nec invenit.

Qualiter exivit cum fervore ad quemdam pauperem qui ibat cum eleemosynis laudando Deum. Caput 25.

1 Alio quoque tempore, existente beato Francisco apud Sanctam Mariam de Portiuncula, quidam pauper spiritualis valde veniebat per stratam, revertens de Assisio cum eleemosyna, et ibat alta voce laudando Deum cum magna jocunditate.

2 Cum autem appropinquasset ecclesiae Sanctae Mariae, audivit eum beatus Franciscus; qui statim cum maximo fervore et gaudio exivit ad eum, occurrens sibi in via; et cum magna laetitia osculans humerum ejus, ubi apportabat peram cum eleemosyna, accepit peram de humero ejus, et imposuit eam humero suo,

3 et sic apportavit ipsam in domum fratrum, et coram fratribus dixit: "Sic volo quod frater meus vadat et revertatur cum eleemosyna laetus et gaudens et laudans Deum".

Quod revelatum fuit sibi a Domino ut vocarentur fratres Minores et quod annuntiarent pacem et salutem. Caput 26.

1 Quadam vice dixit beatus Franciscus: "Religio et vita fratrum Minorum est quidam pusillus grex (cfr. Luc 121,32) quem filius Dei in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) postulavit patri suo caelesti, dicens:

"2 Pater, vellem quod faceres et dares mihi unum novum et humilem populum in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18), qui esset dissimilis in humilitate et paupertate ab omnibus aliis qui praecesserunt, et esset contentus habere me solum".

3 Et ait pater dilecto filio suo: "Fili mi, factum est quod postulasti".

4 Unde dicebat beatus Franciscus quod ideo Dominus voluit et revelavit ei ut vocarentur fratres Minores, quia iste est populus pauper et humilis quem filius Dei postulavit patri suo,

5 de quo populo ipsemet filius Dei dicit in evangelio: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum (Luc 112,32).

6 Et iterum: Quod uni ex minoribus iis fratribus meis fecistis, mihi fecistis (cfr. Mat 25,40). Et licet de omnibus pauperibus spiritualibus Dominus hoc intellexerat, praecipue tamen praedixit religionem fratrum Minorum in Ecclesia sua esse venturam.

7 Unde, sicut revelatum fuit beato Francisco ut deberet vocari religio fratrum Minorum, sic fecit scribi in prima regula quam portavit coram domino papa Innocentio III, qui eam approbavit et concessit, et postea in consistorio omnibus annuntiavit.

8 Similiter et salutationem quam fratres debebant dicere, Dominus ei revelavit, sicut fecit scribi in testamento, dicens: "Dominus mihi revelavit ut deberem dicere pro salutatione: Dominus det tibi pacem (cfr. Num 6,26; 2The 3,16)".

9 Unde, in principio religionis, dum iret cum quodam fratre qui fuit unus ex duodecim primis, ille frater salutabat viros et mulieres per viam et eos qui erant in agris, dicens: "Dominus det vobis pacem".

10 Et quia homines non audierant adhuc fieri ab aliquibus religiosis talem salutationem, inde plurimum mirabantur. Immo aliqui quasi cum indignatione, dicebant eis: "Quid sibi vult ista talis salutatio (cfr. Luc 1,29) vestra?".

11 Ita quod frater ille coepit ex hoc verecundari; unde dixit beato Francisco: "Dimitte me dicere aliam salutationem".

12Et ait illi beatus Franciscus: "Dimitte illos dicere, quia non percipiunt quae Dei sunt (cfr. 1Cor 2,14). Sed et noli inde verecundari quoniam adhuc nobiles et principes hujus mundi de hac salutatione tibi et aliis fratribus reverentiam exhibebunt.

13 Non enim est magnum si Dominus voluit habere unum novum et parvum populum ab omnibus qui praecesserunt singularem et dissimilem in vita et verbis, qui esset contentus habere ipsum solum altissimum et gloriosum".

CAPITULUM II (III) - DE CARITATE ET COMPASSIONE ET CONDESCENSIONE AD PROXIMUM.

Et primo qualiter condescendit fratri qui moriebatur fame comedendo cum ipso, admonens fratres ut discrete paenitentiam agerent. Caput 27.

1 Quodam tempore, cum beatus Franciscus coepisset habere fratres, et maneret cum eis apud Rigum Tortum, prope Assisium,

2 accidit ut quadam nocte, quiescentibus omnibus fratribus, circa medium noctis, exclamaret unus ex fratribus, dicens: "Morior! morior!". Stupefacti autem et territi fratres evigilaverunt omnes.

3 Et exsurgens beatus Franciscus, dixit: "Surgite, fratres, et accendite lumen!". Et, accenso lumine, dixit: "Quis est ille qui dixit morior?".

4 Respondit ille frater: "Ego sum". — Et ait illi: "Quid habes, frater? Quomodo moreris?". — At ille ait: "Morior fame!".

5 Tunc beatus Franciscus statim fecit apponi mensam, et sicut homo plenus caritate et discretione, comedit cum eo ne verecundaretur comedere solus; et de voluntate ipsius omnes etiam alii fratres pariter comederunt.

6 Nam ille frater et omnes alii noviter erant conversi ad Dominum et ultra modum sua corpora affligebant.

7 Et post comestionem dixit beatus Franciscus ceteris fratribus: "Fratres mei, ita dico vobis quod unusquisque consideret naturam suam, quia licet aliquis vestrum sustentari valeat pauciori cibo quam alter, nolo tamen quod ille qui indiget majori cibo nitatur imitari illum in hoc,

8 sed naturam suam considerans tribuat corpori suo necessitatem suam, ut sufficiat servire spiritui. Sicut enim a superfluitate comestionis quae obest corpori et animae tenemur nobis cavere, ita etiam a nimia abstinentia, immo magis, quoniam Dominus misericordiam vult et non sacrificium (cfr. Os 6,6; Mat 9,13; 12,7).

3 Et ait: Carissimi fratres, hoc quod feci, videlicet quod propter caritatem fratris mei comedimus pariter cum eo, ne verecundaretur solus comedere, magna necessitas et caritas facere me coegit, sed dico vobis quod de cetero nolo ita facere, quia non esset religiosum, nec honestum:

10 sed volo et praecipio vobis ut quilibet secundum nostram paupertatem suo corpori satisfaciat, sicut ei necesse fuerit". `

11 Nam primi fratres, et alli qui venerunt post ipsos usque ad magnum tempus, affligebant corpora sua ultra modum cum abstinentia cibi et potus, vigiliis, frigore, asperitate indumenti et labore (cfr. 2Cor 11,27) manuum suarum; portabant subtus ad carnem circulos ferreos et loricas et fortissima cilicia;

12 propter quod sanctus pater, considerans quod hac occasione fratres poterant infirmari, et aliqui jam in parvo tempore erant infirmati, prohibuit in quodam capituIo ut nullus frater portaret subtus ad carnem nisi tunicam.

13 Nos vero qui cum eo fuimus (cfr. 2Pet 1,18) testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24) de ipso quod licet toto tempore vitae suae circa fratres esset discretus et temperatus, ita tamen quod ipsi fratres in cibis et aliis rebus nullo tempore deviarent a modo paupertatis et honestatis nostrae religionis,

14 ipse pater sanctissimus nihilominus, a principio suae conversionis usque ad finem vitae suae, corpori suo fuit austerus, quamvis naturaliter esset debilis et in saeculo non posset vivere nisi delicate.

15 Unde, quodam tempore, considerans quod fratres jam excedebant modum paupertatis et honestatis in cibis et in omnibus rebus, in quadam sua praedicatione, quam fecit aliquibus fratribus in persona omnium fratrum, dixit:

16 "Non putant fratres quod corpori meo necessaria esset pietantia; sed, quia oportet me esse formam et exemplum omnium fratrum, volo uti et esse contentus paucis et pauperculis cibis, et omnibus rebus aliis uti secundum paupertatem, atque sumptuosa et delicata penitus abhorrere".

Qualiter condescendit fratri infirmo comedendo uvas cum eo. Caput 28.

1 Alio tempore, dum esset beatus Franciscus apud eumdem locum, quidam frater spiritualis et antiquus in religione erat ibi infirmus et debilis valde.

2 Quem considerans beatus Franciscus pietate motus est super eum (cfr. Luc 7,13); sed — quia tunc fratres, sani et infirmi, cum magna hilaritate utebantur paupertate pro abundantia, et in suis infirmitatibus non utebantur medicinis, nec etiam requirebant, sed potius quae erant contraria corpori libentius assumebant —

3 dixit intra se beatus Franciscus: "Si iste frater summo mane manducaret de uvis maturis, credo quod prodesset ei".

4 Et sicut cogitavit, ita fecit. Surrexit enim quadam die summo mane, et vocavit illum fratrem secreto, et duxit eum in vineam quamdam quae erat juxta locum.

5 Et elegit unam vitem in qua erant bonae uvae ad manducandum, et sedens juxta vitem (cfr. Mic 4,4) cum illo fratre, coepit comedere de uvis, ne ipse frater verecundaretur comedere solus.

6 Et manducantibus illis liberatus est frater ille, et Dominum pariter laudaverunt.

7 Unde ipse frater toto tempore vitae suae recordatus est illius misericordiae et pietatis quam ostendit et fecit ei pater sanctissimus, atque cum magna devotione et lacrimarum effusione hoc inter fratres saepius referebat.

Qualiter nudavit se et socium ut vestiret pauperculam vetulam. Caput 29.

1 Apud CeIanum, tempore hiemali, cum beatus Franciscus haberet pannum plicatum in modum mantelli, quem sìbi accommodaverat quidam amicus fratrum, occurrit ei quaedam vetula, petens eleemosynam (cfr. Act 3,2).

2 Qui statim pannum solvit a collo, et licet esset alienus dedit pauperi vetulae, dicens: "Vade, et fac tibi tunicam, quia satis indiges".

3 Arrisit vetula et stupefacta, nescio timore an gaudio, pannum de manibus ejus sumpsit, et ne mora periculum repetitionis traheret, cucurrit velocius, et pannum cum forficibus incidit.

4 Cum autem invenisset pannum non sufficere sibi pro tunica, ad primam benignitatem sancti patris recurrit, indicans ei pannum pro tunica nimis modicum exstitisse.

5 Vertit sanctus oculos ad socium, qui tantumdem pannum portabat ad dorsum, et ait illi: "Audis quid haec paupercula dicit? Amore Dei sustineamus algorem, et da isti pauperculae illum pannum, ut ejus tunica compleatur".

6 Et statim, sicut dederat ipse, dedit et socius. Sicque uterque nudus remanet ut paupercula vestiatur.

Quod reputabat furtum non dare mantellum magis egenti. Caput 30.

1 Cum semel reverteretur de Senis, pauperem quemdam obvium habuit, et ait socio: "Oportet ut reddamus mantellum pauperculo cujus est; mutuo enim ipsum accepimus (cfr. Luc 6,34), donec pauperiorem nobis inveniremus".

2 Socius autem, considerans pii patris necessitatem, pertinaciter obsistebat ne provideret alteri, se neglecto.

3 Cui dixit sanctus: "Ego nolo esse fur (cfr. Ioa 12,6), nam pro furto nobis imputaretur si non daremus ipsum magis egenti". Sicque pater pius mantellum pauperi condonavit.

Qualiter dedit pauperi mantellum novum cum pacto. Caput 31.

1 Apud Cellam de Cortona portabat beatus Franciscus novum mantellum, quem pro ipso fratres acquisiverant studiose. Venit pauper ad locum, plorans uxorem mortuam et familiam pauperculam derelictam (cfr. Ps 10,4).

2 Cui sanctus compatiens, ait: "Hunc mantellum do tibi tali pacto ut nulli reddas ipsum, nisi bene emat et solvas tibi".

3 Quod audientes fratres cucurrerunt ad pauperem, ut mantellum auferrent eidem.

4 Sed pauper, in vultu sancti patris audaciam sumens (cfr. 2Par 17,6), ipsum junctis manibus ut proprium defendebat. Finaliter fratres redimerunt mantellum, procurantes pauperi pretium debitum exhiberi.

Qualiter quidam pauper virtute eleemosynae beati Erancisci remisit injurias et odium domino suo. Caput 32.

1 Apud Collem, comitatus Perusii, beatus Franciscus reperit quemdam pauperem quem prius noverat in saeculo; dixitque ad eum: "Frater, qualiter te habes?".

2 At ille, irato animo coepit contra dominum suum maledicta proferre, dicens: "Gratia domini mei, cui Dominus maledicat (cfr. Gen 5,29), non possum me habere nisi male (cfr. Mat 4,24), eo quod abstulit mihi omnia mea!".

3 Videns autem beatus Franciscus ipsum in odio mortali persistere, miseratus animam ejus, ait illi: "Frater, indulgeas domino tuo, amore Dei, ut liberes animam tuam (cfr. Est 4,13), et possibile est quod ipse tibi ablata restituat (cfr. Ex 22,12); alioquin, et res tuas perdidisti, et animam tuam perdes (cfr. Luc 9,24)".

4 Et ille dixit: "Non possum penitus indulgere nisi prius ea quae abstulit reddat mihi". — Tunc beatus Franciscus dixit ei: "Ecce do tibi hunc mantellum, et precor te ut indulgeas domino tuo, amore Domini Dei".

5 Et statim dulcoratum est cor ejus, ac beneficio provocatus remisit injurias domino suo.

Qualiter misit mantellum mulieri pauperculae quae patiebatur in oculis sicut ipse. Caput 33.

1 Quaedam mulier paupercula de Machilone venit Reate, propter infirmitatem oculorum; cum autem venisset medicus ad beatum Franciscum, dixit ei: "Frater, quaedam mulier, infirma oculis, venit ad me; quae tantum est pauper quod oportet me dare sibi expensas".

2 Quo audito, statim pietate motus est super eam (cfr. Luc 7,13), et advocans unum de fratribus qui erat ejus guardianus, dixit ei: "Frater guardiane, oportet nos reddere alienum".

3 Qui ait: "Quid est istud alienum, frater?". — At ille dixit: "Istum mantellum, quem accepimus mutuo (cfr. Luc 6,34) ab illa muliere paupercula et infirma, oportet nos reddere sibi". — Et ait illi guardianus ejus: "Frater, quod tibi melius videtur hoc facias".

4 Tunc beatus Franciscus cum hilaritate vocavit quemdam spiritualem hominem familiarem sibi, et dixit ei: "Tolle hunc mantellum et XII panes cum eo, et vade ad illam mulierem pauperculam infirmam oculis quam tibi ostendet medicus,

5 et dic ei: "Pauper homo cui accommodasti hunc mantellum gratias tibi refert de mutuatione mantelli; tolle quod tuum est (cfr. Mat 20,14)".

6 Ivit ergo ille et dixit mulieri omnia quae dixerat ei beatus Franciscus. Illa vero putans sibi illudi, cum timore et verecundia dixit ei: "Dimitte me in pace (cfr. 1Re 20,13); nescio enim quid dicis (cfr. Mat 26,70)".

7 Ille autem posuit mantellum et XII panes in manibus ejus. Ipsa vero considerans quod in veritate hoc diceret, cum timore et reverentia accepit ea, gaudens et laudans Dominum.

8 Et timens ne sibi auferretur, surrexit nocte occulte, et ad domum suam cum laetitia est reversa. Beatus autem Franciscus jam ordinaverat cum guardiano ut quotidie, dum ibi maneret, daret illi expensas.

9 Unde nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) eo testimonium perhibemus de 9cfr. Ioa 21,24) ipso quod tantae caritatis erat et pietatis infirmis et senis, non solum erga fratres suos sed etiam erga alios pauperes sanos et infirmos,

10 quod necessaria sui corporis quae fratres aliquando cum magna sollicitudine et labore acquirebant, prius nobis blandiens, ne inde turbaremur, cum multa laetitia interiori et exteriori dabat ipsis pauperibus, subtrahendo ea sibi, etiam si ei valde necessaria erant.

11 Et propter hoc generalis minister et guardianus ejus praeceperant ei ut nulli fratri tunicam suam daret sine eorum licentia.

12 Nam fratres propter devotionem aliquando petebant sibi tunicam, et ipse statim dabat eis; aliquando autem dividebat eam, et partem dabat et partem sibi retinebat, quia non portabat nisi unam tunicam.

Qualiter dedit tunicam fratribus petentibus eam amore Dei Caput 34.

1 Unde, quodam tempore, dum iret per quamdam provinciam praedicando, obviaverunt ei duo fratres Francigenae; qui, cum habuissent de ipso magnam consolationem, finaliter petierunt ei tunicam suam, amore Dei.

2 Ipse autem statim ut audivit amore Dei, exuit se tunicam, et dedit eis, manens nudus per aliquam horam.

3 Nam cum sibi allegabatur amore Dei, sive corda, sive tunica, sive aliquid aliud peteretur, nunquam alicui denegabat; immo displicebat sibi valde, et saepe arguebat fratres, cum audiret eos pro qualicumque re amore Dei inutiliter nominare.

4 Dicebat enim: "Tam altissimus et pretiosissimus est amor Dei quod nunquam deberet, nisi raro et in magna necessitate, cum multa reverentia, nominari".

5 Unus autem ex illis fratribus exuit se tunicam suam et dedit ei.

6 Similiter cum dabat tunicam vel partem ejus alicui, sustinebat inde magnam necessitatem et tribulationem, quoniam non poterat tam cito habere vel facere fieri aliam,

7 maxime quia semper volebat habere pauperculam tunicam, de pettis repetiatam, quandoque intus et foris; immo nunquam aut raro volebat portare tunicam de novo panno; sed acquirebat ab aliquo fratre tunicam eius, quam ille portaverat per aliquod tempus.

8 Et etiam quandoque accipiebat ab uno fratre partem tunicae suae et ab alio alteram partem. Interius vero, propter suas multas infirmitates et frigiditates stomachi et splenis, aliquando repetiabat eam de panno novo.

9 Et hunc modum paupertatis in vestimentis suis tenuit et observavit usque ad illum annum quo migravit ad Dominum;

10 nam paucis diebus ante obitum suum, quia erat hydropicus et quasi totus desiccatus, et propter alias plures infirmitates quas habebat, fecerunt ei fratres plures tunicas, ut propter necessitatem die noctuque tunica mutaretur.

Qualiter voluit occulte dare pauperi petiam. Caput 35.

1 Alia vice venit quidam pauper ad locum ubi erat beatus Franciscus, et petiit a fratribus, amore Dei, aliquam petiam panni.

2 Quod audiens, beatus Franciscus dixit cuidam fratri: "Quaeras per domum, si potes invenire aliquam petiam vel pannum, et da illi pauperi". Et circuiens totam domum frater ille dixit se non invenire.

3 Ut autem non reverteretur vacuus pauper (cfr. Sir 29,12) ille, ivit beatus Franciscus, occulte propter guardianum, ne prohiberet ei;

4 et tulit cultellum, et, sedens in loco secreto, coepit tollere quamdam petiam tunicae suae quae erat interius suta, volens dare ipsam illi pauperi occulte.

5 Sed guardianus hoc sentiens, statim ivit ad eum, et prohibuit ut non daret; maxime quia tunc erat magnum frigus et ipse infirmus et frigidus erat valde.

6 Dixit ergo ei beatus Franciscus: "Si vis ut non dem illi petiam istam, oportet omnino ut aliquam petiam facias dari fratri pauperi". Et sic fratres illi dederunt pauperi aliquem pannum de indumentis suis occasione beati Francisci.

7 Cum enim iret per mundum praedicando, sive pedes, sive in asino, postquam coepit infirmari, vel in equo in maxima et strictissima necessitate, quia aliter noluit equitare, et hoc parum ante obitum suum,

8 si aliquis frater accommodabat sibi aliquem mantellum, nolebat illum accipere, nisi tali modo quod posset ipsum dare cuicumque pauperculo obvianti sibi vel venienti ad eum, dummodo spiritus ejus testimonium perhiberet (cfr. Ioa 1,7) ei quod necessarius esset illi.

Qualiter dixit fratri Aegidio, priusquam esset reeeptus, ut daret mantellum suum cuidam pauperi. Caput 36.

1 In primordio religionis cum maneret apud Rivum Tortum cum duobus fratribus quos tantum tunc habebat, ecce quidam, nomine Aegidius, qui fuit tertius frater, venit de saeculo ad ipsum ut reciperet vitam ejus.

2 Cumque sic maneret ibidem per aliquos dies, indutus pannis quos de saeculo apportaverat, accidit quod quidam pauper veniret ad locum illum, petens eleemosynam a beato Francisco.

3 Conversus beatus Franciscus ad illum Aegidium, dixit ei: "Da fratri pauperi mantellum tuum".

4 Qui, statim cum magna laetitia tulit illum de dorso suo et dedit pauperi. Et tunc visum fuit sibi quod statim novam gratiam immisisset Dominus in cor ejus, quia cum hilaritate dederat (cfr. 2Cor 9,7) mantellum pauperi.

5 Sicque receptus a beato Francisco semper usque ad maximam perfectionem virtuose profecit.

De paenitentia quam dedit fratri qui male judicavit quemdam pauperem. Caput 37.

1 Cum beatus Franciscus causa praedicationis ivisset ad quemdam locum fratrum prope Roccam Britii, accidit ut ipsa die qua debebat praedicare, quidam pauper et infirmus veniret ad eum.

2 Cui multum compatiens, coepit dicere socio suo de paupertate et infirmitate ipsius. Et ait illi socius ejus: "Frater, verum est quod iste satis pauper videtur, sed forte in tota provincia non est aliquis voluntate ditior illo".

3 Et statim reprehensus dure a beato Francisco dixit culpam suam. Et ait ei beatus Franciscus: "Vis de hoc facere paenitentiam quam dicam tibi?". — Qui respondit: "Libenter faciam".

4 Et dixit ei: "Vade, et exue te tunica tua, et projice te nudum ad pedes (cfr. Mat 15,30) pauperis, et dicas ei quomodo peccasti in ipso detrahendo sibi, et dic ei ut oret pro te".

5 Ivit ergo ille, et fecit omnia quae dixerat illi beatus Franciscus. Quo facto, surrexit et induit tunicam suam; et reversus est ad beatum Franciscum.

6 Et ait illi beatus Franciscus: "Vis scire quomodo peccasti in illo, immo in Christo? Cum vides pauperem, debes considerare illum in cujus nomine venit, id est Christum, qui nostram paupertatem et infirmitatem assumpsit;

7 nam infirmitas et paupertas istius est quoddam speculum nobis, per quod speculari et considerare debemus cum pietate infirmitatem et paupertatem Domini nostri Jesu Christi quam in suo corpore pertulit pro salute nostra".

De testamento novo quod fecit dari mulieri pauperi matri duorum fratrum. Caput 38.

1 Alio tempore, dum maneret apud Sanctam Mariam de Portiuncula, quaedam mulier vetula et paupercula quae habebat duos filios in religione, venit ad locum, quaerens eleemosynam a beato Francisco.

2 Statim beatus Franciscus dixit fratri Petro Cathanii qui erat tunc generalis minister: "Possumusne habere aliquid quod demus illi matri nostrae?".

3 Dicebat enim matrem alicujus fratris esse matrem suam et omnium fratrum.

4 Respondit ei frater Petrus: "In domo nihil est quod possimus ei dare, quia vellet talem eleemosynam quod inde posset sustentari corpus ejus. In ecclesia autem habemus solummodo unum testamentum novum in quo legimus lectiones ad matutinum".

5 Nam, illo tempore, fratres non habebant breviaria nec multa psalteria.

6 Dixit ergo illi beatus Franciscus: "Da matri nostrae novum testamentum ut vendat illud pro sua necessitate. Credo enim firmiter quod plus placebit Domino et beatae Virgini quam si in ipso legeremus". Et sic dedit illi.

7 Nam illud potest dici et scribi de ipso quod legitur de beato Job: Ab utero matris meae egressa est et crevit mecum miseratio (cfr. Iob 31,18).

8 Unde nobis qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18), non solum ea quae de caritate et pietate ejus circa fratres et alios pauperes ab aliis intelleximus, sed et quae oculis nostris vidimus (cfr. 1Ioa 1,1), longum esses et valde difficile scribere vel narrare.

CAPITULUMIII (IV) - DE PERFECTIONE SANCTAE HUMILITATIS ET OBEDIENTIAE IN SEIPSO ET IN FRATRIBUS SUIS.

Et primo qualiter resignavit officium praelationis et instituit generalem ministrum fratrem Petrum Cathanii. Caput 39.

1 Ad servandam sanctae humilitatis virtutem, paucis annis elapsis post conversionem suam, in quodam capitulo, coram omnibus fratribus, resignavit officium praelationis, dicens:

2 "Amodo sum mortuus vobis; sed ecce frater Petrus Cathanii cui ego et vos omnes obediamus". Et prosternens se in terram, coram ipso, obedientiam et reverentiam promisit eidem.

3 Flebant ergo omnes fratres et dolor nimius altos gemitus extorquebat, cum scilicet videbant se quodam modo orphanos fieri tanto patre.

4 Surgens autem beatus pater, et elevatis oculis in caelum (cfr. Is 51,6) et junctis manibus, dixit: "Domine, recommendo tibi familiam quam mihi hactenus commisisti; et nunc, propter infirmitates quas tu nosti, dulcissime Domine, curam ipsius habere non valens, eam recommendo ministris:

5 qui teneantur in die judicii coram te, Domine, reddere rationem (cfr. Mat 112,36), si quis frater, propter eorum negligentiam vel malum exemplum seu asperam correctionem, perierit".

6 Permansit ergo ex tunc subditus usque ad mortem, humilius se habens in omnibus quem aliquis aliorum.

Qualiter resignavit etiam socios suos nolens habere socium specialem. Caput 40.

1Alio tempore, resignavit cunctos socios suos vicario suo, dicens: "Nolo videri singularis hac praerogativa libertatis ut habeam socium specialem, sed fratres me de loco ad locum associent, sicut Dominus inspiraverit eis".

2 Et adjecit: "Vidi jam unum caecum qui non habebat nisi unum catulum ducem sui itineris, et ego nolo videri melior illo".

3 Haec enim semper fuit gloria sua ut, omnis singularitatis et jactantiae specie relegata, habitaret in eo virtus: Christi (cfr. 2Cor 12,9).

Quod propter malos praelatos renuntiavit officium praelationis. Caput 41.

1 Interrogatus semel a quodam fratre cur fratres sic a sua cura rejecerat et alienis eos tradiderat manibus, quasi ipsi ad eum nullatenus pertinerent, respondit:

2 "Fili mi, ego fratres diligo sicut possum, sed si mea sequerentur vestigia (cfr. 1Pet 2,21), ipsos utique plus amarem, nec me illis redderem alienum.

3 Nam sunt quidam de numero praelatorum qui ad alia trahunt eos, proponentes illis antiquorum exempla, et parum mea monita reputantes, sed quid et qualiter ipsi nunc agant in fine clarius apparebit".

4 Et parum post, cum infirmitate nimia gravaretur, in vehementia spiritus (cfr. Ps 47,8) in lectulo se direxit, et clamans dixit: "Qui sunt isti qui religionem meam et fratres meos de manibus meis rapuerunt (cfr. Ioa 10,28)?

5 Si ad generale capitulum venero, ego eis ostendam qualem habeam voluntatem!".

Quod humiliter acquirebat carnes pro infirmis, et monebat eo esse humiles et patientes. Caput 42.

1 Non verecundabatur beatus Franciscus per loca publica civitatum pro fratre infirmo carnes acquirere. Monebat tamen languidos patienter ferre defectus, et non consurgere in scandalum, quando non erat eis plene per omnia satisfactum.

2 Unde in prima regula fecit scribi sic: Rogo fratres meos infirmos ut in suis infirmitatibus non irascantur vel conturbentur contra Dominum vel contra fratres, nec multum sollicite postulent medicinas, nec nimis desiderent liberare carnem cito morituram quae est animae inimica;

3 sed de omnibus gratias agant (cfr. 1The 5,18) ut quales vult Deus eos esse, tales esse desiderent; quos enim Dominus ad vitam praeordinavit aeternem (cfr. Act 13,48) flagellorum et infirmitatum stimulis erudit sicut ipse ait: "Ego quos amo arguo et castigo" (cfr. Heb 12,6; Apoc 3,19).

De humili responsione beatorum Francisci et Dominici, quando fuerunt simul interrogati utrum vellent fratres suos esse praelatos in ecclesia. Caput 43.

1 In urbe Roma, cum illa duo clara luminaria orbis, videlicet beatus Franciscus et beatus Dominicus, essent simul coram domino Ostiensi, qui postea fuit summus pontifex,

2 atque vicissim eructuarent de Deo melliflua, dixit illis tandem dominus Ostiensis: "In ecclesia primitiva pastores et praelati erant pauperes, et homines caritate non cupiditate ferventes.

3 Cur ergo non facimus de vestris fratribus episcopos et praelatos qui documento et exemplo (cfr. Tit 2,7) omnibus aliis praevalerent?".

4 Fit inter sanctos de respondendo humilis et devota contentio (Luc 22,24), non quidem praecipientibus sed deferentibus sibi invicem, ac se cogentibus ad respondendum.

5 Sed tandem vicit humilitas Francisci ne prius responderet, vicit etiam Dominicus ut prius respondendo humiliter obediret.

6 Respondens ergo, beatus Dominicus dixit: "Domine, gradu bono sublimati sunt fratres mei, si hoc cognoscere volunt, et pro posse meo nunquam permittam ut aliud assequantur speculum dignitatis".

7 Tunc beatus Franciscus, inclinans se coram dicto domino, dixit: "Domine, Minores ideo vocati sunt fratres mei ut majores fieri (cfr. Mat 20,26) non praesumant:

8 docet eorum vocatio ipsos in plano subsistere et humilitatis Christi vestigia imitari, ut per hoc tandem, in respectione sanctorum(cfr. Sap 3,13), plus aliis exaltentur.

9 Si enim vultis ut faciant fructum in Ecclesia Dei (cfr. Phip 3,6), tenete illos et conservate in statu vocationis eorum; atque ipsos, si ad alta conscenderint, ad plana reducite violenter, nec ad praelationem aliquam illos ascendere permittatis".

10 Haec fuerunt sanctorum responsa. Quibus, finitis, de utriusque responsionibus aedificatus valde, dominus Ostiensis immensas gratias Deo egit (cfr. Act 27,35).

11 Discedentibus autem ambobus simul, rogavit beatus Dominicus sanctum Franciscum ut dignaretur ei donare cordam que cingebatur. Recusavit beatus Franciscus ex humilitate, sicut ille ex caritate poscebat.

12 Vicit tamen felix postulantis devotio, et cordam beati Francisci per violentiam caritatis acceptam ipse beatus Dominicus sub inferiori tunica cinxit et ex tunc devote portavit.

13 Tandem alter posuit manus suas inter manus alterius, et alter alteri se mutua recommendatione dulcissime commendavit. Dixitque sanctus Dominicus sancto Francisco: "Vellem, frater Francisce, unam religionem fieri tuam et meam, et nos in Ecclesia vivere pari forma".

14 Demum, cum se ab invicem separabant, dixit beatus Dominicus pluribus qui adstabant: "In veritate dico vobis (cfr. Luc 4,25) quod hunc sanctum virum Franciscum omnes religiosi deberent imitari, tanta est sanctitatis ejus perfectio".

Quod pro fundamento humilitatis voluit omnes fratres servire leprosis. Caput 44.

1 Beatus Franciscus a principio suae conversionis, Domino cooperante (cfr. Mar 16,20), velut sapiens aedificator seipsum supra firmam petram (cfr. Mat 7,24) fundavit,

2 id est supra maximam humilitatem et paupertatem filii Dei, appellans religionem suam fratrum Minorum propter maximam humilitatem.

3 Unde in principio religionis, voluit quod fratres manerent in hospitalibus leprosorum ad serviendum eis, ibique sanctae humilitatis facerent fundamentum.

4 Nam quando veniebant ad ordinem nobiles et ignobiles, inter alia quae nuntiabantur eis, dicebatur quod oportebat eos humiliter servire leprosis et manere in domibus eorum, sicut in prima regula continetur.

5 Nihil sub caelo habere volentes nisi sanctam paupertatem per quam nutriuntur a Domino in hoc saeculo cibis corporalibus et spiritualibus et in futuro caelestem consequentur hereditatem.

6 Sicque seipsum pro se et pro aliis fundavit supra maximam humilitatem et paupertatem; quia, cum esset magnus praelatus in Ecclesia Dei, elegit et voluit esse abjectus, non solum in Ecclesia sed etiam inter fratres suos,

7 licet haec abjectio in opinione et desiderio ipsius esset maxima exaltatio ejus in conspectu Dei et hominum.

Quod de omnibus bonis verbis et operibus quis volebat soli Deo attribui gloriam et honorem. Caput 45.

1 Cum praedicasset populo Interamnae, in platea civitatis, statim finita pracdicatione, surrexit episcopus civitatis ejusdem, vir utique discretus et spiritualis;

2 et ait ad populum: "Dominus ab initio ex quo plantavit et aedificavit Ecclesiam suam, semper illustravit eam sanctis viris, qui eam verbo et exemplo excolerent;

3 nunc autem in hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) illustravit eam isto pauperculo et despecto ac illiterato homine, Francisco.

4 Propter quod tenemini ex hoc Dominum diligere et honorare, et cavere vobis a peccatis; non enim fecit taliter omni nationi (cfr. Ps 147,20)".

5 Iis verbis finitis, descendit episcopus de loco ubi praedicaverat et intravit ecclesiam episcopatus. Ad quem accedens beatus Franciscus, inclinavit se coram eo, procidens ad pedes (Act 10,25) ipsius;

6 et ait: "In veritate dico vobis, domine Episcope, quod nullus homo fecit mihi unquam tantum honorem in hoc saeculo quantum fecistis mihi hodie;

7 nam alii homines dicunt: Iste est sanctus homo, attribuentes mihi gloriam et sanctitatem, et non Creatori, sed vos tanquam discretus separastis pretiosum a vili (cfr. Ier 15,19)".

8 Cum enim beatus Franciscus laudaretur et diceretur sanctus, talibus sermonibus respondebat, dicens: "Non sum adhuc securus quod non debeam habere filios et filias;

9 nam, quacumque hora Dominus auferret mihi thesaurum suum quem mihi commodavit, quid aliud remaneret mihi nisi corpus et anima, quae etiam infideles habent?

10 Immo credere debeo quod si Dominus latroni vel infideli homini tanta bona contulisset quanta et mihi, fideliores essent ipsi Domino quam ego.

11 Sicut enim in pictura Domini et beatae Virginis, in ligno depicta, honoratur Dominus et beata Virgo, et tamen lignum et pictura nihil sibi attribunnt, sic servus Dei est quaedam pictura Dei, in qua Deus honoratur propter beneficium suum,

12 sed ipse sibi nihil debet attribuere, quia respectu Dei minus est quam lignum et pictura: immo est purum nihil; et ideo soli Deo honor et gloria (cfr. Apoc 5,13) est reddenda, sibi autem solummodo verecundia et tribulatio, dum vivit inter miserias hujus mundi".

Quod usque ad mortem voluit habere guardianum unum de sociis quis et vivere in subjectione. Caput 46.

1 Volens autem usque ad mortem in perfecta humilitate et subjectione persistere, diu ante mortem suam dixit generali ministro: "Volo ut committas vicem tuam super me uni ex sociis meis cui obediam vice tua; nam propter bonum obedientiae volo quod in vita et in morte semper maneas mecum".

2 Et ex tunc, usque ad mortem, habuit unum de sociis suis guardianum, cui obediebat vice generalis ministri.

3 Immo quadam vice dixit sociis suis: "Hanc gratiam inter alias contulit mihi Dominus quod ita diligenter obedirem novitio qui intraret hodie religionem, si esset mihi assignatus pro guardiano, sicut illi qui est primus et antiquus in vita et in religione.

4 Subditus enim considerare debet praelatum suum, non ut hominem, sed ut Deum, pro cujus amore subditus est eidem".

5 Postea dixit: "Non est aliquis praelatus in toto mundo qui tantum timeatur a subditis suis quantum Dominus faceret me timeri a fratribus meis, si vellem; sed hanc gratiam contulit mihi Dominus quod volo esse contentus omnibus, sicut qui minor est in religione".

6 Hoc autem vidimus oculis nostris (1Ioa 1,1), nos qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18), sicut etiam ipse testatur, quod cum aliqui fratres non satisfacerent ei in suis necessitatibus,

7 vel dicerent sibi aliquod verbum de quo solet homo turbari, statim ibat ad orationem et in reversione sua nolebat de aliquo recordari, nec unquam dicebat: "Talis non satisfecit mihi, vel talis dixit mihi tale verbum".

8 Sicque in hujusmodi perseverans, quanto magis appropinquabat morti, tanto magis erat sollicitus considerare quomodo in omni humilitate et paupertate et omnium virtutum perfectione posset vivere atque mori.

De perfecto modo obediendi quem ipse docebat. Caput 47.

1 Dicebat pater sanctissimus fratribus suis: "Fratres carissimi, primo verbo praeceptum implete, nec exspectetis iterari quod dicitur vobis;

2 nihil enim impossibilitatis causemini, sive judicetis esse in praecepto, quia et si supra vires ego vobis mandarem sancta obedientia viribus non carebit".

Qualiter assimilavit perfectum obedientem corpori mortuo. Caput 48.

1 Quadam autem vice, sedens cum sociis suis, tale emisit suspirium: "Vix aliquis religiosus est in toto mundo qui bene obediat praelato suo!".

2 Statim socii dixerunt ei: "Dic nobis, pater, quae sit perfecta et summa obedientia?". At ille respondens, verum et perfectum obedientem sub figura corporis mortui sic descripsit:

3 "Tolle corpus exanime et ubi placuerit tibi pone ipsum. Videbis illud non repugnare motum, non murmurare situm, non reclamare dimissum.

4 Quod si in cathedra exaltetur, non alta sed ima respiciet; si collocetur in purpura duplo pallescet. Hic autem verus obediens est qui cur moveatur non judicat, ubi locetur non curat, ut transmutetur non instat.

5 Promotus ad officium solitam tenet humilitatem; plus honoratus, plus reputat se indignum".

6 fure et simpliciter injunctas et non postulatas sacras obedientias nominabat.

7 Summam vero obedientiam, et in qua nihil habent caro et sanguis (cfr. Mat 16,17), illam esse credebat qua divina inspiratione inter infideles itur, sive ob proximorum lucrum, sive ob martyrii desiderium. Hanc vero petere judicabat esse multum Deo acceptum.

Quod periculosum est niinis cito praecipere per obedientiam et praecepto obedientiae non obedire. Caput 49.

1 Beatus itaque pater raro per obedientiam praecipiendum esse censebat, nec primo fulminandum esse jaculum, quod debet esse extremum: "Ad ensem, inquit, non cito manus mittenda est".

2 Eum autem qui praecepto obedientiae non festinanter obedit, dicebat nec Deum timere nec hominem revereri (cfr. Luc 18,2-4), dum, scilicet, non habet causam necessariam retardandi.

3 Nil verius istis; nam auctoritas imperandi in temerario praeceptore, quid est aliud quam gladius in manu furiosi? Quid vero desperatius est quam religiosus neglector obedientiae et contemptor?

Qualiter respondit fratribus suadentibus ei ut peteret privilegium quo possent libere praedicare. Caput 50.

1 Quidam fratres dixerunt beato Francisco: "Pater, nonne vides quod episcopi non permittunt nos aliquando praedicare, et pluribus diebus faciunt nos stare otiosos in una terra, antequam possimus verbum Domini nuntiare.

2 Melius esses quod impetrares a domino papa privilegium super hoc, et esset salus animarum (cfr. 1Pet 1,9)"

3 Quibus ipse respondit cum magna reprehensione, dicens: "Vos, fratres Minores! non cognoscitis voluntatem Dei, et non permittitis me convertere totum mundum, sicut Deus vult;

4 nam ego volo per sanctam humilitatem et reverentiam primo convertere praelatos: qui, cum viderint vitam nostram sanctam, et humilem reverentiam ad eos, rogabunt vos quod praedicetis et convertatis populum; atque ipsum vocabunt ad praedicationem, melius quam privilegia vestra, quae vos ducent ad superbiam.

5 Et si fueritis separati ab omni avaritia (cfr. Luc 12,15), et induxeritis populum ut reddant ecclesiis jura sua, ipsi rogabunt vos quod audiatis confessiones populi sui, licet de hoc non debeatis curare; nam, si conversi fuerint, bene invenient confessores.

6 Ego enim pro me volo hoc privilegium a Domino, ut nunquam ab homine habeam aliquod privilegium, nisi omnibus reverentiam facere, et per obedientiam sanctae regulae plus exemplo quam verbo convertere universos".

De modo quem tenebant tunc fratres in reconciliando se invicem quando unus turbabat alterum. Caput 51.

1 Affirmabat fratres Minores hoc novissimo tempore a Domino missos (cfr. Iudas 18; Ioa 1,6), ut peccatorum obvolutis caligine lucis exempla monstrarent.

2 Suavissimis dicebat se repleri odoribus (cfr. Ex 29,18; Ioa 12,3) et unguenti pretiosi (cfr. Mat 26,7) virtute liniri, cum sanctorum fratrum qui erant per orbem dispersi audiebat magnalia (cfr. Act 2,11).

3 Accidit quadam vice fratrem quemdam, coram uno nobili viro de insula Cipri, in fratrem alium verba jactare (cfr. Iob 18,2) iniuriae. Qui cum cerneret ex hoc fratrem suum aliquantulum perturbatum, statim in suimet vindictam accensus assumpsit stercus asini;

4 et ori proprio ipsum dentibus conterendum immisit, dicens: "Stercus commasticet lingua quae in fratrem meum iracundiae venenum effudit (Prov 23,32)!".

5 Aspiciens autem hoc vir ille, stupore attonitus, valde aedificatus abscessit, atque ex tunc se et omnia sua voluntati fratrum exposuit.

6 Hoc itaque fratres omnes ex more servabant ut si quis eorum, aliquando, verbum injuriae vel turbationis alteri intulisset, statim protinus in terram prostratus (cfr. 2Mac 10,4), pedem fratris turbati osculabatur et humiliter veniam postulabat.

7 Exsultabat sanctus pater in talibus, cum filios suos audiebat ex seipsis exempla sanctitatis educere, atque benedictionibus omni acceptione dignissimis (cfr. 1Tim 1,15) illos fratres accumulabat, qui verbo vel opere ad (cfr. Col 3,17) Christi amorem inducerent peccatores;

8 nam animarum zelo quo ipse erat perfecte repletus (cfr. Act 5,17), volebat filios suos sibi vera similitudine respondere.

Qualiter Christus conquestus fuit fratri Leoni socio beati Francisci de ingratitudine et superbia fratrum. Caput 52.

1 Quadam vice, Dominus Jesus Christus dixit fratri Leoni socio beati Francisci: "Frater Leo, ego lamentor de fratribus". — Cui respondit frater Leo: "Propter quid, Domine?".

2 Et Dominus dixit: "Propter tria: videlicet quia non cognoscunt beneficia mea, quae ita largiter et abundanter impendo eis, ut nosti, cum non seminent neque metant (cfr. Luc 12,24).

3 Et quia tota die murmurant et otiosi (cfr. Mat 20,6) sunt; et quia saepe ad iram se provocant ad invicem, et ad amorem non redeunt, et non parcunt injuriam quam recipiunt".

Qualiter humiliter et vere respondit cuidam doctori ordinis Praedicatorum interroganti eum de verbo scripturae. Caput 53.

1 Manente ipso apud Senas, venit ad eum quidam doctor sacrae theologiae de ordine Praedicatorum, vir utique humilis et spiritualis valde.

2 Cumque ipse cum beato Francisco de verbis Domini simul aliquamdiu contulissent interrogavit eum dictus magister de illo verbo Ezechielis: "Si non annuntiaveris impio impietatem suam, animam ejus de manu tua requiram (cfr. Ez 3,18)".

3 Dixit enim: "Multos, bone pater, ego cognosco esse in peccato mortali, quibus non annuntio impietatem eorum: numquid de manu mea ipsorum animae requirentur (cfr. Ez 3,18)?".

4 Cui beatus Franciscus humiliter dixit se esse idiotam, et ideo magis expedire sibi doceri ab eo quam supra scripturae sententiam respondere.

5 Tunc ille humilis magister adjecit: "Frater, licet ab aliquibus sapientibus hujus verbi expositionem audiverim, tamen libenter super hoc tuum reciperem intellectum".

6 Dixit ergo beatus Franciscus: "Si verbum debet generaliter intelligi, ego taliter accipio ipsum, quod servus Dei sic debet vita et sanctitate in seipso ardere vel fulgere, ut luce exempli et lingua sanctae conversationis (cfr. 1Tim 4,12) omnes impios reprehendat.

7 Sic, inquam, splendor vitae ejus et odor famae ipsius annuntiabit omnibus iniquitates (cfr. Ez 3,19) eorum".

8 Plurimum itaque doctor ille aedificatus, recedens dixit sociis beati Francisci: "Fratres mei, theologia hujus viri, puritate et contemplatione subnixa, est aquila volans (cfr. Iob 9,26); nostra vero scientia ventre graditur super terram (cfr. Gen 1,20.22; 3,14)".

De humilitate et pace habenda cum clericis. Caput 54.

1 Licet beatus Franciscus cum omnibus hominibus vellet filios suos habere pacem (cfr. Rom 12,18) atque universis parvulos se praebere, clericis tamen maxime humiles esse verbo docuit et exemplo monstravit.

2 Dicebat enim: "In adjutorium (cfr. Ps 69,2; Dan 10,13) clericorum missi sumus ad animarum salutem (cfr. 1Pet 1,9), ut quod in illis invenitur minus suppleatur a nobis.

3 Quilibet autem recipiet mercedem non secundum auctoritatem sed secundum laborem (1Cor 3,8).

4 Scitote, fratres, quod Deo est gratissimum animarum lucrum, et hoc melius consequi possumus cum pace quam cum discordia clericorum.

5 Si autem ipsi salutem impediunt populorum, Dei est ultio, et ipse retribuet eis in tempore (cfr. Deut 32,35): ideoque estote subjecti (cfr. 1Pet 2,13) praelatis; ne, quantum ex vobis est (cfr. Rom 12,18), malus zelus consurgat.

6 Si filii pacis (cfr. Luc 10,6) fueritis, clerum et populum lucrabimini, et hoc acceptabilius est Deo (cfr. 1Pet 2,5) quam populum solum, clero scandalisato, lucrari.

7 Tegite, inquit, eorum lapsus et multiplices ipsorum supplete defectus; et cum hoc feceritis (cfr. Luc 17,10) humiliores estote".

Qualiter acquisivit humiliter ecclesiam Sanctae Mariae de Angelis ab abbate Sancti Benedicti de Assisio, et voluit fratres semper ibi habitare et conversari humiliter. Caput 55.

1 Videns beatus Franciscus quod Dominus vellet multiplicare numerum (cfr. Act 6,7) fratrum, dixit ad eos: "Carissimi fratres et filioli mei, video quod Dominus vult nos multiplicare;

2 unde mihi videtur bonum et religiosum ut acquiramus ab episcopo, vel canonicis Sancti Rufini, aut ab abbate Sancti Benedicti aliquam ecclesiam,

3 ubi fratres possint dicere horas suas, et solummodo habere juxta eam aliquam parvam et pauperculam domum ex luto et viminibus constructam, ubi fratres possint quiescere et operari;

4 nam locus iste non est honestus, nec sufficiens fratribus, postquam Dominus vult eos multiplicare, et maxime quia non habemus hic ecclesiam ubi fratres possint dicere horas suas.

5 Et, si aliquis frater moreretur, non esset honestum hic ipsum sepelire, nec in ecclesia saecularium clericorum". Et placuit sermo cunctis (cfr. Ios 22,23) fratribus.

6 Ivit ergo ad episcopum Assisii et praedicta verba proposuit coram ipso. Cui dixit episcopus: "Frater, nullam ecclesiam habeo quam valeam vobis dare". Et hoc idem canonici responderunt.

7 Tunc ivit ad abbatem Sancti Benedicti de monte Subasio, et eadem verba proposuit coram eo.

8 Abbas vero, pietate motus, habito concilio cum monachis suis, operante gratia et voluntate divina, concessit beato Francisco et fratribus suis ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula, pro minori et magis paupercula ecclesia quam haberent.

9 Et ait abbas beato Francisco: "Ecce, frater, exaudivimus quod petisti. Sed si Dominus hanc congregationem vestram multiplicaverit, volumus quod locus iste sit caput omnium vestrum".

10 Et placuit sermo (cfr. Act 6,5) beato Francisco et fratribus suis; et gavisus est nimis beatus Franciscus de loco fratribus concesso, maxime propter nomen ecclesiae Matris Christi;

11 et quia erat ita parva et paupercula ecclesia; et etiam quia cognominabatur de Portiuncula, in quo praefigurabatur quod debebat esse mater et caput pauperum Minorum fratrum: vocabatur enim Portiuncula quia contrata illa antiquitus Portiuncula dicebatur.

12 Unde dicebat beatus Franciscus: "Propterea voluit Dominus ut nulla alia ecclesia fratribus concederetur,

13 et quod fratres primi tunc ecclesiam de novo non construerent, nec haberent, nisi illam; quoniam in hoc adimpleta fuit quaedam prophetia per adventum Minorum fratrum".

14 Et licet esset paupercula et quasi jam destructa, tamen per magnum tempus homines civitatis Assisii et totius illius contratae habuerunt devotionem maximam ad illam ecclesiam et majorem habent usque hodie, et quotidie augmentatur.

15 Unde statim sicut fratres iverunt illuc ad morandum, quasi quotidie multiplicabat Dominus eorum numerum (cfr. Act 6,7), et odor famae ipsorum per totam vallem Spoletanam et per multas partes mundi mirabiliter est dispersus.

16 Antiquitus tamen vocabatur Sancta Maria de Angelis quia, sicut dicitur, cantus angelici ibi saepius sunt auditi.

17 Et licet abbas et monachi ipsam beato Francisco et fratribus suis libere concessissent, tamen beatus Franciscus, tanquam bonus et peritus magister, volens domum suam, id est religionem suam, fundare supra firmam petram (cfr. Mat 7,24), id est supra maximam paupertatem,

18 mittebat annuatim dicto abbati et monachis unam fiscinulam, seu unum canistrellum, plenum pisciculis qui vocantur lascae, in signum majoris humilitatis et paupertatis;

19 ut fratres nullum proprium locum haberent, nec in aliquo loco manerent qui non esset sub dominio aliquorum, ita quod fratres non haberent unquam potestatem vendendi vel alienandi quoquo modo.

20 Quando autem fratres portabant monachis pisciculos annuatim, ipsi propter humilitatem beati Francisci, qui hoc de voluntate sua faciebat, dabant eis unum vas plenum oleo.

21 Nos vero qui faimus cum (cfr. 2Pet 1,18) beato Francisco testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24) quod ipse, cum affirmatione verbi, dixit de illa ecclesia, quod ibidem fuit sibi revelatum quoniam, propter multas praerogativas quas Dominus ibi ostendit, inter omnes ecclesias de mundo quas beata Virgo diligit, ipsam ecclesiam affectuosissime diligebat.

22 Et propterea semper ex tunc maximam reverentiam et devotionem in ipsa habuit; atque ut fratres memoriale semper in cordibus suis haberent, in morte sua fecit scribi in testamento ut omnes fratres similiter facerent. Nam, circa mortem suam, coram generali ministro et aliis fratribus, dixit:

23 "Locum Sanctae Mariae de Portiuncula volo ordinare et relinquere fratribus in testamentum, ut a fratribus semper in maxima devotione et reverentia habeatur.

24 "Quod et antiqui fratres nostri fecerunt: licet enim locus ille sit sanctus et praedilectus ac praeelectus a Christo et Virgine gloriosa, tamen sanctitatem ejus conservabant cum continua oratione et silentio die noctuque.

25 Et si aliquando loquebantur post terminum et constitutionem silentii, cum maxima devotione et honestate solum ea quae ad laudem Dei et animarum salutem (cfr. 1Pet 1,9) pertinent loquebantur.

26 Et si contigisset quod aliquis verba inutilia et otiosa inciperet loqui (cfr. Mat 12,36), licet hoc raro accideret, statim ab altero fratre corrigebatur.

27 "Macerabant siquidem carnem suam, jejuniis et vigiliis multis, frigore et nuditate (cfr. 2Cor 11,27) et labore manuum cfr. Ps 127,2) suarum.

28 Multoties etiam, ut non starent otiosi, juvabant pauperes homines in agris eorum, et ipsi postea dabant eis de pane amore Dei. Iis et aliis virtutibus sanctificabant locum, et seipsos in sanctitate servabant.

29 Postea vero, occasione fratrum et saecularium convenientium ad locum illum plus quam consueverant,

30 quia etiam fratres sunt magis frigidi in oratione et operibus virtuosis, atque magis dissoluti ad proferendum verba otiosa (cfr. Mat 12,36) et novitates hujus saeculi quam solebant, locus ipse non habetur in tanta reverentia et devotione, sicut hactenus consuevit et sicut vellem".

31 Haec verba cum dixisset beatus Franciscus statim cum magno fervore conclusit dicens: "Volo igitur quod ipse locus sit semper immediate sub potestate generalis ministri et servi (cfr. Mat 20,26.27),

32 ut inde majorem curam et sollicitudinem habeat providendi ibidem de bona et sancta familia.

33 Clerici eligantur de melioribus et sanctioribus et magis honestis fratribus, et qui sciant melius dicere officium, qui sint in tota religione; ut non solum saeculares sed etiam alii fratres libenter et cum magna devotione videant et audiant eos.

34 De fratribus etiam laicis sanctis hominibus, discretis, humilibus et honestis eligantur qui serviant illis.

35 Volo etiam quod nulla persona et nullus frater intret in illum locum, nisi generalis minister et fratres qui serviunt illis.

36 Et ipsi non loquantur cum aliqua persona, nisi cum fratribus qui servinnt illis et cum ministro, quando visitaret eos.

37 Volo similiter quod fratres laici qui servinnt eis teneantur nunquam dicere eis verba otiosa (cfr. Mat 12,36) vel nova hujus saeculi, vel omnia quaecumque non essent utilia animabus eorum.

38 Et propterea specialiter volo quod nullus intret in locum illum, ut ipsi melius conservent puritatem et sanctitatem suam, et quod in illo loco nihil penitus fiat vel dicatur inutiliter, sed ipse locus totus teneatur purus et sanctus in hymnis et laudibus Domini.

39 "Et cum aliquis istorum fratrum migraverit ad Dominum, volo quod loco ipsius mittatur illuc alius sanctus frater, ubicumque fuerit, a generali ministro.

40 Nam si alü fratres aliquando declinaverint a puritate et honestate, volo quod iste locus, benedictus sit,

41 et permaneat semper speculum et bonum exemplum totius religionis, et quoddam candelabrum ante thronum Dei (cfr. Apoc 4,5) et beatam Virginem semper ardens et lucens (cfr. Ioa 5,35),

42 per quod Dominus propitietur defectibus et culpis omnium fratrum, atque conservet semper et protegat hanc religionem et plantulam suam".

De humili reverentia quem ostendebat circa ecclesias scopando et purgando eas. Caput 56.

1 Quodam tempore cum maneret apud Sanctam Mariam de Portiuncula, et pauci adhuc essent fratres, ibat beatus Franciscus per illas villas et ecclesias, in circuitu civitatis Assisii, annuntiando et praedicando hominibus ut facerent paenitentiam,

2 et portabat scopam ad scopandum ecclesias immundas: nam multum dolebat beatus Franciscus quando videbat aliquam ecclesiam non mundam sicut volebat.

3 Et ideo, semper, finita praedicatione, faciebat congregari omnes sacerdotes qui aderant, in aliquo loco remoto, ne audiretur a saecularibus,

4 et praedicabat eis de salute animarum, et maxime ut essent solliciti conservare mundas ecclesias, et altaria, et omnia quae pertinent ad divina mysteria celebranda.

De rustico qui invenit eum humiliter scopantem ecclesiam et, conversus, intravit ordinem et fuit sanctus frater. Caput 57.

1 Cum vero ivisset ad quamdam ecclesiam unius villae civitatis Assisii, coepit eam scopare humiliter et mundare. Et statim exivit rumor de ipso per totem villam; videbatur enim libenter ab illis hominibus et libentius audiebatur.

2 Ut autem audivit hoc quidam rusticus mirae simplicitatis qui arabat in agro suo, Johannes nomine, statim ivit ad ipsum et invenit eum scopantem ecclesiam humiliter et devote.

3 Et ait illi: "Frater, da mihi scopam, quia volo te adjuvare". Et accipiens scopam de manibus ejus, scopavit residuum.

4 Et sedentibus illis simul, ait ille beato Francisco: "Frater, jam est diu quod habui voluntatem serviendi Deo, et maxime postquam de te et tuis fratribus rumorem audivi, sed nesciebam qualiter ad te venirem.

5 Nunc ergo, postquam placuit Domino ut te viderem, volo facere quidquid tibi placuerit".

6 Beatus Franciscus considerans ejus fervorem exultavit in Domino, maxime quia tunc paucos fratres habebat, et videbatur sibi quod propter simplicitatem ipsius et puritatem deberet esse bonus religiosus.

7 Dixit autem ei: "Frater, si vis esse de vita et societate nostra, oportet quod expropries te de omnibus tuis quae sine scandalo habere potes, et des ea panperius (cfr. Mat 19,21), secundum consilium sancti evangelii, quia illud idem fecerunt omnes fratres mei qui potuerunt".

8 Quo audito, statim ivit ad agrum ubi dimiserat boves, et solvit illos. Et duxit unum coram beato Francisco, dicens ei: "Frater, tot annis servivi patri meo et omnibus de domo mea:

9 et licet sit parva haec portio hereditatis meae, volo hunc bovem accipere pro parte mea, et ipsum dare pauperibus, sicut melius tibi videbitur".

10 Videntes autem parentes ejus et fratres sui, qui erant adhuc parvi, quod volebat eos dimittere, coeperunt omnes de domo sua tam fortiter lacrimari et tam dolorosas voces cum planctu emittere quod inde motus est beatus Franciscus ad pietatem, quia magna familia et imbecillis erat.

11 Et ait ad illos beatus Franciscus: "Parate comestionem pro omnibus nobis et comedamus omnes simul, et nolite plangere quia vos faciam valde laetos". Illi autem statim paraverunt et comederunt omnes simul cum magna laetitia.

12 Post comestionem vero dixit eis beatus Franciscus: "Iste filius vester vult servire Deo, et de hoc non debetis contristari sed plurimum gaudere. 13 Vobis enim, non tantum secundum Deum sed etiam secundum istud saeculum, imputatur ad magnum honorem et profectum animarum et corporum, quia de carne vestra honoratur Deus; et omnes fratres nostri erunt vestri filii et fratres.

14 Et quia creatura Dei est et suo creatori vult servire, cui servire regnare est, non possum nec debeo ipsum reddere vobis;

15 sed, ut de ipso habeatis consolationem, volo quod ipse expropriet se vobis de isto bove tanquam pauperibus; licet deberet ipsum dare allis pauperibus (cfr. Mat 19,21) secundum evangelium".

16 Et consolati sunt omnes in verbis beati Francisci, et maxime laetati sunt de bove qui redditus fuit eis, quia pauperes erant valde.

17 Et quia beato Francisco nimis placebat pura et sancta simplicitas in se et in aliis, statim ut induit eum pannis religionis, ducebat ipsum secum humiliter pro socio suo.

18 Erat enim ille tantae simplicitatis quod ad omnia quae faciebat beatus Franciscus credebat se teneri. Unde quando beatus Franciscus stabat in aliqua ecclesia, vel in aliquo loco ad orandum, et iste volebat eum videre, ut omnibus actibus et gestibus ejus se penitus conformaret.

19 Ita quod si beatus Franciscus flectebat genua, vel levabat manus ad caelum (cfr. Deut 32,40) vel sputabat, vel tussibat, vel suspirabat, et ipse omnia similiter faciebat.

20 Cum autem perpendisset de hoc beatus Franciscus, coepit ipsum de hujusmodi simplicitatibus cum magna laetitia reprehendere.

21 Cui ille respondit: "Frater, ego promisi facere omnia quae tu facis, et ideo oportet me tibi in omnibus conformari".

22 Et de hoc mirabatur et laetabatur mirabiliter beatus Franciscus, videns ipsum in tanta puritate et simplicitate.

23 Ipse vero postea coepit in omnibus virtutibus et moribus bonis in tantum proficere quod beatus Franciscus et alii fratres omnes de ipsius perfectione plurimum mirabantur. Et post modicum tempus mortuus est in illo sancto profectu virtutum.

24 Unde postea beatus Franciscus cum multa laetitia mentis et corporis inter fratres narrabat ejus conversationem, nominando ipsum non fratrem Iohannem sed sanctum Johannem.

Qualiter punivit seipsum comedendo in scutella cum leproso, quia fecerat illi verecundiam. Caput 58.

1 Reversus autem beatus Franciscus ad ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula, invenit ibi fratrem Jacobum Simplicem cum quodam leproso valde ulcerato.

2 Sibi enim recommendaverat beatus Franciscus ipsum leprosum et omnes alios, quia erat quasi medicus eorum, et libenter vulnera eorum tangebat, mutabat et curabat.

3 Nam tunc fratres morabantur in hospitalibus leprosorum.

4 Dixit ergo beatus Franciscus fratri Jacobo, quasi arguendo eum: "Tu non deberes ita ducere fratres Christianos, quia non est honestum pro te nec pro ipsis".

5 Licet enim vellet quod serviret eis, tamen nolebat quod extra Hospitale duceret illos qui erant multum plagati, quia homines consueverunt tales abhorrere nimis,

6 et ipse frater Jacobus erat ita simplex quod ibat cum eis de Hospitali usque ad ecclesiam Sanctae Mariae, sicut ivisset cum fratribus.

7 Ipsos autem leprosos vocabat beatus Franciscus fratres Christianos.

8 Et iis dictis beatus Franciscus statim reprehendit se, credens illum leprosum fuisse verecundatum propter reprehensionem quam fecerat fratri Jacobo.

9 Et ideo, volens satisfacere Deo et leproso, dixit culpam suam fratri Petro Cathanii, qui tunc erat generalis minister.

10 Et ait: "Volo ut confirmes mihi paenitentiam quam elegi facere pro hoc defectu, et mihi nullatenus contradicas". — Qui respondiT: "Frater, fac quod tibi placet".

11 Nam frater Petrus tantum venerabatur et timebat eum quod non praesumebat contradicere sibi, licet saepe inde affligeretur.

12 Tunc dixit beatus Franciscus: "Haec sit paenitentia mea, videlicet ut comedam simul in una scutella cum fratre Christiano".

13 Cum ergo sederet ad mensam beatus Franciscus cum leproso et aliis fratribus, apposita est una scutella inter beatum Franciscum et leprosum.

14 Ipse enim leprosus erat totus ulceratus et abominabilis, et maxime digitos habebat contractos et sanguinolentos,`cum quibus accipiebat bolum de scutella, ita quod quando ponebat illos in scutella, defluebat in eam sanguis et sanies digitorum.

15 Et videns hoc frater Petrus et alli fratres contristati sunt valde, sed nihil audebant dicere, propter timorem et reverentiam sancti patris.

16 Qui vidit haec scripsit et testimonium perhibet de iis (cfr. Ioa 19,35; 21,24).

Qualiter fugavit daemones cum verbis humilitatis. Caput 59.

1 Quodam tempore ivit beatus Franciscus ad ecclesiam Sancti Petri de Bovario, prope castrum Trevii, de valle Spoletana; et cum eo ivit frater Pacificus qui in saeculo vocabatur rex versuum, nobilis et curialis doctor cantorum.

2 Erat autem illa ecclesia derelicta. Dixit ergo beatus Franciscus fratri Pacifico: "Revertere ad hospitale leprosorum, quia volo hac nocte solus hic manere, et cras summo mane revertaris ad me".

3 Cum autem remansisset solus ibi et dixisset completorium et alias orationes, voluit quiescere et dormire, sed non potuit.

4 Spiritus autem ejus coepit timere, et corpus tremere ac sentire diabolicas suggestiones. Et statim exivit de ecclesia et signavit se, dicens: "Ex parte Dei omnipotentis dico vobis, daemones, ut exerceatis circa corpus meum quidquid datum fuerit vobis a Domino Jesu Christo, quoniam sum paratus ad omnia sustinenda.

5 Cum enim major inimicus quem habeam sit corpus meum, vindicabitis me de adversario (cfr. Luc 18,3) meo et pessimo inimico".

6 Et statim suggestiones illae penitus cessaverunt; et, reversus ad locum ubi jacebat, dormivit (cfr. 1Re 3,2.9)in pace.

De visione fratris Pacifici quem vidit et audivit sedem Lucifer reservari humili Francisco. Caput 60.

1 Mane autem facto (cfr. Ioa 21,4) reversus est ad eum frater Pacificus. Beatus Franciscus tunc stabat coram altari in oratione. Et frater Pacificus exspectavit ipsum extra chorum, orans similiter coram crucifixo.

2 Et cum coepisset orare, elevatus est et raptus in caelum — sive in corpore, sive extra corpus, solus Deus (cfr. 2Cor 12,2.3) novit; — et vidit in caelo multas sedes; inter quas vidit unam eminentiorem aliis atque prae omnibus gloriosam, fulgentem et ornatam omni lapide pretioso (cfr. Apoc 21,19).

3 Et admirans pulchritudinem ejus coepit intra se cogitare (cfr. Dan 4,16) cujus esset illa sedes. Et statim audivit vocem dicentem sibi (cfr. Act 9,4): "Haec sedes fuit Luciferi; et loco illius sedebit in ea Franciscus humilis".

4 Et cum ad seipsum rediisset, statim exivit foras ad eum beatus Franciscus; ad cujus pedes statim procidit (cfr. Act 10,25) ille frater, in modum crucis brachiis cancellatis.

5 Et considerans eum quasi jam in caelo in illa sede manentem, dixit ei: "Pater, indulgeas mihi, et roga Dominum ut misereatur mei, et peccata mea dimittat mihi".

6 Extendens autem manum (cfr. Mat 14,31), beatus Franciscus elevavit ipsum; et cognovit statim quod aliquid in oratione vidisset (Luc 1,22). Videbatur enim totus mutatus, et loquebatur ad beatum Franciscum, non quasi viventem in carne sed quasi jam regnantem in caelo.

7 Postea vero, quia nolebat dicere visionem beato Francisco, coepit loqui sibi verba quasi a longe, et inter alia dixit ei: "Quid credis de te ipso, frater?"

8 Respondit beatus Franciscus et ait illi: "Mihi videtur quod sim major peccator quam aliquis qui sit in hoc mundo".

9 Et statim dictum fuit animae fratris Pacifici: "In hoc potes cognoscere veram fuisse visionem (cfr. Dan 8,26) quam vidisti, quoniam sicut Lucifer, propter superbiam suam de illa sede fuit ejectus, sic Franciscus propter humilitatem suam merebitur exaltari et sedere in ea".

Qualiter fecit se trahi nudum cum fune ligato ad collum coram populo. Caput 61.

1 Quodam tempore, cum de quadam sua infirmitate maxima aliquantulum convaluisset, visum fuit sibi quod habuisset aliquantulam pietantiam in illa infirmitate, licet parum comedisset;

2 et exsurgens quadam die, cum adhuc non esset liberatus de febre quartana, fecit convocari populum civitatis Assisii, in Platea, ad praedicationem.

3 Finita autem praedicatione, praecepit populo ut nullus inde recederet donec rediret ad ipsos; et intrans ecclesiam episcopatus Sancti Rufini cum multis fratribus et fratre Petro Cathanii, qui fuerat canonicus ejusdem ecclesiae et primus generalis minister fuit electus a beato Francisco,

4 dixit eidem fratri Petro, praecipiens per obedientiam, ut absque contradictione faceret quidquid diceret sibi. Respondit ei frater Petrus: "Frater, nec possum, nec debeo aliud velle et facere de me et de te nisi quod placet tibi".

5 Exuens ergo tunicam suam, beatus Franciscus praecepit ei ut cum corda ligata ad collum ejus traheret ipsum nudum coram populo, usque ad locum ubi praedicaverat.

6 Alteri autem fratri praecepit ut acciperet unam scutellam, plenam cinere et ascenderet ad locum ubi praedicaverat, 7 et quando esset tractus usque ad locum illum projiceret illum cinerem super vultum ejus. Iste tamen non obedivit sibi in hoc, propter nimiam compassionem et pietatem qua motus fuit super .eum.

8 Sed frater Petrus, accipiens cordam ligatam ad collum ejus, trahebat ipsum post se, sicut praeceperat ei. Ipse autem plangebat fortissime, et alii fratres cum eo lacrimas maxime compassionis et amaritudinis emittebant.

9 Cumque sic ductus fuisset nudus coram populo usque ad locum ubi praedicaverat, dixit: "Vos, et omnes qui meo exemplo saeculum derelinqunnt et intrant religionem et vitam fratrum, creditis me esse sanctum hominem,

10 sed Deo et vobis confiteor quod in ista mea infirmitate comedi carnes et brodium carnibus conditum".

11 Et coeperunt quasi omnes plangere super ipsum prae nimia pietate et compassione, maxime quia tunc erat tempus hiemale et frigus valde intensum, necdum erat liberatus a febre quartana.

12 Et percutientes pectora sua accusabant seipsos, dicentes: "Si iste sanctus pro justa et manifesta necessitate cum tanta verecundia sui corporis se accusat,

13 cujus vitam novimus esse sanctam, quem etiam propter nimiam abstinentiam et austeritatem, quam fecit corpori suo ab initio suae conversionis ad Christum, cernimus vivum in carne jam quasi praemortua, 14 quid faciemus, nos miseri, qui toto tempore vitae nostrae viximus et continue vivimus secundum desideria carnis (cfr. Eph 2,3)?".

Quod volebat omnibus esse notum quidquid consolationis recipiebat corpus ejus. Caput 62.

1 Similiter, alio tempore, cum in quodam eremitorio comedisset in quadragesima sancti Martini cibaria condita cum lardo, propter infirmitates suas quibus oleum erat nimis contrarium,

2 finita quadragesima, cum praedicaret magno populo, in primo verbo praedicationis dixit illis: "Vos venistis ad me cum magna devotione, credentes me esse sanctum hominem, sed Deo et vobis confiteor me in hac quadragesima comedisse cibaria condita cum lardo".

3 Immo etiam quasi semper, cum comedebat apud aliquos saeculares, vel fiebat sibi a fratribus aliqua consolatio corporalis, propter infirmitates suas,

4 statim in domo et extra domum, coram fratribus et saecularibus ignorantibus illud, dicebat manifeste: "Talia cibaria comedi". Nolebat enim occultare hominibus quod erat Domino manifestum.

5 Similiter etiam, ubicumque et coram quibuscumque religiosis et saecularibus, spiritus ejus ad superbiam vel vanam gloriam aut ad aliud vitium movebatur, statim coram illis confitebatur illud nude et sine aliquo velamento.

6 Unde semel dixit sociis quis: "Taliter volo vivere in eremis et aliis locis ubi maneo qualiter si omnes homines me viderent. Si enim putant me esse sanctum hominem et non facerem vitam quae convenit sancto homini essem hypocrita".

7 Cum itaque, propter infirmitatem splenis et stomachi frigiditatem, unus de sociis qui erat guardianus vellet consuere sub tunica ipsius aliquantulum de pelle vulpis juxta splenem et stomachum, maxime quia tunc erat magnum frigus, s respondit ei beatus Franciscus: "Si vis ut habeam sub tunica pellem vulpis, facias mihi poni de foris super tunicam unum frustrum de illa pelle, ut omnes homines per hoc cognoscant quod habeo etiam interius pellem vulpis".

9 Et ita fecit sibi fieri, sed parum portavit eam, licet valde necessaria foret ei.

Qualiter accusavit se statim de vana gloria quam habuit dando eleemosynam. Caput 63.

1 Cum iret per civitatem Assisii, quaedam vetula paupercula petiit sibi amore Dei eleemosynam, et ipse statim dedit ei mantellum quem habebat ad dorsum.

2 Et statim, sine mora confessus est coram illis qui sequebantur eum, quod habuit inde vanam gloriam.

3 Et tot alia exempla iis similia vidimus et audivimus (cfr. 1Ioa 1,1) de summa humilitate ipsius, nos qui cum eo fuimus (cfr. 2Pet 1,18) conversati, quod nec verbis nec litteris possumus explicare.

4 In hoc autem praecipuum et summum studium habuit beatus Franciscus ut non esset hypocrita coram Deo.

5 Et licet saepe propter infirmitates suas esset ei necessaria pietantia, tamen considerabat de se semper bonum exemplum fratribus et aliis exhibere, unde patienter omnem indigentiam sustinebat, ut omnibus tolleret materiam murmurandi.

Qualiter descripsit statum perfectae humilitatis in seipso. Caput 64.

1 Cum appropinquaret tempus capituli, dixit beatus Franciscus socio suo: "Non videtur mihi quod sim frater Minor nisi essem in statu quem dicam tibi:

2 ecce fratres cum magna reverentia et devotione invitant me ad capitulum; et motus ex devotione ipsorum, vado ad capitulum cum eis. Ipsi autem congregati rogant me ut annuntiem verbum Dei et praedicem inter ipsos. Et surgens, praedico illis sicut me docuerit Spiritus sanctus (cfr. Luc 12,12).

3 "Finita ergo praedicatione, ponatur quod omnes clament adversum me: Nolumus te regnare super nos (cfr. Luc 19,14), non enim es eloquens sicut decet, et es nimis simplex et idiota.

4 Et verecundamur nimis habere ita simplicem et despectum praelatum super nos, unde de cetero non praesumas vocare te nostrum praelatum! Et sic ejiciunt me cum vituperio et opprobrio.

5 Non igitur videtur mihi quod sim frater Minor si eodem modo non gaudeo quando me vilipendunt et cum verecundia me ejiciunt, nolentes ut sim praelatus eorum, sicut quando venerantur et honorant me, eorum profectu et utilitate utrobique aequaliter se habente.

6 Nam si gavisus sum cum exaltant et honorant me propter profectum et devotionem ipsorum, ubi tamen animae meae periculum esse potest, multo magis debeo laetari et jucundari de profectu et salute animae meae cum vituperant me, ubi est certum lucrum animae".

Qualiter descripsit statum perfectae humilitatis in seipso. Caput 64.

1 Cum appropinquaret tempus capituli, dixit beatus Franciscus socio suo: "Non videtur mihi quod sim frater Minor nisi essem in statu quem dicam tibi:

2 ecce fratres cum magna reverentia et devotione invitant me ad capitulum; et motus ex devotione ipsorum, vado ad capitulum cum eis. Ipsi autem congregati rogant me ut annuntiem verbum Dei et praedicem inter ipsos. Et surgens, praedico illis sicut me docuerit Spiritus sanctus (cfr. Luc 12,12).

3 "Finita ergo praedicatione, ponatur quod omnes clament adversum me: Nolumus te regnare super nos (cfr. Luc 19,14), non enim es eloquens sicut decet, et es nimis simplex et idiota.

4 Et verecundamur nimis habere ita simplicem et despectum praelatum super nos, unde de cetero non praesumas vocare te nostrum praelatum! Et sic ejiciunt me cum vituperio et opprobrio.

5 Non igitur videtur mihi quod sim frater Minor si eodem modo non gaudeo quando me vilipendunt et cum verecundia me ejiciunt, nolentes ut sim praelatus eorum, sicut quando venerantur et honorant me, eorum profectu et utilitate utrobique aequaliter se habente.

6 Nam si gavisus sum cum exaltant et honorant me propter profectum et devotionem ipsorum, ubi tamen animae meae periculum esse potest, multo magis debeo laetari et jucundari de profectu et salute animae meae cum vituperant me, ubi est certum lucrum animae".

Qualiter docuit quosdam fratres lucrari animas latronum per humilitatem et caritatem. Caput 66.

1 In quodam eremitorio fratrum super Burgum Sancti Sepulcri veniebant latrones aliquando pro pane, qui latitabant in silvis et exspoliabant homines transeuntes.

2 Quidam fratres dicebant quod non erat bonum dare illis eleemosynam; alii vero ex compassione dabant, admonendo eos ad paenitentiam.

3 Interim beatus Franciscus venit ad locum illum. Quem fratres interrogaverunt utrum esset bonum eis dare eleemosynam.

4 Et ait illis beatus Franciscus: "Si feceritis sicut dixero vobis, confido in Domino (cfr. Ps 10,2) quod lucrabimini animas illorum. Ite ergo, et acquirite de bono pane et bono vino, et deferte illis in silvam ubi morantur;

5 et clamate dicentes: Fratres latrones, venite ad nos, quia fratres sumus, et portamus vobis bonum panem et bonum vinum! Illi statim venient.

6 Vos autem extendite toaleam in terra; et desuper ponite panem et vinum, et servite eis humiliter et laetanter, donec manducaverint.

7 Post comestionem vero dicetis eis de verbo Domini; et finaliter petatis ab eis, amore Dei, hanc primam petitionem, ut scilicet promittant vobis quod non percutient aliquem, nec alicui malum facient in persona.

8 Si enim omnia simul peteretis, non vos exaudirent; et ipsi propter humilitatem et caritatem vestram statim promittent vobis.

9 Altera autem die, propter bonam promissionem, apportate eis cum pane et vino ova et caseum, et serviatis eis donec comederint.

10 Et post comestionem dicatis eis: Quid hic statis tota die (cfr. Mat 20,6) ad moriendum fame et tolerandum tot adversa; et cum hoc facitis tot mala, voluntate et operatione, pro quibus perditis animas vestras, nisi ad Dominum convertamini.

11 Melius est ut Domino serviatis, et ipse in hoc saeculo tribuet vobis necessaria corporis et finaliter salvabit animas vestras (cfr. Iac 1,21). — Tunc eis Dominus inspirabit ut propter humilitatem et caritatem vestram quam illis ostenderitis convertantur".

12 Fecerunt itaque fratres omnia sicut dixit eis beatus Franciscus, et ipsi latrones, per gratiam et misericordiam Dei, exaudiverunt et servaverunt ad litteram, de puncto ad punctum, omnia quae fratres ab eis humiliter petierunt.

13 Immo propter humilitatem et familiaritatem fratrum circa illos, coeperunt et ipsi fratribus humiliter servire, portantes in humeris suis ligna usque ad eremitorium, et tandem aliqui ex ipsis intraverunt religionem.

14 Alii vero, confitentes peccata sua (cfr. Mat 3,6), egerunt paenitentiam de commissis, promittentes in manibus fratrum de cetero se velle vivere de labore manuum suarum (cfr. 1Cor 4,12; Eph 4,28) et nunquam similia perpetrare.

Qualiter ex verberatione daemonum cognovit plus placere Deo quod staret in locis pauperculis et humilibus quam cum cardinalibus. Caput 67.

1 Quodam tempore beatus Franciscus ivit Romam ut visitaret dominum Ostiensem. Et cum stetisset aliquibus diebus cum eo, visitavit etiam dominum Leonem cardinalem qui erat beato Francisco valde devotus.

2 Et quia tunc erat tempus hiemale, et omnino ineptum ad ambulandum, propter frigus et ventos et pluvias, rogavit eum ut diebus aliquot maneret cum ipso, et vice unius pauperis victum ab eo reciperet cum aliis pauperibus qui in domo sua quotidie comedebant.

3 Hoc autem dixit quia sciebat beatum Franciscum semper velle recipi tanquam pauperculum ubicumque hospitaretur, licet dominus papa et cardinales cum maxima devotione et reverentia ipsum reciperent et venerarentur ut sanctum.

4 Et adjecit: "Dabo tibi bonam domum remotam, ubi poteris orare et comedere, si volueris".

5 Tunc frater Angelus Tancredi, qui erat unus de duodecim primis fratribus, qui etiam morabatur cum dicto cardinali, dixit beato Francisco: "Frater, est hic prope quaedam turris spatiosa valde et remota, ubi poteris tanquam in eremitorio permanere".

6 Quam cum vidisset beatus Franciscus, placuit sibi; et reversus ad dominum cardinalem, dixit ei: "Domine, forsitan manebo apud vos per aliquos dies".

7 Et gavisus est valde dominus cardinalis. Ivit ergo frater Angelus et paravit in turri locum (cfr. Ioa 14,2) pro beato Francisco et socio ejus.

8 Et quia beatus Franciscus nolebat inde descendere, quamdiu maneret apud cardinalem, nec volebat aliquem intrare ad ipsum, promisit et ordinavit frater Angelus quotidie portare sibi et socio victum.

9 Cumque ivisset illuc beatus Franciscus cum socio suo, in prima nocte, quando volebat ibi dormire, venerunt daemones et ipsum fortiter verberaverunt.

10 Et advocans socium suum, dixit ei: "Frater, verberaverunt me daemones valde fortiter, et ideo volo quod maneas juxta me, quia hic timeo stare solus".

11 Et nocte illa mansit juxta eum socius ejus, nam totus tremebat beatus Franciscus, sicut homo qui patitur febrem; unde per totam noctem vigilaverunt ambo.

12 Interim dicebat beatus Franciscus socio suo: "Quare verberaverunt me daemones, et cur data est illis potestas (Apoc 9,3; 13,5.7) a Domino nocendi mihi?".

13 Et ait: "Daemones sunt castaldi Domini nostri; sicut enim potestas mittit castaldum suum ad puniendum illum qui peccavit, sic Dominus per castaldos suos, — id est per daemones, qui in hoc ministerio sunt ejus ministri — quemcumque diligit corripit et castigat (cfr. Prov 3,12; Heb 12,6).

14 Multoties enim ignoranter peccat etiam perfectus religiosus; unde, cum non cognoscit peccatum suum, castigatur per diabolum, ut diligenter videat et consideret interius et exterius ea in quibus offendit; quia quos diligit Dominus tenero amore, in hac vita nihil in eis relinquit inultum.

15 Ego vero per misericordiam et gratiam Dei (cfr. Rom 12,1) non cognosco me in aliquo offendisse quod per confessionem et satisfactionem non emendaverim; immo, per misericordiam suam, hoc donum contulit mihi Deus quod de omnibus in quibus placere vel displicere sibi valeo in oratione claram cognitionem recipio.

16 Sed potest esse quod per castaldos suos nunc me castigaverit, quia licet dominus cardinalis libenter mihi misericordiam faciat, et corpori meo sit necesse recipere hanc recreationem,

17 fratres mei qui vadunt per mundum sustinendo famem et multas tribulationes, et alii fratres qui morantur in eremitoriis et pauperculis domibus,

18 cum audierint quod maneo apud dominum cardinalem poterunt habere occasionem murmurandi adversum me, dicentes: "Nos sustinemus tot adversa et ipse habet consolationes suas!".

19 Ego autem teneor semper dare illis bonum exemplum, quia ad hoc datus sum eis; nam magis aedificantur fratres cum maneo in pauperculis locis inter ipsos quam in aliis, et magis patienter portant tribulationes suas cum audiunt me idem etiam tolerare.

20 Hoc itaque fuit summum et continuum studium patris nostri ut omnibus praeberet semper bonum exemplum (cfr. Ioa 13,15; Tit 2,7), et aliis fratribus tolleret occasionem murmurandi de se.

21 Et propter hoc, sanus et infirmus, tot et tanta passus est quod quicumque fratres scirent, sicut nos qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18) usque ad diem mortis ejus,

22 quotiescumque ea legerent, vel ad memoriam reducerent, non possent se a lacrimis continere; et omnes tribulationes et necessitates cum maiori patientia et gaudio sustinerent".

23 Descendit ergo beatus Franciscus, summo mane, de turri, et ivit ad dominum cardinalem, narrans ei omnia quae sibi acciderant, et quae contulerat cum socio suo.

24 Immo etiam dixit ei: "Homines putant me esse sanctum hominem et ecce daemones me de carcere ejecerunt!".

25 Et plurimum laetatus est dominus cardinalis cum ipso. Verumtamen quia sciebat et venerabatur eum tanquam sanctum noluit contradicere sibi,: postquam ibi noluit permanere.

26 Et sic beatus Franciscus valefaciens ei, reversus est ad eremitorium de Fonte Columbarum, juxta Reate.

Qualiter reprehendit fratres volentes ire per viam sapientiae et scientiae suae et non per viam humilitatis, et praedixit eis reformationem et reductionem ordinis ad primum statum. Caput 68.

1 Dum beatus Franciscus esset in capitulo generali apud Sanctam Mariam de Portiuncula, quod dictum est capitulum storiorum, quia non erant ibi habitacula nisi de storiis, et fuerunt ibi quinque millia fratres,

2 quamplures fratres sapientes et scientiati iverunt ad dominum Ostiensem qui erat ibidem et dixerunt ei: "Domine, volumus ut suadeatis fratri Francisco quod sequatur concilia fratrum sapientum et permittat se interdum duci ab eis".

3 Et allegabant regulam beati Benedicti, Augustini et Bernardi quae docent sic et sic vivere ordinate.

4 Quae omnia cum retulisset cardinalis beato Francisco per modum admonitionis, beatus Franciscus, nihil ei respondens, cepit ipsum per manum et duxit eum ad fratres congregatos in capitulo;

5 et sic locutus est fratribus in fervore et virtute Spiritus sancti: "Fratres mei, fratres mei, Deus vocavit me per viam simplicitatis et humilitatis, et hanc viam ostendit mihi in veritate pro me et pro illis qui volunt mihi credere et me imitari.

6 Et ideo nolo quod nominetis mihi aliquam regulam, neque sancti Benedicti, neque sancti Augustini, neque sancti Bernardi, nec aliquam viam et formam vivendi, praeter illam quae mihi a Domino est ostensa misericorditer et donata.

7 Et dixit mihi Dominus quod volebat me esse unum novellum pazzum in hoc mundo: et noluit nos ducere per aliam viam quam per istam scientiam.

8 Sed per vestram scientiam et sapientiam Deus vos confundet. Et ego confido in castaldis Domini, quod per ipsos puniet vos Deus; et adhuc redibitis ad vestrum statum, cum vituperio vestro, velitis nolitis".

9 Tunc cardinalis obstupuit valde et nihil respondit; et omnes fratres plurimum timuerunt.

Qualiter praescivit et praedixit quod scientia debebat esse occasio ruinae ordinis, et qualiter prohibuit uni sociorum ne intenderet studio praedicationum. Caput 69.

Dolebat multum beatus Franciscus si virtute neglecta quaereretur scientia inflativa (cfr. 1Cor 8,1; 13,4), maxime si non in ea vocatione quisque persisteret in qua vocatus a principio fuerit (cfr. 1Cor 7,20.24).

2 Dicebat enim: "Fratres mei qui scientiae curiositate ducuntur in die tribulationis (cfr. Os 9,7) invenient manus suas vacuas.

3 Ideo vellem eos magis roborari virtutibus, ut, cum tempus tribulationis (Ps 36,39) venerit, secum haberent in angustia Dominum (cfr. 2Par 15,4).

4 Nam et ventura est tribulatio (cfr. Ps 21,12; Prov 1,27), qua libri, ad nihilum utiles, in fenestris et latebris projicientur".

5 Non hoc dicebat quia lectio sacrae scripturae sibi displiceret, sed ut a superflua cura discendi retraheret universos. Volebat enim ipsos potius esse caritate bonos quam scientiae curiositate sciolos.

6 Praeodorabatur etiam tempora, non longe, ventura, in quibus jam praesciebat scientiam inflativam (cfr. 1Cor 8,1; 13,4) debere esse occasionem ruinae;

7 unde quemdam sociorum suorum aliquando praedicationum studio nimis intentum, post mortem suam apparens ei, reprehendit atque prohibuit; jussitque illi ut studeret viam humilitatis et simplicitatis incedere.

Quod tempore tribulationis futurae qui intrabunt ordinem erunt benedicti, et qui erunt probati erunt meliores praedecessoribus quis. Caput 70.

1 Dicebat beatus Franciscus: "Veniet tempus (cfr. Ez 7,12) quo malis exemplis malorum fratrum haec dilecta Dei religio diffamabitur ita ut pudeat exire in publicum!

2 "Qui vero tunc temporis ad suscipiendum ordinis habitum venerint, sola Spiritus sancti operatione ducentur, et nullam in eis maculam caro et sanguis (cfr. Sir 11,33; Mat 16,17) impinget, eruntque vere a Domino benedicti (cfr. Ps 113,15).

3 Et licet in eis non fuerint operationes meritoriae, tamen frigescente caritate (cfr. Mat 24,12) quae facit sanctos operari ferventer, venturae sunt illis tentationes immensae. Et qui tempore illo inventi fuerint probati erunt suis praedecessoribus meliores.

4 "Vae autem illis qui de sola specie et apparentia conversationis religiosae sibi plaudentes, et in sua sapientia et scientia confidentes inventi fuerint otiosi,

5 id est non exercitantes se in operibus virtuosis, in via crucis et paenitentiae, in pura observantia evangelii quod ex professione tenentur pure et simpliciter observare!

6 Isti enim non resistent constanter tentationibus quae ad probationem electorum a Domino permittentur. Qui vero probati fuerint et approbati accipient coronam vitae (cfr. Iac 1,12) ad quam exercitat eos interim malitia reproborum".

Qualiter respondit socio suo, quaerenti cur non corrigebat excessus qui fiebant in ordine tempore suo. Caput 71.

1 Quidam socius beati Francisci semel dixit ei: "Pater, ignosce mihi, quoniam quae tibi volo dicere jam plures consideraverunt".

2 Et ait: "Tu scis quomodo olim per gratiam Dei viguit in puritate perfectionis tota religio, qualiter omnes fratres, cum magno fervore et sollicitudine, in omnibus observabant sanctam paupertatem;

3 videlicet in parvis et pauperculis aedificiis et utensilibus, in parvis et pauperculis libris et vestibus,

4 et, sicut in iis, ita et in omnibus aliis exterioribus, erant unius voluntatis et fervoris in sollicitudine servandi omnia quae pertinent ad nostram professionem et vocationem et ad bonum exemplum omnium; 5 et sic etiam erant unanimes in dilectione Dei et proximi, tanquam homines vere apostolici et evangelici".

6"Nunc autem, a parvo tempore citra, coepit haec puritas et perfectio valde dissimiliter variari, licet multi dicant, et excusent fratres propter multitudinem; dicentes propter hoc non posse haec a fratribus observari;

7 immo multi fratres ad tantam caecitatem devenerunt quod de iis, magis quam de prioribus, putant populum aedificari et ad devotionem converti;

8 atque videtur eis quod propter hoc magis honeste vivant: despicientes et reputantes pro nihilo viam sanctae simplicitatis et paupertatis, quae fuit initium et fundamentum nostrae religionis.

9 Unde nos, considerantes haec, credimus firmiter quod displiceant tibi, sed valde miramur, si displicent tibi, quare tu sustines et non corrigis ea?".

10 Respondit beatus Franciscus et dixit illi: "Dominus indulgeat tibi, frater, quoniam vis esse mihi contrarius et adversarius atque me implicare in iis quae non pertinent ad officium meum.

11 Quousque enim habui praelationis officium super fratres, et ipsi permanserunt in vocatione et professione sua,

12 licet a principio meae conversionis semper infirmus fuerim, cum parva mea sollicitudine satisfaciebam eis exemplo et praedicatione;

13 sed postquam consideravi quod

Dominus multiplicavit numerum (cfr. Act 6,7) fratrum, et ipsi, propter tepiditatem et inopiam spiritus incipiebant declinare a via recta et secura per quem consueverant ambulare;

14 et per ampliorem viam quae ducit (cfr. Mat 7,13) ad mortem incedentes, non attendebant vocationem et professionem suam et bonum exemplum;

15 nec volebant dimittere iter periculosum et mortiferum quod ceperant, propter praedicationem et admonitionem meam et exemplum meum quod illis continue ostendebam, ideo recommendavi religionis praelationem et regimen Domino et ministris.

l6 Unde, licet tempore quo renuntiavi officio praelationis fratrum, excusarem me coram fratribus in capitulo generali quod propter infirmitates meas curam de ipsis habere non poteram,

17 tamen, si secundum voluntatem meam fratres vellent ambulare, nunc propter ipsorum consolationem et utilitatem, nollem quod alium ministrum haberent nisi me usque ad diem mortis meae.

18 Ex quo enim fidelis et bonus subditus voluntatem praelati sui cognoscit et observat, parvam sollicitudinem oportet praelatum habere de illo.

19 Immo tantum gauderem de bonitate fratrum propter lucrum ipsorum et lucrum meum quod si jacerem in lecto infirmus non me pigeret satisfacere eis, quia officium meum, id est praelationis, est spirituale tantum, videlicet dominari vitiis et ipsa corrigere spiritualiter, et emendare.

20 Postquam ipsa corrigere et emendare non possum praedicatione, admonitione et exemplo, nolo carnifex fieri ad uniendum et flagellandum, sicut potestates hujus saeculi.

21 "Nam ego confido in Domino (cfr. Ps 10,2) quod inimici invisibiles, qui sunt castaldi Domini ad puniendum in hoc saeculo et in futuro, adhuc sument vindictam de illis qui transgrediuntur mandata Dei et votum professionis suae;

22 et facient eos corrigi ab hominibus hujus saeculi in improperium et verecundiam ipsorum, et sic revertentur ad vocationem et professionem suam.

23 "Verumtamen usque ad diem mortis meae non cessabo saltem exemplo et bona operatione, docere fratres ambulare per viam quam mihi Dominus ostendit (cfr. 3Re 8,36);

24 quem et ego jam docui et ostendi eis verbo et exemplo, ut sint inexcusabiles (cfr. Rom 1,20) coram Domino, et ego non tenear ulterius de ipsis coram Deo reddere rationem (cfr. Luc 16,2)".

[Interpolatio] .

1 Infra scripta verba frater Leo socius et confessor sancti Francisci scripsit fratri Corrado de Offida, dicens se habuisse ea ab ore beati Francisci; quae idem frater Corradus retulit apud Sanctum Damianum prope Assisium.

2 Sanctus Franciscus stabat post tribunam ecclesiae Sanctae Mariae de Angelis in oratione levando manus in altum, et clamabat ad Christum quod haberet misericordiam de populo de multa tribulatione quae debebat evenire.

3 Et dixit Dominus: "Francisce, si vis quod habeam misericordiam de populo christiano, fac mihi istud quod ordo tuus permaneat in eo statu in quo positus est, quia non remanet mihi plus de toto mundo.

4 Et ego tibi promitto quod amore tui et ordinis tui non permittam mundo evenire aliquam tribulationem.

5 Sed dico tibi quod ipsi debent recedere ab ista via in qua posui eos.

6 Et provocabunt me ad tantam iram quod ego insurgam contra eos et vocabo daemones et dabo eis omnem potestatem quam voluerint; et ipsi tantum scandalum ponent inter eos et mundum quod nullus erit qui possit portare habitum tuum nisi per silvas.

7 Et quando mundus perdet fidem ordinis tui non remanebit ultra lux, quia posui eos in lucem mundi (cfr. Mat 5,14)".

8 Et sanctus Franciscus dixit: "De quo vivent fratres mei qui habitabunt in silvis?". — Dixit Christus: "Ego pascam eos sicut pavi filios Israël de manna in deserto (cfr. Deut 8,16; Ioa 6,31), quia isti tales erunt boni, et tunc redibunt ad primum statum in quo fuit fundatus et inceptus".

Quod orationibus et lacrimis humilium et simplicium fratrum convertuntur animae quae videntur converti propter scientiam et praedicationem aliorum. Caput 72.

1 Nolebat pater sanctissimus fratres suos esse cupidos scientia et libris, sed volebat et praedicabat eis ut studerent fundari super sanctam humilitatem,

2 et imitari puram simplicitatem, sanctam orationem et dominam paupertatem in quibus aedificaverunt sancti et primi fratres,

3 et hanc solam dicebat esse securam viam ad salutem propriam et aliorum aedificationem; quoniam Christus, ad cujus imitationem sumus vocati, hanc solam nobis ostendit et docuit verbo pariter et exemplo.

4 Ipse enim beatus pater, futura prospiciens, cognoscebat per spiritum sanctum et multoties fratribus dicebat quod multi fratres occasione aedificandi alios dimittent vocationem suam,

5 videlicet sanctam humilitatem, puram simplicitatem, orationem et devotionem, atque dominam nostram paupertatem,

6 et continget illis quod unde putabunt magis imbui, id est impleri devotione et accendi amore et illuminari cognitione Dei, propter intellectum scripturae, inde occasionaliter remanebunt intus frigidi et vacui;

7 et sic ad pristinam vocationem redire non poterunt, quia tempus vivendi secundum vocationem suam in vano et falso studio amiserunt;

8 et timeo quod id quod videbantur habere auferetur ab eis (cfr. Mat 25,29), quia id quod datum erat illis, id est vocationem suam tenere et imitari, penitus neglexerunt.

9 Et dicebat: "Sunt multi fratres qui totum studium suum et totam sollicitudinem suam ponunt in acquirendo scientiam, dimittentes vocationem suam sanctam, extra viam humilitatis et sanctae orationis mente et corpore evagando:

10 qui cum populo praedicaverint, et noverint aliquos inde aedificari vel ad paenitentiam converti, inflantur et extollunt se de opere et lucro alieno tanquam de suo;

11 cum tamen magis in condemnationem et praejudicium suum praedicaverint, et nihil ibi secundum veritatem operati fuerint, nisi tanquam instrumenta illorum per quos Dominus vere fructum hujusmodi acquisivit:

12 nam quos credunt per scientiam et praedicationem suam aedificari et ad paenitentiam converti, Dominus orationibus et lacrimis sanctorum pauperum, humilium et simplicium fratrum, aedificat et convertit;

13 licet ipsi sancti fratres, ut plurimum, hoc ignorent: sic enim est voluntas Dei ut illud nesciant ne inde valeant superbire.

14 "Isti sunt fratres mei milites tabulae rotundae qui latitant in desertis et remotis locis ut diligentius vacent orationi et meditationi,

15 sua et aliorum peccata plorantes, viventes simpliciter et humiliter conversantes, quorum sanctitas a Deo cognoscitur et aliquando fratribus et hominibus est ignota.

16 Horum animae cum ab angelis Domino praesentabuntur, tunc Dominus ostendet illis fructum et mercedem laborum suorum (cfr. Sap 10,17),

17 videlicet multas animas quae suis exemplis, orationibus et lacrimis sunt salvatae,

18 et dicet illis: Filii mei dilecti, ecce tot et tales animae salvatae sunt vestris orationibus, lacrimis et exemplis, et quia super pauca fuistis fideles, supra multa vos constituam (cfr. Mat 25,21).

19 Alii vero praedicaverunt et laboraverunt sermonibus sapientiae et scientiae suae, et ego meritis vestris fructum salutis operatus sum;

20 ideo suscipite mercedem laborum eorum et fructum meritorum vestrorum qui est regnum aeternum, quod per humilitatis et simplicitatis vestrae atque orationum et lacrimarum vestrarum violentiam rapuistis.

21 "Sicque isti portantes manipulos suos, id est fructus et merita sanctae humilitatis et simplicitatis suae, intrabunt in gaudium Domini (cfr. Mat 25,21) laetantes et exsultantes.

22 "Illi vero qui non curaverunt nisi scire et aliis viam salutis ostendere, nihil operantes pro se, ante tribunal Christi (cfr. 2Cor 5,10) adstabunt nudi et vacui, solius confusionis, verecundiae et doloris manipulos deferentes.

23 "Tunc veritas sanctae humilitatis et simplicitatis, sanctaeque orationis et paupertatis, quae est vocatio nostra, exaltabitur glorificabitur et magnificabitur;

24 Cui veritati ipsi, inflati vento scientiae (cfr. 1Cor 8,1), detraxerunt vita et vanis sermonibus sapientiae suae, dicentes ipsam veritatem esse falsitatem, et tanquam caeci, eos qui ambulaverunt in veritate crudeliter persequentes.

25 Tunc error et falsitas opinionum suarum per quas ambulaverunt, quas veritatem esse praedicaverunt, per quas in caecitatis foveam (cfr. Mat 15,14) multos praecipitaverunt, in dolore, confusione et verecundia terminabitur,

26 et ipsi cum suis tenebrosis opinionibus in tenebras exteriores (cfr. Mat 25,30) cum tenebrarum spiritibus demergentur".

27 Unde saepe dicebat beatus Franciscus super illo verbo: Donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est (cfr. 1Re 2,5): 28 "Sterilis est bonus religiosus simplex, humilis, pauper et despectus, vilis et abjectus, qui sanctis orationibus et virtutibus continue alios aedificat et parturit gemitibus (cfr. Rom 8,22.26) dolorosis".

29 Hoc verbum dicebat saepissime, coram ministris et aliis fratribus maxime in capitulo generali.

Quod volebat et docebat praelatos et pracdicatores debere exercere se in oratione et operibus humilitatis. Caput 73.

1 Fidelis servus ac perfectus imitator Christi Franciscus, sentiens se per sanctae humilitatis virtutem in Christum potissime transformatum, prae ceteris virtutibus ipsam humilitatem optabat in fratribus suis,

2 et ad ipsam diligendam, desiderandam, acquirendam et conservandam incessanter eos verbo et exemplo affectuosius animabat;

3 et maxime ministros et praedicatores admonebat et inducebat ad humilitatis opera exercenda.

4 Dicebat enim quod propter praelationis officium et sollicitudinem praedicandi non debent dimittere sanctam et devotam orationem, ire pro eleemosyna, operari aliquando manibus suis (cfr. 1The 4,11; Eph 4,28),

5 et alia humilitatis opera facere, sicut alii fratres, propter bonum exemplum et lucrum animarum suarum et aliorum.

6 Et dicebat: "Multum enim aedificantur fratres subditi cum eorum ministri et praedicatores vacant libenter orationi, et inclinant se ad humilitatis opera et obsequia vilitatis.

7Aliter autem non possunt absque sui confusione, praejudicio et condemnatione de hoc fratres alios admonere.

8 Oportet enim, exemplo Christi, priusfacere quam docere, ac simul facere et docere (cfr. Act 1,1)".

Qualiter ad verecundiam suam docuit fratres cognoscere quando ipse erat servus Dei et quando non. Caput 74.

1 Convocavit semel beatus Franciscus multos fratres, et ait illis: "Rogavi Dominum ut mihi dignaretur ostendere quando sum servus ejus et quando non. Nam nihil aliud vellem nisi existere servus ejus".

2 Ipse autem benignissimus Dominus nunc mihi sua dignatione respondit: "Servum meum veraciter te esse cognosce cum sancta cogitas, loqueris et operaris.

3 Ideo vocavi vos, fratres, et hoc vobis insinuavi, ut coram vobis possim verecundari, quando videbitis me deficere in omnibus iis vel in aliquo praedictorum".

Quod voluit omnino quod fratres omnes laborarent interdum manibus suis. Caput 75.

1 Tepidos nulli se negotio familiariter et humiliter applicantes dicebat evomendos esse cito de ore (cfr. Apoc 3,16) Domini: nullus coram eo otiosus poterat comparere, quin statim mordaci dente ipsum corriperet.

2 Siquidem ipse omnis perfectionis exemplar, manibus suis (cfr. 1The 4,11) humiliter laborabat, nil permittens effluere de optimo temporis dono.

3 Dicebat enim: "Volo omnes fratres meos laborare et exercitari humiliter in operibus bonis, ut minus simus hominibus onerosi, et ne cor aut lingua in otio evagetur; qui vero nihil sciunt operari, addiscant".

4 Lucrum vero et mercedem de labore non laborantis, sed guardiani vel familiae arbitrio committendum esse dicebat.

CAPITULUM IV (V) - DE ZELO IPSIUS AD PROFESSIONEM REGULAE ET AD TOTAM RELIGIONEM.

Et primo qualiter laudabat regulae professionem, et volebat fra-tres scire eam et loqui de ea et mori cum ea. Caput 76.

1 Perfectus zelator observantiae sancti evangelii, beatus Franciscus, communem professionem regulae nostrae, quae non est aliud quam perfecta evangelii observantia, ardentissime zelabat,

2 et eos qui sunt et erunt veri zelatores ipsius singulari benedictione donavit.

3 Hanc enim professionem nostram suis imitatoribus dicebat esse librum vitae (cfr. Sir 24,32; Apoc 3,5; 21,27), spem salutis (cfr. 1The 5,8), arrham gloriae, medullam evangelii, viam crucis, statum perfectionis, clavem paradisi et pactum aeterni foederis (cfr. Gen 16,13).

4 Hanc volebat haberi ab omnibus, sciri ab omnibus; et volebat fratres, in collocutionibus contra taedium, de ipsa saepe conferre, et in memoriam praestiti juramenti cum intertori homine (cfr. Rom 7,22; Eph 3,16) de ipsa saepius fabulari.

5 Docuit etiam semper eam prae oculis portari in commonitionem et memoriam vitae agendae et debitae observantiae regularis; et, quod plus est, voluit et docuit fratres debere mori cum ipsa.

De sancto laico qui fuit martyrisatus tenendo regulam in mani-bus. Caput 77.

1 Hujus ergo sancti documenti et instituti beatissimi patris non immemor, quidam frater laicus, quem ad chorum martyrum indubitanter credimus esse assumptum,

2 dum esset inter infideles ob zelum martyrü, et a Sarracenis tandem ad martyrium peteretur, cum magno fervore, ambabus manibus regulam tenens, genibus humiliter flexis, dixit socio suo:

3 "De omnibus quae contra istam regulam feci, frater carissime, coram ocullis divinae majestatis (cfr. Is 3,8) et coram te, culpabilem me confiteor".

4 Successit huic brevi confessioni gladius, quo vitam finiens, coronam martyrii est adeptus.

5 Hic ita juvenculus intraverat ordinem ut jejunium regulae ferre vix posset, cum tamen sic puerulus loricam portaret ad carnem.

6 Felix puer, qui feliciter incepit et felicius consummavit (cfr. Sir 18,6).-

Quod voluit religionem semper esse sub protectione et correctione Ecclesiae. Caput 78.

1 Dicebat beatus Franciscus: "Vadam et recommendabo religionem fratrum Minorum sanctae romanae Ecclesiae,

2 cujus potentiae virga terreantur et corripiantur malevoli, et filii Dei in aeternae salutis augmentum ubique plena gaudeant libertate;

3 recognoscant ex hoc filii beneficia dulcia matris suae, et semper devotione speciali ipsius reverenda vestigia complectantur.

4 "Non enim erit, ipsa protegente, in ordine malus occursus (cfr. 3Re 5,4), nec filius Belial (cfr. 1Re 1,16; 25,17) per vineam Domini (cfr. Is 5,7) transibit impunis.

5 Ipsa mater sancta paupertatis nostrae aemulabitur gloriam, et humilitatis praeconia per superbiae nubilum non permittet ullatenus offuscari.

6 Caritatis et pacis vincula in nobis servabit (cfr. Col 3,14; Eph 4,3) illaesa; censura strictissima percutiens dissidentes; et evangelicae puritatis observatio sacra continue in conspectu ejus florebit, nec odorem bonae famae et conversationis sanctae ad horam patietur elidi".

De quatuor praerogativis quas Dominus donavit religioni et nuntiavit eas beato Francisco. Caput 79.

1 Beatus Franciscus dicebat se obtinuisse a Domino et sibi per angelum nuntiata fuisse ista quatuor, videlicet: quod religio et professio fratrum Minorum non deficiet usque ad diem judicii.

2 Item quod nullus ex industria persequens ordinem diu vivet;

3 item quod nullus malus, volens male vivere in ordine poterit in ipso diu permanere.

4 Item quod quicumque ex corde dilexerit ordinem, quantumcumque sit peccator, tandem misericordiam consequetur.

De conditionibus quas dixit esse necessarias generali ministro et sociis ejus. Caput 80.

1 Tantus erat zelus quem habebat ad conservationem perfectionis in religione, et tanta videbatur sibi perfectio professionis regulae, quod saepe cogitabat quis esset sufficiens, post mortem suam, ad regimen totius religionis et ad conservationem perfectionis in ipsa cum Dei adjutorio, et nullum idoneum poterat invenire.

2 Unde prope finem vitae ipsius, dixit ei quidam frater: "Pater, tu transibis ad Dominum, et familia haec, te secuta, remanebit in valle lacrimarum (cfr. Ps 83,7); innue ergo nobis aliquem, si cognoscis in ordine, in quo tuus animus conquiescat, cui onus generalis ministerii digne possit imponi".

3 Respondit beatus Franciscus, inuens cuncta verba suspiriis: "Tam magni et multimodi exercitus ducem, tam ampli et dilatati gregis pastorem, fili mi, nullum sufficientem intueor;

4 sed unum vobis depingam in quo reluceat qualis deberet esse hujus familiae dux et pastor.

5 "Homo, inquit, iste debet esse vitae gravissimae, discretionis magnae, famae laudabilis, privatis affectionibus carens, ne dum in parte plus diligit, in toto scandalum generet.

6 Debet illi orationis studium esse amicum, ita tamen quod certas horas animae suae et certas gregi suo distribuat:

7 nam primo mane debet sanctissimum sacrificium missae praemittere et ibidem longa devotione seipsum et gregem divinae protectioni affectuosius commendare.

8 Post orationem vero se ipsum statuat in medio ab omnibus depilandum, omnibus responsurum, omnibus cum caritate et patientia et mansuetudine provisurum.

9 "Non debet esse acceptor personarum (cfr. Act 10,34), ita quod non minus curet de simplicibus et idiotis quam de scientibus et sapientibus.

10 Cui si donum scientiae est concessum, tamen plus in moribus pietatis et simplicitatis, patientiae et humilitatis imaginem ferat,

11 foveatque virtutes in se et in aliis, atque in praticando eas continue se exerceat, ad hoc alios plus exemplo quam sermonibus incitando.

12 Sit exsecrator pecuniae, quae nostrae professionis et perfectionis est praecipua corruptela; et, tanquam caput et exemplar imitandum ab omnibus, nullis unquam loculis abutatur.

13 Sufficiant autem sibi pro se habitus et libellus, pro aliis vero pennarolus cum calamo et pugillari, et sigillum.

14 Non sit aggregator librorum, nec lectioni multum intentus, ne forte detrahat officio quod praerogat studio.

16 Consoletur pie afflictos, cum sit ultimum remedium tribulatis (cfr. Ps 31,7; 45,2), ne si apud eum defuerint remedia sanitatis, desperationis morbus praevaleat in infirmis.

16 Ut protervos ad mansuetudinem flectat seipsum prosternat, et aliquid sui juris relaxet ut animam lucrifaciat (cfr. Phip 3,8).

17 "Ad refugos ordinis, velut ad oves quae perierunt (cfr. Mat 10,6), viscera pietatis expandat et nunquam misericordiam neget illis,

18 sciens tentationes illas esse pervalidas quae ad tantum possunt impellere casum; quas si ipsum permitteret Dominus experiri, forte in majus praecipitium laberetur.

19 Vellem ipsum tanquam Christi vicarium ab omnibus cum devotione et reverentia honorari, atque sibi ab omnibus et in omnibus cum omni benevolentia, juxta ejus necessitatem et status nostri condecentiam provideri.

20 "Verumtamen oportet eum non arridere honoribus, neque favoribus plus quam injuriis delectari, ita quod propter honores non mutentur ejus mores nisi in melius.

21 Si quando vero propensiori et meliori cibo indigeret, non in absconso sed in publico loco assumat, ut aliis tollatur verecundia providendi sibi in infirmitatibus et debilitatibus suis.

22 "Ad eum maxime pertinet latentes distinguere conscientias et ex occultis venis eruere veritatem.

23 Omnes accusationes in principio habeat suspectas, donec veritas ex diligenti examinatione incipiat apparere.

24 Aures etiam non praebeat multiloquis, et multiloquos in accusationibus specialiter habeat suspectos, nec faciliter credat eis.

25 Talis denique debet esse quod, propter cupiditatem retinendi honorem, virilem formam justitiae et aequitatis nullatenus infitiat vel relaxet.

26 Ita tamen quod ex nimio rigore nullius anima occidatur, et ex superflua mansuetudine non nascatur torpor, atque ex laxa indulgentia non proveniat dissolutio disciplinae, sicque ab omnibus timeatur et ab ipsis timentibus diligatur.

27 officium autem praelationis semper putet et sentiat sibi fore potius oneri quam honori.

28 "Vellem itaque ipsum habere socios praeditos honestate, rigidos adversus voluptates, fortes in angustiis, pios et compassivos delinquentibus, habentes aequalem affectionem ad omnes;

29 nihil de labore suo recipientes nisi puram corporis necessitatem, et nihil appetentes nisi laudem Dei, ordinis profectum, animae propriae meritum et fratrum omnium perfectam salutem;

30 omnibus convenienter affabiles et omnes convenientes ad ipsos cum sancta jucunditate recipientes, atque formam et exemplum observantiae evangelii juxta professionem regulae in semetipsis pure et simpliciter omnibus ostendentes.

31 Ecce, inquit, talis deberet esse generalis minister hujus religionis et fales socios deberet habere".

Qualiter locutus fuit sibi Dominus dum nimis affligeretur propter fratres qui declinabant a perfectione. Caput 81.

1 Quoniam, juxta mensuram zeli quem habebat continue ad perfectionem religionis, oportebat esse in eo tristitiam, si quando audiret vel videret quidquam imperfectionis in ipsa,

2 cum coepisset intelligere quod aliqui fratres dabant malum exemplum in religione, et quod fratres jam a summo apice professionis suae coeperant declinare,

3 tactus nimio dolore cordis intrinsecus (cfr. Gen 6,6), quadam vice in oratione dixit ad Dominum: "Domine, recommendo tibi familiam quam dedisti mihi!".

4 Et statim dixit illi Dominus: "Dic mihi, o simplex et idiota homuncio, quare tantum contristaris, cum aliquis frater exit de religione, et cum fratres non ambulant per viam quam tibi ostendi (cfr. 3Re 8,36)?

5 Item dic mihi quis plantavit hanc fratrum religionem? Quis converti facit hominem ad paenitentiam? Quis dat virtutem perseverandi in ea? Nonne ego?

6 Ego non elegi te pro homine litterato et eloquente super familiam meam, quia nec te, nec illos qui erunt veri fratres et veri observatores regulae quam dedi tibi volo ambulare per viam scientiae et eloquentiae.

7 Sed elegi te simplicem et idiotam, ut scire valeas, tam tu quam alii, quoniam vigilabo super gregem meum; et posui te signaculum (cfr. Ier 1,12) ipsis, ut opera quae ego operor in te, ipsi in te debeant operari.

8 Qui enim ambulant per viam quam tibi ostendi (cfr. 3Re 8,36), habent me et abundatius habebunt (cfr. Ioa 10,10); qui vero per aliam viam ambulare voluerint, etiam id quod videntur habere auferetur ab eis (cfr. Mat 25,29).

9 Quapropter dico tibi, ne tantum de cetero contristeris; sed age quod agis, operare quod operaris: quoniam in caritate perpetua (cfr. Ier 31,3) plantavi religionem fratrum.

10 Unde scias quia tantum diligo ipsam quod si quis fratrum, reversus ad vomitum (2Pet 2,22; Prov 26,11), morietur extra religionem, alterum remittam in religionem, qui vice ipsius habeat coronam ejus; et si non esset natus (cfr. Mat 26,24) faciam ipsum nasci.

11 Et ut scias quoniam vitam et religionem fratrum spontanee diligo, ponatur quod in tota religione non remanerent nisi tres fratres, adhuc ipsa erit mea religio et ipsam in perpetuum non relinquam".

12 Et iis auditis remansit ejus animus mirabiliter consolatus;

13 Et licet, prae nimio zelo quem semper habebat ad perfectionem religionis, ex toto se continere non posset quin vehementer contristaretur, cum audiebat aliquid imperfectionis fieri per fratres de quo malum exemplum vel scandalum oriretur,

14 tamen, postquam fuit taliter a Domino confortatus, revocabat ad memoriam illud psalmi: "Ego juravi et statui custodire justitias (cfr. Ps 118,106) Domini et servare regulam quam ipse Dominus dedit mihi et illis qui me voluerint imitari.

15 Ipsi etiam fratres omnes obligaverunt se ad hoc sicut ego. Et ideo, postquam dimisi officium fratrum propter infirmitates meas et, alias causas rationabiles, non teneor amodo nisi orare pro religione et bonum exemplum (cfr. Tit 2,7) fratribus exhibere.

16 Nam illud a Domino habui et scio in veritate quoniam si me non excusaret infirmitas, majus adjutorium quod possim religioni impendere est ut quotidie vacem orationi pro ea ad Dominum, qui ipsam gubernet, conservet et protegat.

17 In hoc enim me Domino et fratribus obligavi ut si quis fratrum meo malo exemplo perierit, volo pro ipso teneri Domino reddere rationem (cfr. Mat 12,36)".

18 Haec verba intra se loquebatur ad quietandum cor suum et ipsa etiam fratribus in collatione verborum et in capitulis saepius explicabat.

19 Unde si quis frater aliquando dicebat ei ut deberet se intromittere de regimine ordinis, ipse respondebat, dicens: "Fratres habent regulam suam et juraverunt servare eam,

20 et ut non habeant excusationem super me, postquam placuit Domino me statuere ut essem praelatus eorum, coram ipsis juravi eam similiter observare.

21 Unde ex quo fratres sciunt quid debent facere, quid etiam evitare, non restat nisi ut operibus eos doceam, quoniam ad hoc datus sum eis in vita mea et post mortem".

De singulari zelo quem habuit ad locum Sanctae Mariae de Portiuncula et de constitutionibus quas fecit ibi contra verba otiosa. Caput 82.

1 Prae ceteris locis ordinis singularem zelum et praecipuum studium habuit semper quamdiu vixit in faciendo conservari omnem perfectionem vitae et conversationis in sacro loco Sanctae Mariae de Angelis, tanquam in capite et matre totius religionis,

2 intendens et volens ipsum locum esse formam et exemplum humilitatis, paupertatis et omnis perfectionis evangelicae cunctis locis,

3 atque fratres ibi commorantes debere semper esse prae ceteris fratribus circumspectos et sollicitos in omnibus agendis et cavendis quae spectant ad perfectionem observantiae regularis.

4 Unde, quodam tempore, ad evitandam otiositatem, quae est radix omnium malorum (cfr. 1Tim 6,10), maxime in religioso, ordinavit ut quolibet die, post cibum, statim fratres simul cum ipso deberent se in aliquo opere exercere,

5 ne bonum quod tempore orationis lucrabantur, per verba inutilia et otiosa (cfr. Mat 12,36), ad quae homo est dispositus maxime post cibum, perderent totaliter vel in parte.

6 Item ordinavit et mandavit firmiter observari quod si quis fratrum vagans vel aliquid operans inter fratres verbum aliquod otiosum (cfr. Mat 12,36) protulerit, teneatur semel dicere Pater Noster, laudando Deum in principio et in fine orationis,

7 ita tamen quod si, forte sui conscius, prius se culpaverit de commisso, ipsum Pater Noster dicat pro anima sua cum Laudibus Domini, ut dictum est;

8 si autem ab aliquo fratre prius inde fuerit reprehensus, Pater Noster pro anima fratris arguentis ipsum praedicto modo dicere teneatur.

9 Si vero reprehensus excusaret se, et ipsum Pater Noster dicere nollet, eodem modo teneatur dicere duo Pater-Noster pro anima illius fratris arguentis eum.

10 Si ipsius vel alterius testimonio constiterit esse verum quod ille verbum dixerit otiosum (cfr. Mat 112,36), dictas etiam Laudes Dei in principio et in fine orationis ita alte dicat quod ab omnibus fratribus circumstantibus audiatur et intelligatur.

11 Qui fratres, dum hoc ille dixerit, taceant et auscultent.

12 Si quis vero audiens fratrem dicentem verbum otiosum (cfr. Mat 12,36) tacuerit et non arguerit eum, eodem modo teneatur dicere unum Pater Noster cum Laudibus Dei pro anima illius dicentis.

13 Et quicumque frater ingrediens cellam vel domum vel aliquem locum invenerit ibi fratrem, vel fratres, statim debeat Dominum devote benedicere et laudare.

14 Has Laudes Domini pater sanctissimus sollicitus erat semper dicere, et alios fratres ardentissima voluntate et desiderio docebat et excitabat ad dicendum easdem laudes sollicite et devote.

Qualiter admonuit fratres ut nunquam dimitterent ipsum locum. Caput 83.

1 Licet beatus Franciscus in omni sede terrarum regna caelorum (cfr. Ez 34,13; Mat 5,3) constituta cognosceret, et in omni loco divinam gratiam electis Dei crederet posse donari,

2 expertus tamen erat locum Sanctae Mariae de Portiuncula gratia uberiori repletum et supernorum spirituum visitatione caelitus frequentatum.

3 Dicebat proinde fratribus saepe: "Videte, o filii, ne unquam relinquatis hunc locum. Si ab una parte foras pelleremini, per aliam reintrate; nam locus iste vere sanctus est (cfr. Ez 42,13) et habitatio Christi et Virginis matris ejus.

4 Hic cum pauci essemus (cfr. 1Par 16,19) nos augmentavit Altissimus; hic, luce sapientiae suae illuminavit animas Pauperum suorum; hic, igne amoris sui nostras voluntates accendit.

5 Hic, qui oraverit corde devoto, quod petierit obtinebit; et offendens gravius punietur.

6 Propterea, o filii, habete hunc locum omni reverentia et honore dignissimum, tanquam vere habitaculum Dei (cfr. Ier 29,13), ab ipso et a matre ejus singulariter praedilectum.

7 Atque ibidem toto corde vestro (cfr. Ps 41,5) in voce exsultationis et confessionis confitemini Deo (cfr. Ps 135, 2.26) patri et ejus filio Domino Jesu Christo in sancti Spiritus unitate".

De praerogativis quas Dominus fecit in loco Sanctae Mariae de Angelis. Caput 84.

1 Sanctus sanctorum / vere locus iste locorum / Digne magnorum / censetur dignus honorum.

2 Felix agnomen / felicius est sibi nomen / Et modo cognomen / sortitur muneris omen.

3 Angelicum numen / hic circumfundere lumen / Hic pernoctare / soles hymnos voce sonare.

4 Postquam tota ruit / Franciscus eam relevavit / Ex tribus una fuit / quas ipse pater reparavit.

5 Hanc pater elegit / cum membra sacco subegit / Hic corpus fregit / mentique subesse coegit.

6 Hoc intra templum / genitus fuit ordo Minorum / Dum patris exemplum / sectatur turba virorum.

7 Clara Dei sponsa / fuit hic primario tonsa / Pompis exuta / mundi Christumque secuta.

8 Sic partum clarum / fratrum simul et dominarum / Sacra parens fudit / Christum quibus orbe refudit.

9 Hic fuit arctata / veteris mundi via lata / Et dilatata / virtus in gente vocata.

10 Regula conflata, / paupertas sancta renata / Gloria prostrata, / crux in medium revocata.

11 Sicubi turbatur / Franciscus et accidiatur / Hic tranquillatur / istic sua mens renovatur.

12 Hic demonstratur / verum de quo dubitatur / Immo donatur / quidquid pater ipse precatur.

CAPITULUM V (VI) - DE ZELO IPSIUS AD PERFECTIONEM FRATRUM.

Et primo qualiter descripsit eis fratrem perfectum. Caput 85.

1 Beatissimus pater, transformatus quodam modo in sanctos fratres per ardorem amoris et fervorem zeli quem habebat ad perfectionem eorum, saepe cogitabat intra se quibus conditionibus et virtutibus oporteret esse ornatum bonum fratrem Minorem.

2 Et dicebat quod ille esset bonus frater Minor qui haberet vitam et conditiones istorum sanctorum fratrum:

3 videlicet fidem fratris Bernardi, quam perfectissime habuit cum amore paupertatis;

4 simplicitatem et puritatem fratris Leonis, qui vere fuit sanctissimae puritatis;

5 curialitatem fratris Angeli, qui fuit primus miles qui venit ad ordinem, et fuit omni curialitate et benignitate ornatus;

6 gratiosum aspectum et sensum naturalem cum pulchro et devoto eloquio fratris Massei;

7 mentem elevatam in contemplatione quam frater Aegidius habuit usque ad summam perfectionem;

8virtuosam et continuam orationem fratris Rufini, qui sine intermissione semper orabat: etiam dormiendo vel aliquid operando semper erat cum Domino mens ipsius;

9 patientiam fratris Juniperi, qui usque ad perfectum statum patientiae pervenit, propter perfectam veritatem propriae vilitatis quam continue prae oculis habebat, et summum desiderium imitandi Christum per viam crucis;

10 fortitudinem corporalem, et spiritualem fratris Johannis de Laudibus, qui tempore illo fuit fortis corpore super omnes homines;

11 caritatem fratris Rogerii, cujus tota vita et conversatio erat in fervore caritatis;

12 et sollicitudinem fratris Lucidi qui fuit maximae sollicitudinis, et nolebat quasi per mensem stare in loco,

13 sed quando placebat sibi stare in aliquo loco, statim recedebat inde et dicebat: "Non habemus hic (cfr. Heb 13,14) mansionem sed in caelo".

Qualiter describebat oculos impudicos ut induceret fratres ad honestatem. Caput 86.

1 Inter alias virtutes quas diligebat et desiderabat esse in fratribus, post fundamentum sanctae humilitatis, diligebat praecipue pulchritudinem et munditiam honestatis.

2 Unde volens docere fratres habere oculos pudicos, solebat tali aenigmate confingere (cfr. 1Cor 13,12; Ps 118,120) oculos impudicos:

3 Rex pius et potens misit ad reginam duos nuntios successive. Revertitur primus et verbis tantum verba reportat et nihil loquitur de regina. Siquidem oculos suos tenuerat in capite sapienter (cfr. Qo 2,14), nec aliqualiter prosilierant in reginam.

4 Redit alius, et post pauca verba quae refert, longam de reginae pulchritudine texit historiam: "Vere, inquit, domine, vidi pulcherrimam mulierem: felix qui fruitur illa".

5 Et rex ad illum: "Tu, serve nequam (Mat 18,32), in sponsam meam jecisti oculos impudicos, patet quod rem prospectam subtiliter emere voluisti.

6 Jubet ergo revocari primum et ait illi: "Quid tibi de regina videtur?". — "Optime, inquit, mihi videtur, quia libenter et patienter audivit". Iste respondit sagaciter.

7 Et ait illi rex: "Numquid formositatis aliquid inest ei?". — Respondit ille: "Domine mi, tuum sit hoc inspicere et discernere, meum autem fuit verba proferre".

8 Fertur a rege sententia: "Tu, inquit, habes oculos castos: esto in camera mea, corpore castior, et fruere delitiis meis. Hic vero impudicus exeat domum ne polluat thalamum".

9 Dicebat ergo: "Quis non deberet timere respicere sponsam Christi?".

De tribus verbis quae reliquit fratribus ad conservandam perfectionem ipsorum. Caput 87.

1 Quadam vice cum propter infirmitatem stomachi vellet evome-re, ob nimiam violentiam quam sibi fecit evomuit sanguinem per totam noctem usque ad matutinum.

2 Cumque socii ejus cernerent ipsum prae nimia debilitate et afflictione quasi jam mori, cum maximo dolore et lacrimarum effusione dixerunt ad illum:

3 "Pater, quid sine te faciemus? Cui nos orphanos derelinquis (cfr. Ioa 14,18)?

4 "Tu semper fuisti nobis pater et mater, generans et parturiens nos in Christo (cfr. Gal 4,19). Tu fuisti nobis dux et pastor, magister et corrector, plus docens et corrigens nos exemplo quam verbo.

5 Quo ergo ibimus, oves sine pastore (cfr. Mat 9,36), filii orphani sine patre, homines rudes et simplices sine duce? Quo ibimus quaerere te, o gloria paupertatis, laus simplicitatis et honor vilitatis nostrae?

6 "Quis nobis adhuc caecis viam veritatis ostendet? Ubi erit os loquens et lingua consulens nobis? Ubi erit spiritus fervens, nos in viam crucis dirigens et ad perfectionem evangelicam nos confortans?

7 Ubi eris, ut recurramus ad te, lumen oculorum nostrorum (Tob 10,4); ut quaeramus te, consolator animarum nostrarum?

8 Ecce, pater, ecce tu morieris? Ecce nos sic desolatos deseris, sic tristes et amaricatos relinquis!

9 "Ecce dies illa, dies fletus et amaritudinis, dies desolationis et tristitiae appropinquat! Ecce dies amara quam semper ex quo fuimus tecum videre timebamus, immo quam non poteramus etiam cogitare!

10 Nec mirum certe! quoniam vita tua erat nobis continue lumen, et verba tua erant faculae ardentes et ignientes nos continue ad viam crucis, ad perfectionem evangelicam ad amorem et imitationem dulcissimi Crucifixi.

11 "Ergo, pater, saltem benedicas nobis et ceteris fratribus, filiis tuis, quos genuisti in Christo, et aliquod memoriale tuae voluntatis relinquas nobis, quod fratres tui semper in memoria habeant et possint dicere:

12 Pater noster haec verba reliquit fratribus et filiis suis in morte sua".

13 Tunc pater piissimus, paternos oculos in filios dirigens, ait illis: "Vocate mihi fratrem Benedictum de Piratro".

14 Erat enim ille frater sacerdos sanctus et discretus, qui beato Francisco celebrabat aliquando ubi jacebat infirmus; quia semper, cum poterat, volebat audire missam, quantumcumque esset infirmus.

15 Cumque venisset ad eum, dixit illi: "Scribe qualiter benedico omnibus fratribus meis qui sunt in religione, et qui venturi sunt usque ad finem saeculi.

16 Et quoniam propter debilitatem et dolorem infirmitatis loqui non valeo, in iis tribus verbis patefacio breviter voluntatem et intentionem meam cunctis fratribus praesentibus et futuris.

17 Videlicet ut in signum memoriae meae, benedictionis et testamenti semper diligant se ad invicem, sicut dilexi et diligo eos;

18 semper diligant et observent dominam nostram paupertatem;

19 et semper praelatis et clericis sanctae matris Ecclesiae fideles et subjecti existant".

20 Sic enim pater noster in capitulis fratrum solitus erat semper in fine capituli benedicere et absolvere omnes fratres praesentes et venturos ad religionem, et etiam extra capitulum in fervore caritatis hoc idem multoties faciebat.

21 Monebat autem fratres ut timerent et caverent sibi a malo exemplo, atque maledicebat omnibus qui malis exemplis provocarent homines ad blasphemandum religionem et vitam fratrum,

22 quia boni et sancti fratres de hoc verecundantur et plurimum affliguntur.

De amore quem ostendit fratribus prope mortem dando singulis buccellam panis sicut fecit Christus. Caput 88.

1 Quadam nocte beatus Franciscus fuit ita doloribus infirmitatum praegravatus quod quasi nocte illa non potuit quiescere nec dormire.

2 Mane autem facto, cum dolores aliquantulum jam cessassem, fecit vocari omnes fratres existentes in loco,

3 et sedentibus illis coram ipso consideravit et prospexit eos in personis omnium fratrum.

4 Et ponens manum dexteram super capita (cfr. Gen 48,17) singulorum benedixit omnes praesentes et absentes atque venturos ad ordinem usque in finem saeculi (cfr. Dan 7,18).

5 Et videbatur compati sibi ipsi quia non poterat videre omnes fratres et filios suos ante mortem suam.

6 Volens autem in morte imitari suum Dominum et magistrum quem in vita sua perfecte fuerat imitatus, jussit apportari sibi panes et benedixit (cfr. Mat 26,26) eos,

7 atque in plurimas particulas fecit frangi, quia prae nimia debilitate frangere non valebat.

8 Et accipiens unicuique fratrum porrexit particulam, praecipiens ut totem quilibet manducaret.

9 Unde sicut Dominus ante mortem suam voluit in signum dilectionis cum apostolis quinta feria manducare, ita perfectus imitator ipsius beatus Franciscus voluit idem signum dilectionis ostendere fratribus suis.

10 Et quod ad similitudinem Christi voluerit hoc facere patet manifeste, quia postea quaesivit si erat tunc feria quinta.

11 Et cum esset tunc alia dies dixit quod putabat esse feriam quintam.

12 Unus autem ex illis fratribus reservavit unam particulam de ipso pane, et post mortem beati Francisci multi infirmi qui de ipso gustaverunt statim fuerunt a suis infirmitatibus liberati.

Qualiter timebat ne fratres incurrerent aliquam turbationem propter infirmitates suas. Caput 89.

1 Cum propter dolores suarum infirmitatum quiescere non posset, et ex hoc videret fratres multum distrahi et fatigari pro se,

2 quia adhuc plus diligebat animas fratrum quam corpus proprium, coepit timere ne fratres ex nimio labore, occasione sui, etiam minimam Dei offensam incurrerent per impatientiam aliqualem.

3 Unde quadam vice cum pietate et compassione dixit sociis suis: "Carissimi fratres et filioli mei, non taedeat vos laborare pro infirmitate mea,

4 quoniam Dominus pro me servulo suo restituet vobis omnem fructum operationum vestrarum in hoc saeculo et in futuro, quas propter sollicitudinem infirmitatis meae, nunc operari non valetis,

5 immo majus lucrum acquiritis quam si pro vobis laboraretis, quoniam qui adjuvat me adjuvat totam religionem et vitam fratrum.

6 Immo etiam ita dicatis mihi: ‘Super te facimus expensas nostras et Dominus erit pro te debitor noster’".

7 Hoc autem dicebat sanctus pater volens juvare et erigere pusillanimitatem spiritus eorum, propter nimium zelum quem habebat ad perfectionem animarum suarum.

8 Timebat enim ne aliquando tentati propter illum laborem dicerent: "Nos non valemus orare nec tantum laborem pati", et sic efficerentur taediosi et impatientes, sicque laboris modici perderent magnum fructum.

Qualiter admonuit sorores sanctae Clarae. Caput 90.

1 Postquam beatus Franciscus fecit Laudes Domini de creaturis, fecit etiam quaedam sancta verba cum cantu pro consolatione et aedificatione pauperum Dominarum, sciens eas nimis tribulari de infirmitate sua.

2 Et cum non posset eas personaliter visitare, illa verba per socios misit eis.

3 Illis enim voluit patefacere suam voluntatem in verbis illis, qualiter scilicet deberent vivere et conversari humiliter et esse unanimes in caritate.

4 Videbat enim quod earum conversio et sancta conversatio, non solum religionis fratrum erat exaltatio, sed etiam universalis Ecclesiae maxima aedificatio.

5 Sciens autem quod a principio conversionis earum nimis arctam et pauperculam vitam duxerant, semper ad eas movebatur pietate et compassione.

6 Unde in eisdem verbis rogavit eas ut sicut Dominus ex multis partibus ipsas congregavit in unum ad sanctam caritatem, sanctam paupertatem et sanctam obedientiam, ita in ipsis deberent semper vivere et mori.

7 Et specialiter admonuit eas ut de eleemosynis quas Dominus daret illis cum hilaritate et gratiarum actione discrete suis corporibus providerent,

8 et maxime ut sanae in laboribus quos sustinebant pro sororibus suis infirmis et ipsae infirmae in suis infirmitatibus existerent patientes.

CAPITULUM VI (VII) - DE CONTINUO FERVORE AMORIS ET COMPASSIONIS AD PASSIONEM CHRISTI.

Et primo quod non curabat de suis infirmitatibus propter amorem passionis Christi. Caput 91.

1 Tantus erat fervor amoris et compassionis beati Francisci ad dolores et passionem Christi, et in tantum se quotidie pro ipsa passione interius et exterius affligebat quod de propriis infirmitatibus non curabat.

2 Unde cum per longum tempus usque ad diem mortis suae fuisset passus infirmitates stomachi et hepatis et splenis,

3 atque a tempore quo rediit de ultra mare habuisset continue dolores maximos oculorum, noluit tamen inde habere unquam sollicitudinem ut faceret se curari.

4 Unde videns dominus Ostiensis quod ita esset et fuisset semper corpori suo austerus, et maxime quia lumen oculorum jam coeperat perdere, quia nolebat se facere curari,

5 admonuit eum cum magna pietate et compassione, dicens: "Frater, non bene facis quia non facis te curari, cum vita et sanitas tua sit utilis valde fratribus et saecularibus et toti Ecclesiae.

6 Nam si fratribus tuis infirmis compateris et semper fuisti illis pius et misericors, in tanta necessitate tua non debes tibi esse crudelis: unde praecipio tibi ut te curari facias et juvari".

7 Ipse namque pater sanctissimus quod erat carni amarum semper pro dulci sumebat, quia de humilitate et vestigiis Filii Dei continue immensam dulcedinem attrahebat.

Qualiter inventus fuit ire plangendo alta voce passionem Christi. Caput 92.

1 Quodam tempore, paulo post conversionem suam, cum ambularet solus per viam non multum longe ab ecclesia Sanctae Mariae de Portiuncula, ibat alta voce plangendo et ejulando.

2 Quidam autem spiritualis homo obviavit illi, et timens ne haberet aliquem dolorem infirmitatis, dixit illi: "Quid habes, frater?".

3 At ille respondit: "Ita deberem ire per totum mundum sine verecundia, plangendo passionem Domini mei". Tunc ille simul cum eo coepit flere et fortiter lacrimari.

4 Hunc virum novimus et ab ipso hoc intelleximus; qui etiam fecit multam consolationem et misericordiam beato Francisco et nobis sociis ejus.

Qualiter solatia quae aliquando faciebat exterius vertebantur in lacrimas et compassionem Christi. Caput 93.

1 Ebrius amore et compassione Christi beatus Franciscus quandoque talia faciebat; nam dulcissima melodia spiritus intra ipsum ebulliens frequenter exterius gallicum dabat sonum;

2 et vena divini susurrii quam auris ejus suscipiebat furtive (cfr. Iob 4,12), gallicum erumpebat in jubilum.

3 Lignum quandoque colligebat de terra ipsumque sinistro brachio superponens, aliud lignum, per modum arcus, cum manu dextera trahebat super illud, quasi super viellam vel aliud instrumentum;

4 atque gestus ad hoc idoneos faciens, gallice cantabat de Domino Jesu Christo.

5 Terminabatur denique tota haec tripudia in lacrimas, et in compassionem passionis Christi hic jubilus solvebatur.

6 In iis continua trahebat suspiria, et ingeminatis gemitibus eorum quae tenebat in manibus oblitus, suspendebatur ad caelum.

CAPITULUM VII (VIII) - DE ZELO IPSIUS AD ORATIONEM ET DIVINUM OFFICIUM ET AD SERVANDAM LAETITIAM SPIRITUALEM IN SE ET IN ALIIS.

Et primo de oratione et divino officio. Caput 94.

1 Licet per multos annos fuisset afflictus infirmitatibus supradictis erat tamen in tantum devotus et reverens ad orationem et ad divinum officium, quod tempore quo orabat vel horas canonicas persolvebat nunquam muro vel parieti adhaerebat;

2 stabat autem semper erectus et cum capite nudo, aliquando vero super genua, maxime quia pro majori parte diei et noctis orationi vacabat;

3 immo quando ibat per mundum pedes semper figebat gradum cum volebat dicere horas; si vero equitabat propter infirmitatem semper descendebat ad dicendum officium.

4 Unde quodam tempore pluebat valde fortiter et ipse propter infirmitatem et necessitatem maximam equitabat.

Cumque jam totus esset balneatus descendit de equo, quando voluit dicere horas et cum tanto fervore devotionis et reverentiae dixit officium, sic stando in via et pluendo continue super ipsum, ac si fuisset in ecclesia vel in cella.

6 Et ait socio suo: "Si cum pace et quiete corpus vult comedere cibum suum, qui cum ipso corpore fit esca vermium, cum quanta pace et quiete, cum quanta reverentia et devotione debet anima recipere cibum suum qui est ipse Deus".

Qualiter in se et in allis semper dilexit laetitiam spiritualem in-teriorem et exteriorem. Caput 96.

1 In hoc autem summum et praecipuum studium semper habuit beatus Franciscus ut extra orationem et divinum officium haberet continue interius et exterius laetitiam spiritualem.

2 Et hoc similiter in fratribus suis singulariter diligebat, immo de tristitia et accidia etiam exteriori ipsos saepius arguebat.

3 Dicebat enim quod "si servus Dei studuerit habere et conservare interius et exterius laetitiam spiritualem, quae provenit ex munditia cordis et acquiritur per devotionem orationis, daemones nihil possunt ei nocere dicentes:

4 Ex quo in tribulatione et prosperitate habet laetitiam servus Dei, non possumus invenire aditum intrandi ad ipsum nec sibi nocere.

5 Sed tunc exsultant daemones quando devotionem et laetitiam quae provenit ex munda oratione et aliis virtuosis operibus possunt exstinguere vel aliqualiter impedire.

6 "Nam si diabolus in servo Dei potest habere aliquid de suo, nisi fuerit sapiens et sollicitus delere et destruere illud, quam citius poterit, per virtutem sanctae orationis, contritionis, confessionis et satisfactionis, in brevi tempore de uno capillo facit unam trabem semper ibi adjiciendo.

7 Quia ergo, fratres mei, ex munditia cordis et puritate continuae orationis provenit haec laetitia spiritualis, circa illa duo acquirenda et conservanda principaliter est studendum,

8 ut ipsam laetitiam, quam in me et in vobis summo affectu cupio et diligo cernere et sentire, possitis habere interius et exterius ad aedificationem proximi et vituperium Inimici.

9 Ad ipsum enim et ad membra ejus pertinet contristari, ad nos autem laetari semper in Domino et gaudere (cfr. Phip 4,4)".

Qualiter reprehendit socium qui erat tristis in facie. Caput 96.

1 Dicebat beatus Franciscus: "Quoniam scio quod daemones invident mihi de beneficiis quae Dominus mihi dedit, scio etiam et video quod cum non possunt per me nocere mihi, insidiantur et student mihi nocere per socios meos.

2 Si vero per me et socios meos mihi nocere non possunt cum magna confusione recedunt.

3 Immo quandoque si essem tentatus vel accidiosus, cum considero laetitiam socii mei, statim occasione laetitiae illius revertor de tentatione et accidia ad interiorem et exteriorem laetitiam".

4 Propterea ipse pater valde arguebat illos qui exterius tristitiam praetendebant. Nam quadam vice reprehendit unum de sociis qui tristis in facie apparebat.

5 Et ait illi: "Cur ostendis exterius dolorem et tristitiam de tuis offensis?

6 Inter te et Deum habeas hanc tristitiam, et ora ipsum ut per misericordiam suam parcat tibi, et reddat animae tuae laetitiam salutaris (cfr. Ps 50,14) sui, qua per peccati demeritum est privata

7 Coram me autem et aliis studeas semper habere laetitiam, nam servo Dei non convenit coram fratre suo vel alio ostendere tristitiam et faciem turbulentam (cfr. Is 42,4)".

8 Non quidem intelligendum est vel credendum quod pater noster, omnis maturitatis et honestatis amator, voluerit hanc laetitiam ostendi per risum vel etiam per nimium verbum vanum,

9 cum per hoc non laetitia spiritualis sed vanitas et fatuitas potius ostendatur; immo in servo Dei risum et verbum otiosum (cfr. Mat 12,36) singulariter abhorrebat,

10 cum non solum vellet eum non debere ridere, sed nec minimam occasionem ridendi aliis exhibere.

11 Unde in quadam sua admonitione clarius expressit qualis debet esse laetitia servi Dei. Ait enim: Beatus ille religiosus qui non`habet jucunditatem et laetitiam nisi in sanctissimis eloquiis et operibus Domini et cum iis provocat homines ad amorem Dei in gaudio et laetitia.

12 Et vae illi religioso qui delectatur in verbis otiosis (cfr. Mat 12,36) et inanibus et cum iis provocat homines ad risum.

13 Per laetitiam ergo faciei intelligebat fervorem et sollicitudinem atque dispositionem et praeparationem mentis et corporis ad faciendum libenter omne bonum (cfr. Tit 3,1),

14 quia per hujusmodi fervorem et di-spositionem magis provocantur alii quandoque quam per ipsum actum bonum.

15 Immo si actus, quantumcumque bonus, non videatur fieri libenter et ferventer, magis generat taedium quam provocet ad bonum.

16 Ideoque nolebat in facie videre tristitiam quae accidiam et indispositionem mentis atque inertiam corporis ad omne bonum saepius repraesentat.

17 Gravitatem autem et maturitatem in facie et in cunctis membris et sensibus corporis semper in se et in aliis praecipue diligebat, atque ad hoc quantum poterat verbo et exemplo alios inducebat.

18 Experiebatur enim hujusmodi gravitatem et modestiam morum esse sicut murum et scutum fortissimum contra sagittas diaboli,

l9 et animam sine hujus muri et scuti protectione esse sicut militem nudum inter hostes fortissimos et munitissimos ad mortem ipsius continue fervidos et intentos.

Qualiter docebat fratres satisfacere necessitatibus corporis ne oratio amittatur. Caput 97.

1 Considerans et intelligens pater sanctissimus propter animam corpus esse creatum, et actus corporales propter spirituales esse agendos, dicebat:

2 "Servus Dei, in comedendo et dormiendo et alias necessitates corporis sumendo, debet cum discretione suo corpori satisfacere, ita quod frater corpus non valeat murmurare dicens:

3 "Non possum stare erectus et insistere orationi, nec in tribulationibus meis laetari, nec alia bona opera operari, quia non satisfacis indigentiae meae".

4 "Si enim servus Dei cum discretione et satis bono et honesto modo suo corpori satisfaceret, et frater corpus vellet esse negligens et pigrum vel somnolentum in oratione, vigiliis et aliis bonis operibus,

5 tunc deberet ipsum castigare tanquam malum et pigrum jumentum quia vult comedere et non vult lucrari et onus portare.

6 Si vero, propter inopiam et paupertatem, frater corpus necessitates suas in sanitate et infirmitate habere non potest, dum humiliter et honeste petierit a fratre vel praelato suo, amore Dei, et sibi non datur;

7 sustineat, amore Dei, patienter, qui etiam sustinuit qui eum consolaretur, et non invenit (cfr. Ps 68,21).

8 Et haec necessitas cum patientia pro martyrio sibi a Domino imputabitur. Et quia fecit quod suum est, id est quia petiit humiliter suam necessitatem, excusatur a peccato, etiam si corpus inde gravius infirmaretur".

CAPlTULUM VIII (IX) - DE QUIBUSDAM TENTATIONIBUS QUAS PERMISIT EI DOMINUS.

Et primo qualiter daemon intravit pulvinar quod habebat sub capite. Caput 98.

1 Cum beatus Franciscus, in eremitorio Grecii, maneret ad orationem in cella ultima post cellam majorem, quadam nocte, in primo somno vocavit socium suum qui jacebat prope ipsum.

2 Et surgens, socius ivit ad atrium cellae ubi erat beatus Franciscus, dixitque sanctus ad eum: "Frater, non potui dormire hac nocte, neque stare erectus ad orationem,

3 nam caput et crura tremunt mihi valde, et videtur mihi quod comederim panem de lolio".

4 Cumque socius loqueretur ei verba compassiva, dixit beatus Franciscus: "Ego vere credo quod diabolus sit in isto pulvinari quod habeo ad caput".

5 Cum enim nunquam voluisset jacere in pluma, nec habere pulvinar de pluma, postquam exivit de saeculo;

6 tamen contra voluntatem suam coogerunt eum fratres habere tunc illud pulvibar propter infirmitatem oculorum.

7 Projecit ergo ipsum ad socium suum; socius autem, accipiens illud cum manu dextra, posuit ipsum super humerum sinistrum.

5 Et cum exivisset atrium illius cellae, statim perdidit loquelam, et non poterat illud dimittere nec movere brachia; sed stabat sic erectus, non potens se movere de loco illo et nihil sentiens de seipso.

6 Dum autem per aliquod spatium sic stetisset, per Dei gratiam vocavit eum beatus Franciscus, et statim reversus est in se (cfr. Luc 15,17; Act 12,11), dimittens cadere pulvinar post tergum.

10 Reversusque ad beatum Franciscum narravit sibi omnia quae acciderant ei, et ait sanctus: "In sero cum dicebam completorium, sensi diabolum venire ad cellam.

11 Unde video quod nimis est astutus iste diabolus, quia cum non potest nocere animae meae vult impedire necessitatem corporis,

12 ut non possim dormire nec stare erectus ad orationem et ut sic impediat devotionem et laetitiam cordis mei, ac per hoc murmurem de infirmitate mea".

De gravissima tentatione quam habuit ultra duos annos. Caput 99.

1 Cum moraretur in loco Sanctae Mariae immissa fuit ei gravissima tentatio spiritus ad profectum animae suae.

2 Ex hoc autem affligebatur tantum, mente et corpore, quod a consortio fratrum se multoties subtrahebat, quia non poterat eis se ostendere laetum, sicut consueverat.

3 Affligebat se nihilominus abstinentia cibi et potus atque verborum; orabat instantius et lacrimas abundantius effundebat ut ei Dominus medelam sufficientem in tanta tribulatione mittere dignaretur.

4 Cumque ultra duos annos ita fuisset afflictus, accidit ut quadam die, dum oraret in ecclesia Sanctae Mariae, diceretur ei in spiritu illud verbum evangelii: "Si haberes fidem ut granum sinapis et diceres illi monti (cfr. cfr. Mat 17,19) ut se transferret in alium locum ita fieret".

5 Respondit statim sanctus Franciscus: "Domine, quis est ille mons?". — Et dictum est illi: "Mons iste est tentatio tua". — Dixit beatus Franciscus: "Ergo, Domine, fiat mihi (cfr. Luc 1,38) sicut dixisti". Et statim ita perfecte liberatus est quod visum fuit ei nunquam habuisse tentationem aliquam.

6 Similiter in sacro monte Alvernae, tempore quo recepit stigmata Domini in corpore suo, tot tentationes et tribulationes passus fuit a daemonibus quod non poterat se laetum ostendere, sicut consueverat.

7 Dicebat enim socio suo: "Si scirent fratres quot et quantas tribulationes et afflictiones faciunt mihi daemones, non est aliquis eorum qui non moveretur ad compassionem et pietatem circa me".

De tentatione quam habuit per mures de qua consolatus est eum Dominus et tunc certificavit eum de regno suo. Caput 100.

1 Duobus annis ante obitum suum, dum esset apud Sanctum Damianum in cellula quadam facta de storiis, et summe affligeretur ex infirmitate oculorum, ita quod ultra spatium L dierum non potuit videre lumen diei nec etiam lumen ignis,

2 factum est divina permissione ut, ad augmentum afflictionis et meriti sui, venirent tot mures in cellam illam quod, die noctuque discurrentes supra ipsum et in circuitu ejus, non sinebant eum orare nec quiescere.

3 Immo, quando comedebat, ascendebant super mensam ejus et ipsum plurimum infestabant; unde tam ipse quam socii ejus cognoverunt manifeste quod erat tentatio diabolica.

4 Videns ergo beatus Franciscus se tot afflictionibus cruciari, quadam nocte, motus pietate circa seipsum, dixit intra se: "Domine, in auxilium meum respice (cfr. Ps 70,12) super infirmitates meas, ut eas patienter valeam tolerare".

5 Et statim in spiritu dictum est ei: "Dic mihi, frater, si quis pro iis tuis infirmitatibus et tribulationibus tam magnum et pretiosum thesaurum tibi daret,

6 quod si tota terra esset purum aurum, omnes lapides essent lapides pretiosi et tota aqua esset balsamum, tu omnia pro nihilo haberes in comparatione illius (cfr. Sap 7,9) magni thesauri, nonne multum gauderes?".

7 Et respondit beatus Franciscus: "Magnus esset, Domine, thesaurus iste et pretiosus valde atque nimis amabilis et desiderabilis (cfr. Ps 18,11)".

8 Et audivit iterum (cfr. Apoc 10,8) dicentem sibi: "Ergo, frater, jucundare et jubila in tuis infirmitatibus et tribulationibus, atque de cetero ita secure te habeas ac si jam esses in regno meo".

9 Et surgens mane, dixit sociis suis: "Si Imperator alicui servo suo integrum Regnum daret, nonne ille servus multum deberet gaudere? Si autem totum Imperium daret ei, nonne multo magis gauderet?"

10 Et ait illis: "Ergo me oportet amodo multum gaudere in infirmitatibus et tribulationibus meis (cfr. 2Cor 12,10), atque in Domino confortari (cfr. Eph 6,10) et sernper gratias agere Deo Patrt et unico Filio ejus Domino Jesu Christo (cfr. Eph 5,20) et Spiritui sancto de tanta gratia mihi facta a Domino;

11 videlicet quia dignatus est me indignum servum suum adhuc viventem in carne certificare de regno suo.

12 Unde volo ad laudem ejus et ad nostram consolationem et ad aedificationem proximi facere novam laudem de creaturis Domini, quibus quotidie utimur et sine quibus vivere non possumus, et in quibus humanum genus multum offendit Creatorem.

13 Et continue sumus ingrati tantae gratiae et tanti beneficii, non laudantes Dominum creatorem et datorem omnium bonorum, sicut deberemus". Et sedens, coepit meditari aliquantulum.

14 Et postea dixit: "Altissimo, omnipotente bono Signore", etc., et fecit cantum super hoc, et docuit socios suos ut dicerent et cantarent eum.

15 Nam spiritus ejus erat tunc in tanta consolatione et dulcedine quod volebat mittere pro fratre Pacifico, qui in saeculo vocabatur rex versuum et fuit valde curialis doctor cantorum;

16 et volebat dare sibi aliquos fratres bonos et spirituales, ut irent simul cum eo per mundum praedicando et cantando laudes Domini.

17 Dicebat enim quod volebat quod ille qui sciret melius praedicare inter illos prius praedicaret populo, et post praedicationem omnes cantarent simul laudes Domini, tanquam joculatores Domini.

18 Finitis autem laudibus, volebat quod praedicator diceret populo: "Nos sumus joculatores Domini, et pro iis volumus in hoc remunerari a vobis, videlicet ut stetis in vera pacnitentia".

19 Et ait: "Quid enim sunt servi Dei nisi quidam joculatotes ejus, qui corda hominum erigere debent et movere ad laetitiam spiritualem?

20 Et hoc specialiter dicebat de fratribus Minoribus qui dati sunt populo Dei pro ejus salute.

CAPITULUM IX (X) - DE SPIRITU PROPHETIAE.

Et primo qualiter praedixit pacem fiendam inter episcopum et potestatem Assisii virtute laudis quam fecerat de creaturis, quam fecit cantari a sociis suis coram illis. Caput 101.

1 Postquam beatus Franciscus composuerat laudes praedictas de creaturis, quas vocaverat Canticum fratris solis, accidit ut inter episcopum et potestatem civitatis Assisii magna discordia oriretur;

2 ita quod episcopus excommunicavit potestatem, et potestas fecit praeconizari ut nullus venderet sibi aliquid aut emeret aliquid ab eo, aut contractum aliquem faceret cum ipso.

3 Beatus Franciscus cum esset ita infirmus et audisset hoc, pietate motus est super eos, maxime quia nullus intromittebat se de pace facienda.

4 Et ait sociis suis: "Magna verecundia est nobis, servis Dei, quod episcopus et potestas ita se invicem odiunt; et nullus de illorum pace se intromittit!".

5 Et sic fecit statim unum versum in laudibus supradictis occasione illa, et ait:

6 Laudato sij meo signore per quilli che perdona per lo to amore esosten infirmitate etribulatione / Beati aquilli che lesostenen in pace / Ke de ti altissimo serranno coronati.

7 Postea vocavit unum de sociis suis, et ait illi: "Vade ad potestatem, et ex parte mea dic ei ut ipse cum magnatibus civitatis et aliis quos secum ducere potest veniat ad episcopatum".

8 Et illo fratre eunte, dixit aliis duobus sociis suis: "Ite, et coram episcopo et potestate et allis qui sunt cum eis cantate Canticum fratris solis.

9 Et confido in Domino (cfr. Ps 10,2) quod ipse statim humiliabit corda ipsorum et ad pristinam dilectionem et amicitiam revertentur".

10 Congregatis ergo omnibus in platea claustri episcopatus, surrexerunt illi duo fratres; et dixit unus illorum: "Beatus Franciscus in sua infirmitate fecit laudes Domini de suis creaturis, ad laudem ipsius Domini et ad aedificationem proximi.

11 Unde ipse rogat vos ut eas audiatis cum magna devotione". Et sic inceperunt eas dicere et cantare.

12 Potestas autem statim surrexit et, junctis brachiis et manibus, ipsas tanquam evangelium Domini cum maxima devotione et etiam cum multis lacrimis intente audivit; habebat enim magnam fidem et devotionem in beato Francisco.

13 Finitis laudibus Domini, dixit potestas coram omnibus: "In veritate dico vobis quod non solum domino episcopo, quem volo et debeo habere pro domino meo, sed si quis interfecisset germanum meum aut filium meum indulgerem sibi".

14 Et sic dicens, projecit se ad pedes (cfr. Mat 15,30) episcopi, et ait illi: "Ecce paratus sum per omnia satisfacere vobis, sicut vobis placuerit, amore Domini nostri Jesu Christi et ejus servi beati Francisci".

15 Episcopus autem, accipiens ipsum cum manibus surrexit et dixit ei: "Ex officio meo conveniret me esse humilem, sed quia naturaliter ad iracundiam sum promptus, oportet quod mihi indulgeas".

16 Et sic cum multa benignitate et dilectione amplexati et osculati sunt se ad invicem.

17 Stupefacti vero et laetati sunt fratres videntes sic ad litteram esse impletum quod beatus Franciscus praedixerat de illorum concordia.

18 Et omnes alii qui aderant habuerunt hoc pro maximo miraculo, totum meritis beati Francisci ascribentes, quod ita subito visitavit illos Dominus et de tanta discordia et scandalo, sine recordatione alicujus verbi, ad tantam concordiam redierunt.

19 Nos autem, qui cum beato Francisco fuimus (cfr. 2Pet 1,18), testimoninqn perhibemus (cfr. Ioa 21,24) quod cum diceret de aliquo sic est vel sic erit: semper ad litteram sic fiebat.

20 Et nos tot et tanta vidimus quod longum esset ea scribere vel narrare.

Qualiter praevidit casum fratris qui nolebat confiteri sub specie silentii. Caput 102.

1 Fuit quidam frater honestae et sanctae conversationis exterioris, qui die noctuque videbatur sollicitus circa orationem;

2 et silentium sic observabat continuum quod aliquando, cum sacerdoti confiteretur, solis signis quibusdam et non verbis confitebatur.

3 Ita enim videbatur esse devotus et fervens in dilectione Dei quod sedens aliquando cum fratribus, licet non loqueretur, audiendo tamen bona verba, interius et exterius mirabiliter laetabatur,

4 ita quod ex hoc saepe ad devotionem fratres alios attrahebat.

5 Cum autem pluribus annis in conversatione hujusmodi perstitisset, accidit ut beatus Franciscus veniret ad locum ubi ille manebat.

6 Qui cum audisset a fratribus conversationem illius, dixit eis: "Sciatis in veritate (cfr. Mat 22,16) quoniam diabolica tentatio est quia non vult confiteri".

7 Interim generalis minister venit illuc visitare beatum Franciscum, et coepit illum commendare coram beato Francisco. Et ait illi beatus Franciscus: "Crede mihi, frater, quoniam a maligno spiritu ducitur et decipitur iste frater".

8 Dixit generalis minister: "Mirum mihi videtur et quasi incredibile quod hoc possit esse de homine qui habet tot signa et opera sanctitatis".

9 Et dixit ei beatus Franciscus: "Proba ipsum, dicens illi ut saltem semel vel bis confiteatur in hebdomada. Si autem te non audierit, scias verum esse quod dixi tibi".

10 Dixit ergo generalis minister illi fratri: "Frater, volo penitus quod bis, vel semel ad minus, confitearis in hebdomada".

11 Ille autem posuit digitum super os suum, ducens caput et ostendens per signa quod nullatenus hoc faceret amore silentii. Minister vero, timens illum scandalizare, dimisit eum.

12 Et non post multos dies (cfr. Luc 15,13), voluntate propria, egressus est ordinem frater ille, et rediit ad saeculum, portans habitum saecularem.

13 Factum est autem dum quadam die duo ex sociis beati Francisci ambularent per quamdam viam, obviaverunt illi; qui ambulabat solus, tanquam peregrinus pauperrimus.

14 Cui compatientes dixerunt: "O miser, ubi est honesta et sancta conversatio tua? Nolebas enim loqui et ostendere te fratribus tuis, et modo vadis discurrendo per mundum, tanquam homo ignorans Deum (cfr. 1The 4,5)!".

15 Ille autem coepit eis loqui jurando saepe in sua fide, sicut homines saeculares, et dixerunt ei: "Miser homo, cur in fide tua juras, sicut saeculares, qui non tantum a verbis otiosis (cfr. Mat 12,36) sed etiam a bonis silebas?".

16 Et sic dimiserunt eum. Et parum post mortuus est. Et valde admirati fuimus, videntes sic ad litteram esse verum, sicut praedixerat de illo beatus Franciscus, tempore quo reputabatur sanctus a fratribus ille miser.

De illo qui plorabat coram beato Francisco ut reciperetur ad ordinem. Caput 103.

1 Tempore quo nullus recipiebatur ad ordinem sine licentia beati Francisci, quidam filius nobilis viri de Lucca venit, cum multis aliis volentibus intrare ordinem, ad beatum Franciscum, qui erat tunc infirmus in palatio episcopi Assisii.

2 Cumque praesentarentur omnes illi beato Francisco, inclinavit se ille coram eo, et coepit fortiter plangere, rogans ipsum ut recipe-retur.

3 Beatus Franciscus intuens in (cfr. Act 13,9.10) ipsum, dixit ei: "O miser et carnalis homo, cur Spiritui sancto et mihi mentiris (cfr. Act 5,3)? Tu ploras car-naliter et non spiritualiter!".

4 Et iis dictis statim venerunt propinqui ejus, in equis, extra palatium, volentes ipsum capere et abducere.

5 Ille vero, audiens fremitum equorum, respexit per quamdam fenestram, et vidit propinquos suos; statimque descendit ad eos, et, sicut praeviderat beatus Franciscus, cum illis ad saeculum est reversus.

De vinea sacerdotis quae fuerat spoliata uvis occasione beati Francisci. Caput 104.

1 Apud ecclesiam Sancti Fabiani quae est prope Reate, manebat beatus Franciscus cum illo pauperculo sacerdote, propter infirmitatem oculorum.

2 Tunc autem erat dominus papa Honorius cum tota curia apud illam civitatem.

3 Unde multi cardinales et alii magni clerici, quasi quotidie, visitabant beatum Franciscum, propter devotionem quem habebant ad ipsum.

4 Habebat autem illa ecclesia parvam vineam, juxta domum in qua erat beatus Franciscus, et in domo illa erat ostium per quod intrabant vineam fere omnes qui visitabant eum,

5 maxime quia tunc erant maturae uvae, et locus erat amoenus valde; ita quod occasione illa tota vinea fuit dissipata et quasi spoliata uvis.

6 Quapropter sacerdos ille coepit scandalizari, dicens: "Licet sit parva vinea, tamen colligebam tantum vinum quod sufficiebat necessitati meae, et ecce ipsam perdidi isto anno".

7 Quod audiens beatus Franciscus fecit ipsum vocari et dixit ei: "Noli, Domine, amplius conturbari, quia non possumus, nunc, aliud facere,

8 sed confide in Domino (cfr. Ps 10,2), quoniam pro me servulo suo potest tibi damnum tuum integre restaurare. Dic mihi quot salmas vini habuisti quando plus habuisti de vinea tua?".

9 Respondit sacerdos: "Pater, xiii salmas". — Dixit ei beatus Franciscus: "Ne contristeris amodo; nec alicui propter hoc dicas verbum injuriosum;

10 sed habeas fidem in Domino et in verbis meis, et si habueris minus quem xx salmas vini, ego tibi faciam impleri".

11 Et ex tunc sacerdos siluit et quievit; et tempore vindemiarum, divina dispensatione, habuit de illa vinea xx salmas vini et non minus. Et admiratus est valde sacerdos et omnes qui hoc audierunt, dicentes quod si fuisset plena uvis, impossibile erat ibi esse xx salmas vini.

12 Nos vero, qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) illo, testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24) quod de hoc et de omnibus quae praedixit semper impletum est ad litteram verbum suum.

De militibus Perusii qui impediebant praedicationem suam. Caput 105.

1 Cum beatus Franciscus pracdicaret, in platea Perusii, magno populo congregato (cfr. 2Esd 8,1; Deut 31,12) ibidem, ecce milites Perusii coeperunt currere per plateam in equis, ludendo cum armis,

2 et impediebant praedicationem, et licet ab iis qui aderant arguerentur, tamen ob hoc non cessabant.

3 Conversus ergo ad illos beatus Franciscus, cum fervore spiritus dixit eis: "Audite et intelligite (cfr. Mat 13,14) quae Dominus, per me, servulum suum, vobis annuntiat; nec dicatis quoniam iste est Assisinatus!".

4 (Hoc autem dixit quia antiquum odium erat, et est, inter Perusinos et Assisinatos).

5 Et ait illis: "Dominus exaltavit vos (cfr. Ps 36,34) super omnes vicinos vestros, propter quod debetis inde magis recognoscere Creatorem vestrum, humiliando vos non tantum ipsi Deo sed etiam vicinis vestris.

6 Sed elevatum est cor vestrum in superbiam (cfr. Ez 28,2.5; Deut 17,20), et devastastis vicinos vestros et multos interfecistis;

7 unde dico vobis quod, nisi cito ad Deum conversi fueritis, satisfacientes illis quos offendistis, Dominus qui nihil relinquit inultum (cfr. Mat 23,38; Iob 24,12), ad majorem vindictam et punitionem vestram et improperium vestrum, faciet vos consurgere unum contra alium;

8 et, mota seditione et intestino bello, tantam tribulationem patiemini quantam vicini vestri vobis inferre non possent".

9 Sic enim beatus Franciscus nunquam tacebat vitia populi quando praedicabat, sed omnes publice et viriliter arguebat.

10 Dominus autem tantam gratiam dederat ei ut omnes qui videbant et audiebant eum, cujuscumque status et conditionis essent, tantum timebant et venerabantur ipsum, propter abundantem Dei gratiam quam habebat,

11 quod quantumcumque reprehenderentur ab eo, semper de verbis illius aedificabantur, atque vel convertebantur ad Dominum vel compungebantur interius.

12 Et factum est divina permissione ut post paucos dies inter milites et populum scandalum oriretur, ita quod populus ejecit milites extra civitatem.

13 Et milites, cum Ecclesia quae juvabat eos, devastaverunt agros et vineas et arbores eorum et omnia mala quae poterant facere populo faciebant.

14 Et populus similiter omnia bona militum devastavit, et sic, juxta verbum sancti Francisci, populus et milites sunt puniti.

Qualiter praevidit occultam tentationem et tribulationem cujusdam fratris. Caput 106.

1 Quidam frater, spiritualis valde et familiaris beato Francisco, diebus multis passus erat gravissimas diaboli suggestiones, ita quod quasi in profundum desperationis inducebatur.

2 Et in tantum quotidie stimulabatur quod verecundabatur toties confiteri, atque ex hoc affligebat se nimis abstinentia, vigiliis, lacrimis et disciplinis.

3 Et factum est divina dispensatione ut beatus Franciscus iret ad locum illum, et cum, quadam die, ambularet ille frater cum beato Francisco, cognovit per spiritum sanctum beatus Franciscus tribulationem et tentationem ipsius;

4 et subtrahens se parum ab alio fratre qui etiam ibat cum eo, junxit se illi tribulato, et dixit ei: "Carissime frater, volo quod amodo non tenearis illas suggestiones diaboli confiteri,

5 et non timeas, quia nihil nocuerunt animae tuae; sed de mea licentia dicas VII Pater noster, quoties de ipsis fueris tribulatus (cfr. Ps 106,6)".

6 Et laetatus est valde frater ille de verbo quod dixit, ut scilicet non teneretur eas confiteri, quia de hoc maxime affligebatur.

7 Nihilominus tamen obstupefactus est nimis, videns beatum Franciscum sic cognovisse illud quod a solis sacerdotibus quibus confessus fuerat sciebatur.

8 Et statim sic fuit liberatus ab illa tribulatione quod per gratiam Dei et merita sancti Francisci ex tunc in maxima pace et quiete permansit. Et quia sanctus hoc sperabat, propterea secure absolvit eum a confessione.

De iis quae praedixit de fratre Bernardo, et qualiter impleta fuerunt omnia. Caput 107.

1 Cum, circa mortem ipsius, parata fuisset ei quaedam comestio delicata, recordatus fuit fratris Bernardi qui fuit primus frater quem habuit.

2 Et ait sociis suis: "Haec comestio est bona pro fratre Bernardo". Et statim fecit eum vocari ad se. Qui, cum venisset, sedit juxta lectum ubi jacebat sanctus.

3 Et ait frater Bernardus: "Pater, rogo te ut mihi benedicas et ostendas mihi dilectionem, quoniam; si paternalem affectum mihi ostenderis, credo quod ipse Deus et omnes fratres plus me amabunt".

4 Beatus Franciscus non poterat eum videre, quia per plures dies ante lumen amiserat oculorum; sed extendens dexteram manum, posuit eam super caput (cfr. Gen 48,14) fratris Aegidii, qui fuit tertius frater,

5 credens ipsam ponere super caput fratris Bernardi qui sedebat juxta illum. Et statim, cognoscens per spiritum sanctum, dixit: "Hoc non est caput fratris mei Bernardi".

6 Tunc frater Bernardus appropinquavit magis; et beatus Franciscus ponens manum super caput ejus benedixit illi, dicens uni ex sociis suis: "Scribe sicut dico tibi:

7 Primus frater quem dedit mihi Dominus fuit frater Bernardus, qui primo incepit et complevit perfectissime perfectionem sancti Evangelii distribuendo pauperibus omnia bona sua (cfr. Mat 19,21; 25,14),

8 propter quod et propter multas alias praerogativas teneor ipsum magis diligere quem aliquem fratrem totius ordinis.

9 Unde volo et praecipio, sicut possum, ut quicumque fuerit generalis minister ipsum diligat et honoret tanquam meipsum. Ministri etiam et omnes fratres totius religionis ipsum teneant vice mea".

10 Et de hoc frater Bernardus et alii fratres sunt plurimum consolati.

11 Considerans enim beatus Franciscus maximam perfectionem ejusdem fratris Bernardi, prophetavit de ipso coram quibusdam fratribus dicens:

12 "Dico vobis quod fratri Bernardo dati sunt ad exercitium ejus quidam de magnis et subtilissimis daemonibus qui multas tribulationes et tentationes immittent ei.

13 Sed misericors Dominus prope finem suum auferet ipsi omnem tribulationem et tentationem; et ponet spiritum et corpus ejus in tanta pace et consolatione quod omnes fratres qui haec viderint mirabuntur valde et pro magno miraculo habebunt, et in ipsa quiete et consolatione hominis utriusque migrabit ad Dominum".

14 Haec autem omnia non sine admiratione maxima omnium fratrum qui haec audierunt a beato Francisco, postmodum in ipso fratre Bernardo ad litteram sunt impleta.

15 Nam frater Bernardus in aegritudine mortis in tanta pace et consolatione spiritus erat quod jacere nolebat.

16 Et si jacebat, quasi sedendo jacebat, ne etiam levissima fumositas ascendens ad caput ejus posset impedire meditationes de Deo per somnium vel aliam imaginationem.

17 Et si hoc aliquando contingebat, statim surgebat et concutiebat se dicens: "Quid fuit? Quare sic cogitavi?". Nihil etiam medicinale volebat recipere; sed offerenti dicebat: "Noli me impedire".

18 Et adhuc ut magis libere et pacifice posset mori, expropriavit se de officiis corporis in manibus cujusdam fratris qui erat medicus, dicens illi: "Nullam curam comedendi vel bibendi volo habere, sed tibi committo: si dederis, accipiam; si non, non petam".

19 Ex quo autem coepit infirmari voluit semper habere juxta se sacerdotem usque in hora mortis, et quando occurrebat ei aliquid in mente quod oneraret conscientiam suam statim confitebatur.

20 Post mortem vero factus est albus et caro sua mollis et quasi ridere videbatur. Unde pulchrior erat mortuus quam vivus, et plus delectabantur omnes ipsum sic respicere mortuum quam viventem; videbatur enim recte sanctus ridens.

Qualiter prope mortem suam misit beatae Clarae quod videret ipsum et impletum fuit post mortem ejus. Caput 108.

1 In illa hebdomada que migravit beatus Franciscus, domina Clara, prima plantula sororum Pauperum Sancti Damiani de Assisio, aemulatrix praecipua beati Francisci in conservanda perfectione evangelica, timens mori ante ipsum, quia tunc ambo graviter aegrotabant, plorabat amarissime,

2 et consolari non poterat, quia ante obitum suum putabat non posse videre unicum patrem suum post Deum, beatum Franciscum, consolatorem et magistrum ipsius ac primum fundatorem suum in gratia Dei.

3 Et ideo per quemdam fratrem significavit hoc beato Francisco. Quod audiens sanctus, cum singulariter eam diligeret paternali affectu, motus est pietate super eam.

4 Sed considerans quod fieri non poterat id quod ipsa volebat — id est ipsum videre — ad consolationem ejus et omnium sororum scripsit ei per litteras benedictionem suam,

5 et absolvit eam ab omni defectu, si quem fecisset, contra admonitionem ipsius et contra mandata et concilia Filii Dei.

6 Et ut deponeret omnem tristitiam, per Spiritum sanctum locutus est illi fratri quem ipsa miserat, dicens: "Vade et dic dominae Clarae quod deponat omnem tristitiam et dolorem, quia me modo videre non potest,

7 sed in veritate sciat quod ante obitum suum, tam ipsa quam sorores suae, me videbunt et de me plurimum consolabuntur".

8 Factum est autem cum paulo post migrasset de nocte beatus Franciscus, venit de mane universus populus et clerus civitatis Assisii;

9 et tulerunt sanctum corpus eius de loco ubi obierat cum hymnis et laudibus, tollentes singuli ramos arborum (cfr. Mat 21,8).

10 Et sic portaverunt illud de voluntate Domini ad Sanctum Damianum, ut impleretur sermo quem dixerat Dominus per beatum Franciscum ad consolandunt filias et ancillas suas.

11 Et remota crate ferrea per quam communicare solebant et audire verbum Dei, tulerunt fratres sanctum corpus de feretro, et tenuerunt ipsum inter brachia ad fenestram per magnum spatium,

12 donec domina Clara et sorores ejus de ipso sunt consolatae, licet essent plenae et afflictae doloribus et lacrimis multis, videntes se privatas consolationibus et admonitionibus tanti patris.

Qualiter praedixit corpus suum esse honorandum post mortem. Caput 109.

1 Quadam die cum jaceret infirmus in episcopatu Assisii, quidam frater spiritualis dixit ei quasi ludendo et subridendo: "Quantum venderes tu Domino omnes tuos saccos?

2 Multi baldachini et panni de serico ponentur super hoc corpusculum tuum quod modo indutum est sacco". Tunc enim habebat infulam coopertam sacco et etiam indumentum de sacco.

3 Et respondit beatus Franciscus, non ipse, sed Spiritus sanctus per ipsum, et ait cum magno fervore et laetitia spiritus: "Tu verum dicis quoniam ita erit pro laude et gloria Domini mei".

CAPITULUM X (XI) - DE DIVINA PROVIDENTIA CIRCA IPSUM IN REBUS EXTERIORIBUS.

Et primo qualiter Dominus providit fratribus sedentibus ad mensam pauperculam cum medico. Caput 110.

1 Cum esset beatus Franciscus apud eremitorium de Fonte Columbarum, prope Reate, propter infirmitatem oculorum, visitavit eum quadam die medicus oculorum.

2 Qui, cum stetisset ibi per aliquod spatium et jam vellet recedere, dixit beatus Franciscus uni de sociis suis. "Ite et date medico optime comedere".

3 Respondit ei socius ejus dicens: "Pater, cum verecundia dicimus quia tantum pauperes sumus modo quod verecundamur invitare ipsum nunc ad manducandum".

4 Dixit ad socios suos beatus Franciscus: "Modicae fidei (cfr. Mat 14,31), nolite facere me amplius dicere". Et ait medicus beato Francisco: "Frater, ex quo fratres sunt ita pauperes, libentius cum ipsis comedere volo".

5 Erat enim ille medicus dives valde, et cum saepe invitassent eum beatus Franciscus et socii, nunquam voluit ibi comedere.

6 Iverunt ergo fratres et paraverunt mensam, et cum verecundia apposuerunt modicum panis et vini et parum de oleribus quae fecerant pro seipsis.

7 Et sedentibus illis ad mensam pauperculam, cum coepissent comedere, ecce pulsatum fuit ostium loci: surgens autem unus ex fratribus ivit et aperuit ostium;

8 et ecce aderat quaedam mulier apportans magnum canistrum plenum pulchro pane et piscibus et pastillis gammarorum et melle et uvis quasi recentibus, quae mittebat beato Francisco quaedam domina unius castri quod distabat a loco quasi vii miliaribus.

9 Quibus visis, fratres et medicus mirati et gavisi sunt valde, considerantes sanctitatem beati Francisci, et totum ipsius meritis ascribentes;

10 et ait medicus ad fratres: "Fratres mei, nec vos sicut debetis, nec nos cognoscimus istius hominis sanctitatem".

De pisce quem appetebat in infirmitate sua. Caput 111.

1 Alio tempore, cum graviter esset infirmus in palatio episcopi Assisii, fratres rogabant eum ut comederet. Qui respondit: "Non habeo voluntatem comedendi, sed, si haberem de pisce qui vocatur squalus, forsitan comederem".

2 Et hoc dicto, ecce quidam venit apportans canistrum in quo erant tres magni squali bene parati et cuppi de gammaris, quos libenter comedebat sanctus pater. Et hoc mittebat sibi frater Gerardus minister Reate.

3 Et admirantes fratres super divina providentia laudaverunt Dominum qui servo suo providerat de iis quae tunc impossibile erat haberi Assisii, quoniam hiems erat.

De cibo et panno quos appetebat circa mortem suam. Caput 112.

1 Cum esset in loco Sanctae Mariae de Angelis, infirmus ultima infirmitate, qua scilicet mortuus est (cfr. 4Re 13,14), quadam die vocavit socios suos, dicens: "Vos scitis qualiter domina Jacoba de Septem Soliis mihi et nostrae religioni fuit et est fidelis plurimum ac devota;

2 et ideo credo quod pro magna gratia et consolatione habebit si ei significaveritis statum meum, et specialiter mittatis sibi ut de panno religioso, qui in colore assimiletur cineri, mittat mihi; et cum ipso panno mittat etiam de illa comestione quam in Urbe pluries mihi fecit".

3 Illam autem comestionem vocant Romani mortariolum, quae fit de amygdalis et zuccaro et aliis rebus.

4 Erat enim illa domina spiritualis valde sed vidua de nobilioribus et ditioribus totius Romae, quae meritis et praedicatione beati Francisci tantam gratiam est a Domino consecuta quod semper plena lacrimis et devotione prae amore et dulcedine Christi videbatur quasi altera Magdalena.

5 Scripserunt ergo litteram, sicut dixerat sanctus, et quidam frater ibat quaerendo aliquem fratrem qui portaret litteram dominae praedictae. Et statim pulsatum fuit ad ostium loci.

6 Cumque aperuisset ostium quidam frater, ecce domina Jacoba aderat, quae cum magna festinatione venerat ad visitandum beatum Franciscum.

7 Quam cum cognovisset, quidam ex fratribus ivit festinanter ad beatum Franciscum, et cum magna laetitia nuntiavit ei qualiter domina Jacoba venerat de Roma cum filio suo et aliis multis ad visitandum eum.

8 Et ait: "Quid faciemus, pater? Dimittemus ipsam intrare et venire ad te?".

9 Hoc autem dixit quia de voluntate sancti Francisci statutum erat in loco illo, propter magnam honestatem et devotionem ejus, ut nulla mulier deberet intrare illud claustrum.

10 Et dixit beatus Franciscus: "Non est observanda haec constitutio in ista domina, quam tanta fides et devotio fecit de longinquis partibus huc venire".

11 Introivit ergo ad beatum Franciscum ipsa domina, spargens multas lacrimas coram ipso. Et mirum certe! Apportavit enim pannum morticinum, id est cinerei coloris, pro tunica; et omnia quae continebantur in littera secum detulit, ac si ipsam litteram recepisset.

12 Et ait fratribus dicta domina: "Fratres mei, dictum fuit mihi in spiritu cum orarem: Vade, et visita patrem tuum beatum Franciscum; et festina et noli tardare; quoniam si multum tardaveris, non invenies ipsum vivum;

13 et porta sibi talem pannum pro tunica et tales res, ut facias ei talem comestionem. Similiter, pro luminaribus, magnam quantitatem cerae apporta tecum, et etiam de incenso". Hoc autem continebatur in littera mittenda, praeter incensum.

14 Sicque factum est ut ille qui inspiravit regibus ut irent cum muneribus ad honorandum filium suum, in diebus nativitatis ejus, inspiravit etiam illi nobili et sanctae dominae ut cum muneribus iret ad honorandum dilectissimum servum suum in diebus mortis, immo verae nativitatis ipsius.

15 Paravit ergo illa domina comestionem de que cupiebat comedere sanctus pater, sed ipse parum comedit quia continue deficiebat et propinquabat morti.

16 Fecit etiam fieri candelas multas quae post eius mortem arderent coram sanctissimo corpore suo; de panno autem fecerunt ei fratres tunicam cum qua fuit sepultus.

17 Ipse vero jussit fratribus ut consuerent saccum super eam in signum et exemplum sanctissimae humilitatis et dominae paupertatis.

18 Et in illa hebdomada qua venit domina Jacoba migravit ad Dominum sanctissimus pater noster.

CAPITULUM XI (XII) - DE AMORE IPSIUS AD CREATURAS ET CREATURARUM AD IPSUM.

Et primo de amore quem habuit specialiter ad aves quae vocantur laudae capellutae, quia per eas figurabat bonum religiosum. Caput 113.

1 Absorptus totus in amorem Dei, beatus Franciscus non solum in anima sua, jam omni virtutum perfectione ornata, sed in qualibet creatura bonitatem Dei perfecte cernebat;

2 propter quod singulari et viscerosa dilectione afficiebatur ad creaturas, maxime ad illas in quibus aliquid de Deo vel aliquid ad religionem pertinens figurabat.

3 Unde prae cunctis avibus diligebat quamdam aviculam quae vocatur lauda, et in vulgari dicitur lodola capelluta.

4 Et dicebat de ea: "Soror lauda habet caputium sicut religiosi, et est humilis avis, quia vadit libenter per viam ad inveniendum sibi aliqua grana, etiam si invenerit ea inter stercora extrahit ea et comedit.

5 Volando laudas Dominum valde suaviter, sicut boni religiosi, despicientes terrena, quorum conversatio semper est in caelis (cfr. Phip 3,20) et intentio est semper ad laudem Dei.

6 Ejus vestimentum assimilatur terrae, id est pennae ejus, et dat exemplum religiosis, ut non delicata et colorata vestimenta habeant, sed vilia pretio et colore sicut terra est vilior aliis elementis".

7 Et quia haec considerabat in ipsis, libentissime eas videbat. Ideo placuit Domino ut ipsae aviculae ostenderent aliquod signum affectionis circa ipsum in hora mortis ejus.

8 Nam sero diei sabbati, post vesperas ante noctem qua migravit ad Dominum, magna multitudo huiusmodi avium quae dicuntur laudae venit supra tectum domus ubi jacebat,

9 et volando parum faciebant rotam ad modum circuli circa tectum et dulciter cantantes videbantur Dominum collaudare.

Quod volebat suadere Imperatori ut faceret specialem legem quod in Nativitate Domini homines bene providerent avibus et bovi et asino et pauperibus. Caput 114.

1 Nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) beato Francisco et scripsimus haec, testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24) quod multoties audivimus eum dicentem: "Si locutus fuero Imperatori, supplicabo et suadebo sibi ut amore Dei et mei faciat legem specialem quod nullus homo capiat vel occidat sorores laudas, nec eis faciat quidquam mali.

2 Similiter quod omnes potestates civitatum et domini castrorum et villarum teneantur omni anno, in die Nativitatis Domini, compellere homines ad projiciendum de frumento et aliis granis per vias extra civitates et castra,

3 ut habeant ad comedendum sorores laudae, et etiam aliae aves, in die tantae solemnitatis; et quod, ob reverentiam Filii Dei, quem tali nocte beatissima Virgo Maria inter bovem et asinum in praesepio reclinavit (cfr. Luc 2,7);

4 quicumque habuerit bovem et asinum teneatur, ipsa nocte, de bona annona eis optime providere; similiter quod in tali die omnes pauperes debeant a divitibus de bonis cibariis saturari".

5 Nam beatus Franciscus majorem reverentiam habebat in Nativitate Domini quam in aliis ejus solemnitatibus, dicens: "Postquam Dominus natus fuit nobis (cfr. Is 9,6; Luc 2,11), oportuit nos salvari".

6 Propterea volebat quod tali die omnis christianus in Domino exsultaret, atque pro ejus amore qui semetipsum nobis (cfr. Tit 2,14) donavit, omnes non solum pauperibus sed etiam animalibus et avibus largiter providerent.

De amore et obedientia ignis ad ipsum quando fecit sibi fieri cocturam. Caput 115.

1 Cum venisset ad eremitorium Fontis Columbarum, prope Reate, pro cura infirmitatis oculorum, ad quam faciendam erat coactus per obedientiam a domino Ostiensi et a fratre Helia generali ministro, quadam die venit medicus ad ipsum.

2 Qui, considerans infirmitatem, dixit beato Francisco quod volebat facere cocturam super maxillam usque ad supercilium illius oculi qui erat infirmior altero.

3 Sed beatus Franciscus nolebat incipere curam nisi veniret frater Helias, quia dixerat se velle interesse quando medicus inciperet curam illam.

4 Et quia timebat atque valde grave sibi erat habere tantam sollicitudinem de seipso, ideo volebat quod generalis minister illud faceret fieri totum.

5 Cum ergo exspectaret ipsum et non veniret propter multa impedimenta quae habuit, tandem permisit medicum agere quod volebat.

6 Et posito ferro in igne pro coctura facienda, beatus Franciscus volens confortare spiritum suum ne expavesceret, sic locutus est ad ignem:

7 "Frater mi, ignis, nobilis et utilis inter alias creaturas, esto mihi curialis in hac hora, quia olim te dilexi et diligam amore illius qui creavit te.

8 Deprecor etiam Creatorem nostrum qui nos creavit ut ita tuum calorem temperet quod ipsum valeam sustinere". Et oratione finita signavit ignem signo crucis.

9 Nos vero qui cum ipso eramus cfr. 2Pet 1,18), tunc fugimus omnes (cfr. Mar 14,15), ex pietate et compassione ad ipsum, et solus medicus cum eo remansit.

10 Facta autem coctura reversi sumus ad ipsum, qui dixit nobis: "Pusillanimes et modicae fidei (cfr. Mat 8,26), quare fugistis? In veritate dico vobis quod nec dolorem aliquem nec ignis calorem sensi. Immo, si non est bene coctum, adhuc coquat melius".

11 Et inde miratus est valde medicus, dicens: "Fratres mei, dico vobis quod non solum de ipso, qui est ita debilis et infirmus, sed de quolibet fortissimo viro timerem ne tam magnam cocturam posset pati; ipse vero nec se movit, nec minimum signum doloris ostendit".

12 Oportuit enim quod omnes venae ab auricula usque ad supercilium inciderentur, et tamen nihil profuit ei. Similiter et alius medicus cum ferro ignito ambas ejus auriculas perforavit et nihil ei profuit.

13 Nec mirum, si ignis et aliae creaturae aliquando obediebant ei et venerabantur ipsum; nam sicut nos qui cum illo fuimus (cfr. 2Pet 1,18) saepissime vidimus,

14 ipse tantum afficiebatur ad eas et in eis tantum delectabatur, et circa ipsas tanta pietate et compassione movebatur spiritus ejus quod nolebat videre eas inhoneste tractari;

15 et ita cum eis loquebatur laetitia interiori et exteriori, sicut si essent rationales, unde illa occasione saepe rapiebatur in Deum.

Quod noluit exstinguere nec permittere exstingui ignem qui comburebat bracas suas. Caput 116.

1 Inter omnes creaturas inferiores et insensibiles singulariter afficiebatur ad ignem propter pulchritudinem et utilitatem ejus. Propter quod nunquam volebat illius officium impedire.

2 Nam quadam vice, cum sederet juxta ignem, ipso nesciente, ignis invasit pannos ejus de lino sive bracas, juxta genu; cumque sentiret calorem ignis nolebat ipsum exstinguere.

3 Socius autem ejus, videns comburi pannos ejus, cucurrit ad eum, volens exstinguere ignem; ipse vero prohibuit ei dicens: "Noli, frater carissime, noli male facere fratri igni!". Et sic nullo modo voluit quod exstingueret ipsum.

4 Ille ergo festinanter ivit ad fratrem qui erat guardianus ipsius, et duxit illum ad beatum Franciscum. Qui statim, contra voluntatem beati Francisci, exstinxit ignem.

5 Unde, quacumque necessitate urgente, nunquam volebat exstinguere ignem, vel lampadem, vel candelam, tanta pietate movebatur ad ipsum.

6 Nolebat etiam quod frater prodiceret ignem vel lignum fumigantem de loco ad locum, sicut solet fieri, sed volebat ut plane poneret ipsum in terra ob reverentiam illius cujus est creatura.

Quod nunquam voluit portare unam pellem, quia non permisit eam comburi ab igne. Caput 117.

1 Cum faceret quadragesimam in monte Alvernae, quadam die socius ejus, hora comestionis, paravit ignem in cella ubi comedebat.

2 Et, igne accenso, ivit pro beato Francisco ad aliam cellam ubi orabat, portans secum missale ut legeret sibi evangelium illius diei;

3 nam volebat semper audire evangelium quod in missa legebatur illo die, priusquam comederet, quando non poterat audire missam.

4 Cumque venisset ad cellam illam causa comedendi ubi erat ignis accensus, ecce jam flamma ignis ascenderat usque ad tectum cellae et ipsam comburebat; socius autem, sicut poterat, coepit ignem exstinguere, sed non poterat solus.

5 Beatus vero Franciscus nolebat juvare ipsum, sed tulit quamdam pellem quam tenebat de nocte super se et ivit cum ipsa in silvam.

6 Fratres autem de loco qui manebant longe ab illa cella, ut senserunt quod cella comburebatur, statim venerunt et exstinxerunt ignem.

7 Postea reversus est beatus Franciscus ad comedendum, et post comestionem, dixit socio suo: "Istam pellem nolo amodo habere super me, quoniam propter avaritiam meam nolui quod frater ignis comederet eam".

De singulari amore quem habuit ad aquam et petras et ligna et flores. Caput 118.

1 Post ignem singulariter diligebat aquam, per quam figuratur sancta paenitentia et tribulatio, quibus sordes animae abluuntur; et quia prima ablutio animae fit per aquam baptismi.

2 Unde quando lavabat sibi manus eligebat talem locum ut aqua quae cadebat in terram non conculcaretur pedibus.

3 Super petras etiam cum oporteret eum ambulare, cum magno timore et reverentia ambulabat, amore illius qui dicitur petra; unde quando dicebat illud psalmi: In petra exaltasti me (cfr. Ps 60,3), dicebat ex magna reverentia et devotione: "Subtus pedes petrae exaltasti me".

4 Fratri etiam qui faciebat et parabat ligna pro igne dicebat ut nunquam totam arborem incideret, sed taliter incideret tales arbores quod semper aliqua pars remaneret integra, amore illius qui salutem nostram in ligno crucis voluit operari.

5 Similiter etiam fratri qui faciebat hortum dicebat ut non totam terram coleret solummodo pro herbis comestibilibus,

6 sed aliquam partem terrae dimitteret, ut produceret herbas virentes quae temporibus suis producerent fratres flores, amore illius qui dicitur flos campi et lilium convallium (cfr. Cant 2,1),

7 Immo dicebat quod frater hortolanus deberet semper facere pulchrum horticellum ex aliqua parte horti, ponens et plantans ibi de omnibus odoriferis herbis et de omnibus herbis quae producunt pulchros flores,

8 ut tempore suo invitarent omnes ad laudem Dei qui illas herbas et illos flores inspicerent.

9 Omnis enim creatura dicit et clamat: "Deus me fecit propter te, homo".

10 Unde nos qui cum illo fuimus (cfr. 2Pet 1,18) in tantum videbamus ipsum interius et exterius laetari quasi in omnibus creaturis, quod ipsas tangendo vel videndo non in terra sed in caelo ejus spiritus videbatur.

11 Et propter multas consolationes quas habuit et habebat in creaturis, parum ante obitum suum composuit et fecit quasdam Laudes Domini de creaturis suis,

12 ad incitandum corda audientium eas ad laudem Dei, et ut ipse Dominus in creaturis suis ab hominibus laudaretur.

Qualiter commendabat solem et ignem prae allis creaturis. Caput 119.

1 Prae omnibus creaturis ratione carentibus solem et ignem affectuosius diligebat. Dicebat enim: "In mane, cum oritur sol, omnis homo deberet laudare Deum qui creavit ipsum pro utilitate nostra, quia per ipsum oculi nostri illuminantur de die;

2 in sero, cum fit nox, omnis homo deberet laudare Deum propter fratrem ignem, per quem oculi nostri de nocte illuminantur;

3 nam omnes sumus quasi caeci et Dominus per istos duos fratres nostros, oculos nostros illuminat; et ideo, specialiter de iis et aliis creaturis quibus quotidie utimur, debemus ipsum Creatorem laudare".

4 Quod et ipse fecit semper usque ad diem mortis. Immo quando magis gravabatur infirmitate, ipse incipiebat cantare laudes Domini quas fecerat de creaturis,

5 et postea faciebat socios suos cantare, ut in consideratione laudis Domini obliviceretur dolorum et infirmitatum suarum acerbitatem.

6 Et quia considerabat et dicebat quod sol est pulchrior aliis creaturis, et magis potest assimilari Deo, immo in scriptura ipse Dominus vocatur sol justitiae (cfr. Mat 4,2)

7 ideo imponens nomen illis Laudibus quas fecit de creaturis Domini, quando scilicet Dominus certificavit eum de regno suo, vocavit eas Canticum fratris solis.

Haec est laus de creaturis quam fecit quando Dominus certificavit eum de regno suo. Caput 120.

1 Altissimo onipotente bon Signore / tue son le laude, la gloria e lonore et omne benedictione / Ad te solo, [Altissimo] se confanno e nullo homo e digno de mentovare.

2 Laudato sii, meo Segnore, cum tutte le tue creature / specialmente messer lu fratre sole, / lo quale iorna et aluminj nuy per luy. / Et ello e bello eradiante cum gran splendore / de te, Altissimo, porta significatione.

3 [Laudato sia, mio Signore, per suor luna e per le stele in celo ay formate chiare e pretiose e bele.] /

4 Laudato sij, meo Segnore, per fratre vento / e per aere enubilo esereno et onne tempo, / per le quale ala tue creature day sostentamento.

5 Laudato sij, meo Segnore, per soror aqua / la qual e morto utele et humele epreciosa e casta.

6 Laudato sij, meo Segnore, per fratre foco / per loqual tu alluminj la nocte. Et ello e bello [et jocondo] e robustissimo e forte.

7 Laudato sij, meo Segnore, per soror nostra matre terra / la quale ne sostenta egoverna / eproduci diversi fructi ecolorati flori et herba.

8 Laudato sij, meo Segnore, per quilli ke perdona per lo to amore esosten enfermitate etribulatione. / Beati quilli ke le sostenranno in pace que de ti, Altissimo, seranno incoronati.

9 Laudato sij, meo Segnore, per soror nostra morte corporale de la quale nullo homo [vivente] po scampare / guay a quilli qui more in peccato mortale / Beati quilli que se trova en la tua sanctissime voluntade / ke la morte segonda (cfr. Apoc 2,11; 20,6) non li porra far male.

10 Laudate ebenediciti meo Segnore erengraciati / eservite aloy cum grande humilitate.

CAPITULUM XII (XIII) - DE MORTE IPSIUS ET LAETITIA QUAM OSTENDIT QUANDO SCIVIT PRO CERTO SE ESSE MORTI PROPINQUUM.

Et primo qualiter respondit fratri Heliae arguenti ipsum de tanta laetitia quam ostendebat. Caput 121.

1 Cum in palatio episcopatus Assisii jaceret infirmus, et plus solito videretur aggravata manus Domini (cfr. Apoc 2,11; 20,6) super eum,

2 timens populus Assisii, si de nocte moreretur, ne fratres tollerent sanctum corpus ejus, et ipsum deferrent ad aliam civitatem, constituerunt ut qualibet nocte, extra murum palatii, in circuitu custodiretur ab hominibus diligenter.

3 Ipse autem pater sanctissimus ad consolandum spiritum suum ne deficeret aliquando ex vehementia dolorum quibus continue affligebatur, saepe in die faciebat Laudes Domini a sociis suis decantari;

4 hoc etiam faciebat in nocte ad aedificationem et consolationem illorum saecularium qui propter ipsum extra palatium vigilabant.

5 Considerans autem frater Helias quod beatus Franciscus in tanta aegritudine ita se confortaret in Domino et gauderet, dixit ad eum: "Carissime frater, de omni laetitia quam pro te et sociis tuis in tua infirmitate ostendis sum valde consolatus et aedificatus;

6 sed, licet homines hujus civitatis te venerentur pro sancto, tamen, quia credunt firmiter propter hanc infirmitatem tuam incurabilem te in proximo moriturum,

7 audientes hujusmodi Laudes cantari die noctuque, possent dicere intra se: Quomodo hic tantam laetitiam ostendit qui est prope mortem? Deberet enim cogitare de morte".

8 Dixit ad eum beatus Franciscus: "Recordaris cum apud Fulginium visionem vidisti, et dixisti mihi quod quidam tibi dixerat quod non debebam vivere nisi duobus annis?

9 Antequam illam visionem videres, per gratiam Dei, qui omne bonum suggerit (cfr. Ioa 14,26) cordi et ponit in ore (cfr. Is 59,21) suorum fidelium, saepe in die et nocte considerabam finem meum (cfr. Ps 38,5));

10 sed ab illa hora qua visionem vidisti, fui magis sollicitus considerare quotidie diem mortis".

11 Et statim ait cum magno fervore spiritus: "Dimitte me frater gaudere in Domino (cfr. Phip 4,4) et in laudibus ejus, in infirmitatibus meis (cfr. 2Cor 12,9),

12 quoniam, gratia Spiritus sancti cooperante, ita sum unitus et conjunctus cum Domino meo quod per misericordiam suam bene possum in ipso Altissimo jucundari".

Qualiter induxit medicum ad dicendum sibi quantum poterat vivere. Caput 122.

1 In diebus illis visitavit eum in eodem palatio quidam medicus de Aretio, nomine Bonus Johannes, qui erat valde familiaris beato Francisco; et interrogavit eum beatus Franciscus, dicens: "Quid tibi videtur, Finiate, de hac mea infirmitate hydropisis?".

2 Non enim voluit eum vocare proprio nomine, quia nunquam volebat aliquem nominare qui vocaretur bonus propter reverentiam Domini qui dixit: Nemo bonus nisi solus Deus (Luc 18,19).

3 Similiter nec patrem, nec magistrum volebat, aliquem vocare vel in litteris suis scribere, propter reverentiam Domini qui dixit: Et patrem nolite vocare vobis super terram, nec vocemini magistri (Mat 23,9.10), etc.

4 Et ait illi medicus: "Frater, bene tibi erit per gratiam Dei". — Iterum dixit ei beatus Franciscus: "Dic mihi veritatem. Quid tibi videtur?

5 Noli timere, quoniam per gratiam Dei non sum corculus ut mortem timeam; nam, cooperante gratia Spiritus sancti, ita sum unitus cum Domino meo quod de morte et vita (cfr. Phip 1,20) aequaliter sum contentus".

6 Dixit ergo ei medicus manifeste: "Pater, secundum physicam nostram infirmitas tua est incurabilis, et credo quod aut in fine mensis septembris aut quarto nonas octobris morieris".

7 Tunc beatus Franciscus jacens in lecto cum maxima devotione et reverentia expandit manus ad Dominum, et cum magna laetitia mentis et corporis dixit: "Bene veniat soror mea mors!".

Quod statim cum audivit se cito moriturum fecit sibi cantari laudes quas fecerat. Caput 123.

1 Post haec quidam frater dixit ei: "Pater, vita et conversatio tua fuit et est lumen et speculum non solum fratribus tuis sed etiam toti Ecclesiae, et illud idem erit mors tua;

2 et licet fratribus tuis et multis aliis mors tua sit materia tristitiae et doloris, tibi tamen erit consolatio et gaudium infinitum:

3 transibis enim de magno labore ad maximam requiem, de multis doloribus et tentationibus ad pacem aeternam, de paupertate temporali, quam semper dilexisti et perfecte servasti, ad veras divitias infinitas,

4 et de ista morte temporali ad vitam perpetuam, ubi videbis facie ad faciem Dominum Deum (cfr. Gen 32,30) tuum, quem in hoc saeculo cum tanto fervore amoris et desiderii dilexisti".

5 Et iis dictis, manifeste dixit ei: "Pater, scias in veritate quod nisi Dominus de caelo mitteret suam medicinam, incurabilis est infirmitas tua et parum vivere debes amodo, sicut medici jam dixerunt.

6 Hoc autem dixi ad confortandum spiritum toum, ut semper in Domino gaudeas (cfr. Phip 4,4) interius et exterius, ita quod fratres tui et alii qui visitant te inveniant te gaudentem in Domino semper (cfr. Phip 4,4),

7 et ut ipsis hoc videntibus, et aliis audientibus, post mortem tuam, sit memoriale perpetuum mors tua, sicut fuit et erit semper vita et conversatio tua.

8 Tunc beatus Franciscus, licet esses infirmitatibus plus solito praegravatus, tamen ex iis verbis visus fuit novam laetitiam mentis induere, audiens sororem mortem sibi de proximo imminere,

9 et cum magno fervore spiritus laudavit Dominum, dicens illi "Ergo, si placet Domino meo ut debeam cito mori, voca mihi fratrem Angelum et fratrem Leonem ut cantent mihi de sorore morte".

10 Cumque venissent illi duo fratres coram ipso, pleni tristitia et dolore, cum multis lacrimis cantaverunt Canticum fratris solis et aliarum creaturarum Domini quod fecerat ipse sanctus.

11 Et tunc ante ultimum versum ipsius Cantici, addidit aliquos versus de sorore morte, dicens:

12 Laudato sij meo Segnore per nostra sorore morte corporale / da la quale nullo homo vivente po scampare. / Guay aquilli ke more in peccato mortale. / Ebeati quilli qui se trova enla tue sanctissime voluntade ke la morte segonda (cfr. Apoc 2,11; 20,6) non li porra far male.

Qualiter benedixit civitati Assisii quando portabatur ad Sanctam Mariam ut moreretur ibi. Caput 124.

1 Jam pater sanctissimus tam per Spiritum sanctum quam per medicorum sententiam de morte proxima certificatus, dum adhuc esset in dicto palatio et sentiret se continue magis gravari ac viribus corporis destitui,

2 fecit se portari in lecto ad Sanctam Mariam de Portiuncula, ut ibi corporis vitam finiret ubi lumen et vitam animae inceperat experiri.

3 Cum autem qui portabant ipsum venissent ad Hospitale, quod est in medio viae per quem itur de Assisio ad Sanctam Mariam, dixit portantibus ut ponerent lectum in terra;

4 et quia, propter longam et maximam infirmitatem oculorum, jam quasi videre non poterat fecit verti lectum ut teneret faciem versus civitatem Assisii.

5 Et erigens se parum in lecto benedixit eidem civitati dicens: "Domine, sicut haec civitas antiquitus, ut credo, fuit locus et habitatio hominum iniquorum, sic video quod propter abundantem misericordiam tuam tempore quo tibi placuit, in ipsa multitudinem miserationum tuarum (cfr. Ps 50,3) singulariter ostendisti;

6 et propter solam bonitatem tuam elegisti eam tibi, ut esset locus et habitatio illorum qui te in veritate cognoscerent et darent gloriam nomini (cfr. Ps 28,2; 113,9) sancto tuo,

7 et odorem bonae famae, sanctae vitae, verissimae doctrinae atque perfectionis evangelicae praeberent omni populo christiano.

8 Rogo ergo te, Domine Jesu Christe, pater misericordiarum, ut non consideres ingratitudinem nostram, sed recordare semper tuae abundantissimae pietatis quam ostendisti in ea, ut semper sit locus et habitatio illorum qui te vere agnoscant et glorificent nomen tuum benedictum et gloriosissimum in saecula saeculorum. Amen (cfr. 2Cor 11,31; Rom 1,25; Phip 4,20)".

9 Et iis dictis portatus est ad Sanctam Mariam ubi completis XL annis aetatis suae et expletis XX annis perfectae paenitentiae,

10 anno Domini M° CC° XXVI IV° nonas octobris, migravit ad Dominum Jesum Christum quem toto corde, tota mente, tota anima (cfr. Mat 22,37), totis viribus, ardentissimo desiderio atque plenissimo affectu dilexit,

11 ipsum perfectissime sequens, post ipsum velocissime currens et tandem ad ipsum gloriosissime perveniens, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

12 Explicit Speculum Perfectionis status fratris Minoris, in quo scilicet vocationis et professionis suae perfectionem potest sufficientissime speculari.

13 Omnis laus, et gloria, sit Deo Patri et Filio et Spiritui sancto. Alleluia! Alleluia! Alleluia!

14 Honor et gratiarum actio gloriosissimae Virgini Mariae. Alleluia! Alleluia! Magnificentia et exaltatio beatissimo servo suo Francisco Alleluia! Amen.