Legenda Trium Sociorum

Haec sunt quaedam scripta per tres socios beati Francisci, de vita et conversatione eius in habitu saeculari, de mirabili et perfecta conversione ipsius, et de perfectione originis et fundamenti ordinis in ipso et in primis fratribus.

[Epistola]

1

1 Reverendo in Christo patri, fratri Crescentio, Dei gratia generali ministro, frater Leo, frater Rufinus et frater Angelus, olim socii licet indigni beatissimi patris Francisci, reverentiam in Domino debitam et devotam.

2 Cum de mandato proximi praeteriti capituli generalis et vestro, teneantur fratres signa et prodigia beatissimi patris Francisci, quae scire vel reperire possunt, vestrae paternitati dirigere,

3 visum est nobis qui secum licet indigni fuimus diutius conversati, pauca de multis gestis ipsius quae per nos vidimus (cfr. Luc 1,2.3) vel per alios sanctos fratres scire potuimus,

4 et specialiter per fratrem Philippum visitatorem pauperum dominarum, fratrem Illuminatum de Arce, fratrem Masseum de Marignano, et fratrem Iohannem socium venerabilis patris fratris Egidii

5 qui plura de his habuit ab eodem sancto fratre Egidio, et sanctae memoriae fratre Bernardo primo socio beati Francisci, sanctitati vestrae veritate praevia intimare.

6 Non contenti narrare solum miracula, quae sanctitatem non faciunt sed ostendunt, sed etiam sanctae conversationis eius insignia

7 et pii beneplaciti voluntatem ostendere cupientes, ad laud~n et gloriam Summi Dei (cfr. Phip 1,11) et dicti patris sanctissimi, atque aedificationem volentium eius vestigia imitari.

8 Quae tamen per modum legendae non scribimus, cum dudum de vita sua et miraculis quae per eum Dominus operatus est sint confectae legendae,

9 sed velut de amoeno prato quosdam flores, arbitrio nostro, pulchriores excerpimus, continuatam historiam non sequentes,

10 sed multa seriose relinquentes quae in praedictis legendis sunt posita tam veridico quam luculento sermone.

11 Quibus haec pauca quae scribimus poteritis facere inseri, si vestra discretio viderit esse iustum.

12 Credimus enim quod si venerabilibus viris qui praefatas confecerunt legendas haec nota fuissent, ea minime praeterissent quin saltem pro parte ipsa suo decorassent eloquio et posteris ad memoriam reliquissent.

13 Semper integre valeat vestra sancta paternitas in Domino Iesu Christo, in quo nos filios vestros devotos, sanctitati vestrae recommendamus humiliter et devote.

14 Data in loco Grecii, tertio idus augusti anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo sexto.

Caput I - De nativitate eius et de vanitate et curiositate et prodigalitate ipsius et qualiter ex his pervenit ad largitatem et caritatem circa pauperes.

2

1 Franciscus de civitate Assisii oriundus quae in finibus Spoletanae vallis est sita, Iohannes prius est vocatus a matre, a patre vero tunc redeunte de Francia in cuius absentia natus erat, Franciscus est postmodum nominatus.

2 Hic, postquam fuit adultus et subtilis ingenii factus, artem patris id est negociationem exercuit,

3 sed dissimiliter valde quoniam ipso hilarior et liberalior, deditus iocis et cantibus, civitatem Assisii die noctuque circuiens sibi similibus sociatus, in expendendo largissimus adeo ut omnia quae habere poterat (cfr. Tob 1,3) et lucrari in comestionibus aliisque rebus consumeret.

4 Propter quod multotiens arguebatur a parentibus dicentibus ei quod tam magnas expensas in se et in allis faceret, ut non eorum filius sed cuiusdam magni principis videretur.

6 Quia tamen divites erant parentes eius et ipsum tenerrime diligebant, tolerabant eum in talibus ipsum turbare nolentes.

6 Mater autem eius, cum de prodigalitate sua sermo a convicinis fieret, respondebat: "Quid de filio meo putatis? Adhuc erit filius Dei per gratiam".

7 Ipse vero non solum in his erat largus, immo prodigus, sed etiam in indumentis multipliciter excedebat, cariores pannos faciens quam ipsum deceret habere.

8 In curiositate etiam tantum erat vanus quod aliquando in eodem indumento pannum valde carum panno vilissimo consui faciebat.

3

1 Erat tamen quasi naturaliter curialis in moribus et in verbis, iuxta cordis sui propositum nemini dicens verbum iniuriosum vel turpe, immo, cum sic esset iuvenis iocosus et lascivus, proposuit turpia sibi dicentibus minime respondere.

2 Unde ex hoc fama eius quasi per totam provinciam est adeo divulgata (cfr. Luc 4,37) ut a multis qui cognoscebant eum diceretur aliquid magni futurus.

3 A quibus virtutum naturalium gradibus ad hanc provectus est gratiam ut diceret ad seipsum conversus: "Ex quo largus et curialis es apud homines a quibus nihil recipis nisi favorem transitorium et inanem, iustum est ut, propter Deum qui largissimus est in retribuendo, pauperibus sis curialis et largus".

4 Libenter igitur ex tunc videbat pauperes tribuens eis eleemosynas affluenter.

5 Et licet esset mercator, dispensator erat vanissimus opulentiae saecularis.

6 Cum autem quadam die. in apotheca ubi pannos vendebat circa huiusmodi staret sollicitus, venit quidam pauper ad eum petens eleemosynam amore Dei.

7 Cumque cupiditate divitiarum et mercationis cura detentus illi eleemosynam denegasset, divina prospectus gratia seipsum arguit magnae rusticitatis,

8 dicens: "Si pro magno comite vel barone pauper ille a te aliquid postulasset, certe postulatum sibi dedisses.

9 Quanto ergo magis pro Rege regum et omnium Domino (cfr. Apoc 17,14) id facere debuisti!".

10 Cuius rei causa exinde in corde suo proposuit pro tanto Domino postulata de cetero non negare.

Caput II - Qualiter captivatus fuit Perusli, et de duabus visionibus quas habuit volens fieri miles.

4

1 Quodam tempore, guerra inter Perusium et Assisium existente, captus est Franciscus cum multis suis concivibus et Perusii captivatus, tamen, quia nobilis erat moribus, cum militibus captivus est positus.

2 Cum autem quadam die concaptivi sui tristarentur, ipse, qui naturaliter erat hilaris et iocundus, non videbatur tristari sed quodammodo iocundari.

3 Propter quod unus de sociis reprehendit eum tanquam insanum, quia scilicet laetabatur in carcere constitutus.

4 Ad quod Franciscus viva voce respondit: "Quid putatis de me? Adhuc adorabor per totum mundum".

5 Cumque unus de nilitibus quibus erat adiunctus uni de concaptivis iniuriam intulisset et ob hoc omnes alii vellent illum deserere, solus Franciscus ei societatem non denegat, sed et alios hortatur ad idem.

6 Expleto autem anno, reformata pace inter civitates praedictas, Franciscus cum suis concaptivis Assisium est reversus.

5

1 Post paucos vero annos, quidam nobilis de civitate Assisii militaribus armis se praeparat ut ad pecuniae vel honoris lucra augenda in Apuliam vadat.

2 Quo audito, Franciscus ad eundum cum illo aspirat, et ut a quodam comite Gentili nomine miles fiat, pannos pro posse praeparat pretiosos, concive suo pauperior divitiis sed profusior largitate.

3 Nocte igitur quadam, cum ad haec consummanda tota se deliberatione dedisset et ad iter agendum desiderio aestuaret, visitatut a Domino qui eum, tanquam gloriae cupidum, fastigio gloriae per visionem allicit et exaltat.

4 Cum enim illa nocte dormiret, apparuit ei quidam vocans eum ex nomine (cfr. Gen 4,17)ac ducens ipsum in quoddam speciosae sponsae amoenum palatium plenum militaribus armis, scilicet splendentibus clipeis ceterisque apparatibus ad murum pendentibus, ad militiae decorem spectantibus.

5 Qui, cum gaudens plurimum quid hoc esset secum tacitus miraretur, interrogavit cuius essent haec arma tanto splendore fulgentia et palatium sic amoenum.

6 Et responsum est illi haec omnia eum palatio sua esse militumque suorum.

7 Expergefactus itaque gaudenti animo mane surrexit, saeculariter cogitans, tanquam qui nondum spiritum Dei plene gustaverat, se in hoc debere magnifice principari, atque praesagium magnae prosperitatis reputans visionem, iter arripere deliberat in Apuliam ut miles fiat a comite supradicto.

8 Tantum vero laetior solito est effectus ut pluribus admirantibus et quaerentibus unde sibi esset tanta laetitia responderet: "Scio me magnum principem affuturum".

6

1 Quoddam tamen magnae curialitatis et nobilitatis indicium in eo praecesserat die immediate praecedenti visionem praedictam quod ipsius visionis non modica occasio creditur exstitisse.

2 Nam omnia indumenta sua quae de novo sibi fecerat curiosa et cara cuidam pauperi militi donaverat illa die.

3 Cum ergo iter arripiens ivisset usque Spoletum ut in Apuliam pergeret coepit aliquantulum aegrotare.

4 Sollicitus autem nihilominus de suo itinere, cum se sopori dedisset, audivit semidormiens quemdam interrogantem ipsum quo tendere cupiebat.

5 Cui Franciscus cum totum suum propositum revelasset, adiecit ille: "Quis potest tibi melius facere? Dominus aut servus?".

6 Cui cum respondisset: "Dominus", iterum dixit illi: "Cur ergo relinquis pro servo dominum et principem pro cliente?".

7 Et Franciscus ait: "Quid me vis facere, Domine (cfr. Act 9,6)?"

8 "Revertere, inquit, in terram tuam (cfr. Gen 32,9) et tibi dicetur quid sisfacturus (cfr. Act 9,7). Nam visionem quam vidisti aliter intelligere te oportet".

9 Evigilans autem coepit de hac visione diligentissime cogitare,

10 et sicut in prima visione fuerat quasi totus extravagatus prae magna laetitia prosperitatem desiderans temporalem,

11 sic in ista collegit intus se totum, vim eius admirans et considerans adeo diligenter quod illa nocte ultra dormire nequivit.

12 Mane itaque facto, versus Assisium revertitur festinanter, laetus et gaudens quamplurimum, exspectansque voluntatem Domini qui sibi haec ostenderat et de salute sua ab ipso consilium sibi dari.

13 Immutatusque iam mente, in Apuliam ire recusat et se voluntati divinae desiderat conformare.

Caput III - Qualiter Dominus primo visitavit cor eius mirabili dulcedine, virtute cuius coepit proficere per contemptum sui et omnium vanitatum atgue per orationem et eleemosynas et amorem paupertatis.

7

1 Postquam vero Assisium est reversus, non post multos dies, quodam sero a sociis suis eligitur in dominum ut secundum voluntatem suam faceret expensas.

2 Fecit ergo tunc sumptuosam comestionem parari, sicut multotiens fecerat.

3 Cumque refecti de domo exissent, sociique simul eum praecederent euntes per civitatem cantando, ipse portans in manu baculum quasi dominus parum retro ibat post illos non cantando sed diligentius meditando.

4 Et ecce subito visitatur a Domino, tantaque dulcedine repletur cor eius quod nec loqui nec moveri poterat, nihilque aliud sentire vel audire nisi dulcedinem illam valebat, quae ita ipsum alienaverat a sensu carnali quod, sicut ipse postea dixit, si fuisset tunc totus frustatim incisus non potuisset se de loco movere.

5 Cum autem socii eius retro respicerent et viderent eum ita remotum ab ipsis, revertentes ad illum territi cernunt ipsum quasi in virum alterum iam mutatum (cfr. 1Re 10,6).

6 Et interrogant eum dicentes: "Quid cogitasti quod non venisti post nos? Forsitan uxorem accipere cogitasti?

7 Quibus ille viva voce respondit: "Verum dixistis quia nobiliorem et ditiorem ac pulchriorem sponsam quam unquam vidistis accipere cogitavi".

8 Et deriserunt eum (cfr. Mat 9,24; Luc 16,14; 23,35). Ipse vero dixit hoc non a se sed inspiratus a Deo: nam ipsa sponsa fuit vera religio quam suscepit, caeteris nobilior, ditior et pulchrior paupertate.

8

1 Ab illa itaque hora coepit sibi vilescere et illa contemnere quae prius habuerat in amore, non tamen adhuc plene quia nondum erat penitus a saeculi vanitate solutus.

2 Parumper autem a saeculari tumultu se subtrahens, studebat in interiori homine recondere Iesum Christum et margaritam quam comparare venditis omnibus (cfr. Mat 13,46) cupiebat, oculis illusorum abscondens se, saepe et quasi quotidie ad orationem ibat secreto.

3 Ad hoc ipsum urgente quodammodo praelibata dulcedine quae saepius eum visitans, ipsum ad orationem de platea et aliis locis publicis impellebat.

4 Licet vero dudum iam fuisset pauperum benefactor, ex tunc tamen firmius in corde suo (Ps 13,1; Act 5,4) proposuit nulli pauperi eleemosynam pro Deo petenti se ulterius denegare, sed liberius et affluentius solito eleemosynas facere.

5 Semper igitur quicumque pauper ab ipso extra domum eleemosynam postulabat, de denarüs providebat illi si poterat.

6 Carens vero denariis, infulam vel corrigiam dabat ei, ne pauperem dimitteret vacuum (cfr. Sir 29,12).

7 Si vero de his non habebat, ibat ad aliquem locum occultum et se camisiam exuens, illuc pauperem secreto mittebat ut eam sibi tolleret propter Deum.

8 Emebat etiam utensilia ad ecclesiarum ornatum pertinentia et ea sacerdotibus pauperibus secretius transmittebat.

9

1 Cum vero patre suo absente remanebat in domo, etiam si solus cum matre in domo comederet, implebat mensam panibus ac si pro tota familia praepararet.

2 Unde cum interrogaretur a matre cur tot panes in mensa poneret, respondit se hoc facere pro eleemosynis dandis (cfr. Luc 12,33) pauperibus, eo quod proposuerat omni petenti (cfr. Luc 6,30) pro Deo eleemosynam elargiri.

3 Mater autem quia eum prae ceteris filiis diligebat, ipsum tolerabat in talibus, observans quae ab illo fiebant multumque super his in corde suo admirans.

4 Sicut enim solebat cor apponere ad eundum post socios cum vocabatur ab eis, et in tantum erat illorum societate illectus ut multotiens a mensa surgeret etiam si parum comedisset relinquens in afflictione parentes propter sic inordinatum recessum,

5 ita nunc cor suum totum erat intentum ut pauperes videret vel audiret quibus eleemosynas largiretur.

10

l Divina igitur gratia sic mutatus, licet adhuc esset in saeculari habitu, cupiebat esse in aliqua civitate ubi tanquam incognitus proprios pannos exueret et alicuius pauperis indumenta mutuo accepta indueret, probaretque amore Dei eleemosynas postulare.

2 Factum est autem ut tunc temporis Romam, causa peregrinationis, accederet.

3 Et ingrediens ecclesiam Sancti Petri, consideravit oblationes quorumdam quod essent modicae et ait intra se: "Cum princeps apostolorum sit magnifice honorandus, cur isti tam parvas oblationes faciunt in ecclesia ubi corpus eius quiescit?".

4 Sicque cum magno fervore manum ad bursam posuit et plenam denariis traxit eosque per fenestram altaris proiciens, tantum sonum fecit quod de tam magnifica oblatione omnes adstantes plurimum sunt mirati.

5 Exiens autem ante fores ecclesiae ubi multi pauperes aderant ad eleemosynas petendas (cfr. Act 3,2), mutuo accepit secreto panniculos cuiusdam pauperculi hominis et suos deponens illos induit.

6 Atque stans in gradibus ecclesiae cum aliis pauperibus eleemosynam gallice postulabat, quia libenter lingua gallica loquebatur licet ea recte loqui nesciret.

7 Postea vero, exuens dictos panniculos et proprios resumens, rediit Assisium coepitque orare Dominum ut dirigeret viam (cfr. Gen 24,40) suam.

8 Nemini enim suum pandebat secretum, nec ullius in hac parte consilio utebatur nisi solius Dei qui viam eius dirigere coeperat, et aliquando episcopi Assisii, quia tunc temporis apud nullos erat vera paupertas quem desiderabat super omnia huius mundi, volens in ea vivere atque mori.

Caput IV - Qualiter a leprosis coepit vincere seipsum et sentire dulcedinem in his quse prius erant sibi amara.

11

1 Cum autem quadam die Dominum ferventer oraret, responsum: est illi: "Francisce, omnia quae carnaliter dilexisti et habere desiderasti oportet te contemnere ac odire si meam vis agnoscere voluntatem.

2 Quod postquam inceperis facere quae tibi prius suavia et dulcia videbantur erunt tibi importabilia et amara, atque in his quae prius horrebas hauries magnam dulcedinem et suavitatem immensam". `

3 Gavisus ergo in his et in Domino confortatus, cum prope Assisium equitaret, leprosum quemdam obvium habuit.

4 Et quia consueverat multum horrere leprosos, vim sibimetipsi faciens descendit de equo et obtulit illi denarium osculans sibi manum.

5 Et accepto osculo pacis ab ipso reascendit equum et prosequitur iter suum.

6 Exinde coepit magis ac magis seipsum contemnere donec ad sui victoriam perfecte Dei gratia perveniret.

7 Post paucos autem dies, assumens multam pecuniam ad hospitale leprosorum se transtulit, et congregans omnes simul dedit cuilibet eleemosynam osculans eius manum.

8 Recedente autem eo, vere quod prius sibi erat amarum, id est de leprosis videndis et tangendis, in dulcedinem est conversum.

9 In tantum enim, ut dixit, amara ei fuerat visto leprosorum, ut non solum nollet eos videre sed nec eorum habitaculis propinquare,

10 et si aliquando contingebat ipsum iuxta domos eorum transire aut eos videre, licet pietate moveretur ad faciendum eis eleemosynam per interpositam personam, vultum tamen semper avertens nares suas propriis manibus obturabat.

11 Sed per Dei gratiam ita factus est leprosorum familiaris et amicus, quod, sicut in testamento suo testatur, inter illos manebat et eis humiliter serviebat.

12

1 Alteratus autem post leprosorum visitationem in bonum, quemdam socium suum quem multum dilexerat ad loca remota secum ducens, dicebat illi se quemdam magnum et pretiosum thesaurum invenisse.

2 Exultat vir ille non modicum et libenter vadit cum illo quotiens advocatur.

3 Quem Franciscus ad quamdam cryptam iuxta Assisium saepe ducebat, et ipsam solus intrans sociumque de thesauro habendo sollicitum foris relinquens, novo ac singulari spiritu perfusus Patrem in abscondito exorabat (cfr. Mat 6,6), cupiens neminem scire quid ageret intus, praeter solum Deum quem de caelesti thesauro habendo assidue consulebat.

4 Quod attendens humani generis inimicus ipsum ab incepto bono retrahere nititur ei timorem incutiens et horrorem.

5 Nam quaedam mulier erat Assisii gibbosa deformiter quam daemon, viro Dei apparens, sibi ad memoriam reducebat, et comminabatur eidem quod gibbositatem illius mulieris iactaret in ipsum nisi a concepto proposito resiliret.

6 Sed Christi miles (cfr. 2Tim 2,3) fortissimus, minas diaboli vilipendens, intra cryptam devote orabat ut Deus dirigeret viam (cfr. Gen 24,40) suam.

7 Sustinebat autem maximam passionem et anxietatem mentis, non valens quiescere donec opere compleret quod mente conceperat, cogitationibus variis invicem succedentibus quarum importunitas eum durius perturbabat.

8 Ardebat enim interius igne divino, conceptum mentis ardorem deforis celare non valens, poenitebatque ipsum peccasse tam graviter nec iam eum mala praeterita vel praesentia delectabant, nondum tamen receperat continendi fiduciam a futuris.

9 Propterea cum extra cryptam exibat, ad socium mutatus in virum alterum (cfr. 1Re 10,6) videbatur.

Caput V - De prima allocutione Crucifixi ad ipsum et qualiter ex tunc portavit in corde passionem Christi usque ad mortem.

13

1 Quadam vero die, cum misericordiam Domini ferventius imploraret, ostendit illi Dominus quod sibi diceretur in proximo quid ipsum agere oporteret.

2 Ex tunc autem tanto repletus est gaudio (cfr. Ps 125,2), quod non se capiens prae laetitia, etiam nolens, de huiusmodi secretis aliquid in aures hominum eructabat.

3 Caute tamen et in aenigmate loquebatur, dicens se in Apuliam nolle ire sed in patria propria nobilia et ingentia se facturum.

4 Ut autem socii eius viderent eum ita mutatum, a quibus iam erat elongatus mentaliter licet adhuc corporaliter aliquando sociaretur eisdem, quasi ludendo rursum interrogant eum: "Visne uxorem ducere, Francisce?".

5 Quibus respondit sub quodam aenigmate, sicut superius est praemissum.

6 Paucis autem diebus elapsis, cum ambularet iuxta ecclesiam Sancti Damiani, dictum est illi in spiritu ut in eam ad orationem intraret.

7 Quam ingressus coepit orare ferventer coram quadam imagine Crucifixi, quae pie ac benigne locuta est ei dicens: "Francisce, nonne vides quod domus mea destruitur? Vade igitur et repara illam mihi".

8 Et tremens ac stupens ait: "Libenter faciam, Domine".

9 Intellexit enim de illa ecclesia sibi dici, quae prae nimia vetustate casum proximum minabatur.

10 De illa autem allocutione tanto fuit repletus gaudio et lumine illustratus, quod in anima sua veraciter sensit fuisse Christum crucifixum qui locutus est ei.

11 Exiens vero ecclesiam, invenit sacerdotem iuxta eam sedentem, mittensque manum ad bursam obtulit ei quamdam pecuniae quantitatem

12 dicens: "Rogo te, Domine, ut emas oleum et facias continue ardere lampadem coram illo Crucifixo.

13 Et cum ad hoc opus consumpta fuerit haec pecunia, iterum offeram tibi quantum fuerit opportunum".

14

1 Ab illa itaque hora ita vulneratum et liquefactum est cor (cfr. Cant 4,9) eius ad memoriam Dominicae passionis quod semper dum vixit stigimata Domini Iesu in corde suo portavit (cfr. Gal 6,17), sicut postea luculenter apparuit ex renovatione eorumdem stigmatum in corpore ipsius mirabiliter facta et clarissime demonstrata.

2 Exinde tanta se carnis maceratione afflixit, quod, sanus et infirmus, corpori suo nimis austerus existens vix aut nunquam sibi voluit indulgere.

3 Propter quod, die mortis eius instante, confessus est se multum peccasse in fratrem corpus.

4 Quadam autem vice, solus ibat prope ecclesiam Sanctae Mariae de Portinncula, plangendo et eiulando alta voce (cfr. Ez 27,30; Mar 5,38).

5 Quem audiens, quidam vir spiritualis putavit ipsum pati infirmitatem aliquam vel dolorem, et pietate motus circa eum, interrogavit illum cur fleret.

6 At ille dixit: "Plango passionem Domini mei, pro quo non deberem verecundari alta voce ire piorando per totum mundum".

7 Ille vero coepit cum ipso similiter plangere alta voce.

8 Saepe etiam cum ab oratione surgebat, videbantur eius oculi pleni sanguine quia fleverat multum amare.

9 Non solum autem affligebat se in lacrimis, sed etiam abstinentia cibi et potus, ob memoriam Dominicae passionis.

15

1 Unde cum sederet aliquando ad manducandum cum saecularibus et dabantur ei aliqua cibaria delectabilia corpori suo, parum gustabat ex eis, aliquam excusationem praetendens ne videretur ea propter abstinentiam dimisisse.

2 Et quando comedebat cum fratribus, in cibis quos edebat saepe ponebat cinerem, dicens fratribus in abstinentiae suae velamen, fratrem cinerem esse castum.

3 Cum autem semel ad manducandum sederet, dixit ei quidam frater quod beata Virgo in hora comestionis ita fuerat paupercula quod non habebat quid daret filio suo ad manducandum.

4 Quod audiens, vir Dei suspiravit cum magno dolore, mensaque relicta, panem super nudam terram comedit.

6 Multotiens vero cum sederet ad manducandum, parum post comestionis initium subsistebat non comedens neque bibens, suspensus circa caelestia meditanda.

6 Nolebat enim tunc verbis aliquibus impediri, alta suspiria ex intimo cordis emittens, dicebat etiam fratribus, ut semper cum audirent eum taliter suspirantem, laudarent Deum et pro ipso fideliter exorarent.

7 Haec de suo fletu et abstinentia diximus incidenter ut ostenderemus ipsum post dictam visionem et allocutionem imaginis Crucifixi fuisse usque ad mortem semper Christi passioni conformem.

Caput VI - Qualiter primo fugit persecutiones patris et propinquorum, stando cum sacerdote Sancti Damiani in cuius fenestra proiecerat pecuniam.

16

1 Ex dicta igitur visione et allocutione Crucifixi gavisus surrexit signo crucis se muniens, et ascendens equum assumensque pannos diversorum colorum, ad civitatem quae dicitur Fulgineum pervenit, atque ibi venditis equo et omnibus quae portaverat, ad ecclesiam Sancti Damiani continuo est reversus.

2 Et invento illic sacerdote pauperculo, cum magna fide et devotione osculans manus eius, obtulit illi pecuniam quam portabat et propositum suum per ordinem enarravit.

3 Obstupefactus sacerdos, et subitam eius conversionem miratus, recusabat haec credere, et sibi putans illudi, noluit apud se illius pecuniam retinere.

4 At ipse pertinaciter insistens, verbis suis fidem facere nitebatur et sacerdotem orabat enixius ut eum secum permitteret commorari.

5 Acquievit tendem sacerdos de mora illius, sed timore parentum pecuniam non recepit.

6 Quare verus pecuniarum contemptor in quamdam fenestram proiciens ipsam, velut pulverem vilipendit.

7 Moram igitur faciente (cfr. Mat 25,5) ipso in loco praefato, pater ipsius ut sedulus explorator circuivit quaerens (cfr. 1Pet 5,8) quid actum sit de filio suo.

8 Et cum audisset eum sic mutatum in loco iam dicto taliter conversari, tactus dolore cordis intrinsecus (Gen 6,6) et ad subitum rerum eventum turbatus, convocatis amicis et vicinis (cfr. Luc 15,6) citissime cucurrit ad eum.

9 Ipse autem, quia erat novus miles Christi (cfr. 2Tim 2,3), ut audivit minas persequentium eorumque adventum praescivit, dedit locum irae (cfr. Rom 12,19) paternae et ad quamdam occultam caveam quam ad hoc sibi paraverat accedens, ibi per mensem integrum latitavit.

10 Quae cavea, uni tantum de domo patris erat cognita, ubi cibum sibi quandoque oblatum edebat occulte, orans iugiter lacrimarum imbre perfusus ut Dominus liberaret eum a persecutione nociva et ut pia vota ipsius benigno favore compleret.

17

1 Cumque sic in ieiunio et fletu (cfr. Ioel 2,12) ferventer et assidue Dominum exorasset, de sua diffidens virtute et industria, spem suam totaliter iactavit in Dominum (cfr. Ps 54,23; 36,5), qui eum licet in tenebris manentem perfuderat quadam ineffabili laetitia et illustraverat mirabili claritate.

2 Ex qua nimirum totus ignitus, fovea relicta, iter arripuit versus Assisium, impiger festinus et laetus.

3 Et fiduciae Christi armis munitus divinoque calore succensus, seipsum arguens de pigritia et vano timore, manibus et ictibus persequentium se exposuit manifeste.

4 Quem videntes illi qui prius noverant eum sibi miserabiliter exprobrabant insanumque ac dementem clamantes, lutum platearum et lapides proiciebant in eum (cfr. Ps 17,43; Ioa 8,59).

5 Cernentes enim eum sic a pristinis moribus alteratum et carnis maceratione confectum, totum quod agebat exinanitioni et dementiae imputabant.

6 Sed miles Christi (cfr. 2Tim 2,3), in his omnibus ut surdus pertransiens nulla fractus aut mutatus iniuria, Deo gratias referebat.

7 Cum autem rumor huiusmodi fieret per plateas et vicos civitatis (cfr. Cant 3,2) de ipso, tandem pervenit ad patrem, qui audiens talia in ipsum a concivibus fieri, statim surgit quaerere ipsum, non ad liberandum sed potius ad perdendum.

8 Nulla enim moderatione servata, currit tanquam lupus ad ovem, et torvo oculo ac hirsuta facie illum respiciens iniecit impie manus in ipsum.

9 Pertrahens autem illum ad domum et per plures dies in carcere tenebroso recludens, nitebatur eius animum verbis et verberibus flectere ad saeculi vanitatem.

18

1 Ipse vero, nec motus verbis nec vinculis aut verberibus fatigatus, patienter omnia portans, ad sanctum propositum exsequendum promptior et validior reddebatur.

2 Patre namque ipsius recedente a domo causa necessitatis urgente, mater eius quae sola cum illo remanserat, factum viri sui non approbans, blandis sermonibus alloquitur filium.

3 Quem, cum a sancto proposito revocare non posset, commotis eius visceribus super (cfr. 3Re 3,26) ipsum, confregit vincula eumque liberum abire permisit.

4 At ipse, gratias omnipotenti Deo referens, ad locum ubi fuerat prius revertitur, et maiori libertate utens tanquam daemonum tentationibus probatus et tentationum documentis instructus, recepto animo securiori ex iniuriis, liberior et magnanimior incedebat.

5 Interea pater revertitur et non invento filio, peccata peccatis accumulans, intorquet convicia in uxorem.

19

1 Deinde cucurrit ad palatium communitatis conquerens de filio coram consulibus civitatis postulansque ut pecuniam, quem exspoliata domo asportaverat, facerent sibi reddi.

2 Consules autem videntes eum ita turbatum, Franciscum, ut coram eis compareat, citant sive advocant per praeconem.

3 Qui praeconi respondens dixit se per Dei gratiam iam factum liberum et consulibus amplius non teneri, eo quod esset solius altissimi Dei servus.

4 Consules vero nolentes ei vim facere dixerunt patri: "Ex quo servitium Dei est aggressus, de potestate nostra exivit".

5 Videns ergo pater quod coram consulibus nihil proficeret, eamdem querimoniam proposuit coram episcopo civitatis.

6 Episcopus vero, discretus et sapiens, vocavit eum debito modo, ut compareret super patris querimoniam responsurus.

7 Qui respondit nuntio dicens: "Ad dominum episcopum veniam quia est pater et dominus animarum".

8 Venit igitur ad episcopum et ab ipso cum magno gaudio est receptus.

9 Cui episcopus ait: "Pater tuus est contra te turbatus et scandalizatus valde.

10 Unde, si tu vis Deo servire, redde illi pecuniam quam habes, quae, quoniam forte est de iniustis acquisitis, non vult Deus ut eroges eam in opus ecclesiae, propter peccata patris tui cuius furor mitigabitur ea recepta.

11 Habeas ergo, fili, fiduciam in Domino et viriliter age, nolique timere quia ipse erit adjutor tuus (cfr. Deut 31,6) et pro ecclesiae suae opere abundanter tibi necessaria ministrabit".

20

1 Surrexit igitur vir Dei, laetus et confortatus in verbis episcopi, et coram ipso portans pecuniam ait illi: "Domine, non tantum pecuniam quae est de rebus suis volo ei reddere gaudenti animo, sed etiam vestimenta".

2 Et intrans cameram episcopi exuit omnia vestimenta sua et, ponens pecuniam super ipsa, coram episcopo et patre aliisque adstantibus, nudus foras exivit,

3 et dixit: "Audite omnes et intelligite (cfr. Is 6,9). Usque modo Petrum Bernardonis vocavi patrem meum, sed, quia Deo servire proposui, reddo illi pecuniam pro qua erat turbatus et omnia vestimenta quae de suis rebus habui, volens amodo dicere: Pater noster qui es in caelis (cfr. Mat 6,9), non pater Petre Bernardonis".

4 Inventus est autem vir Dei tunc cilicium habere ad carnem sub vestibus coloratis.

5 Surgens ergo pater eius, nimio dolore et furore succensus, accepit denarios et omnia vestimenta.

6 Quae dum portaret ad domum, illi qui ad hoc spectaculum fuerant indignati sunt contra eum, quia nihil de vestimentis filio reliquerat.

7 Super Franciscum vero, pietate commoti, coeperunt fortiter lacrimari.

8 Episcopus autem, animum viri Dei diligenter attendens atque fervorem et constantiam eius vehementer admirans, ipsum inter brachia sua recollegit, operiens eum pallio suo.

9 Intelligebat enim aperte facta ipsius ex divino esse concilio et agnoscebat ea quae viderat non parvum mysterium continere.

10 Sicque ex tunc factus est eius adiutor (cfr. Ps 29,11), exhortando et fovendo ipsum ac dirigendo et amplexando in visceribus caritatis.

Caput VII - De maximo labore et afflictione ipsius pro reparatione ecclesiae Sancti Damiani et qualiter coepit vincere seipsum eundo pro eleemosyna.

21

1 Servus igitur Dei Franciscus, nudatus ab omnibus quae sunt mundi (cfr. 1Cor 7,33), divinae vacat iustitiae propriamque visam contemnens divino servitio se mancipat modis omnibus quibus potest.

2 Revertensque ad ecclesiam Sancti Damiani gaudens et fervens, fecit sibi quasi heremiticum habitum, et sacerdotem illius ecclesiae confortavit eodem sermone quo ipse fuerat ab episcopo confortatus.

3 Deinde, surgens et introiens civitatem coepit per plateas et vicos (cfr. Cant 3,2), tanquam ebrius spiritu, Dominum collaudare.

4 Finita vero huiusmodi collaudatione Domini, ad acquirendos lapides pro reparatione dictae ecclesiae se convertit

5 dicens: "Qui mihi dederit unum lapidem, unam habebit mercedem.

6 Qui autem duos dederit, duas habebit mercedes.

7 Qui vero tres, totidem mercedes habebit".

8 Sic et multa alia verba simplicia in fervore spiritus loquebatur, quia idiota et simplex, electus a Deo, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed (cfr. 1Cor 2,13) simpliciter in omnibus se habebat.

9 Multi autem deridebant eum putantes ipsum insanum, alii vero, pietate commoti, movebantur ad lacrimas videntes eum de tanta lascivia et saeculi vanitate ad tantam ebrietatem divini amoris tam cito venisse.

10 At ipse, derisiones contemnens, in spiritus fervore Deo gratias referebat.

11 Quantum vero laboraverit in opere supradicto, longum et difficile esset narrare, ipse enim, qui tam delicatus fuerat in domo paterna, proprtis humeris lapides ferebat in Dei servitio multipliciter se affligens.

22

1 Sacerdos autem praedictus, considerans eius laborem quod scilicet tam ferventer ultra vires divino se obsequio manciparet, licet esset pauperculus, procurabat pro eo fieri aliquod speciale ad victum, sciebat autem ipsum delicate vixisse in saeculo.

2 Quippe, ut ipse vir Dei postea confessus est, frequenter electuariis et confectionibus utebatur et a cibis contrariis abstinebat.

3 Cum autem die quadam advertisset quod faciebat sacerdos pro ipso, ad se conversus ait: "Invenies tu hunc sacerdotem quocumque ieris qui tibi tantam praestet humanitatem?

4 Non est haec vita pauperis hominis quem eligere voluisti.

5 Sed, sicut pauper vadens ostiatim portat in manu paropsidem, et necessitate coactus diversa in ea cibaria coadunat, ita voluntarie oportet te vivere, amore illius qui pauper natus pauperrimus vixit in saeculo ac remansit nudus et pauper in patibulo sepultusque in alieno sepulcro".

6 Surgens igitur quadam die accepit paropsidem, et ingressus civitatem ivit petendo eleemosynam ostiatim.

7 Cumque diversa cibaria poneret in scutella, mirabantur multi qui sciebant eum tam delicate vixisse, videntes ipsum ad tantum sui contemptum sic mirabiliter transmutatum.

8 Quando autem voluit comedere illa diversa cibaria simul posita, horruit primo quia non solum comedere sed nec velle videre talia consueverat.

9 Tandem vincens seipsum coepit comedere, et visum est illi quod in comedendo aliquod electuarium nunquam sic fuerit delectatus:

10 Proinde tantum cor eius in Domino exultavit quod caro ipsius, licet debilis et afflicta, corroborata est ad quaecumque aspera et amara laetanter pro Domino toleranda.

11 Gratias insuper egit Deo quod amarum sibi in dulce mutaverat et eum multipliciter confortaverat.

12 Dixit ergo illi presbytero quod de cetero pro se aliqua cibaria non faceret nec fieri procuraret.

23

1 Pater vero ipsius videns eum in tanta vilitate positum dolore nimio replebatur.

2 Quia enim multum dilexerat ipsum, verecundabatur et dolebat tantum super eum, videns carnem illius quasi mortuam ex afflictione nimia et algore, quod ubicumque reperiebat ipsum maledicebat ei.

3 Vir autem Dei, maledictiones patris attendens, hominem quemdam pauperculum et despectum assumpsit sibi in patrem et ait illi: "Veni mecum et dabo tibi de eleemosynis quae mihi dabuntur.

4 Cum autem videris patrem meum maledicentem mihi, ego quoque dixero tibi: benedic mihi, pater (cfr. Gen 27,34). Signabis me ac benedices mihi vice illius".

5 Sic igitur benedicente sibi paupere illo, dicebat vir Dei ad patrem: "Non credis quod Deus possit mihi dare patrem benedicentem mihi contra maledictiones tuas?".

6 Praeterea multi deridentes eum videntesque ipsum sic derisum patienter omnia sustinere stupore nimio mirabantur.

7 Unde, tempore hiemali cum orationi quodam mane insisteret contectus pauperculis indumentis, frater eius carnalis prope ipsum transiens cuidam suo concivi dixit ironice: "Dicas Francisco quod saltem unam numma tam de sudore vendat tibi".

8 Quod audiens, vir Dei gaudio salutari perfusus, in fervore spiritus gallice respondit: "Ego, inquit, Domino meo care vendam sudorem istum".

24

1 Cum autem laboraret assidue in opere ecclesiae memoratae, volens in ipsa ecclesia luminaria iugiter esse accensa, ibat per civitatem oleum mendicando.

2 Sed, cum prope quamdam domum venisset, videns ibi homines congregatos ad ludum, verecundatus coram eis eleemosynam petere, retrocessit.

3 In seipsum vero conversus arguit se peccasse, currensque ad locum ubi ludus fiebat, dixit coram omnibus adstantibus culpam suam quod verecundatus fuerat petere eleemosynam propter eos.

4 Et, fervente spiritu ad domum illam accedens, gallice petiit oleum amore Dei pro luminaribus ecclesiae supradictae.

5 Cum aliis autem laborantibus in opere praefato persistens, clamabat alta voce in gaudio spiritus ad habitantes et transeuntes iuxta ecclesiam, dicens eis gallice: "Venite et adiuvate me in opere ecclesiae Sancti Damiani quae futura est monasterium dominarum, quarum fama et vita in universali ecclesia glorificabitur Pater noster caelestis (cfr. Mat 5,16)".

6 Ecce quomodo, spiritus prophetiae (cfr. Apoc 19,10) repletus, vere futura praedixit.

7 Hic est enim locus ille sacer in quo gloriosa religio et excellentissimus ordo pauperum dominarum virginumque sacrarum, a conversione beati Francisci fere sex annorum spatio consummato, per eumdem beatum Franciscum felix sumpsit exordium,

8 quarum vita mirifica et institutio gloriosa a sanctae memoriae domino papa Gregorio nono, tunc temporis Ostiensi episcopo, auctoritate Sedis apostolicae est plenius confirmata.

Caput VIII - Qualiter auditis et intelleetis consillis Christi in Evangelio, statim mutavit habitum exteriorem et induit novum habitum perfectionis interius et exterius.

25

1 Beatus itaque Franciscus, ecclesiae Sancti Damiani perfecto iam opere, habitum heremiticum portabat, baculumque manu gestans pedibus calciatis et cinctus corrigia incedebat.

2 Audiens autem quadam die inter missarum solemnia ea quae Christus discipulis ad praedicandum missis loquitur, ne scilicet aururn vel argentum, nec sacculum vel peram, nec panem, nec virgam portent in via, nec calciamenta nec duas tunicas (cfr. Mat 10,9-10; Luc 9,3; 10,4) habeant,

3 intelligensque haec postea clarius ab ipso presbytero, indicibili repletus gaudio: "Hoc, inquit, est quod cupio totis viribus adimplere".

4 Igitur cunctis quae audierat commissis memoriae laetanter his adimplendis innititur, duplicibusque sine mora dimissis ex tunc iam virga, calciamentis, sacculo vel pera (cfr. Mat 10,9-10) non utitur;

5 faciens autem sibi tunicam valde contemptibilem et incultam, reiecta corrigia, pro cingulo funem sumpsit.

6 Omnem quoque sollicitudinem cordis novae gratiae verbis apponens qualiter illa posset opere perficere, coepit, instinctu divino, evangelicae perfectionis annunciator exsistere poenitentiamque simpliciter in publicum praedicare (cfr. Mar 6,12; Luc 24,47).

7 Erant autem verba etus non inania nec risu digna, sed virtute Spiritus sancti plena (cfr. Luc 4,1; Act 6,5), cordis medullas penetrantia, ita ut in stuporem vehementer converterent audientes.

26

1 Sicut autem ipse postmodum testatus est, huiusmodi salutationem Domino revelante didicerat, videlicet: "Dominus det tibi pacem (Num 6,26; 2The 3,16)!"

2 Et ideo in omni praedicatione sua, pacem annuntians populum in praedicationis exordio salutabat.

3 Et mirum certe, nec sine miraculo admittendum, quod ad hanc salutationem annunciandam, ante suam conversionem habuerat quemdam praecursorem qui frequenter iverat per Assisium salutando in hunc modum: "Pax et bonum! pax et bonum (cfr. Is 52,7)!".

4 De quo creditum est firmiter quod sicut Iohannes Christum praenuntians Christo incipiente praedicare defecit, ita et iste velut alter Iohannes beatum Franciscum praecessit in annuntiatione pacis qui etiam post adventum ipsius non comparuit sicut prius.

5 Subito ergo, vir Dei Franciscus, spiritu prophetarum perfusus iuxta sermonem propheticum, statim post dictum suum praeconem annuntiabat pacem, praedicabat salutem (cfr. Is 52,7), eiusque salutaribus monitis plurimi verae paci foederabantur qui discordes a Christo extiterant a salute longinqui.

27

1 Innotescente autem apud multos beati Francisci tam simplicis doctrinae veritate quam vitae, coeperunt post duos annos a sua conversione viri quidam ipsius exemplo ad poenitentiam animari, et eidem, reiectis omnibus, habitu vitaque coniungi, quorum primus extitit frater Bernardus sanctae memoriae.

2 Qui considerans constantiam et fervorem beati Francisci in divino servitio, quomodo scilicet cum multo labore destructas reparabat ecclesias asperamque vitam ducebat, cum sciret ipsum delicate vixisse in saeculo, proposuit in corde suo omnia quae habebat erogare pauperibus et illi, vita et habitu, firmiter adhaerere.

3 Quadam ergo die secreto ad virum Dei accedens, ei suum propositum revelavit, condixitque cum illo ut tali sero veniret ad eum.

4 Beatus autem Franciscus, gratias agens Deo tanquam nullum adhuc socium habens, gavisus est valde, maxime quia dominus Bernardus erat homo aedificationis magnae.

28

1 Venit ergo beatus Franciscus ad domum eius statuto sero cum magna cordis exultatione et cum illo tota illa nocte permansit.

2 Cui, inter alia, dixit dominus Bernardus: "Si quis a domino suo haberet multa vel pauca quae tenuisset per multos annos et nollet ea amplius retinere, quid de ipsis agere posset quod melius esset?".

3 Beatus Franciscus respondit quod ea domino suo deberet reddere (Ps 115,18) a quo eadem recepisset.

4 Et dominus Bernardus ait: "Ergo, frater, omnia mea bona temporalia volo erogare amore Domini mei qui contulit ea mihi, sicut tibi videbitur melius expedire".

5 Cui sanctus dixit: "Summo mane ad ecclesiam ibimus et per evangeliorum codicem cognoscemus quomodo Dominus discipulos suos docuit".

6 Surgentes igitur mane, cum quodam alio Petro nomine qui etiam cupiebat fieri frater, venerunt ad ecclesiam Sancti Nicolai iuxta plateam civitatis Assisii.

7 Quam ad orationem ingressi, quia simplices erant et nesciebant invenire verbum evangelii de renuntiatione saeculi, Dominum rogabant devote ut in prima libri apertione voluntatem suam eis ostendere dignaretur.

29

1 Oratione autem finita, beatus Franciscus accipiens librum clausum, flexis genibus coram altari aperuit ipsum.

2 Et in prima eius apertione occurrit illud consilium Domini: "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da paupertbus et habebis thesaurum in caelo (Mat 19,21; cfr. Luc 18,22)".

3 Quo comperto, beatus Franciscus gavisus est valde et gratias egit Deo.

4 Sed quia verus cultor Trinitatis, trino voluit testimonio confirmari. Secundo et tertio librum aperuit.

5 Et in secunda apertione occurrit illud: "Nihil tuleritis in via (cfr. Luc 9,3), etc.".

6 In tertia vero illud: "Qui vult venire post me abneget semetipsum (cfr. Mat 16,24; Luc 9,23), etc.".

7 Beatus ergo Franciscus, in qualibet apertione libri gratius Deo exhibitis pro confirmatione sui propositi et desiderii dudum concepti tertio divinitus sibi exhibita et monstrata, dixit praedictis viris, scilicet Bernardo et Petro:

8 "Fratres, haec est vita et regula nostra et omnium qui voluerint nostrae societati coniungi. Ite igitur, et sicut audistis implete".

9 Abiit itaque dominus Bernardus qui erat dives valde, et venditis omnibus quae habuerat multaque pecunia congregata, pauperibus (cfr. Luc 18,22) civitatis distribuit universa.

10 Petrus etiam pro posse divinum consilium adimplevit.

11 Distractis autem omnibus, habitum, quem paulo ante sanctus assumpserat postquam reliquit heremiticum habitum, ambo pariter susceperunt, et ab illa hora simul cum ipso vixerunt secundum formam sancti evangelii a Domino illis ostensam.

12 Et ideo beatus Franciscus dixit in testamento suo: "Ipse Dominus mihi revelavit ut deberem vivere secundum formam sancti evangelii".

Caput IX - De modo vocationis fratris Sylvestri et de visione quam habuit ante ingressum ordinis.

30

1 Cum autem, ut dictum est, dominus Bernardus bona sua pauperibus largiretur, aderat beatus Franciscus intuens virtuosam operationem Domini, et ipsum Dominum in corde suo glorificans et collaudans.

2 Venit autem quidam sacerdos, nomine Sylvester, a quo beatus Franciscus emerat lapides pro reparatione ecclesiae Sancti Damiani, et videns totam pecuniam expendi concilio viri Dei, cupiditatis igne succensus, dixit ad eum: "Francisce, non bene solvisti mihi pro lapidibus quos emisti a me".

3 Audiens ergo avaritiae contemptor illum murmurantem iniuste, accessit ad dominum Bernardum mittensque manum in clamidem eius ubi erat pecunia, cum magno fervore spiritus extraxit eam plenam denariis et dedit presbytero murmuranti.

4 Et iterum, secundo implens manum pecunia dixit illi: "Habes adhuc plene solutionem, domine sacerdos?". Et respondit: "Plene habeo, frater".

5 Et laetus ad domum suam revertitur cum pecunia sic accepta.

31

1 Post paucos autem dies, idem sacerdos inspiratus a Domino coepit super his quae beatus Franciscus egerat cogitare, et dicebat intra se: "Nonne sum miser homo, qui cum sim senex temporalia concupisco et quaero? Et hic juvenis ea pro Dei amore despicit et abhorret".

2 Sequenti autem nocte, vidit in somnis crucem immensam cuius summitas caelos tangebat et pes eius stabat (cfr. Gen 28,12) fixus in ore Francisci, ipsiusque latera ab una parte mundi ad alteram tendebantur.

3 Evigilans ergo sacerdos cognovit et credidit firmiter Franciscum esse vere amicum et servum Christi, atque religionem quam coeperat esse per universum mundum protinus dilatandam.

4 Sicque coepit Deum timere et in domo sua poenitentiam agere.

5 Tandem vero, post modicum tempus, ingressus est ordinem iam inceptum, in quo optime vixit et gloriose finivit.

32

1 Vir autem Dei Franciscus duobus, ut dictum est, fratribus sociatus cum non haberet hospicium ubi cum eis maneret, simul cum ipsis ad quamdam pauperculam ecclesiam derelictam se transtulit, quae Sancta Maria de Portiuncula dicebatur, et fecerunt ibi unam domunculam in qua aliquando pariter morarentur.

2 Post aliquot autem dies, vir quidam assisinas, Egidius nomine, venit ad eos et cum magna reverentia et devotione, flexis genibus, rogavit (cfr. Mar 10,17) virum Dei ut eum in suam societatem reciperet.

3 Quem cum vir Dei videret fidelissimum et devotum et quod multam gratiam a Deo consequi poterat, ut postea patuit per effectum, libenter eum recepit.

4 Coniuncti vero hi quatuor, cum immensa laetitia et gaudio Spiritus sancti ad maiorem profectum se taliter diviserunt.

33

1 Beatus Franciscus assumens fratrem Egidium secum ivit in Marchiam Anconitanam, alii autem duo in regionem aliam perrexerunt.

2 Euntes ergo in Marchiam exultabant vehementer in Domino (cfr. Phip 4,10), sed vir sanctus, alta et clara voce laudes Domini gallice cantans, benedicebat et glorificabat Altissimi bonitatem.

3 Tanta vero erat in eis laetitia quasi magnum thesaurum invenissent in evangelico praedio dominae paupertatis, cuius amore omnia temporalia velut stercora contempserant liberaliter et libenter.

4 Dixit autem sanctus ad fratrem Egidium: "Nostra religio similis erit piscatori qui mittit retia sua in aquam capiens piscium multitudinem copiosam, et parvos in aqua relinquens magnos eligit in vasa (cfr. Mat 13,47-48) sua".

5 Sicque prophetavit ordinem dilatandum.

6 Licet autem vir Dei nondum plene populo praedicaret, quando tamen per civitates et castella (cfr. Luc 8,1) transibat, hortabatur omnes ut amarent et timerent Deum atque poenitentiam agerent de peccatis.

7 Frater autem Egidius admonebat audientes ut ei crederent quia eis optime consulebat.

34

1 Qui vero eos audiebant dicebant: "Qui sunt isti? et quae sunt haec verba quae dicunt?".

2 Erat enim tunc amor et timor Dei quasi ubique extinctus et via poenitentiae penitus nesciebatur, immo stultitia reputabatur.

3 Nam intantum praevaluerat carnis illecebra, mundi cupiditas et superbia vitae (cfr. 1Ioa 2,16) quod totus mundus in his tribus malignitatibus positus videbatur.

4 Erat igitur de his viris evangelicis diversa opinio.

5 Alii enim dicebant eos stultos vel ebrios, alii autem asserebant quod talia verba non ex stultitia procedebant.

6 Unus vero de audientibus dixit: "Aut propter summam perfectionem Domino adhaeserunt, aut certe insani sunt, quia desperata videtur vita eorum, cum parco cibo utantur et nudis pedibus ambulent atque vilissimis vestibus sint induti".

7 Inter haec tamen, licet quidam timorem incurrerent visa forma sanctae conversationis eorum, non eos adhuc aliqui sequebantur, sed mulieres iuvenculae videntes eos a longe fugiendo pavebant ne forte stultitia et insania ducerentur.

8 Cumque circuissent illam provinciam redierunt ad dictum locum Sanctae Mariae.

35

1 Paucis autem diebus elapsis, venerunt ad eos tres alii viri de Assisio, videlicet Sabbatinus, Moricus et Iohannes de Capella, supplicantes beato Francisco ut eos in fratres reciperet.

2 Et ipse recepit eos humiliter et benigne.

3 Quando autem eleemosynas per civitatem petebant vix aliquis dabat eis, sed improperabant illis dicentes quod res suas dimiserant ut comederent alienas, et ideo maximam penuriam sustinebant.

4 Eorum quoque parentes et consanguinei persequebantur illos, aliique de civitate deridebant ipsos tanquam insensatos et stultos, quia tempore illo nullus relinquebat sua ut peteret eleemosynas ostiatim.

5 Episcopus vero civitatis Assisii, ad quem pro concilio frequenter ibat vir Dei, benigne ipsum recipiens dixit ei: "Dura mihi videtur et aspera vita vestra, nihil scilicet in saeculo possidere".

6 Cui sanctus ait: "Donune, si possessiones aliquas haberemus, nobis essent necessaria arma ad protectionem nostram.

7 Nam inde oriuntur quaestiones et lites soletque ex hoc amor Dei et proximi multipliciter impediri.

8 Et ideo nolumus in hoc saeculo aliquid possidere temporale".

9 Et placuit multum episcopo responsio viri Dei, qui cuncta transitoria et praecipue pecuniam contempsit.

10 Intantum ut in omnibus regulis suis commendaret potissime paupertatem et omnes fratres sollicitos redderet de pecunia evitanda.

11 Plures enim regulas fecit et eas expertus est priusquam faceret illam quam ultimo reliquit fratribus.

12 Unde in una ipsarum dixit in detestationem pecuniae: "Caveamus, qui reliquimus omnia, ne pro tam modico regnum caelorum perdamus.

13 Et si pecuniam in aliquo loco inveniremus, non curemus plus quem de pulvere quem calcamus".

Caput X - Qualiter praedixit sex sociis suis omnia quse ventura erant illis euntibus per mundum, exhortans eos ad patientiam.

36

1 Sanctus autem Franciscus, cum iam plenus esset gratia Spiritus sancti (cfr. Act 6,5.8), convocans ad se dictos sex fratres praedixit illis quae ventura erant.

2 "Consideremus, inquit, fratres carissimi vocationem nostram qua misericorditer vocavit nos Deus, non tantum pro nostra sed pro multorum salute, ut eamus per mundum exhortando omnes plus exemplo quam verbo ad agendam poenitentiam de peccatis suis et habendam memoriam mandatorum Dei.

3 Nolite timere quia pusilli (cfr. Luc 12,32) et insipientes videmini, sed secure annuntiate simpliciter poenitentiam, confidentes in Domino qui vicit mundum (cfr. Ioa 16,33) quod spiritu suo loquitur per vos et in vobis (cfr. Mat 10,20) ad exhortandum omnes ut convertantur ad ipsum et eius mandata observent.

4 "Invenietis autem quosdam homines fideles, mansuetos et benignos, qui cum gaudio vos et verba vestra recipient, aliosque plures, infideles, superbos et blasphemos (cfr. 2Timm 3,2), qui exprobrantes resistent vobis et his quae dicetis.

5 Ponite ergo in cordibus vestris patienter et humiliter omnia tolerare".

6 Cumque fratres haec audissent, timere coeperunt.

7 Ad quos sanctus ait: "Nolite timere quoniam non post multum tempus venient ad nos multi sapientes et nobiles (cfr. 1Cor 1,26), eruntque nobiscum praedicantes regibus et principibus et populis multis.

8 Multi vero convertentur ad Dominum qui per universum mundum multiplicabit suam familiam et augebit".

37

1 Et cum haec dixisset illis ac benedixisset, abierunt viri Dei devote eius monita observantes.

2 Cum autem inveniebant aliquam ecclesiam sive crucem, inclinabant se ad orationem et devote dicebant: "Adoramus te Christe et benedicimus tibi propter omnes ecclesias tuas quae sunt in universo mundo, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum".

3 Credebant enim semper invenire locum Dei ubicumque crucem vel ecclesiam invenissent.

4 Quicumque autem eos videbant plurimum mirabantur eo quod habitu et vita dissimiles erant omnibus et quasi silvestres homines videbantur.

5 Quocumque vero intrabant, civitatem scilicet vel castellum aut villam vel domum, annuntiabant pacem (cfr. Luc 8,1; 10,5), confortantes omnes ut timerent et amarent creatorem caeli et terrae eiusque mandata servarent.

6 Quidam libenter eos audiebant, alii e contrario deridebant; plerique eos quaestionibus fatigabant, quibusdam dicentibus: "Unde estis?", aliis quaerentibus quis esset ordo ipsorum.

7 Quibus, licet esset laboriosum tot quaestionibus respondere, simpliciter tamen confitebantur quod erant viri poenitentiales de civitate Assisii oriundi.

8 Nondum enim ordo eorum dicebatur religio.

38

1 Multi vero eos deceptores vel fatuos iudicabant et nolebant eos recipere in domum suam, ne tanquam fures res suas furtim auferrent.

2 Propterea in multis locis, post illatas eis multas iniurias, hospitabantur in ecclesiarum porticibus vel domorum.

3 Eodem tempore duo ex ipsis erant Florentiae qui per civitatem mendicantes hospitium non poterant invenire.

4 Venientes autem ad quamdam domum habentem porticum et in porticu clibanum, dixerunt ad invicem: "Hic poterimus hospitari".

5 Rogantes ergo dominam domus ut eos reciperet intra domum et illa hoc facere recusante, dixerunt humiliter ut saltem iuxta clibanum permitteret eos quiescere illa nocte.

6 Hoc autem concesso per illam, venit vir eius et invenit eos in porticu, et advocans uxorem dixit illi: "Quare istis ribaldis hospitium in nostra porticu contulisti?".

7 Respondit illa quod noluerat eos in domum recipere sed eis concesserat extra in porticu iacere, ubi non poterant nisi ligna furari.

3 Noluit ergo vir quod daretur eis aliquod tegumentum, licet esset tunc magnum frigus, quia putabat eos esse ribaldos et fures.

9 Illa autem nocte, cum usque ad matutinum satis sobrio somno iuxta clibanum quievissent calefacti solo calore divino et cooperti tegumento dominae paupertatis, iverunt ad viciniorem ecclesiam pro matutinali officio audiendo.

39.

1 Et mane facto ivit illa mulier ad eamdem ecclesiam, et videns ibidem fratres illos in oratione devote persistere, dixit intra se: "Si homines isti essent ribaldi et fures, ut vir meus dicebat, non sic in oratione persisterent reverenter".

2 Cumque haec cogitaret, ecce vir quidam, Guido nomine, pauperibus in ipsa ecclesia manentibus eleemosynam tribuebat.

3 Qui cum venisset ad fratres et vellet dare cuilibet eorum pecuniam sicut dabat aliis, recusaverunt illi pecuniam et accipere noluerunt.

4 At ille dixit eis: "Quare vos, cum sitis pauperes, non accipitis denarios sicut alii?".

5 Respondit frater Bernardus: "Verum est quod pauperes sumus, sed nobis non est ita gravis paupertas sicut aliis pauperibus: nam per Dei gratiam, cuius consilium implevimus, voluntarie pauperes facti sumus".

6 Admirans vir ille super his et interrogans eos si unquam aliquid possedissent, audivit ab eis quod multa possederant, sed amore Dei omnia pauperibus dederant.

7 Hic namque qui sic respondit fuit ille frater Bernardus, a beato Francisco secundus, quem sanctissimum patrem hodie veraciter credimus.

8 Qui primo pacis et poenitentiae legationem amplectens post sanctum Dei cucurrit, venditis omnibus quae habebat et erogatis pauperibus (cfr. Luc 18,22) secundum perfectionis evangelicae consilium, perseverans usque in finem in sanctissima paupertate.

9 Considerans ergo dicta mulier quod fratres denarios noluissent, accedens ad eos dixit quod libenter eos reciperet intra domum suam si vellent illuc accedere gratia hospitandi.

10 Cui fratres humiliter re-sponderunt: "Dominus tibi retribuat (cfr. 2Re 2,6) pro bona voluntate".

11 Praedictus autem vir, audiens quod fratres non potuetant invenisse ho-spitium, duxit eos in domum suam dicens: "Ecce hospitium vobis a Domino praeparatum. Manete in eo secundum beneplacitum vestrum".

12 At illi, gratias Deo agentes, manserunt apud illum diebus aliquot, aedificando eum tam exemplo quam verbo in timore Domini, ita quod postea multa pauperibus erogavit.

40

1 Licet autem sic benigne tractarentur ab isto, apud alios tamen intantum vilissimi habebantur ut multi, parvi et magni, exprobarent et iniuriarentur eis, auferentes illis quandoque etiam vestimenta vilissima quae habebant.

2 Cumque servi Dei remanerent nudi, quia secundum formam evangelii unam tantum tunicam (cfr. Mat 10,10) portabant, non repetebant ablata sibi restitui.

3 Si qui vero, pietate moti, reddere volebant eis ablata, libenter recipiebant.

4 Quidam autem lutum super eos iactabant, alii vero ponentes taxillos in manibus eorum invitabant ipsos si ludere volebant, alii capientes capucia eorum a tergo post dorsum suum sic suspensos eos portabant.

5 Haec et similia faciebant illis, reputantes eos tam viles quod audacter affligebant eos sicut volebant.

6 Insuper, infame et siti et frigore et nuditate (cfr. 1Cor 11,27) immensas tribulationes et angustias tolerabant.

7 Quae omnia constanter et patienter, ut a beato Francisco fuerant moniti, sustinentes non tristabantur nec turbabantur nec maledicebant inferentibus eis mala.

8 Sed, sicut viri perfecte evangelici et in magno lucro positi, exultabant vehementer in Domino, omne gaudium existimantes cum in tentationes et tribulationes huiusmodi incidebant (cfr. Iac 1,2), atque, iuxta verbum evangelii, pro suis persecutoribus orabant (cfr. Mat 5,44) sollicite et ferventer.

Caput XI - De receptione aliorum quatuor fratrum et de ardentissima caritate: quam habebamt ad invicem primi fratres, et de sollicitudine laborandi et orandi, et de perfecta oboedientia ipsorum.

41

1 Videntes igitur homines quod fratres in suis tribulationibus exultabant, orationi sollicite et devote instabant et non recipiebant pecuniam nec portabant et maximam caritatem ad invicem habebant, per quam noscebantur vere esse discipuli (cfr. Ioa 13,35) Domini, multi corde compuncti veniebant ad eos, de offensis quas eis fecerant veniam postulantes.

2 Ipsi vero ex corde remittebant dicentes: "Dominus parcat vobis", atque eos de salute sua salubriter admonebant.

3 Quidam autem ipsos fratres rogabant ut reciperent eos in societatem suam.

4 Et quia omnes illi sex habebant auctoritatem recipiendi ad ordinem a beato Francisco propter paucitatem fratrum, in societatem suam aliquos receperunt cum quibus sic receptis, statuto termino, omnes ad Sanctam Mariam de Portiuncula sunt reversi.

5 Quando autem se invicem revidebant, tanta iocunditate replebantur et gaudio ac si nihil recordarentur eorum quae passi fuerant ab iniquis.

6 Solliciti erant quotidie orare et laborare manibus (cfr. 1Cor 4,12) suis ut omnem otiositatem animae inimicam a se penitus effugarent.

7 Surgebant in media nocte solliciti et orabant devotissime cum immensis lacrimis et suspiriis.

8 Amore intimo se invicem diligebant et serviebat unus alteri ac nutriebat eum sicut mater filium unicum et dilectum.

9 Tantum caritas ardebat in eis quod facile ipsis videbatur tradere corpora sua morti, non solum pro Christi amore, sed etiam pro salute animae vel corporis suorum confratrum.

42

1 Unde quadam die cum duo ex ipsis fratribus simul irent, invenerunt quemdam fatuum qui coepit lapides iactare in eos.

2 Videns ergo unus eorum lapides iactari in alterum, opposuit se statim ictibus lapidum, volens potius se percuti quem fratrem suum propter caritatem mutuam qua flagrabant: sicque parati erant unus pro altero ponere vitam cfr. 1Ioa 3,16) suam.

3 Erant enim in humilitate et caritate fundati et radicati (cfr. Eph 3,17) intantum ut unus revereretur alterum quasi patrem et dominum, atque illi qui officio praelationis vel aliqua gratia praecellebant, humiliores et viliores caeteris viderentur.

4 Omnes quoque se totos ad obediendum praebebant, ad praecipientis voluntatem se continuo praeparantes.

5 Non discernebant inter iustum et iniustum praeceptum quia quidquid praecipiebatur putabant esse secundum Domini voluntatem.

6 Et ideo implere praecepta erat eis facile et suave.

7 A carnalibus autem desideriis abstinebant (cfr. 1Pet 2,11), semetipsos sollicite iudicantes atque caventes ne unus alterum offenderet ullo modo.

43

1 Et si quando contingebat ut unus alteri diceret verbum quod posset illum turbare, tantum conscientia mordebatur quod non poterat quiescere donec dicebat culpam suam, prosternens se in terram humiliter ut pedem fratris turbati faceret poni super os suum.

2 Quod si frater turbatus pedem super os alterius ponere nolebat, si erat praelatus ille qui turbaverat alterum praecipiebat illi ut pedem poneret super os suum, si vero erat subditus faciebat hoc illi praecipi a praelato.

3 Sicque studebant ut omnis rancor et malitia fugaretur ab eis et perfecta inter ipsos semper dilectio servaretur, satagentes pro posse singulis vitiis singulas virtutes opponere, praeveniente et coadjuvante eos gratia Iesu Christi.

4 Nihil insuper sibi proprium vindicabant, sed libris et aliis collatis eisdem utebantur communiter (cfr. Act 2,44; 4,32) secundum formam ab apostolis traditam et servatam.

5 Cum autem in eis et inter eos esset vera paupertas, erant tamen liberales et largi de omnibus sibi pro Deo collatis, libenter dantes amore ipsius omnibus petentibus et maxime pauperibus eleemosynas eis datas.

44

1 Quando vero ibant per viam et inveniebant pauperes petentes aliquid ab eis amore Dei, cum non habebant aliud quod praeberent, dabant aliquam partem de vestibus suis licet vilibus.

2 Quandoque enim dabant caputium dividentes ipsum a tunica, quandoque manicam quandoque partem aliam dissuentes ipsam a tunica ut evangelicum illud implerent: "Omni petenti te tribues".

3 Quadam autem die venit quidam pauper ad ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula, apud quam fratres aliquando morabantur, et eleemosynam petiit.

4 Erat autem ibi quaedam clamis quem quidam frater habuerat saecularis.

5 Cui cum dixisset beatus Franciscus ut eam illi pauperi daret, libenter et velociter dedit ei.

6 Statimque propter reverentiam et devotionem quam habuerat frater ille in dando clamidem illi pauperi, visum est ei quod eleemosyna illa in caelum ascendisset et sensit novo gaudio se perfundi.

45

1 Quando vero declinabant divites huius mundi ad eos, recipiebant illos alacriter et benigne, studentes eos revocare a malo et ad poenitentiam provocare.

2 Sollicite etiam petebant ne mitterentur ad terras unde erant oriundi ut fugerent familiaritatem et conversationem consanguineorum suorum, verbumque servarent propheticum: "Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae (cfr. Ps 68,9)".

3 In paupertate plurimum laetabantur quia non concupiscebant divitias, sed omnia transitoria spernebant quae possunt a mundi huius amatoribus concupisci.

4 Praecipue vero pecuniam quasi pulverem pedibus conculcabant, et sicut a sancto fuerant edocti, ipsam cum stercore asini aequali pretio et pondere ponderabant.

5 Gaudebant in Domino continue, non habentes inter se nec intra se unde possent aliquatenus contristari.

6 Quanto enim a mundo magis erant divisi, tanto magis erant Deo coniuncti.

7 Per viam crucis et semitas iustitiae incedentes, de arcta via poenitentiae et observationis evangelicae offendicula removebant, ut posteris iter planum fieret et securum.

Caput XII - Qualiter beatus Franciscus cum undecim sociis ivit ad curiam papae ut notificaret ei suum propositum et faceret confirmari regulam quam scripserat.

46

1 Videns autem beatus Franciscus quod Dominus fratres suos numero et merito augmentaret, cum iam essent duodecim viri perfectissimi sentientes idipsum, dixit illis undecim, ipse duodecimus dux et pater eorum: "Video, fratres, quod Dominus congregationem nostram vult misericorditer augmentare.

2 Euntes ergo ad matrem nostram sanctam romanam ecclesiam, notificemus summo pontifici quae Dominus per nos facere coepit, ut de voluntate et praecepto ipsius quod coepimus prosequamur".

3 Cumque placuisset aliis fratribus dictum patris et simul cum eo iter arripuissent ad curiam, dixit eis:

4 "Faciamus unum ex nobis ducem nostrum et habeamus ipsum quasi vicarium Iesu Christi ut quocumque declinare voluerit declinemus, et quando hospitari voluerit hospitemur".

5 Et elegerunt fratrem Bernardum, primum post beatum Franciscum, et sicut pater dixerat servaverunt.

6 Gaudentes igitur ibant et verba Domini loquebantur, non audentes aliquid loqui nisi quod ad laudem et gloriam Dei et ad utilitatem animae pertinebat, et frequenter orationi vacabant.

7 Dominus autem semper eis praeparabat hospitium, faciens illis necessaria ministrari.

47

l Cum autem venissent Romam et invenissent ibi episcopum civitatis Assisii, ab ipso cum ingenti gaudio sunt suscepti, nam Beatum Franciscum et omnes fratres speciali venerabatur affectu.

2 Nesciens tamen causam adventus eorum, coepit turbari, timens ne patriam propriam vellent deserere, in qua Dominus per eos coeperat mirabilia operari.

3 Gaudebat enim vehementer tantos viros in suo episcopatu habere, de quorum vita et moribus maxime praesumebat.

4 Sed audita causa eorumque intellecto proposito gavisus est valde, spondens eis ad hoc consilium et iuvamen.

5 Erat autem idem episcopus notus cuidam cardinali episcopo Sabinensi, qui dicebatur dominus Iohannes de Sancto Paulo, vere gratia Dei plenus, diligens plurimum servos Dei.

6 Huic praefatus episcopus patefecerat vitam beati Francisci et fratrum suorum, propter quod ipse affectabat videre virum Dei et aliquos de fratribus suis.

7 Audiens autem quod essent in Urbe, misit pro illis et suscepit eos cum magna reverentia et amore.

48

1 Paucis vero diebus morantes cum ipso, ita aedificaverunt eum sanctis sermonibus et exemplis, quod videns in opere fulgere quod de ipsis audieràt, recommendavit se eorum orationibus humiliter et devote, petivit etiam de gratia speciali quod volebat ex tunc sicut unus de fratribus reputari.

2 Denique interrognas beatum Franciscum quare venisset, et audiens ab eo totum suum propositum et intentum, obtulit se procuratorem suum in curia.

3 Perrexit ergo ad curiam dictus cardinalis et dixit domino papae Innocentio tertio: "Inveni virum perfectissimum qui vult secundum formam sancti evangelü vivere et evangelicam perfectionem in omnibus observare, per quem credo quod Dominus velit in toto mundo fidem sanctae ecclesiae reformare".

4 Quod audiens, dominus papa miratus est valde et eidem cardinali imposuit ut ad se duceret beatum Franciscum.

49

1 Sequenti ergo die, vir Dei a dicto cardinali est coram summo pontifice praesentatus, cui totum suum sanctum propositum patefecit.

2 Ipse vero pontifex, cum esset discretione praecipua praeditus, votis sancti debito modo assensit, et exhortans ipsum ac fratres suos de multis, benedixit eis dicens: "Ite cum Domino, fratres, et sicut ipse vobis inspirare dignabitur omnibus poenitentiam praedicate.

3 Cum autem omnipotens Deus vos multiplicaverit numero maiori et gratia, referetis nobis, et nos plura his concedemus ac maiora vobis securius committemus".

4 Volens autem dominus papa scire utrum concessa et concedenda essent secundum Domini voluntatem, priusquam sanctus ab ipso recederet, dixit ei et sociis:

5 "Filioli nostri, vita vestra videtur nobis nimis dura et aspera, licet enim credamus vos esse tanti fervoris quod de vobis non oporteat dubitare, tamen considerare debemus pro illis qui secuturi sunt vos, ne haec via nimis ipsis aspera videatur".

6 Cumque videret eorum fidei constantiam et anchoram spei firmissime roboratam in Christo, ita ut nollent a suo fervore divertere, dixit beato Francisco:

7 "Fili, vade et ora Deum ut tibi revelet si id quod quaeritis de sua voluntate procedit, quatenus nos scientes Domini voluntatem, tuis desideriis annuamus".

50

1 Orante itaque sancto Dei, sicut ei suggesserat dominus papa, locutus est ei Dominus in spiritu per similitudinem dicens: "Quaedam mulier paupercula et formosa erat in quodam deserto, cuius pulchritudinem rex quidam magnus admirans concupivit eam accipere in uxorem, quia putabat ex ipsa pulchros filios generare".

2 "Contracto autem et consummato matrimonio, multi filü sunt geniti et adulti, quos mater sic alloquitur dicens: "Filü, nolite verecundari quia filii regis estis.

3 Ite ergo ad curiam eius et ipse vobis omnia necessaria ministrabit".

4 Cum ergo venissent ad regem, miratus est rex eorum pulchritudinem, vidensque in eis suam similitudinem dixit illis: "Cuius estis filii?".

5 "Cui cum respondissent se esse filios mulieris pauperculae in deserto morantis, rex cum magno gaudio amplexatus est eos dicens: "Nolite timere (cfr. Luc 12,32; Mat 14,27) quia filii mei estis.

6 Si enim de mensa mea nutriuntur extranei, multo magis vos qui estis mei legitimi".

7 Mandavit itaque rex mulieri praedictae ut omnes filios ex se susceptos ad suam curiam mitteret nutriendos".

8 His igitur sic ostensis per visum beato Francisco oranti, intellexit vir sanctus se per illam mulierem pauperculam designari.

51

1 Et oratione completa repraesentavit se summo pontifici et exemplum, quod ei Dominus ostenderat, sibi per ordinem intimavit.

2 Dixitque: "Ego sum, domine, illa mulier paupercula quem Dominus amans per suam misericordiam decoravit et ex ipsa placuit sibi filios legitimos generare.

3 Dixit autem mihi rex regum quod omnes filios quos ex me generabit nutriet, quia si nutrit extraneos, bene debet legitimos nutrire.

4 Si enim Deus peccatoribus donat bona temporalia propter nutriendorum filiorum amorem, multo magis viris evangelicis, quibus haec debentur ex merito, largietur".

5 His auditis, dominus papa miratus est vehementer, maxime quia ante adventum beati Francisci viderat in visione quod ecclesia Sancti Iohannis Lateranensis minabatur ruinam et quidam vir religiosus, modicus et despectus (cfr. Is 16,14; 53,3) eam sustentabat, proprio dorso submisso.

6 Evigilans vero stupefactus et territus, ut discretus et sapiens considerabat quid sibi vellet haec visto.

7 Sed post paucos dies, cum venisset ad eum beatus Franciscus et ei suum propositum revelasset, ut dictum est, petissetque ab eo confirmari sibi regulam quem scripserat verbis simplicibus, utens sermonibus sancti evangelii ad cuius perfectionem totaliter inhiabat,

8 respiciens eum dominus papa ita ferventem in Dei servitio, atque conferens de visione sua et de praedicto exemplo ostenso viro Dei, coepit intra se dicere: "Vere hic est ille vir religiosus et sanctus per quem sublevabitur et sustentabitur ecclesia Dei".

9 Et sic amplexatus est eum et regulam quam scripserat approbavit.

10 Dedit etiam sibi licentiam praedicandi ubique poenitentiam ac fratribus suis, ita tamen quod qui praedicaturi erant a beato Francisco licentiam obtinerent.

11 Et hoc idem postea in consistorio approbavit.

52

1 His ergo concessis, beatus Franciscus gratias egit Deo (cfr. Act 27,35), et genibus flexis promisit domino papae obedientiam et reverentiam humiliter et devote.

2 Alii autem fratres, secundum praeceptum domini papae, beato Francisco similiter oboedientiam et reverentiam promiserunt.

3 Suscepta itaque benedictione a summo pontifice et visitatis apostolorum liminibus, datisque tonsuris beato Francisco et aliis undecim fratribus sicut dictus cardinalis procuraverat, volens omnes illos duodecim esse clericos.

53

1 Reliquens Urbem, vir Dei cum dictis fratribus in orbem profectus est, mirans valde de suo desiderio sic facile adimpleto, crescensque quotidie in spe et fiducia salvatoris qui sanctis revelationibus suis quae gesta fuerant ei primitus demonstraverat.

2 Nam antequam obtineret praedicta, quadam nocte cum se sopori dedisset, videbatur sibi quod per quamdam viam incederet iuxta quam erat arbor magnae proceritatis, pulchra, fortis (cfr. Dan 4,8) et grossa.

3 Cumque appropinquaret ad eam et stans sub ipsa, eius celsitudinem et pulchritudinem miraretur (cfr. Iudt 10,14), subito ad tantam altitudinem devenit ipse sanctus quod cacumen arboris tangebat, eamque usque ad terram facillime inclinabat.

4 Et revera sic actum est cum dominus Innocentius, arbor in mundo sublimior et pulchrior et fortior, eius petitioni et voluntati se tem benignissime inclinavit.

Caput XIII - De efficacia praedicationis ipsius et de primo loco quem habuit et qualiter fratres stabant ibi et quomodo inde recesserunt.

54

1 Exinde beatus Franciscus circuiens civitates (cfr. Mat 9,35) et castra coepit ubique amplius et perfectius praedicare, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis sed in doctrina et virtute Spiritus (cfr. 1Cor 2,4) Sancti, annuntians fiducialiter regnum Dei.

2 Erat enim veridicus praedicator ex auctoritate apostolica roboratus, nullis utens adulationibus verborumque respuens blandimenta quia quod verbo aliis suadebat hoc primo sibi suaserat opere ut veritatem fidentissime loqueretur.

3 Mirabantur sermonum eius virtutem ac veritatem quam non homo docuerat etiam litterati et docti plurimique, ipsum videre et audire velut hominem alterius saeculi festinabant.

4 Coeperunt proinde multi de populo, nobiles et ignobiles, clerici et laici, divina inspiratione afflati, beati Francisci vestigiis adhaerere, abiectisque saecularibus curis et pompis sub ipsius vivere disciplina.

55

1 Conversabatur autem adhuc felix pater cum filiis in quodam loco iuxta Assisium qui dicitur Rivus Tortus, ubi erat quoddam tugurium ab omnibus derelictum.

2 Qui locus ita erat arctus quod ibi sedere vel quiescere vix valebant.

3 Ibi etiam saepissime pane carentes solas rapas edebant quas hinc inde in angustia mendicabant.

4 Scribebat vir Dei nomina fratrum super trabes illius tugurii, ut quilibet volens quiescere vel orare cognosceret locum suum, et ne in angustia loci modicitate rumor insolens mentis silentium perturbaret.

5 Quadam autem die, existentibus fratribus in dicto loco, accidit ut quidam rusticus cum suo asino veniret illuc volens in ipso tugurio cum asino hospitari, et ne repelleretur a fratribus, ingrediens cum asino dixit ad asinum suum: "Intra, intra, quia bene faciemus huic loco".

6 Quod sanctus pater audiens et verbum ac intentionem rustici cognoscens motus est animo super eum, maxime quia ille tumultum magnum fecerat cum suo asino, inquietans omnes fratres qui tunc silentio et orationi vacabant.

7 Dixit ergo vir Dei ad fratres: "Scio, fratres, quod non vocavit nos Deus ad praeparandum hospitium asino et ad habendas hominum frequentationes, sed, ut hominibus quandoque viam salutis praedicantes et salutaria consilia exhibentes, orationibus et gratiarum actionibus principaliter insistere debeamus".

8 Reliquerunt igitur dictum tugurium ad usum pauperum leprosorum, transferentes se ad Sanctam Mariam de Portiuncula iuxta quam in una domuncula fuerant aliquando commorati priusquam ipsam ecclesiam obtinerent.

56

1 Postmodum vero ab abbate Sancti Benedicti de monte Subasio prope Assisium beatus Franciscus, voluntate et inspiratione Dei praevia, eam humiliter acquisivit.

2 Quam ipse sanctus notabiliter et affectuose recommendavit generali ministro et omnibus fratribus, tanquam locum prae cunctis locis et ecclesiis huius saeculi dilectum a Virgine gloriosa.

3 Ad ipsius autem loci commendationem et affectum multum fecit quaedam visio quam quidam frater vidit adhuc existens in saeculo, quem beatus Franciscus singulari dilexit affectu quamdiu fuit cum ipso, familiaritatem praecipuam ostendendo eidem.

4 Ille ergo cupiens servire Deo, sicut postea in religione fideliter servivit, videbat in visione omnes homines huius saeculi esse caecos et stare genibus flexis in circuitu Sanctae Mariae de Portiuncula iunctisque manibus et in caelum cum facie elevatis, voce magna et lacrimabili Dominum precabantur ut omnes illuminare misericorditer dignaretur.

5 Quibus sic orantibus videbatur quod splendor magnus exiret de caelo et descendens super eos illuminabat omnes lumine salutari.

6 Evigilans autem ille proposuit firmius Deo servire, et parum post saeculo nequam cum pompis suis penitus derelicto, intravit religionem ubi permansit in Dei servitio humiliter et devote.

Caput XIV - De capitulo quod fiebat bis in anno in loco Sanctae Mariae de Portiuncula.

57

1 Post praedictum autem locum Sanctae Mariae obtentum a praefato abbate, ordinavit beatus Franciscus quod ibi fieret capitulum bis in anno, scilicet in Pentecoste et in Dedicatione Sancti Mi-chaelis.

2 In Pentecoste conveniebant omnes fratres apud Sanctam Mariam et tractabant qualiter melius possent regulam observare, atque constituebant fratres per diversas provincias qui populo praedicarent, et fratres alios in quis provinciis collocarent.

3 Sanctus autem Franciscus faciebat admonitiones reprehensiones et praecepta, sicut ei iuxta consilium Domini videbatur.

4 Omnia vero quae dicebat eis per verba, affectuose et sollicite operibus ostendebat.

5 Venerabatur praelatos et sacerdotes sanctae Ecclesiae atque seniores nobiles et divites honorabat, pauperes quoque intime diligebat eis viscerose compatiens, omnibusque se subditum exhibebat.

6 Cumque omnibus fratribus esset sublimior, unum tamen de fratribus secum morantibus constituebat guardianum suum et dominum, cui, ut effugaret a se omnem occasionem superbiae, obediebat humiliter et devote.

7 Humiliabat enim inter homines caput suum usque ad terram, ut inter sanctos et electos Dei mereretur in conspectu divino aliquando exaltari (cfr. Luc 14,11).

3 Admonebat sollicite fratres ut sanctum evangelium et regulam quem promiserant firmiter observarent, et maxime ut circa divina officia et ecclesiasticas ordinationes essent reverentes et devoti, audientes devote missam et Corpus Domini devotissime adorantes.

9 Sacerdotes quoque qui tractant veneranda et maxima sacramenta voluit singulariter a fratribus honorari, intantum ut ubicumque illos invenirent caput coram eis flectentes oscularentur manus eorum,

10 et cum ipsos equitantes invenirent, volebat ut oscularentur non solum manus eorum sed etiam pedes equorum super quos equitarent, propter reverentiam potestatis eorum.

58

1 Admonebat etiam fratres ut nullum hominem iudicarent neque despicerent illos qui delicate vivunt et curiose ac superflue induuntur: nam Deus est noster et ipsorum Dominus potens illos ad se vocare et vocatos iustificare (cfr. Rom 8,30).

2 Dicebat etiam quod volebat ut fratres revererentur tales sicut fratres et dominos suos, quia fratres sunt in quantum ab uno creatore creati, domini sunt in quantum bonos adiuvant ad poenitentiam faciendam eis necessaria corporis ministrantes,

3 haec quoque dicens addebat: "Talis deberet esse fratrum conversatio inter gentes ut quicumque audiret vel videret eos glorificaret Patrem caelestem (cfr. Mat 5,16) et devote laudaret".

4 Magnum namque desiderium eius erat ut tam ipse quam fratres sui talibus operibus abundarent pro quibus Dominus laudaretur, et dicebat illis: "Sicut pacem annuntiatis ore, sic in cordibus vestris et amplius habeatis.

5 Nullus per vos provocetur ad iram vel scandalum, sed omnes per mansuetudinem vestram ad pacem, benignitatem et concordiam provocentur.

6 Nam ad hoc vocati sumus ut vulneratos curemus, alligemus confractos (cfr. Ez 34,4) et erroneos revocemus.

7 Multi enim videntur nobis esse membra diaboli qui adhuc discipuli Christi erunt".

59

1 Arguebat praeterea pius pater fratres suos qui nimis erant sibi ipsis austeri, vigiliis, ieiuniis (cfr. 2Cor 11,27) et corporalibus exercitiis nimium insudantes.

2 Quidam enim se tam graviter affligebant ut cuncta in se carnis reprimerent incentiva, quod quilibet videbatur odire seipsum.

3 Quos vir Dei prohibebat, admonens eos benigne et rationabiliter reprehendens, atque ipsorum vulnera alligans salutarium vinculis praeceptorum.

4 Inter fratres vero qui ad capitulum veniebant nullus audebat negotia saecularia recitare, sed colloquebantur de vitis sanctorum patrum et quomodo melius et perfectius possent invenire gratiam Domini Iesu Christi.

5 Si qui autem de fratribus qui ad capitulum venerant aliquam tentationem vel tribulationem habebant, audiendo beatum Franciscum loquentem ita dulciter et ferventer, eiusque videndo paenitentiam, liberabantur a tentationibus et tribulationibus sublevabantur mirifice.

6 Compatiens namque loquebatur eis non ut iudex sed ut pater misericors filiis et medicus bonus infirmis, sciens cum infirmantibus infirmari (cfr. 2Cor 11,29) et cum tribulatis affligi.

7 Corripiebat nihilominus debite omnes delinquentes, atque contumaces et rebelles animadversione debita coercebat.

8 Expleto autem capitulo, benedicebat omnibus fratribus et ad singulas provincias singulos destinabat.

9 Quicumque ex ipsis spiritum Dei habebat et eloquentiam idoneam ad praedicandum, sive clericus sive laicus esset, dabat ei licentiam praedicandi.

10 Ipsi vero recipientes benedictionem illius cum magno gaudio spiritus, tanquam peregrini et advenae (cfr. 1Pet 2,11) ibant per mundum, nihil in via portantes nisi tantum libros in quibus possent dicere horas suas.

11 Ubicumque autem inveniebant sacerdotem, divitem vel pauperem, bonum vel malum, inclinantes se humiliter ei reverentiam faciebant

12 et quando erat hora hospitandi libentius erant cum sacerdotibus quam cum laicis saeculi.

60

1 Quando vero apud sacerdotes hospitari non poterant, quaerebant magis spirituales et Deum timentes apud quos possent honestius hospitari, donec per singulas civitates et castra quae fratres visitare volebant, Dominus inspiravit aliquibus Deum timentibus ut illis pararent hospitia, quousque pro ipsis aedificata sunt loca in urbibus et in castris.

2 Dedit autem illis Dominus verbum et spiritum secundum temporis opportunitatem ad proferendum verba acutissima penetrantia corda iuvenum atque senum, qui relinquentes patrem et matrem (cfr. Mat 19,29) et omnia quae habebant sequebantur fratres, eorum religionis habitum assumendo.

3 Vere tunc separationis gladius missus est in terram (cfr. Mat 10,34), dum iuvenes veniebant ad religionem dimittentes parentes suos in faecibus peccatorum.

4 Illos tamen quos recipiebant ad ordinem ducebant ad beatum Franciscum suscepturos ab eo religionis habitum humiliter et devote.

5 Non solum autem viri sic convertebantur ad ordinem, sed etiam multae virgines et viduae, ad eorum praedicationem compunctae, secundum ipsorum consilium per civitates et castra monasterüs ordinatis recludebant se ad poenitentiam faciendam.

6 Quibus unus ex fratribus constitutus fuit visitator et corrector earum.

7 Similiter et viri uxorati et mulieres maritatae, a lege matrimonii discedere non valentes, de fratrum salubri concilio se in domibus propriis arctiori poenitentiae committebant.

8 Et sic per beatum Franciscum, sanctae Trinitatis cultorem perfectum, Dei Ecclesia in tribus ordinibus renovatur sicut trium ecclesiarum praecedens reparatio figuravit.

9 Quorum ordinum quilibet tempore suo fuit a summo pontifice confirmatus.

Caput XV - De morte domini Iohannis primi protectoris et de assumptione domini Hugolini Ostiensis in patrem et protectorem Ordinis.

61.

1 Venerabilis autem pater, dominus Iohannes de Sancto Paulo cardinalis praedictus, qui beato Francisco consilium et protectionem saepius impendebat, vitam et actus ipsius sancti ac fratrum suorum omnibus aliis cardinalibus commendabat.

2 Quorum mentes sunt commotae ad diligendum virum Dei cum fratribus quis, intantum quod unusquisque eorum desiderabat habere in curia de ipsis fratribus, non pro aliquo servitio recipiendo ab ipsis, sed propter sanctitatem fratrum et devotionem qua fervebant ad eos.

3 Defuncto vero domino Iohanne de Sancto Paulo, inspiravit Dominus uni ex cardinalibus, nomine Hugolino, tunc Ostiensi episcopo, ut beatum Franciscum et fratres eius intime diligeret, protegeres et foveret.

4 Qui revera ferventissime se habuit circa eos ac si esset omnium pater, immo plus quam patris carnalis dilectio ad carnales filios naturaliter se extendat, amor huiusmodi spiritualiter efferbuit ad virum Dei cum quis fratribus diligendum in Domino et fovendum.

5 Cuius famam gloriosam vir Dei audiens, quia famosus erat inter ceteros cardinales, accessit ad eum cum fratribus suis.

6 Ille autem cum gaudio suscipiens ipsos ait eis: "Offero meipsum vobis auxilium et consilium, atque protectionem paratus impendere secundum vestrum beneplacitum, et volo quod propter Deum me recommendatum in vestris orationibus habeatis".

7 Tunc beatus Franciscus, gratias Deo agens, dixit eidem domino cardinali: "Libenter volo, domine, vos habere in patrem et protectorem nostrae religionis, et volo quod omnes fratres habeant vos semper in suis orationibus recommendatum".

8 Postea rogavit eum beatus Franciscus ut in Pentecoste dignaretur fratrum capitulo interesse.

9 Qui statim benigne assensit, atque ex tunc interfuit eorum capitulo omni anno.

10 Quando vero ad capitulum veniebat, exibant processionaliter obviam ei omnes fratres in capitulo congregati.

11 Ille autem, venientibus fratribus, descendebat de equo et ibat pedes cum eis usque ad ecclesiam Sanctae Mariae.

12 Eisque postea faciebat sermonem et celebrabat missam in qua vir Dei Franciscus evangelium decantabat.

Caput XVI - De electione primorum ministrorum et qualiter fuerunt missi per mundum.

62

1 Expletis itaque undecim annis ab inceptione religionis et multiplicatis numero et merito fratribus, electi fuerunt ministri et missi cum aliquot fratribus quasi per universas mundi provincias in quibus fides catholica colitur et servatur.

2 Qui recipiebantur in quibusdam provinciis sed non permittebantur habitacula construere, de quibusdam vero expellebantur ne forte essent homines infideles, quia licet praefatus dominus Innocentius tertius ordinem et regulam approbasset ipsorum, non tamen hoc suis litteris confirmavit, et propterea fratres a clericis et laicis tribulationes plurimas sunt perpessi.

3 Unde ex hoc compulsi sunt fratres fugere de diversis provinciis, atque sic angustiati et afflicti necnon a latronibus exspoliati et verberati, ad beatum Franciscum cum magna amaritudine sunt reversi.

4 Hoc enim passi erant quasi in omnibus ultramontanis partibus ut in Alemania, Ungaria et pluribus aliis.

5 Quod cum notificatum fuisset dicto domino cardinali, vocavit ad se beatum Franciscum et duxit eum ad dominum papam Honorium, domino Innocentio iam defuncto.

6 Et aliam regulam, a beato Francisco Christo docente compositam, fecit per eumdem dominum Honorium cum bulla pendente solemniter confirmari.

7 In qua regula prolungatus est terminus capituli propter vitandum laborem fratrum qui in remotis partibus commorantur.

63

1 Proposuit autem beatus Franciscus petere a dicto domino papa Honorio unum de cardinalibus romanae Ecclesiae quasi in papam sui ordinis, videlicet praefatum dominum Ostiensem, ad quem fratres possent recurrere pro suis negotiis.

2 Viderat enim beatus Franciscus quamdam visionem quae ipsum poterat induxisse ad petendum cardinalem et ad recommendandum ordinem romanae Ecclesiae.

3 Viderat namque gallinam quamdam parvam et nigram, habentem crura pennata cum pedibus in modum columbae domesticae, quae tot pullos habebat quod non poterat eos sub alis propriis congregare (cfr. Mat 23,37), sed ibant in circuitu gallinae exterius remanentes.

4 Evigilans autem a somno coepit cogitare de huiusmodi visione, statimque per Spiritum sanctum cognovit se per illam gallinam figuraliter designari et ait:

5 "Ego sum illa gallina, statura pusillus nigerque natura, qui debeo esse simplex ut columba et affectibus pennatis virtutum volare ad caelum.

6 Mihi autem Dominus per misericordiam suam dedit et dabit filios multos quos protegere mea virtute non potero,

7 unde oportet ut eos sanctae Ecclesiae recommendem quae sub umbra alarum suarum eos protegat (cfr. Ps 16,8) et gubernet".

64

1 Elapsis ergo paucis annis post visionem praedictam venit Romam et visitavit dominum Ostiensem qui imposuit beato Francisco ut sequenti mane iret secum ad curiam, quia volebat quod ipse coram domino papa et cardinalibus praedicaret, atque suam religionem eis devote et affectuose commendaret.

2 Licet autem beatus Franciscus se excusaret de hoc dicens se esse simplicem et idiotam, oportuit tamen ipsum ire cum illo ad curiam.

3 Cumque beatus Franciscus se coram domino papa et cardinalibus praesentasset, visus est ab eis cum ingenti gaudio, et surgens praedicavit eis sicut fuerat sola Spiritus sancti unctione praemonitus.

4 Finita vero praedicatione, recommendavit religionem suam domino papae et cardinalibus universis.

5 De praedicatione autem ipsius aedificati fuerunt quamplurimum dominus papa et domini cardinales, eorumque viscera ad religionis amorem affectuosius sunt commota (cfr. 3Re 3,26).

65

1 Postea dixit beatus Franciscus summo pontifici: "Domine, compatior vobis super sollicitudine et labore continuo quo vos oportet pro Dei ecclesia vigilare, multumque verecundor quod pro nobis fratribus minoribus tantam curam et sollicitudinem habeatis.

2 Cum enim multi nobiles et divites ac religiosi quamplurimi ad vos intrare non possint, magnus timor et verecundia debet esse nobis qui sumus magis pauperes et despecti ceteris religiosis, non solum ingredi ad vos, sed etiam stare ante ostium vestrum et praesumere pulsare tabernaculum virtutis christianorum.

3 Propterea, Sanctitati vestrae supplico humiliter et devote quatenus hunc dominum Ostiensem nobis dignemini pro papa concedere, ut ad eum tempore necessitatis possint fratres recurrere, salva semper vestrae praeeminentiae dignitate".

4 Et placuit haec petitio domino papae, concessitque beato Francisco praefatum dominum Ostiensem, instituens ipsum super religionem suam dignissimum protectorem.

66

1 Qui, habito domini papae mandato, sicut bonus protector ad defendendum fratres manum extendit, scribens multis praelatis qui persecutiones intulerant fratribus ne ulterius essent eis contrarii,

2 sed potius ad praedicandum et habitandum in suis provinciis consilium et auxilium eis darent, tanquam bonis et sanctis religiosis, auctoritate Sedis apostolicae approbatis.

3 Similiter et alii quamplures cardinales ad idem suas litteras transmiserunt.

4 In sequenti ergo capitulo, data licentia ministris a beato Francisco recipiendi fratres ad ordinem, misit eos ad supradictas provincias portantes litteras cardinalium cum regula bulla apostolica confirmata.

5 Quae omnia praedicti praelati videntes, et exhibita fratribus testimonia cognoscentes, aedificare, habitare et praedicare in quis provinciis liberaliter concesserunt.

6 Sic itaque morantibus et praedicantibus fratribus in illis provincius, multi videntes eorum humilem et sanctam conversationem, atque audientes eorum verba dulcissima moventia et inflammantia mentes ad amorem Dei et ad poenitentiam faciendam, venerunt ad ipsos,

7 et sanctae religionis habitum ferventer et humiliter susceperunt.

67

1 Videns autem beatus Franciscus fidem et dilectionem quam habebat ad fratres dictus dominus Ostiensis, ipsum cum intimis cordis affectuosissime diligebat.

2 Et quoniam revelatione Dei praevia sciebat eum futurum summum pontificem, semper hoc ei praenuntiabat in litteris quas scribebat eidem, vocans ipsum patrem totius mundi.

3 Sic enim scribebat sibi: "Venerabili in Christo patri totius mundi etc.".

4 Post modicum vero tempus, mortuo domino Honorio papa tertio, ipse dominus Ostiensis electus est in summum pontificem, vocatus Gregorius papa nonus, qui tam fratrum quam aliorum religiosorum et maxime pauperum Christi usque in finem vitae suae extitit benefactor praecipuus et defensor.

6 Unde non immerito creditur ipsum esse sanctorum collegio sociatum.

Caput XVII - De sacratissima morte beati Francisci et qualiter per biennium ante receperat stigmata Domini nostri Iesu Christi.

68

1 Post viginti autem annos ex quo perfectissime Christo adhaesit, apostolorum vitam et vestigia sequens (cfr. 1Pet 2,21), apostolicus vir Franciscus, anno dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo sexto, quarto nonas octobris, die dominico, felicissime migravit ad Christum post multos labores requiem aeternam adeptus et digne Domini sui conspectibus praesentatus.

2 Cuius animam vidit unus ex discipulis eius sanctitate famosus, quasi stellam lunae immensitatem habentem et claritatem solis praetendentem, super aquas multas (cfr. Ps 28,3) subvectam a nubecula candida (cfr. Apoc 14,14), recto tramite in caelum conscendere (cfr. Ios 8,20).

3 Laboraverat enim multum in vinea Domini (cfr. Is 5,7), sollicitus et fervens in orationibus, ieiuniis, vigiliis, praedicationibus et salutaribus itineribus (cfr. 2Cor 11,26.27), in cura et compassione proximorum suique abiectione, a suae conversionis initio usque ad transmigrationem ipsius ad Christum quem ex toto corde dilexerat (cfr. Mat 22,37), assidue memoriam eius habens in mente ipsumque ore collaudans et glorificans operibus fructuosis.

4 Sic enim ferventissime ac praecordialiter Deum dilexit, quod audiens eum nominari, liquefactus totus interius, exterius prorumpebat, dicens caelum et terra deberent ad nomen Domini inclinari.

69

1 Cuius dilectionis fervorem et iugem passionis Christi memoriam quem gerebat in corde volens ipse Dominus ostendere toti mundo, singularis privilegii mirabili praerogativa ipsum adhuc viventem in carne mirabiliter decoravit.

2 Cum enim seraphicis desideriorum ardoribus sursum ageretur in Deum et in illum qui caritate nimia crucifigi voluit, transformaretur dulcedine compassiva,

3 quodam mane circa festum Exaltationis sanctae Crucis, cum oraret in latere montis qui dicitur Alverna, duobus scilicet annis ante obitum suum, apparuit ei seraph unus sex alas (cfr. Is 6,2) habens et inter alas gerens formam pulcherrimi hominis crucifixi, manus quidem et pedes extensos habentis in modum crucis, effigiemque Domini Iesu clarissime praetendentis.

4 Duabus enim alis velabat caput et duabus reliquum corpus usque ad pedes, duae vero ad volandum (cfr. Is 6,2) extendebantur.

5 Qua visione disparente, mirabilis in anima ipsius remansit ardor amoris, sed in carne eius mirabilior apparuit impressio stigmatum Domini Iesu (cfr. Gal 6,17) Christi.

6 Quae vir Dei pro posse abscondit usque ad mortem, nolens publicare Domini sacramentum, licet haec penitus celare nequiverit quin saltem familiaribus sociis fuerit manifestum.

70

1 Sed post felicissimum eius transitum omnes fratres qui aderant et saeculares quamplurimi manifestissime viderunt corpus suum Christi stigmatibus decoratum.

2 Cernebant enim in manibus et pedibus eius, non quidem clavorum puncturas sed ipsos clavos ex eius carne compositos et eidem carni innatos, ferri quoque nigredinem praetendebant.

3 Dexterum vero latus quasi lancea transfixum, verissimi ac manifestissimi vulneris rubra cicatrice erat obductum, quod etiam sacrum sanguinem (cfr. Ioa 19,34) dum viveret saepius effundebat.

4 Quorum siquidem stigmatum infrangibilis veritas non solum in vita et in morte eius per visum et contactum patentissimum luculenter apparuit, verum etiam post mortem ipsius per multa miracula in diversis mundi partibus ostensa, Dominus ipsam veritatem clarius patefecit.

5 Quibus etiam miraculis multorum corda qui de viro Dei recte non senserant et de eius stigmatibus dubitaverant, ad tantam fidei certitudinem sunt mutata

6 quod qui prius detractores eius fuerant, bonitate Dei operante et ipsa veritate cogente, ipsius laudatores et praedicatores fidelissimi exstiterunt.

Caput XVIII - De canonisatione ipsius.

71

1 Cum igitur in diversis iam mundi partibus nova miraculorum luce claresceret, et ad sacrum corpus eius undique concurrerent qui maxima et singularia beneficia Domini meritis ipsius experti fuerant, supradictus dominus papa Gregorius, de consilio cardinalium et aliorum praelatorum quamplurium, lectis et approbatis miraculis quae Dominus per eum fuerat operatus, ipsum in sanctorum catalogo annotavit, mandans festum eius die sui obitus solemniter celebrari.

2 Facta sunt autem haec in civitate Assisii in praesentia multorum praelatorum et maximae multitudinis principum et baronum ac innumerabilium populorum de diversis mundi partibus, quos àd ipsam solemnitatem idem dominus papa fecerat convocari, anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo octavo, pontificatus ipsius domini papae anno secundo.

72

1 Ipse summus pontifex dictum sanctum quem viventem summe dilexerat, non solum canonisando mirifice honoravit, verum etiam ecclesiam in honore eius constructam, in cuius fundamento ipse dominus papa primum lapidem posuit, sacris ditavit muneribus et pretiosissimis ornamentis.

2 Ad quam, post duos annos a sua canonisatione, sacrosanctum corpus eius de loco ubi prius sepultum fuerat honorifice est translatum.

3 Misit enim ad ipsam ecclesiam crucem auream lapidibus pretiosis ornatam in qua erat lignum crucis dominicae inclusum, atque ornamenta et vasa et plurima ad altaris ministerium pertinentia cum multis pretiosis et solemnibus indumentis.

4 Quam quidem ecclesiam ab omni iurisdictione inferiori eximens, auctoritate apostolica ipsam caput et matrem totius ordinis fratrum minorum instituit, ut patet in privilegio publico et bullato in quo cardinales communiter subscripserunt.

73

1 Verum quia parum esset sanctum Dei rebus insensibilibus honorari nisi per eum, corpore mortuum et spiritu viventem in gloria, Dominus quamplurimos converteret et sanaret, non solum promiscui sexus personae indifferentes post eius obitum meritis ipsius ad Dominum sunt conversae, sed etiam multi magni et nobiles cum filiis suis habitum sui ordinis susceperunt, reclusis propriis uxoribus et filiabus suis i