San Buenventura

Legenda Maior Sancti Francisci

 

Prologus.

Incipit prologus in visam beati Francisci.

1

1 Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri diebus istis novissimis in servo suo Francisco omnibus vere humilibus et sanctae paupertatis amicis, qui superaffluentem in eo Dei misericordiam venerantes, ipsius erudiuntur exemplo, impietatem et saecularia desideria funditus abnegare, Christo conformiter vivere et ad beatam spem (cfr. Tit 2,11-13; Heb 1,2) desiderio indefesso sitire.

2 In ipsum namque ut vere pauperculum et contritum, tanta Deus excelsus benignitatis condescensione respexit cfr. Is 66,2;; Iob 36,22), quod non solum de mundialis conversationis pulvere suscitavit egenum (cfr. 1Re 2,8), verum etiam evangelicae perfectionis professorem, ducem atque praeconem effectum in lucem dedit (cfr. Is 49,6) credentium, ut testimonium perhibendo de lumine, viam lucis et pacis ad corda fidelium Domino pracpararet (cfr. Ioa 1,7; Luc 1,76.79).

3 Hic etenim quasi stella matutina in medio nebulae (cfr. Sir 50,6), claris vitae micans et doctrinae fulgoribus, sedentes in tenebris et umbra mortis (cfr. Luc 1,79) irradiatione praefulgida direxit in lucem,

4 et tamquam arcus refulgens inter nebulas gloriae (cfr. Sir 50,8), signum in se dominici foederis (cfr. Gen 9,13) repraesentans, pacem et salutem evangelizavit (cfr. Rom 10,15) hominibus,

5 exsistens et ipse Angelus verae pacis (cfr. Is 33,7), secundum imitatoriam quoque similitudinem Praecursoris destinatus a Deo, ut viam parans in deserto (c Mar 1,3; Luc 3,4) altissimae paupertatis, tam exemplo quam verbo poenitentiam praedicaret (cfr. Is 40,3; Luc 24,47).

6 Primum supernae gratiae praeventus donis, dehinc virtutis invictae adauctus meritis, prophetali quoque repletus spiritu (cfr. Luc 1,67) nec non et angelico deputatus officio incendioque seraphico totus ignitus et ut vir hierarchicus curru igneo (cfr. 4Re 2,11) sursum vectus, sicut ex ipsius vitae decursu luculenter apparet, rationabiliter comprobatur venisse in spiritu et virtute Eliae (cfr. Luc 1,17).

7 Ideoque alterius amici Sponsi (cfr. Ioa 3,29), Apostoli et Evangelistae Ioannis vaticinatione veridica sub similitudine Angeli ascendentís ab ortu solis signumque Dei vivi habentis adstruitur non immerito designatus.

8 Sub apertione namque sexti sigilli vidi, ait Ioannes in Apocalypsi, alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi (cfr. Apoc 6,12; 7,2).

2

1 Hunc Dei nuntium amabilem Christo, imitabilem nobis et admirabilem mundo servum Dei fuisse Franciscum, indubitabili fide colligimus, si culmen in eo eximiae sanctitatis advertimus, qua, inter homines vivens, imitator fuit puritatis angelicae, qua et positus est perfectis Christi sectatoribus exemplum.

2 Ad quod quidem fideliter sentiendum et pie, non solum inducit officium quod habuit, vocandi ad fletum et planctum, calvitium et cingulum sacci signandique Thau super frontes virorum gementium et dolentium (cfr. Is 22,12; Ez 9,4) signo poenitentialis crucis et habitus cruci conformis;

3 verum etiam irrefragabili veritatis testificatione confirmat signaculum similitudinis (cfr. Ez 28,12) Dei viventis, Christi videlicet crucifixi (cfr. 1Cor 2,2),

4 quod in corpore ipsius fuit impressum, non per naturae virtutem vel ingenium artis, sed potius per admirandam potentiam Spiritus Dei vivi (cfr. 2Cor 3,3).

3

1 Ad huius tam venerabilis viri vitam omni imitatione dignissimam describendam indignum et insufficientem me sentiens, id nullatenus attentassem, nisi me fratrum fervens incitasset affectus,

2 generalis quoque Capituli concors induxisset instantia, et ea quam ad sanctum patrem habere teneor devotio compulisset,

3 utpote qui per ipsius invocationem et merita in puerili aetate, sicut recenti memoria teneo, a mortis faucibus erutus, si praeconia laudis eius tacuero, timeo sceleris argui ut ingratus.

4 Et haec penes me causa praecipua hunc assumendi laborem, ut ego, qui vitam corporis et animae a Deo mihi conservatam recognosco per ipsum et virtutem eius in me ipso expertus agnovi,

5 vitae illius virtutes, actus et verba quasi fragmenta quaedam, partim neglecta partimque dispersa, quamquam plene non possem, utcumque colligerem, ne, morientibus his qui cum famulo Dei convixerant, deperirent (cfr. Ioa 6,12).

4

1 Ut igitur vitae ipsius veritas ad posteros transmittenda certius mihi constaret et clarius, adiens locum originis, conversationis et transitus viri sancti, cum familiaribus eius adhuc superviventibus collationem de his habui diligentem,

2 et maxime cum quibusdam, qui sanctitatis eius et conscii fuerunt et sectatores praecipui, quibus propter agnitam veritatem probatamque virtutem fides est indubitabilis adhibenda.

3 In descriptione autem eorum quae per servum suum Deus dignanter effecit, curiosum stili ornatum negligendum esse putavi, cum legentis devotio plus simplici sermone quam phalerato proficiat.

4 Nec semper historiam secundum ordinem temporis texui, propter confusionem vitandam, sed potius ordinem servare studui magis aptae iuncturae, secundum quod eodem peracta tempore diversis materiis, vel diversis patrata temporibus eidem materiae congruere videbantur.

5

1 Initium autem vitae ipsius, progressus et consummatio quindecim dístincta capitulis describuntur inferius adnotatis:

Agitur enim primo de conversatione ipsius in habitu saeculari.

2 Secundo, de perfecta conversione eius ad Deum et de reparatione trium ecclesiarium.

3 Tertio, de institutione religionis et approbatione regulae.

4 Quarto, de profectu Ordinis sub manu ipsius et confirmatione regulae prius approbatae.

5 Quinto, de austeritate vitae, et quomodo creaturae praebebant ei solatium.

6 Sexto, de humilitate et obedientia et de condescensionibus divinis sibi factis ad nutum.

7 Septimo, de amore paupertatis et mira suppletione defectoum.

8 Octavo, de pietatis affectu, et quomodo ratione carentia affici videbantur ad ipsum.

9 Nono, de fervore caritatis et desiderio martyrii.

10 Decimo, de studio et virtute orationis.

11 Undecimo, de intelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae (cfr. Apoc 19,10).

12 Duodecimo, de efficacia praedicandi et gratia sanitatum.

13 Tertiodecimo, de stigmatibus sacris.

14 Quartodecimo, de patientia ipsius et transitu mortis.

15 Quintodecimo, de canonizatione et translatione ipsius.

16 Postremo de miraculis post transitum eius felicem ostensis aliqua subnectuntur.

Explicit prologus.

Incipit vita beati Francisci.

Caput I - De conversatione sancti Francisci in habitu saeculari.

1

1 Vir erat in civitate Assisii, Franciscus nomine, cuius memoria in benedictione est (cfr. Iob 1,1; Sir 45,1), pro eo quod Deus ipsum in benedictionibus dulcedinis benigne praeveniens (cfr. Ps 20,4), et de praesentis vitae periculis clementer eripuit et caelestis gratiae donis affluenter implevit.

2 Etenim, cum inter vanos fuerit hominum filios (cfr. Ps 61,10) iuvenili aetate nutritus in vanis, et post aliqualem litterarum notitiam lucrativis mercationum deputatus negotiis, superno sibi assistente praesidio, nec inter lascivos iuvenes, quamvis effusus ad gaudia, post carnis petulantiam abiit, nec inter cupidos mercatores, quamquam intentus ad lucra, speravit in pecunia et thesauris (cfr. Sir 31,8).

3 Inerat namque juvenis Francisci praecordiis divinitus incita quaedam ad pauperes miseratio liberalis, quae secum ab infantia crescens (cfr. Iob 31,18), tanta cor ipsius benignitate repleverat, ut iam Evangelii non surdus auditor, omni proponeret se petenti tribuere (cfr. Luc 6,30), maxime si divinum allegaret amorem.

4 Cum autem semel negotiationis intentus tumultibus, pauperem quemdam pro amore Dei petentem eleemosynam, praeter morem solitum, vacuum repulisset, statim ad cor reversus, cucurrit post ipsum, et eleemosyna illi clementer impensa, promisit Domino Deo, quod numquam ex tunc, dum adesset possibilitas, petentibus pro amore Domini se negaret;

5 quod usque ad mortem indefessa pietate observans, copiosa in Deum dilectionis et gratiae incrementa promeruit.

6 Aiebat enim post, cum iam perfecte Christum induerat (cfr. Gal 3,27), quod etiam exsistens in habitu saeculari, vocem divini expressivam amoris audire vix umquam sine cordis immutatione valebat.

7 Porro mansuetudinis lenitas cum elegantia morum, patientia et tractabilitas supra humanum modum, munificentiae largitas ultra suppetentiam facultatum, quibus bonae indolis adolescens certis florere conspiciebatur indiciis,

8 quaedam videbantur esse praeludia, quod copiosior super eum foret in posterum divinae benedictionis abundantia diffundenda.

9 Quidam sane vir de Assisio valde simplex, ut creditur, eruditus a Deo, cum aliquando per civitatem eunti obviaret Francisco, deponebat pallium,

10 sternebat ipsius pedibus vestimentum (cfr. Luc 19,36), asserens omni fore Franciscum reverentia dignum, utpote qui esset in proximo magna facturus et ob hoc ab universitate fidelium magnifice honorandus.

2

1 Ignorabat autem adhuc Franciscus circa se consilium Dei (cfr. Iob 15,8), pro eo quod, tam iussione patris ad exteriora distractus quam corruptione naturalis originis ad inferiora depressus, nondum didicerat contemplari caelestia nec assueverat degustare divina.

2 Et quia spirituali auditui dat intellectum inflicta vexatio (cfr. Is 28,19), facta est super eum manus Domini (cfr. Ez 1,3) et immutatio dexterae Excelsi (Ps 76,11), diutinis languoribus ipsius corpus affligens, ut coaptaret animam ad sancti Spiritus unctionem.

3 Cumque, resumptis corporis viribus, sibi vestimenta decentia more solito praeparasset, obvium habuit militem quemdam generosum quidem, sed pauperem et male vestitum,

4 cuius pauperiem pio miseratus affectu, illum protinus, se exuto, vestivit, ut simul in uno geminum impleret pietatis officium, quo et nobilis militis verecundiam tegeret et pauperis hominis penuriam relevaret.

3

1 Nocte vero sequenti, cum se sopori dedisset, palatium speciosum et magnum cum militaribus armis crucis Christi signaculo insignitis clementia sibi divina monstravit, ut misericordiam pro summi Regis amore pauperi exhibitam militi praeostenderet incomparabili compensandam esse mercede.

2 Unde et cum quaereret, cuius essent: illa omnia sua fore militumque suorum, superna fuit assertione responsum.

3 Evigilans itaque mane, cum nondum haberet exercitatum animum ad divina perscrutanda mysteria nesciretque per visibilium species transire ad contuendam invisibilium veritatem, magnae fore prosperitatis indicium aestimabat insolitam visionem.

4 Disposuit itaque, divinae adhuc dispositionis ignarus, in Apuliam ad quemdam liberalem comitem se conferre, in ipsius sperans obsequio decus adipisci militiae, ut ostensa sibi visio praetendebat.

5 Cumque, paulo post iter aggressus, ivisset usque ad proximam civitatem, audivit in nocte Dominum familiari sibi allocutione dicentem:"Francisce, quis potest melius facere tibi, dominus aut servus, dives aut pauper?".

6 Cui cum Franciscus respondisset, quod tam dominus quam dives facere melius potest, intulit statim:"Cur ergo relinquis pro servo Dominum et pro paupere homine divitem Deum?".

7 Et Franciscus:"Quid me vis, Domine, facere?". Et Dominus ad eum (cfr. Act 9,6):"Revertere in terram tuam (cfr. Gen 32,9), quia visio, quam vidisti, spiritualem praefigurat effectum, non humana sed divina in te dispositione complendum".

8 Mane itaque facto (cfr. Ioa 21,4), cum festinatione revertitur versus Assisium securus et gaudens, et iam exemplar obedientiae factus, exspectabat Domini voluntatem.

4

1 Ex tunc a publicae negotiationis tumultu se subtrahens, supernam devote precabatur clementiam, ut, quid sibi fores agendum, ostendere dignaretur.

2 Cum autem ex frequenti orationis usu flamma desiderii caelestis in eo vehementer succresceret, et iam pro amore supernae patriae terrena omnia despiceret quasi nihil (cfr. Cant 8,7), thesaurum sentiebat se reperisse absconditum,

3 ac velut prudens negotiator margaritam inventam excogitabat venditis omnibus (cfr. Mat 13,44-46) comparare.

4 Adhuc tamen, qualiter id ageret, ignorabat, nisi quia ipsius suggerebatur spiritui, quod spiritualis mercatio a mundi contemptu sumat initium, Christique militia sit a sui ipsius victoria inchoanda.

5

1 Quadam itaque die, dum equitaret per planitiem, quae subiacet civitati Assisii, leprosum quemdam habuit obvium, cuius inopinatus occursus ei non parvum incussit horrorem.

2 Recurrens autem ad perfectionis mente iam conceptae propositum et recolens, quod se ipsum oporteret primum devincere, si vellet effici Christi miles (cfr. 2Tim 2,3), ad deosculandum eum equo lapsus accurrit.

3 Cui cum manum quasi aliquid accepturus leprosus protenderet (cfr. Est 8,4; Act 3,5), pecuniam cum osculo deportavit (cfr. Gen 43,21).

4 Statim autem equum ascendens et se circumquaque convertens, cum campus pateret undique liber, leprosum illum minime vidit.

5 Admiratione itaque repletus et gaudio, laudes coepit Domino decantare devote, proponens ex hoc semper ad maiora conscendere.

6 Solitaria proinde loca quaerebat, amica moeroribus, in quibus dum gemitibus inenarrabilibus (cfr. Rom 8,26) incessanter intenderet, post longam precum instantiam a Domino meruit exaudiri.

7 Dum enim una dierum sic sequestratus oraret et prae nimietate fervoris totus esses absorptus in Deum, apparuit ei Christus Iesus veluti cruci confixus.

8 Ad cuius conspectum liquefacta est anima (cfr. Cant 5,6) eius, et memoria passionis Christi visceribus cordis ipsius adeo impressa medullitus, ut ab illa hora, cum Christi crucifixio veniret in mentem, vix posset a lacrymis et gemitibus exterius continere, sicut ipse postmodum familiariter retulit, cum appropinquaret ad finem.

9 Intellexit per hoc nempe vir Dei illud evangelicum sibi dici: Si vis venire post me, abnega temetipsum et tolle crucem tuam et sequaris me (cfr. Mat 16,24)!

6

1 Induit ex tunc spiritum paupertatis, humilitatis sensum et affectum intimae pietatis.

2 Nam cum prius leprosorum non solum consortium, verum etiam longinquum contuitum vehementer horreret, iam propter Christum crucifixam, qui iuxta verbum propheticum contemptibilis ut leprosus (cfr. Is 53,4) apparuit, ut semetipsum plene contemneret, humilitatis et humanitatis obsequia leprosis benefica pietate praestabat.

3 Visitabat enim frequenter domos ipsorum, liberaliter eis eleemosynas erogabat et cum multo compassionis affectu manus eorum osculabatur et ora.

4 Pauperibus etiam mendicantibus non solum sua, verum etiam se ipsum cupiebat impendere, aliquando vestimenta exuens, aliquando dissuens, aliquando scindens ad largiendum eis, cum prae manibus alia non haberet.

5 Sacerdotibus quoque pauperibus reverenter subveniebat et pie, praecipue in ornamentis altaris, quo et cultus divini particeps fieret et cultorum inopiae supplementa praeberet.

6 Cum autem religiosa devotione tunc temporis limina visitaret Apostoli Petri, conspecta multitudine pauperum ante fores ecclesiae, partim pietatis ductus dulcedine, partim paupertatis allectus amore, uni ex eis magis egenti proprias largitus est vestes,

7 et semicinctiis contectus illius, diem illum in medio pauperum cum insolita spiritus iucunditate transegit, ut et saecularem gloriam sperneret et ad perfectionem evangelicam gradatim conscendendo perveniret.

8 Mortificationi carnis invigilabat attentius, ut Christi crucem, quem interius ferebat in corde, exterius etiam circumferret in corpore. Agebat autem haec omnia vir Dei Franciscus nondum habitu vel convictu sequestratus a mundo.

Caput II - De perfecta conversione eius ad Deum et de reparatione trium ecclesiarum.

1

1 Quoniam autem servus Altissimi doctorem non habebat aliquem in huiusmodi nisi Christum, addidit adhuc ipsius clementia eum in gratiae visitare dulcedine.

2 Dum enim die quadam, egressus ad meditandum in agro (cfr. Gen 24,63), deambularet iuxta ecclesiam Sancti Damiani, quae minabatur prae nimia vetustate ruinam, et in eam, instigante se spiritu, causa orationis intrasset; prostratus ante imaginem Crucifixi, non modica fuit in orando spiritus consolatione repletus.

3 Cumque lacrymosis oculis intenderet in dominicam crucem, vocem de ipsa cruce dilapsam (cfr. 1Pet 1,17) ad eum corporeis audivit auribus; ter dicentem:"Francisce, vade et repara domum meam, quae, ut cernis, tota destruitur!".

4 Tremefactus Franciscus, cum esset in ecclesia solus, stupet ad tam mirandae vocis auditum, cordeque percipiens divini virtutem eloquii, mentis alienatur excessu.

5 In se tandem reversus, ad obediendum se parat, totum se recolligit ad mandatum de materiali ecclesia reparanda, licet principalior intentio verbi ad eam ferretur, quam Christus suo sanguine acquisivit (cfr. Act 20,28), sicut eum Spiritus sanctus edocuit, et ipse postmodum fratribus revelavit.

6 Surrexit proinde, signo crucis se muniens, et assumptis pannis venalibus, ad civitatem quae Fulginium dicitur festinus accessit, ibique venditis quae portarat, equum cui tunc insederat, felix mercator, assumpto pretio, dereliquit;

7 rediensque Assisium, ecclesiam de cuius reparatione mandatum acceperat, reverenter intravit et invento illic sacerdoti pauperculo reverentiam decentem exhibuit, ad reparationem ecclesiae et pauperum usum pecuniam obtulit, et ut secum se morari pateretur ad tempus, humiliter requisivit.

8 Acquievit sacerdos de mora ipsius sed timore parentum pecuniam non recepit, quam verus pecuniarum contemptor in quamdam fenestram proiciens, abiectam velut pulverem vilipendit.

2

1 Moram autem faciente (cfr. Mat 25,5) servo Dei cum sacerdote praedicto, cum hoc intellexisset pater ipsius, perturbatus animo cucurrit ad locum.

2 At ipse, quia novus Christi erat athleta, cum audiret persequentium minas et eorum praesentiret adventum, dare locum irae (cfr. Rom 12,19) volens, in quadam occulta fovea se abscondit;

3 in qua diebus aliquibus latitando, rogabat Dominum incessanter, lacrymarum imbre perfusus, ut liberaret de manibus persequentium animam (cfr. Ps 30,16; 108,31) suam, et pia quae inspiraverat vota, benigno favore compleret.

4 Igitur excessiva quadam completus laetitia, coepit de pusillanimitatis ignavia semetipsum arguere, relictaque fovea et abiecto pavore, versus civitatem Assisii viam aggressus est.

5 Quem cum cives cernerent facie squalidum et mente mutatum, ac per hoc alienatum putarent a sensu, luto platearum (cfr. 2Re 22,43) et lapidibus impetebant et tamquam insano et dementi clamosis vocibus insultabant.

6 Famulus autem Domini, nulla fractus aut mutatus iniuria, ut surdus in omnibus pertransibat.

7 Cumque clamorem huiusmodi pater audisset, statim accurrens, non ad liberandum eum, sed potius ad perdendum: omni miseratione subtracta, pertractum domi primo verbis, deinde verberibus et vinculis angit.

8 Ipse autem ad exsequendum quod coeperat promptior ex hoc et validior reddebatur, recolens illud Evangelli verbum:

9 Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mat 5,10).

3

1 Post modicum vero tempus, patre a patria discedente, mater eius factum mariti non approbans et inflexibilem filii constantiam emolliri posse non sperans, a vinculis absolutum abire permisit.

2 At ipse gratias omnipotenti Domino referens, ad locum, in quo prius fuerat, est reversus.

3 Rediens autem pater et eum non inveniens domi, convitiis illatis uxori, fremens cucurrit ad locum, ut, si eum revocare non posset, saltem de provincia effugaret.

4 Franciscus vero, confortatus a Deo, obvium ultro se obtulit patri furenti, libera voce clamans, se pro nihilo ducere vincula et verbera eius, insuper et contestans, se pro Christi nomine gaudenter mala omnia subiturum.

5 Videns itaque pater, quod eum revocare non posset, ad extorquendam pecuniam se convertit;

6 qua tandem inventa in fenestrula quadam, aliquantulum ipsius mitigatus est furor, avaritiae siti utcumque per haustum pecuniae temperata.

4

1 Tentabat deinde pater carnis filium gratiae pecunia iam nudatum ducere coram episcopo civitatis, ut in ipsius manibus facultatibus renuntiaret paternis et omnia redderet quae habebat.

2 Ad quod faciendum se promptum exhibuit verus paupertatis amator, perveniensque coram episcopo, nec moras patitur nec cunctatur de aliquo, nec verba exspectat nec facit; sed continuo depositis omnibus vestimentis, restituit ea patri.

3 Inventus est autem tunc vir Dei cilicium habere ad carnem sub vestibus delicatis.

4 Insuper ex admirando fervore spiritu ebrius, reiectis etiam femoralibus, totus coram omnibus denudatur, dicens ad patrem:"Usque nunc vocavi te patrem in terris, amodo autem secure dicere possum: Pater noster, qui es in caelis (Mat 6,9), apud quem omnem thesaurum reposui et omnem spei fiduciam collocavi".

5 Hoc cernens episcopus et admirans tam excedentem in viro Dei fervorem, protinus exsurrexit et inter brachia sua illum cum fletu recolligens, uti erat vir pius et bonus, pallio, quo erat amictus, operuit, praecipiens suis, ut aliquid sibi darent ad membra corporis contegenda.

6 Oblatus est autem ei mantellus pauper et vilis cuiusdam agricolae servientis episcopi, quem ipse gratanter suscipiens, cum caemento quod sibi occurrit, ad modum crucis manu propria consignavit, operimentum formans ex eo crucifixi hominis et pauperis seminudi.

7 Sic igitur servus Regis altitissimi nudus relictus est, ut nudum sequeretur crucifixum Dominum, quem amabat;

8 sic utique cruce munitus, ut animam suam ligno salutis committeret, per quod de mundi naufragio salvus exiret.

5

1 Solutus exinde mundi contemptor a vinculis mundanarum cupidinum, civitate relicta, securus et liber secretum solitudinis petiit, ut solus et silens supernae audiret allocutionis arcanum.

2 Dumque per silvam quamdam iter faciens, laudes Domino lingua Francorum vir Dei Franciscus decantaret cum iubilo, latrones super eum ex abditis irruerunt.

3 Quibus ferali animo, quis esset, interrogantibus vir Dei, confidentia plenus, prophetica voce respondit:"Praeco sum", inquiens,"magni Regis (cfr. Ps 47,3; Mat 27,4)".

4 At illi percutientes eum, in defossum locum plenum nivibus proiecerunt, dicentes:"Iace, rustice praeco Dei!".

5 Ipse vero illis recedentibus exsilivit de fovea, magnoque exhilaratus gaudio, altiore coepit voce per nemora laudes Creatori omnium personare.

6

1 Et veniens ad quoddam vicinum coenobium, eleemosynam petiit ut mendicus et recepit ut incognitus et despectus.

2 Inde vero progrediens devenit Eugubium, ubi a quodam amico pristino agnitus et susceptus, paupere tunicula ut Christi pauperculus est contectus.

3 Exinde totius humilitatis amator se transtulit ad leprosos eratque cum eis, diligentissime serviens omnibus propter Deum.

4 Lavabat ipsorum pedes, ligabat ulcera, educebat plagarum putredinem et saniem abstergebat;

5 Osculabatur etiam ex miranda devotione ulcerosas plagas ipsorum, evangelicus medicus mox futurus.

6 Propter quod tantam est a Domino consecutus virtutem, ut in spiritualibus et corporalibus morbis mirabiliter expurgandis mirabilem efficaciam obtineret.

7 Referam unum de multis, quod accidit, viri Dei fama postmodum latius clarescente.

8 Cum enim cuiusdam de comitatu Spoletano os pariter et maxillam morbus quidam horribilis depascendo corroderet, nec subveniri posset eidem aliquo medicinae remedio;

9 contigit, ut propter Sanctorum exposcenda merita Apostolorum visitatis liminibus, de peregrinatione rediens, servo Dei occurreret;

10 cumque prae devotione vellet ipsius osculari vestigia, vir humilis hoc non ferens, osculari volenti pedes osculum oris dedit.

11 Dum autem leprosorum servus Franciscus mirabili pietate illam plagam horribilem ore sacro contingeret, omni fugato morbo, subito aeger ille sanitatem recuperavit optatam.

12 Nescio, quod horum magis sit merito admirandum, an humilitatis profunditas in osculo tam benigno, an virtutis praeclaritas in miraculo tam stupendo.

7

1 Fundatus iam in Christi humilitate Franciscus ad memoriam reducit obedientiam sibi e cruce iniunctam de Sancti Damiani ecclesia reparanda et tamquam verus obediens Assisium rediit, ut saltem mendicando voci divinae pareret.

2 Depositaque omni verecundia propter amorem pauperis Crucifixi, mendicabat apud eos, inter quos abundare solebat, debile corpus, attritum ieiuniis oneribus lapidum supponendo.

3 Praedicta igitur ecclesia, iuvante se Domino et devotione civium assistente, refecta, ne post laborem corpus torperet ignavia, transtulit se ad reparandam ecclesiam quamdam beati Petri longius a civitate distantem, ob devotionem specialem, quem ad Apostolorum principem sincerae fidei puritate gerebat.

8

1 Hac tandem ecclesia consummata, pervenit ad locum qui Portiuncula dicitur, in quo ecclesia beatissimae Virginis, genitricis Dei, antiquitus fabricata exstiterat, sed deserta tunc a nemine curabatur.

2 Quam cum vir Dei sic derelictam conspiceret, ob devotionem ferventem, quam habebat ad Dominam mundi, coepit illic assidue pro ipsius reparatione morari.

3 Sentiens autem iuxta nomen ipsius ecclesiae, quo ab antiquo S. Maria de Angelis vocabatur, angelicarum ibi visitationum frequentiam, pedem fixit ibidem propter reverentiam Angelorum amoremque praecipuum Matris Christi.

4 Hunc locum vir sanctus amavit prae caeteris mundi locis; hic etenim humiliter coepit, hic virtuose profecit, hic feliciter consummavit, hunc in morte fratribus tamquam Virgini carissimum commendavit.

5 De hoc frater quidam Deo devotus ante conversionem suam visionem viderat relatione condignam.

6 Innumeros cernebat homines caecitate percussos (cfr. Gen 19,11), facie in caelum directa et genibus flexis (cfr. 2Par 6,13), in huius ecclesiae stare circuitu.

7 Qui omnes, protensis manibus in (cfr. 2Mac 14,34) altum, lacrimabiliter clamabant ad Deum (cfr. Ps 54,17), misericordiam postulantes et lumen.

8 Et ecce ingens de caelo splendor advenit, se per omnes diffundens, qui lumen unicuique tribuit et salutem desideratam concessit.

9 Hic est locus, in quo Fratrum Minorum Ordo a sancto Francisco per divinae revelationis instinctum inchoatus est.

10 Divinae namque providentiae nutu, qua Christi servus dirigebatur in omnibus, tres materiales erexit ecclesias, antequam, Ordinem inchoans, Evangelium praedicaret,

11 ut non solum a sensibilibus ad intelligibilia, a minoribus ad maiora ordinato progressu conscenderet, verum etiam, ut quid esset facturus in posterum, sensibili foris opere mysterialiter praesignaret.

12 Nam instar reparatae triplicis fabricae ipsius sancti viri ducatu, secundum datam ab eo formam, regulam et doctrinam Christi triformiter renovanda erat Ecclesia trinaque triumphatura militia salvandorum, sicut et nunc cernimus esse completum.

Caput III - De institutione Religionis et approbatione Regulae.

1

1 In ecclesia igitur Virginis Matris Dei moram faciente servo ipsius Francisco et apud eam quae concepit Verbum plenum gratiae et veritatis (cfr. Ioa 1,14), continuis insistente gemitibus, ut fieri dignaretur advocata ipsius, meritis Matris misericordiae concepit ipse ac peperit spiritum evangelicae veritatis.

2 Dum enim die quodam Missam de Apostolis devotus audiret, perlectum est Evangelium illud, in quo Christus discipulis ad praedicandum mittendis formam tribuit evangelicam in vivendo, ne videlicet possideant aurum vel argentum, nec in zonis pecuniam, nec peram in via, neque duas tunicas habeant, nec calceamenta deferant, neque virgam (cfr. Mat 10,9-10).

3 Quod audiens et intelligens ac memoriae commendans, apostolicae paupertatis amicus indicibili mox perfusus laetitia:"Hoc est, inquit, quod cupio, hoc quod totis praecordiis concupisco".

4 Solvit proinde calceamenta de pedibus (cfr. Ex 3,5; Mar 1,7), deponit baculum, peram et pecuniam exsecratur, unaque contentus tunicula, reiecta corrigia, pro cingulo funem sumit, omnem sollicitudinem cordis apponens, qualiter audita perficiat et apostolicae rectitudinis regulae per omnia se coaptet.

2

1 Coepit ex hoc vir Dei divino instinctu evangelicae perfectionis aemulator existere et ad poenitentiam ceteros invitare.

2 Erant autem ipsius eloquia non inania nec risu digna, sed virtute Spiritus sancti plena (cfr. Luc 4,1); erant medullas cordis penetrantia, ut in vehementem stuporem audientes converterent.

3 In omni praedicatione sua pacem annuntians dicendo:"Dominus det vobis paceme!", populum in sermonis exordio salutabat.

4 Hanc quippe salutationem, Domino revelante, didicerat, sicut ipse postmodum testabatur.

5 Unde factum est ut iuxta sermonem propheticum et ipse spiritu prophetarum afflatus, annuntiaret pacem, praedicaret salutem (cfr. Is 52,7)

6 ac salutaribus monitis foederaret plurimos verae paci, qui discordes a Christo, prius exstiterant a salute longinqui.

3

1 Innotescente itaque apud multos viri Dei tam doctrinae simplicis veritate quam vitae, coeperunt ipsius exemplo viri quidam ad poenitentiam animari et eidem, reiectis omnibus (cfr. Luc 5,11.28), habitu vitaque coiniungi;

2 quorum primus exstitit venerabilis vir Bernardus, qui vocationis divinae particeps (cfr. Heb 3,1) factus, Patris beati primogenitus esse promeruit, tam prioritate temporis quam privilegio sanctitatis.

3 Hic enim, servi Christi sanctitate comperta, ipsius exemplo disponens perfecte contemnere mundum, ab eodem, qualiter id perficeret, consilium requisivit.

4 Quo audito, Dei famulus pro primae prolis conceptu sancti Spiritus consolatione repletus:"A Deo est, inquit," hoc consilium requirendum".

5 Intraverunt proinde ecclesiam Sancti Nicolai mane iam facto (cfr. Mat 27,1), et oratione praemissa, cultor Trinitatis Franciscus ter Evangeliorum librum aperuit, trino exposcens a Deo testimonio sanctum Bernardi propositum confirmari.

6 In prima libri apertione illud occurrit: Si vis perfectus esse, vade,. vende omnia quae habes, et da pauperibus (cfr. Mat 19,21).

7 In secunda: Nihtl tuleritis in via (Luc 9,3).

8 In tertia vero: Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Mat 16,24).

9"Haec est", ait vir sanctus,"vita et regula nostra omniumque, qui nostrae voluerint societati coniungi.

10 Vade igitur, si vis esse perfectus (cfr. Mat 19,21), et perfice quae audisti".

4

1 Non multo post vocatis eodem spiritu quinque viris, filiorum Francisci senarius numerus completus est;

2 inter quos tertium sortitus est locum sanctus pater Aegidius, vir utique Deo plenus et celebri memoria dignus.

3 Hic etenim postmodum virtutum sublimium exercitatione praeclarus, sicut famulus Domini de ipso praedixit, quamquam esset idiota et simplex, ad excelsae contemplationis sublimatus est verticem.

4 Nam per multa curricula temporum sursumactionibus incessanter intentus, adeo crebris in Deum rapiebatur excessibus,

5 quemadmodum et ego ipse oculata fide conspexi, ut magis censeretur inter homines visam angelicam agere quem humanam.

5

1 Illo quoque tempore cuidam sacerdoti civitatis Assisii, nomine Silvestro, honestae conversationis viro, quaedam a Domino fuit ostensa visio no tacenda.

2 Cum enim modum et viam Francisci fratrumque suorum humano spiritu abhorreret, ne periclitaretur pro temeritate iudicii, respectu fuit supernae gratiae visitatus.

3 Videbat namque in somnis totam Assisii civitatem a dracone magno cfr. Dan 14,22) circumdari, prae cuius magnitudine nimia tota regio videbatur exterminio subiacere.

4 Contuebatur post haec crucem quamdam auream ex ore procedentem Francisci, cuius summitas caelos tangebat (cfr. Gen 28,12), cuiusque brachia protensa in latum, usque ad mundi fines videbantur extendi; ad cuius etiam aspectum praefulgidum draco ille teter et horridus penitus fugabatur.

5 Hoc dum sibi tertio monstraretur, divinum aestimans esse oraculum, viro Dei et fratribus suis per ordinem enarravit, ac non multo post tempore mundum relinquens, vestigiis Christi sic perseveranter adhaesit, quod vita ipsius in Ordine authenticam reddidit eam quam in saeculo habuerat visionem.

6

1 Ex huius visionis auditu vir Dei non in gloria est elatus humana, sed bonitatem Dei in suis beneficiis recognoscens, fortius animatus est ad hostis antiqui fugandam versutiam et crucis Christi gloriam praedicandam.

2 Quadam autem die, dum in quodam solitario loco annos suos in amaritudine recogitans (cfr. Is 38,15) deploraret, sancti Spiritus in eum superveniente laetitia, certificatus est de remissione plenaria omnium delictorum.

3 Raptus deinde supra se ac in quoddam mirandum lumen totus absorptus, dilatato mentis sinu, quae circa se et filios suos futura erant luculenter aspexit.

4 Post haec reversus ad fratres: "Confortamini", ait, "et gaudete in Domino (cfr. Eph 6,10; Phip 3,1), nec quia pauci estis, efficiamini tristes, neque vos terreat mea vel vestra simplicitas,

5 quoniam, sicut mihi a Domino in veritate ostensum est, in magnam multitudinem faciet nos crescere Deus suaeque benedictionis gratia multipliciter dilatabit".

7

1 Eodem quoque tempore quodam alio bono viro religionem intrante, ad septenarium numerum viri Dei soboles benedicta pervenit.

2 Tunc pius pater omnes ad se filios convocavit et plura eis de regno Dei, de contemptu mundi, de abnegatione propriae voluntatis corporisque castigatione pronuntians, propositum suum de mittendo illos in quatuor partes orbis aperuit.

3 Iam enim sterilis et paupercula simplicitas sancti patris pepererat (1Re 2,5; Gal 4,19) septem et desiderabat universitatem fidelium, ad poenitentiae lamenta vocatam, Christo Domino parturire.

4 "Ite", inquit dulcis pater ad filios," annuntiantes hominibus pacem, praedicate poenitentiam in remissionem peccatorum (cfr. Mar 1,4).

5 Estote in tribulationibus patientes, in orationibus vigiles, in laboribus strenui, in sermonibus modesti, in moribus graves et in beneficiis grati, quia pro his omnibus regnum vobis praeparatur aeternum".

6 At illi coram servo Dei humiliter se prosternentes in terram, cum gaudio spiritus suscipiebant obedientiae sanctae mandatum.

7 Ipse vero dicebat unicuique singillatim: "Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet (Ps 54,23)".

8 Hoc verbum dicere solitus erat, quotiescumque fratrem aliquem ad obedientiam dirigebat.

9 Tunc et ipse, sciens se datum aliis in exemplum, ut prius faceret, quam doceret (cfr. Act 1,1), cum uno sociorum versus unam orbis partem perrexit, reliquis sex ad modum crucis tribus alüs mundi partibus deputatis.

10 Modico autem elapso post tempore, benignus pater carae prolis exoptans praesentiam, cum in unum eos per se convocare non posset, per eum orabat hoc fieri, qui dispersiones congregat Israelis (cfr. Ps 146,2).

11 Sicque factum est, ut absque humana vocatione omnes ex insperato post modicum temporis iuxta eius desiderium, divina operante clementia, non sine ipsorum admiratione pariter convenirent.

12 Illis quoque diebus quatuor sibi adhaerentibus viris honestis, ad duodenarium numerum excreverunt.

8

1 Cernens autem famulus Christi, paulatim accrescere numerum fratrum, scripsit sibi et fratribus suis simplicibus verbis formulam vitae, in qua, sancti Evangelii observantia pro fundamento indissolubili collocata, pauca quaedam alia inseruit, quae ad uniformem vivendi modum necessaria videbantur.

2 Desiderans autem, per Summum Pontificem approbari quae scripserat, disposuit cum illo simplicium coetu apostolicae Sedis adire praesentiam, de sola confisus directione divina.

3 Cuius desiderium Deus ex alto respiciens, sociorum animos simplicitatis suae consideratione perterritos, ostensa viro Dei visione huiusmodi confortavit.

4 Videbatur siquidem ei, quod per quamdam viam incederet, iuxta quam stabat arbor celsitudinis magnae;

5 ad quam cum appropinquasset et sub ea stans, ipsius altitudinem miraretur, subito tantum divina virtute levabatur in altum, ut cacumen contingeret arboris eiusque summa facillime curvaret ad ima.

6 Huius visionis praesagium vir Deo plenus intelligens referri ad condescensionem apostolicae dignitatis, exhilaratus est spiritu, fratribusque suis in Domino confortatis, iter cum eis aggressus est.

9

1 Cum autem ad Romanam curiam pervenisset et introductus esset ante conspectum Summi Pontificis, exposuit propositum suum, petens humiliter et instanter, supradictam sibi vivendi regulam approbari.

2 Videns autem Christi Vicarius, dominus Innocentiůs tertius, vir utique sapientia clarus, admirandam in viro Dei simplicis animi puritatem, propositi constantiam ignitumque voluntatis sanctae fervorem, inclinatus est animo, ut pium supplicanti praeberet assensum.

3 Distulit tamen perficere quod Christi postulabat pauperculus, pro eo quod aliquibus de cardinalibus novum aliquid et supra vires humanas arduum videretur.

4 Aderat autem inter cardinales vir venerandus, dominus Ioannes de Sancto Paulo, episcopus Sabinensis, omnis sanctitatis amator et adiutor pauperum Christi; qui divino Spiritu inflammatus, Summo Pontifici dixit et fratribus suis:

5 "Si petitionem pauperis huius tamquam nimis arduam novamque refellimus, cum petat confirmari sibi formam evangelicae vitae, cavendum est nobis, ne in Christi Evangelium offendamus.

6 Nam si quis intra evangelicae perfectionis observantiam et votum ipsius dicat contineri aliquid novum aut irrationabile vel impossibile ad servandum, contra Christum, Evangelii auctorem, blasphemare convincitur".

7 Quibus propositis successor Apostoli Petri, conversus ad pauperem Christi, dixit: "Ora, fili, ad Christum, ut suam nobis per te voluntatem ostendat, qua certius cognita, tuis piis desideriis securius annuamus".

9a Additio posterior.

1 "Cum autem ad Romanam curiam pervenisset et "adduceretur ante conspectum Summi Pontificis, essetque Christi Vicarius in palatio Lateranensi, in loco qui dicitur Speculum deambulans, altis meditationibus occupatus, Christi famulum tamquam ignotum repulit indignanter.

2 Quo humiliter foras egresso, sequenti nocte huiusmodi revelatio facta est a Deo ipsi Summo Pontifici.

3 Videbat namque inter pedes suos palmam paulatim succrescere et in arborem pulcherrimam elevari.

4 Et eo mirante, quid haec visio vellet ostendere, divina lux impressit menti ipsius Christi Vicarii, quod haec palma illum pauperem, quem in die praecedenti repulerat, designabat.

5 Et mane sequenti mandavit per suos famulos per Urbem dictum pauperem quaeri.

6 Quem inventum iuxta Lateranum in hospitali S. Antonii, ante conspectum suum celeriter iussit adduci.

7 Cumque "introductus esset ante" etc. ut in num. 9,1 sqq.

10

1 Omnipotentis autem Dei famulus, totum se conferens ad orandum, precibus devotis obtinuit et quid exterius ipse proferret, et quid interius Papa sentiret.

2 Nam cum parabolam de divite rege cum muliere formosa et paupere contrahente gratanter et de prole suscepta praeferente generantis regis imaginem, ac per hoc educanda de mensa ipsius, sicut a Deo acceperat, retulisset, ex illius interpretatione subiunxit:

3 "Non est formidandum, quod fame pereant aeterni Regis filii et heredes, qui ad imaginem Regis Christi per Spiritus sancti virtutem de paupere matre nati, et ipsi per spiritum paupertatis sunt in religione paupercula generandi.

4 Si enim Rex caelorum imitatoribus suis regnum promittit aeternum (cfr. 2Pet 1,11), quanto magis illa subministrabit, quae communiter largitur bonis et malis (cfr. Mat 5,45)".

6 Hanc ergo parabolam et intellectum ipsius Christi Vicarius cum diligenter audisset, miratus est valde et indubitanter Christum locutum in homine recognovit.

6 Sed et visionem, quem tunc temporis e caelo perceperat, in hoc viro fore complendam, Spiritu divino suggerente, firmavit.

7 Videbat namque in somnis, ut retulit, Lateranensem basilicam fore proximam iam ruinae, quem quidam homo pauperculus, modicus et despectus (cfr. Is 16,14; 53,3), proprio dorso submisso, ne caderet, sustentabat.

8 "Vere", inquit, "hic ille est, qui opere et doctrina Christi sustentabit Ecclesiam".

9 Inde praecipua devotione repletus, petitioni eius se per omnia inclinavit ac Christi famulum speciali semper amore dilexit.

10 Proinde postulata concessit et adhuc concedere plura promisit.

11 Approbavit regulam, dedit de poenitentia praedicanda mandatum et laicis fratribus omnibus, qui servum Dei fuerant comitati, fecit coronas parvulas fieri, ut verbum Dei (cfr. Luc 11,28) libere praedicarent.

Caput IV – De profectu Ordinis sub manu ipsius et confirmatione Regulae prius approbatae.

1

1 Fretus exinde Franciscus superna gratia et auctoritate papali, cum fiducia multa versus vallem Spoletanam iter arripuit, ut Evangelium Christi faceret et doceret (cfr. Act 1,1).

2 Dum autem in via conferret cum sociis, qualiter regulam quem susceperant, sincere servarent, qualiter in omni sanctitate ac iustitia coram (cfr. Luc 1,75) Deo incederent, qualiter in seipsis proficerent et essent aliis in exemplum, diutius collatione protracta, hora pertransiit.

3 Et cum iam lassati essent ex diuturnitate laboris, esurientes in quodam loco solitudinis substiterunt.

4 Sane cum omnis via deesset, qua possent sibi de victu necessario providere, statim affuit providentia Dei.

5 Nam subito apparuit homo afferens panem in manu, quem pauperculis Christi dedit, subitoque disparuit, incognitus unde venerit vel quo iret.

6 Cognoscentes autem per hoc pauperes fratres, supernum sibi in comitatu viri Dei adesse praesidium, magis dono liberalitatis divinae quem cibo carnis propriae sunt refecti.

7 Insuper divina consolatione repleti, statuerunt firmiter et irrevocabiliter confirmarunt, nullius inediae aut tribulationis impulsu a sanctae paupertatis resilire promisso.

2

1 Exinde in vallem Spoletanam cum sancto proposito redeuntes, tractare coeperunt, utrum inter homines conversari deberent, an ad loca solitaria se conferre.

2 Sed Christi servus Franciscus, non de sua vel suorum confidens industria, per orationis instantiam divinae super hoc voluntatis beneplacitum requisivit.

3 Supernae igitur revelationis illustratus oraculo, intellexit se ad hoc missum a Domino, ut Christo lucraretur animas, quas diabolus conabatur auferre.

4 Ideoque magis omnibus quam sibi soli vivere praeelegit, illius provocatus exemplo, qui unus pro omnibus mori (cfr. 2Cor 5,15) dignatus est.

3

1 Recollegit itaque se vir Dei cum caeteris sociis in quodam tugurio derelicto iuxta civitatem Assisii, in quo secundum sanctae paupertatis formam in labore multo (cfr. 2Cor 11,27) et inopia victitabant, magis lacrimarum quem deliciarum panibus (cfr. 2Cor 11,27; Ps 79,6) refici satagentes.

2 Vacabant enim ibidem divinis precibus incessanter, mentaliter potius quem vocaliter studio intendentes orationis devotae, pro eo quod nondum ecclesiasticos libros habebant, in quibus possent horas canonicas decantare.

3 Loco tamen illorum librum crucis Christi continuatis aspectibus diebus ac noctibus revolvebant, exemplo patris et eloquio eruditi, qui iugiter faciebat eis de Christi cruce sermonem.

4 Rogantibus autem fratribus, ut eos doceret orare, dixit: "Cum orabitis dicite: Pater noster (cfr. Mat 6,9); et: Adoramus te, Christe, ad omnes eeclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum".

5 Docuit insuper eos Deum laudare in omnibus et ex omnibus creaturis, honorare praecipua reverentia sacerdotes, fidei quoque veritatem, secundum quod sancta Romana tenet et docet Ecclesia, et firmiter credere et simpliciter confiteri.

6 Servabant illi patris sancti documenta per omnia et ad ommes ecclesias et cruces, quas e longinquo videre poterant, iuxta datam sibi formam orantes, se humiliter prosternebant.

4

1 Contrahentibus autem fratribus moram in loco praefato, vir sanctus die quadam sabbati civitatem intravit Assisii, praedicaturus mane diei dominicae, ut moris erat, in ecclesia cathedrali.

2 Cumque in quodam tugurio sito in horto canonicorum vir Deo devotus in oratione Dei more solito pernoctaret, corporaliter absentatus a filiis; ecce, fere media noctis hora, quibusdam ex fratribus quiescentibus, quibusdam perseverantibus in orando, currus igneus (cfr. 4Re 2,11) mirandi splendoris, per ostium domus intrans, huc atque illuc (cfr. 4Re 2,14) per domicilium tertio se convertit, supra quem globus lucidus residebat, qui solis habens aspectum, noctem clarere fecit.

3 Obstupefacti sunt vigilantes, excitati simul et exterritii dormientes, et non minus senserunt cordis claritatem quam corporis, dum ex virtute mirandi luminis alterius alteri conscientia nuda fuit.

4 Intellexerunt namque concorditer omnes, videntibus invicem universis in cordibus singulorum, sanctum patrem absentem corpore, praesentem spiritu (cfr. 1Cor 5,3) tali transfiguratum effigie, supernis irradiatum fulgoribus et ardoribus inflammatum supernaturali virtute in curru splendente simul et igneo sibi demonstrari a Domino, ut tamquam veri Israelitae post illum incederent, qui virorum spiritualium, ut alter Elias, factus fuerat a Deo currus et auriga (cfr. 4Re 2,11.12; Ioa 1,47).

5 Credendum sane, quod ille horum simplicium aperuit oculos (cfr. Ioa 9,32) ad preces Francisci, ut viderent magnalia Dei (cfr. Sir 18,5), qui oculos quondam aperuerat pueri ad videndum montem plenum equorum et igneorum curruum in circuitu Elisei (cfr. 4Re 6,17).

6 Regressus autem vir sanctus ad fratres, coepit conscientiarum ipsorum secreta rimari, confortare ipsos de visione illa mirabili, et de profectu Ordinis multa futura praedicere.

7 Cumque patefaceret plurima quae sensum transcendebant humanum, vere cognoverunt fratres, super servum suum Franciscum Spiritum Domini in tanta plenitudine quievisse (cfr. Is 11,2), quod post ipsius doctrinam et vitam erat eis proficisci tutissimum.

5

1 Post haec pusilli gregis (cfr. Luc 12,32) pastor Franciscus ad Sanctam Mariam de Portiuncula duodenarium illum fratrum, superna gratia praecunte, deduxit, ut ubi meritis Matris Dei Minorum sumpserat Ordo initium, ipsius illic susciperet auxiliis incrementum.

2 Ibi quoque

factus evangelicus praeco, civitates circuibat et (cfr. Mat 9,35) castra, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in virtute Spiritus annuntians regnum Dei (cfr. 1Cor 2,4.13; Luc 9,60).

3 Videbatur intuentibus homo alterius saeculi, quippe qui mente ac facie in caelum semper intentus, omnes sursum trahere conaretur.

4 Coepit ex hoc Christi vinea germinare germen odoris Domini, et productis ex se floribus suavitatis, honoris et honestatis, uberes fructus (cfr. Sir 24,23) afferre.

6

1 Nam praedicationis ipsius fervore succensi, quem plurimi secundum formam a Dei viro acceptam novis se poenitentiae legibus vinciebant, quorum vivendi modum idem Christi famulus Ordinem Fratrum de poenitentia nominari decrevit.

2 Nimirum, sicut in caelum tendentibus poenitentiae viam omnibus constat esse communem, sic et hic status clericos et laicos, virgines et coniugatos in utroque sexu admittens, quanti sit apud Deum meriti, ex pluribus per aliquos ipsorum patratis miraculis innotescit.

3 Convertebantur etiam virgines ad perpetuum coelibatum, inter quas virgo Deo carissima Clara, ipsarum plantula prima, tamquam flos vernans et candidus odorem dedit et tamquam stella praefulgida radiavit.

4 Haec nunc glorificata in caelis, ab Ecclesia digne veneratur in terris, quae filia fuit in Christo sancti patris Francisci pauperculi et mater Pauperum Dominarum.

7

1 Multi etiam non solum devotione compuncti, sed et perfectionis Christi desiderio inflammati, omni mundanorum vanitate contempta, Francisci vestigia sequebantur, qui quotidianis succrescentes profectibus, usque ad fines orbis terrae (cfr. Ps 18,5) celeriter pervenerunt.

2 Faciebat namque sancta paupertas, quam solam deferebant pro sumptibus, ipsos ad omnem obedientiam promptos, robustos ad labores et ad itinera expeditos.

3 Et quia nihil terrenum habebant, nihil amabant nihilque timebant amittere; securi erant ubique, nullo pavore suspensi, nulla cura distracti, tamquam qui absque mentis turbatione vivebant et sine sollicitudine diem crastinum et serotinum hospitium exspectabant.

4 Multa quidem eis in diversis partibus orbis inferebantur convicia tamquam personis despicabilibus et ignotis, verum amor Evangelii Christi adeo ipsos patientes effecerat, ut quaererent potius ibi esse, ubi persecutionem paterentur in corpore, quam ubi, cognita sanctitate ipsorum, mundano possent gloriari favore.

5 Ipsa quoque rerum penuria superabundans eis videbatur ubertas, dum iuxta consilium Sapientis pro magno ipsis minimum (cfr. Sir 29,30) complacebat.

6 Sane cum ad infidelium partes aliqui ex fratribus pervenissent, contigit, ut quidam Saracenus, pietate commotus, pecuniam eis offerret pro necessario victu; illis autem recusantibus accipere, admiratus est homo, cernens quod inopes essent.

7 Intellecto tandem, quod amore Dei pauperes effecti, pecuniam possidere nolebant, tanta est eis affectione coniunctus, ut offerret se ad ministrandum necessaria (cfr. 3Re 4,7) omnia, quamdiu facultatum sibi aliquid superesset.

8 O inaestimabilis pretiositas paupertatis, cuius miranda virtute mens feritatis barbaricae in tantam miserationis est immutata dulcedinem!

9 Horrendum proinde ac nefarium scelus, ut hanc margaritam nobilem vir christianus conculcet (cfr. Mat 7,6), quam tanta veneratione extulit Saracenus.

8

1 Eo tempore religiosus quidam de Ordine Cruciferorum, Moricus nomine, in hospitali quodam prope Assisium languore tam gravi tamque prolixo laborans, ut iam morti foret adiudicatus a medicis, viro Dei supplex factus, per nuntium postulabat instanter, ut pro se ad Dominum intercedere dignaretur.

2 Cui beatus pater benigne assentiens, oratione praemissa, panis micas accepit et cum oleo accepto de lampade, quae coram Virginis ardebat altari, commiscens, quasi quoddam electuarium per manus fratrum infirmanti transmisit,

3 dicens: "Medicinam hanc fratri nostro deferte Morico, qua ipsum Christi virtus non solum plenae sanitati restituet, verum etiam robustum bellatorem effectum, aciei nostrae perseveranter adiunget".

4 Statim autem, ut antidotum illud sancti Spiritus adinventione confectum aeger homo gustavit, sanus exsurgens,

5 tantum mentis et corporis a Deo vigorem obtinuit, ut paulo post viri sancti religionem ingressus, et unica tantum operiretur tunicula, sub qua longo tempore loricam portabat ad carnem,

6 et crudis dumtaxat cibariis, herbis videlicet, leguminibus fructibusque contentus, per plura temporum lustra nec panem gustaret nec vinum, fortis tamen et incolumis perseverans.

9

1 Crescentibus quoque virtutum meritis in parvulis Christi, odor opinionis bonae circumquaque diffusus ad praesentiam sancti patris videndam plurimos e diversis mundi partibus attrahebat.

2 Inter quos quidam saecularium cantionum curiosus inventor, qui ab Imperatore propter hoc fuerat coronatus et inde Rex versuum dictus, virum Dei contemptorem mundialium adire proposuit.

3 Cumque apud castrum Sancti Severini eum praedicantem reperisset in monasterio quodam, facta manu Domini super (cfr. Ez 1,3) se, vidit eumdem crucis Christi praedicatorem Franciscum duobus transversis ensibus valde fulgentibus in modum crucis signatum, quorum unus a capite ad pedes, alius a manu in manum per pectus transversaliter tendebatur.

4 Non noverat facie servum Christi, sed tanto monstratum miraculo mox agnovit.

5 Subito stupefactus ad visum, incipit meliora proponere, tandemque verborum ipsius compuctus virtute, tamquam si esset gladio spiritus ex eius ore procedente transfixus, saecularibus pompis omnino contemptis, beato patri professione cohaesit.

6 Propter quod videns ipsum vir sanctus ab inquietudine saeculi ad Christi pacem perfecte conversum, fratrem Pacificum appellavit.

7 Hic postmodum in omni sanctitate proficiens, antequam fieret Minister in Francia — siquidem primus ibidem ministerii gessit officium — meruit iterato magnum Thau in fronte Francisci videre, quod colorum varietate distinctum, faciem ipsius miro venustabat ornatu.

8 Hoc quippe signum vir sanctus magno venerabatur affectu, frequenti commendabat eloquio

9 et in eis quas dirigebat litterulis manu propria subscribebat, tamquam si omne ipsius studium foret signare Thau, iuxta dictum propheticum super frontes virorum gementium et dolentium (cfr. Ez 9,4), ad Christum Iesum veraciter conversorum.

10

1 Processu quoque temporis multiplicatis iam fratribus, coepit eos pastor sollicitus in foco Sanctae Mariae de Portiuncula ad generale capitulum convocare, ut in funiculo distributionis divinae in terra paupertatis (cfr. Ps 77,54; Gen 41,52) eorum unicuique tribueret obedientiae portionem.

2 Ubi, licet omnium necessariorum esset penuria, fratrumque multitudo ultra quinque milia conveniret aliquando, divina tamen opitulante clementia, et victus sufficientia suberat, et salus comitabatur corporea, et spiritualis incunditas affluebat.

3 Capitulis vero provincialibus, quia corporalem praesentiam exhibere non poterat, per sollicitam curam regiminis, instantiam precis et efficaciam benedictionis spiritu praesens erat, quamvis aliquando, mira Dei faciente virtute, visibiliter appareret.

4 Dum enim egregius praedicator, qui et nunc Christi praeclarus confessor Antonius de titulo crucis: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum (Ioa 19,19), in Arelatensi capitulo fratribus praedicaret, quidam frater probatae virtutis, Monaldus nomine, ad ostium capituli divina commonitione respiciens, vidit corporeis oculis beatum Franciscum in aëre sublevatum, extensis velut in cruce manibus, benedicentem fratres.

5 Tanta vero et tam insolita fratres omnes consolatione spiritus (cfr. Act 9,31) repletos se fuisse senserunt, ut de vera sancti patris praesentia certum eis intra se Spiritus testimonium perhiberet (cfr. Ioa 1,7), licet postmodum id non solum per evidentia signa, verum etiam per eiusdem sancti patris verba exteriore fuerit attestatione compertum.

6 Credendum sane, quod omnipotens Dei virtus, quae Ambrosium, sacrum antistitem, tumulationi gloriosi concessit interesse Martini, ut pium pontificam pio veneraretur officio,

7 etiam servum suum Franciscum praedicationi praesentavit veracis sui praeconis Antonii, ut approbaret veritatis eloquia, praecipue crucis Christi, cuius erat et baiulus et minister.

11

1 Cum autem, dilatato iam Ordine, vivendi formam per dominum Innocentium approbatam disponeret per successorem ipsius Honorium in perpetuum facere roborari, huiusmodi fuit a Deo revelatione commonitus.

2 Videbatur quidem sibi de terra micas panum subtilissimas collegisse multisque famelicis fratribus ipsum circumstantibus debere tribuere.

3 Cumque micas tam tenues distribuere formidaret, ne forte inter manus exciderent; vox ei desuper ait: "Francisce, unam de micis omnibus hostiam facito et manducare volentibus tribue".

4 Quo id agente, quicumque illud non devote recipiebant, aut receptum contemnebant donum, mox lepra infecti notabiles apparebant.

5 Recitat mane vir sanctus haec omnia sociis, dolens, se non percipere mysterium visionis (cfr. Dan 2,19).

3 Sequenti vero die, cum vigil in oratione persisteret (cfr. Tob 3,11), huiuscemodi vocem de caelo delapsam (cfr. 2Pet 1,17) audivit:" Francisce, micae praeteritae noctis verba evangelica sunt, hostia regula, lepra iniquitas".

7 Volens igitur confirmandam Regulam ex verborum Evangelii aggregatione profusius traditam ad compendiosiorem formam, iuxta quod dictabat visto monstrata, redigere, in montem quemdam cum duobus sociis, Spiritu sancto ducente, conscendit, ubi pane tantum contentus et aqua, ieiunans, conscribi eam fecit, secundum quod oranti sibi divinus Spiritus suggerebat.

8 Quam cum, de monte descendens, servandam suo vicario commisisset, et ille, paucis elapsis diebus, assereret per incuriam perditam, iterato sanctus vir ad locum solitudinis rediit eamque instar prioris, ac si ex ore Dei verba susciperet, illico reparavit et per supradictum dominum Papam Honorium, octavo pontificatus illius anno, sicut optaverat, obtinuit confirmari.

9 Ad cuius observantiam fratres ferventer inducens, dicebat, se nihil ibi posuisse secundum industriam propriam, sed omnia sic scribi fecisse, sicut sibi fuerant divinitus revelata.

10 Quod ut certius constaret testimonio Dei, paucis admodum evolutis diebus, impressa sunt ei stigmata Domini Iesu (cfr. Gal 6,17) digito Dei vivi (cfr. Apoc 7,2) tamquam bulla summi Pontificis Christi ad confirmationem omnimodam regulae et commendationem auctoris, sicut post suarum enarrationem virtutum suo loco inferius describetur.

Caput V - De austeritate vitae et quomodo creaturae praebebant ei solatium.

1

1 Cum igitur cerneret vir Dei Franciscus suo exemplo ad crucem Christi baiulandam ferventi spiritu plurimos animari, animabatur et ipse tamquam bonus dux exercitus Christi ad palmam victoriae per culmen invictae pervenire virtutis.

2 Attendens enim illud Apostoli verbum: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal 5,24): ut crucis armaturam suo ferret in corpore, tanta disciplinae rigiditate sensuales appetitus arcebat, ut vix necessaria sumeret sustentationi naturae.

3 Difficile namque fore dicebat necessitati corporis satisfacere, et pronitati sensuum non parere.

4 Propter quod cocta cibaria sanitatis tempore vix admittebat et raro, admissa vero aut conficiebat cinere, aut condimenti saporem, admixtione aquae ut plurimum, reddebat insipidum.

5 De potu vini quid dicam, cum et de aqua, dum sitis aestuaret ardore, vix ad sufficientiam biberet?

6 Modos adinveniebat abstinentiae potioris et quotidie exercitatione crescebat; licetque iam perfectionis culmen attingeret, tamquam semper incipiens, aliquid innovabat, afflictionibus carnis puniendo libidinem.

7 Egrediens autem exterius propter verbum Evangelii, conformabat se suscipientibus ipsum in qualitate ciborum, cum tamen, ad interiora regressus, districte servaret rigidam abstinentiae parcitatem.

8 Sicque se ipsum austerum sibi, humanum proximo, subiectum Evangelio Christi per omnia reddens, non solum abstinendo, verum etiam manducando praebebat aedificationis exemplum.

9 Nuda humus, ut frequentius, lectus erat lassato corpusculo, et saepius sedens, ligno vel lapide ad caput posito, dormiebat;

10 unica paupere contectus tunicula, in nuditate Domino serviebat et frigire (cfr. 2Cor 11,27).

2

1 Interrogatus aliquando, quomodo vestitu tam tenui se posset ab hiemalis algoris asperitate tueri, in spiritus fervore respondit: "Si supernae patriae flamma per desiderium contingeremur interius, frigus istud exterius facile portaremus".

2 Vestis horrebat mollitiem, asperitatem amabat, asserens, propter hoc Ioannem Baptistam ore divino fuisse laudatum.

3 Si quando vero in data sibi tunica lenitatem sentires, chordulis eam contexebat interius, quia non in casulis pauperum, sed in palatiis principum, iuxta Veritatis verbum vestimentorum dicebat requirendam esse mollitiem.

4 Experientia enim certa didicerat, daemones asperitate terreri, deliciosis autem et mollibus ad tentandum fortius animari.

5 Unde cum nocte quadam propter infirmitatem capitis et oculorum, praeter solitum morem cervical de pluma positum haberet ad caput, daemon in illud ingressus, ipsum usque ad horam matutinalem inquietatum multimode a sanctae orationis studio perturbavit, donec, vocato socio, pulvinar cum daemonio fecit extra cellulam longius exportari.

6 Egressus autem cum pulvinari frater de cella, membrorum omnium vires amisit et usum, quousque ad vocem sancti patris hoc cognoscentis in spiritu, vigor pristinus cordis et corporis sibi fuit plenarie restitutus.

3

1 Rigidus in disciplina super custodiam suam stabat cfr. Is 21,8), curam permaximam gerens de utriusque hominis puritate servanda;

2 quapropter circa conversionis suae primordia tempore hiemali in foveam glacie plenam se ipsum plerumque mergebat, ut et domesticum sibi hostem perfecte subigeret et candidum vestimentum pudoris a voluptatis incendio praeservaret.

3 Tolerabilius viro spirituali fore incomparabiliter asserebat magnum sustinere frigus in carne, quem ardorem carnalis libidinis veI modicum sentire in mente.

4

1 Cum autem apud eremum de Sartiano nocte quadam orationi vacaret in cellula, vocavit eum hostis antiquus, tertio dicens: "Francisce, Francisce, Francisce!".

2 Cui cum, quid quaereret, respondisset, fallaciter ille subiunxit: "Nullus est in mundo peccator, cui, si conversus fuerit (cfr. Ez 33,9), non indulgeat Deus; sed quicumque semetipsum poenitentia dura necaverit, misericordiam non inveniet in aeternum.

3 Statim vir Dei per revelationem cognovit (cfr. Gal 1,12; Sir 1,6) hostis fallaciam, quomodo nisus fuerit eum ad tepida revocare.

4 Nam hoc sequens indicavit eventus.

5 Continuo enim post hoc ad insufflationem illius, cuius halitus prunas ardere facit (cfr. Iob 41,12), gravis ipsum carnis tentatio apprehendit.

6 Quam ut praesensit castitatis amator, deposita veste, chorda coepit se verberare fortissime: "Eia", inquiens, "frater asine, sic te decet manere, sic subire flagellum.

7 Tunica religioni deservit, sanctitatis signaculum praefert, furari eam libidinoso non licet; si quo vis pergere, perge (cfr. Is 40,4; 1Re 30,13)!".

8 Insuper et mirando fervore spiritus animatus, aperta cella, foras exivit (cfr. Mar 14,6.8) in hortum, et in magnam demergens nivem corpusculurn iam nudatum, septem ex ea plenis manibus coepit compingere massas.

9 Quas sibi proponens, suo sic exteriori homini loquebatur: "Ecce", inquit, "haec maior uxor tua est, quatuor istae duo filii et duae filiae, reliquae duae servus et ancilla, quos ad serviendum habere oportet.

10 Festina igitur omnes induere, quoniam frigore moriuntur.

11 Si vero eorum nultiplex sollicitudo molestat, uni Domino sollicite servi (cfr. Mat 4,10)!".

12 Illico tentator victus abscessit, et vir sanctus in cellam cum victoria rediit; quia, dum bene poenaliter alsit foris, ardorem interius sic exstinxit libidinis, ut deinceps tale aliquid minime sentiret.

13 Quidam autem frater, qui tunc orationi vacabat (cfr. 1Cor 7,5), haec omnia, luna clarius incedente (cfr. Iob 31,16), prospexit.

14 Comperto vir Dei, quod haec ille nocte vidisset, reserans ei tentationis processum, praecepit, ut quamdiu ipse viveret, nulli viventi rem, quam viderat propalaret.

5

1 Non solum autem mortificari debere docebat vitia carnis et eius incentiva frenari, verum etiam exteriores sensus, per quos mors intrat ad animam, summa vigilantia custodiri.

2 Mulierum familiaritates, colloquia et aspectus, quae multis occasio sunt ruinae, sollicitius evitari iubebat, asserens, per huiusmodi debilem frangi et fortem saepe spiritum infirmari (cfr. Ez 21,7).

3 Harum contagionem evadere conversantem cum eis, nisi probatissimum virum, tam facile dixit, quam iuxta Scripturam, in igne ambulare et non comburere plantas (cfr. Prov 6,28).

4 Siquidem ipse adeo averterat oculos suos, ne huiusmodi vanitatem viderent (cfr. Ps 118,37), quod, sicut aliquando socio dixit, quasi nullam recognoscebat in facie.

5 Non enim securum esse putabat, earum formarum introrsus haurire imagines, quae possunt aut edomitae carnis resuscitare igniculum, aut pudicae mentis maculare nitorem.

6 Asserebat etiam frivolum esse mulieris colloquium, excepta sola confessione vel instructione brevissima, iuxta quod et saluti expedit et congruit honestati.

7 "Quae sunt", inquit, "religioso cum muliere tractanda negotia, nisi cum sanctam poenitentiam vel melioris vitae consilium religiosa petitione deposcit?

8 Ex nimia securitate minus cavetur hostis, et diabolus, si de suo capillum potest habere in homine, cito excrescere facit in trabem".

6

1 Otium autem omnium malarum cogitationum sentinam docebat summopere fugiendum, exemplo demonstrans, rebellem carnem et pigram disciplinis continuis et fructuosis laboribus esse domandam.

2 Unde corpus suum fratrem asinum appellabat, tamquam laboriosis supponendum oneribus, crebris caedendum flagellis et vili pabulo sustentandum.

3 Si quem vero cernebat otiosum et vagum aliorum velle manducare labores, fratrem muscam nominandum censebat, eo quod talis nihil boni faciens, sed benefacta inficiens, vilem et abominabilem se omnibus reddat.

4 Propter quod dixit aliquando: "Volo fratres meos laborare et exercitari, ne otio dediti, per illicita corde aut lingua vagentur".

5 Evangelicum siquidem volebat a fratribus observari silentium, ut videlicet ab omni otioso verbo omni tempore abstinerent sollicite, tamquam reddituri in die iudicii de huiusmodi rationem (cfr. Mat 12,36).

6 Sed et si quem invenisset fratrem verbis assuetum inanibus, acriter arguebat;

7 taciturnitatem modestam et puri cordis affirmans custodiam et non modicam esse virtutem, pro eo quod mors et vita fore dicuntur in manibus linguae (cfr. Prov 18,21), non tam ratione gustus quam ratione loquelae.

7

1 Licet autem pro viribus ad vitam austeram fratres induceret, non tamen ei placebat districtionis severitas, quae pietatis non induit viscera (cfr. Col 3,12) nec est discretionis sale condita (cfr. Col 4,6).

2 Cum enim quadam nocte unus ex fratribus prae nimietate abstinentiae admodum fame cruciatus, nullam posset habere quietem, intelligeretque pius pastor ovi suae imminere periculum, vocavit fratrem, apposuit panem, et ut ruborem illi tolleret, coepit ipse prior comedere eumque ad manducandum dulciter invitare.

3 Deposuit frater verecundiam, sumpsit cibum, gavisus quam plurimum, quod per circumspectam condescensionem pastoris, et corporis evasisset dispendium et non modicum accepisset aedificationis exemplum.

4 Mane facto fratribus convocatis in unum vir Dei referens quod acciderat nocte, provida commonitione subinnxit: "Sit vobis, fratres, non cibus, sed caritas in exemplum".

5 Docuit insuper eos discretionem sequi ut aurigam virtutum, non eam, quam caro suadet, sed quam edocuit Christus, cuius sacratissimam vitam expressum constat esse perfectionis exemplar.

8

1 Et quoniam Agnum sine macula crucifixum non est possibile homini carnis infirmitate circumdato sic perfecte sectari, quin aliquas contrahat sordes, ideo documento certo firmabat, eos qui perfectioni vitae invigilant, quotidianis debere se lacrimarum emundare fluentis.

2 Licet enim adeptus iam esset cordis et corporis puritatem mirabilem, non cessabat tamen lacrimarum imbribus iugiter oculos expiare mentales, corporeorum luminum non ponderando iacturam.

3 Cum enim ex continuo fletu infirmitatem oculorum incurrisset gravissimam, suadente sibi medico, quod abstineret a lacrimis, si corporei visus caecitatem vellet effugere, vir sanctus respondit:

4 "Non est, frater medice, ob amorem luminis, quod habemus commune cum muscis, visitatio lucis aeternae repellenda vel modicum, quia non spiritus propter carnem, sed caro propter spiritum beneficium lucis accepit".

5 Malebat siquidem corporalis visus lumen amittere quam lacrimas, quibus oculus mundatur interior, ut Deum videre valeat, repressa devotione spiritus impedire.

9

1 Cum autem semel daretur consilium a medicis, et instanter suaderetur a fratribus, ut pateretur sibi per remedium subveniri cocturae, humiliter vir Dei assensit, quia salutiferum hoc simul et asperum esse cernebat.

2 Vocatus itaque venit chirurgicus, instrumentum ferreum igni submittens ad faciendum cocturam.

3 At Christi servus corpus iam horrore concussum confortans, sicut amicum coepit ignem alloqui, dicens: "Mi frater ignis, caeteris rebus aemulandi decoris, virtuosum, pulchrum et utilem te creavit Altissimus (cfr. Sir 1,8.9).

4 Esto mihi in hac hora propitius (cfr. Gen 33,10), esto curialis!

5 Precor magnum Dominum, qui te creavit (cfr. Ps 47,2); Deut 32,6), ut tumm mihi calorem temperet, quo suaviter urentem valeam sustinere".

6 Oratione finita, contra igne candescens ferreum instrumentum signum crucis edidit, ac deinceps intrepidus persistebat.

7 Profundatum est crepitans ferrum in tenera carne, et ab aure usque ad supercilium coctura protracta.

8 Quantum irrogaverit ignis ille dolorem, vir ipse sanctus expressit: "Laudate", inquit ad fratres, "Altissimum, quia vere dico vobis, nec ignis ardorem sensi nec carnis ullum dolorem".

9 Et conversus ad medicum: "Si non est", inquit, "caro bene decocta, imprime iterum!".

10 Expertus medicus in invalida carne virtutem spiritus tam potentem miratus est, et divinum hoc miraculum extulit dicens: "Dico vobis, fratres, vidi mirabilia hodie (cfr. Luc 5,26)".

11 Quia enim ad tantam pervenerat puritatem, ut caro spiritui et spiritus Deo harmonia mirabili concordarent, divina ordinatione fiebat, ut creatura Factori suo deserviens (cfr. Sap 16,24), voluntati et imperio eius mirabiliter subiaceret.

10

1 Alio enim tempore, apud eremum Sancti Urbani servo Dei aegritudine gravissima laborante, cum ipse naturae defectum sentiens, vini poculum postulasset, nihilque de vino, quod sibi dari posset, responderetur adesse, iussit aquam afferri et allatam signo crucis edito benedixit.

2 Mox vinum efficitur optimum quod fuerat aqua pura, et quod deserti loci paupertas non potuit, viri sancti puritas impetravit.

3 Ad eius gustum tanta protinus facilitate convaluit, ut saporis novitas et innovatio sanitatis, gustabile ac gustantem supernaturaliter innovantes, perfectam in ipso exspoliationem veteris hominis et induitionem novi (cfr. Col 3,8.10) duplici attestatione firmarent.

11

1 Non solum creatura servo Dei serviebat ad nutum, sed et Creatoris ubique providentia condescendebat ad placitum.

2 Cum enim tempore quodam, ex multarum infirmitatum concursu aggravato corpore, ad iucunditatem spiritus excitandam alicuius audiendi soni harmonici desiderium habuisset, nec id honestatis decentia per ministerium fieri pateretur humanum, affuit Angelorum obsequium ad viri sancti placitum adimplendum.

3 Nocte etenim quadam, vigilante ipso et meditante de Domino, repente insonuit cithara quaedam harmoniae mirabilis et suavissimae melodiae (cfr. Sir 40,21).

4 Non videbatur aliquis, sed transitum et reditum citharoedi ipsa hinc inde auditus volubilitas (cfr. Ez 10,3) innuebat.

5 Spiritu in Deum directo (cfr. Iob 34,14) tanta fuit in illo dulcisono carmine suavitate perfruitus, ut aliud se putaret saeculum commutasse.

6 Hoc et fratres sibi familiares non latuit qui per certa frequenter conspiciebant indicia, eum tam excessivis et crebris consolationibus a Domino visitaro (cfr. Luc 1,68), ut nec ipsas omnino occultare valeret.

12

1 Alio quoque tempore viro Dei praedicationis causa inter Lombardiam et Marchiam Tervisinam iter agente cum fratre socio iuxta Padum, tenebrosa noctis supervenit obscuritas.

2 Cumque via esset exposita periculis magnis et multis propter tenebras, fluvium et paludes, dixit socius ad virum sanctum: "Ora, pater, ut de instantibus periculis liberemur!".

3 Cui vir Dei cum fiducia multa respondit: "Potens est Deus (cfr. Luc 3,8), si placet suae dulcedini, tenebrarum effugata caligine, beneficium nobis impendere lucis".

4 Vix sermonem compleverat, et ecce tanta lux illico coepit circa eos superna radiare virtute, ut nocte alias exsistente obscura, ipsi luce clara viderent non solum viam, verum etiam plurima circumquaque.

6 Cuius lucis ducatu corporaliter directi et spiritualiter confortati, usque ad locum hospitii per non modicum viae spatium, cum divinis hymnis et laudibus incolumes pervenerunt.

6 Perpende, quem mirandae fuerit vir iste munditiae quantaeque virtutis, ad cuius nutum suum ignis ardorem contemperat, aqua saporem commutat, angelica praebet melodia solatium, et lux divina ducatum, ut sic sanctificatis viri sancti sensibus omnis probetur mundi machina deservire.

Caput VI - De humilitate et obedientia et de condescensionibus divinis sibi factis ad nutum.

1

1 Omnium virtutum custos et decor humilitas, copiosa virum Dei ubertate repleverat.

2 In propria quidem reputatione nihil erat nisi peccator, cum in veritate speculum esset et splendor omnimodae sanctitatis.

3 Super hanc studuit aedificare se ipsum, ut sapiens architectus fundamentum praeiaciens (cfr. 1Cor 3,10), quod a Christo didicerat.

4 Dicebat, propter hoc Filium Dei de altitudine sinus paterni ad nostra despicabilia descendisse, ut tam exemplo quam verbo Dominus et Magister humilitatem doceret.

5 Propter quod studebat tamquam Christi discipulus in oculis suis et aliorum vilescere, a summo dictum esse Magistro commemorans: Quod altum est apud homines, abominatio est apud Deum (Luc 16,15).

6 Sed et verbum hoc dicere solitus erat: "Quantum homo est in oculis Dei, tantum est et non plus".

7 Stultum proinde iudicans mundanis extolli favoribus, gaudebat de opprobrüs et de laudibus tristabatur.

3 Malebat quidem de se vituperium audire quam laudem, sciens, quod hoc ad se emendandum induceret, illa impelleret ad cadendum.

9 Et ideo saepe cum populi merita in eo sanctitatis extollerent, praecipiebat alicui fratri, ut in contrarium verba ipsum vilificantia suis auribus inculcando proferret.

10 Cumque frater ille, licet invitus, eum rusticum et mercenarium, imperitum et inutilem diceret, exhilaratus tam mente quam facie respondebat:

11 "Benedicat tibi Dominus (cfr. Num 6,24; Ps 127,5), fili carissime, quia tu verissima loqueris, et talia filium Petri Bernardonis decet audire".

2

1 Ut autem se caeteris despicabilem redderet, non parcebat rubori, quin in praedicatione coram omni populo proprios manifestaret defectus.

2 Accidit semel, ut infirmitate gravatus, rigorem abstinentiae pro recuperanda sanitate modicum relaxasset.

3 Viribus autem corporis utcumque resumptis, verus sui contemptor ad propriae carnis animatus opprobrium: "Non est", inquit, "conveniens, ut populus abstinentem me credat, et ego e contrario carnaliter reficiar in occulto".

4 Surrexit propterea sanctae humilitatis spiritu inflammatus, et in platea civitatis Assisii populo convocato, solemniter cum fratribus multis, quos secum adduxerat, maiorem introivit ecclesiam, funeque ad collum ligato, nudum cum femoralibus solis in oculis omnium se trahi praecepit usque ad lapidem, in quo malefactores puniendi consueverant collocari.

5 Super quem conscendens, licet quartanarius esset et debilis, acerbi frigoris tempore cum multo vigore animi praedicavit, audientibusque cunctis asseruit, se non tamquam spiritualem honorandum fore, quin immo tamquam carnalem et glutonem ab omnibus contemnendum.

6 Igitur qui convenerant, tam ingenti viso spectaculo, admirati sunt, et quia ipsius austeritatem iam noverant, devoto corde compuncti, humilitatem huiusmodi magis admirabilem quem imitabilem proclamabant.

7 Licet autem id magis videatur portentum fuisse (cfr. Is 20,3) instar prophetalis vaticinii quam exemplum, tamen vere documentum exstitit humilitatis perfectae,

8 quo Christi sectator instruitur transitoriae laudis praeconium debere contemnere, tumentis quoque iactantiae comprimere fastum et fraudulentae simulationis mendacium confutare.

3

1 Multa quidem in hunc modum saepius faciebat, ut exterius tamquam vas perditum (cfr. Ps 30,13) fieret et sanctificationis spiritum interius possideret.

2 Studebat bona Domini (cfr. Ps 26,13) sui arcano pectoris condere, nolens patere gloriae quod posset occasio esse ruinae.

3 Nam saepe cum beatificaretur a pluribus, verbum huiuscemodi (Gen 39,10) proferebat: "Filios et filias adhuc habere possem, nolite laudare securum!

4 Nemo laudandus, cuius incertus est exitus"

5 Ista quidem laudantibus; ad se autem sic: "Latroni si tanta contulisset Altissimus, gratior te foret, Francisce!".

6 Dicebat fratribus saepe: "De omni eo quod peccator potest, nemo sibi debet iniquo applausu blandiri.

7 Peccator", ait, "ieiunare potest, orare, plangere carnemque propriam macerare.

8 Hoc solum non potest: Domino scilicet suo esse fidelis.

9 In hoc itaque gloriandum, si suam Domino gloriam reddimus (Sir 35,10; ioa 9,24), si fideliter servientes, ipsi quidquid donat, adscribimus".

4

1 Ut autem pluribus modis negotiatior hic evangelicus lucraretur ac totum praesens tempus conflaret in meritum, non tam praeesse voluit quem subesse, nec tam praecipere quam parere.

2 Idcirco generali cedens officio, guardianum petiit, cuius voluntati per omnia subiaceret.

3 Tam enim uberem asserebat sanctae obedientiae fructum, ut eis qui iugo ipsius colla submitterent (cfr. Sir 51,34), nil temporis sine lucro transiret.

4 Unde et fratri, cum quo erat solitus ire, semper obedientiam promittere consueverat et servare.

5 Dixit aliquando sociis: "Inter alia, quae dignanter pietas mihi divina concessit, hanc gratiam contulit, quod ita diligenter novitio unius horae obedirem, si mihi guardianus daretur, sicut antiquissimo et discretissimo fratri.

6 Subditus", inquit, "praelatum suum non hominem considerare debet, sed illum pro cuius est amore subiectus.

7 Quanto autem comtemptibilior praesidet, tanto magis humilitas obedientis placet".

8 Cum vero vice quadam quaereretur ab eo, quis esset vere obediens iudicandus, corporis mortui similitudinem pro exemplo proposuit.

9 "Tolle", inquit, "corpus exanime, et ubi placuerit, pone!

10 Videbis non repugnare motum, non murmurare situm, non reclamare dimissum.

11 Quod si statuatur in cathedra, non alta sed ima respiciet; si collocetur in purpura, duplo pallescet.

12 Hic", ait, "verus obediens est, qui, cur moveatur, non diiudicat; ubi locetur non curat; ut transmutetur, non instat;

13 evectus ad officium, solitam tenet humilitatem; plus honoratus plus reputat se indignum".

5

1 Dixit aliquando socio suo: "Non mihi videor frater Minor, nisi fuero in statu, quem tibi descripsero.

2 Ecce, praelatus exsistens fratrum, vado ad capitulum, praedico et commoneo fratres, et in fine dicitur contra me: Non convenis nobis, quia illitteratus es, elinguis, idiota et (cfr. Act 4,13) simplex;

3 tandem eicior cum opprobrio, vilipensus ab omnibus.

4 Dico tibi, nisi eodem vultu, eadem mentis laetitia et eodem sanctitatis proposito haec verba audiero, frater Minor nequaquam sum".

5 Et addebat: "In praelatione casus, in laude praecipitium, in humilitate subditi animae lucrum est.

6 Cur ergo periculis plus quam lucris attendimus, cum acceperimus tempus ad lucrum?".

7 Hac igitur de causa humilitatis forma Franciscus fratres suos voluit vocari Minores, et praelatos sui Ordinis dici ministros, ut et verbis uteretur Evangelii, quod observare promiserat, et ex ipso nomine discerent discipuli eius, quod ad discendam humilitatem ad scholas humilis Christi venissent.

8 Magister siquidem humilitatis Christus Iesus, ut informares discipulos ad humilitatem perfectam, dixit: Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister, et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus (Mat 20,26-27).

9 Cum autem requireret ab eo dominus Ostiensis, Ordinis Minorum Fratrum protector et promotor praecipuus, qui postmodum, iuxta quod idem vir sanctus praedixerat, ad summi pontificatus sublimatus honorem, Gregorius nonus est dictus, utrum sibi placeret, quod fratres sui promoverentur ad ecclesiasticas dignitates, respondiy: "Domine, Minores ideo vocati sunt fratres mei, ut maiores fieri non praesumant.

10 Si vultis", ait, "ut fructum faciant in Ecclesia Dei, tenete illos et conservate in statu vocationis eorum, et ad praelationes ecclesiasticas nullatenus ascendere permittatis".

6

1 Et quoniam humilitatem tam in se quam in subditis cunctis praeferebat honoribus, amator humilium Deus altioribus ipsum dignum iudicabat fastigiis, secundum quod uni fratri, viro virtutis et devotionis praecipuae, visio caelitus ostensa monstravit.

2 Cum enim esset in comitatu viri Dei et una cum ipso in quadam ecclesia deserta ferventi oraret affectu, in ecstasi factus, vidit inter multas in caelo sedes unam caeteris digniorem, pretiosis ornatam lapidibus et omni gloria refulgentem.

3 Miratus intra se praecelsi refulgentiam throni, anxia coepit cogitatione perquirere, quis ad illum deberet assumi.

4 Audivit inter haec vocem dicentem sibi (cfr. Act 9,4); "Sedes ista unius de ruentibus fuit et nunc humili servatur Francisco".

5 Reversus demum frater ad se ab orationis excessu, virum beatum exterius prodeuntem solito fuit more secutus.

6 Cumque incedentes per viam, de Deo invicem loquerentur, frater ille, visionis suae non immemor, solerter ab eo quaesivit, quid de se ipso sentiret.

7 Ad quem humilis Christi servus: "Videor", ait, "mihi maximus peccatorum".

8 Cui cum frater diceret ex adverso, quod hoc nec posset sana conscientia dicere nec sentire, subiunxit: "Si quantumcumque sceleratum hominem tanta fuisset Christus misericordia prosecutus, arbitror sane, quod multo quam ego Deo gratior esset".

9 Confirmatus fuit frater ex tam admirabilis humilitatis auditu de veritate visionis ostensae, Evangelio sacro testante cognoscens, quod ad excellentiam gloriae, de qua superbus eicitur, vere humilis exaltetur.

7

1 Alio quoque tempore, cum in deserta quadam oraret ecclesia in provincia Massae apud Montem Casalem, intellexit per spiritum, sacras ibidem remansisse reliquias.

2 Quas cum longo iam tempore defraudatas honorificentia debita non sine moerore conspiceret, praecepit fratribus, ut eas cum reverentia deferrent ad locum.

3 Sed cum, poscente causa, discessisset ab eis, mandati patris immemores, filii obedientiae meritum neglexerunt.

4 Die vero quadam, cum sacra celebrare vellent mysteria, superiore altaris operimento submoto, ossa pulcherrima et redolentia nimis non sine admiratione reperiunt, intuentes reliquias, quas non hominis manus sed Dei virtus attulerat.

5 Reversus paulo post, vir Deo devotus diligenter coepit exquirere, si quod de reliquiis mandaverat, esset impletum.

6 Verum neglectae obedientiae culpam fratres confitentes humiliter, cum poena veniam meruerunt.

7 Et ait vir sanctus: "Benedictus Dominus Deus meus (cfr. Ps 17,47), qui per seipsum implevit quod vos facere debuistis!"

8 Considera diligenter divinae providentiae curam circa pulverem nostrum, et humilis Francisci excellentem in oculis Dei perpende virtutem!

9 Nam cuius iussis non paruit homo, votis obedivit Deus.

8

1 Quodam tempore deveniens Imolam, civitatis episcopum adiit humiliterque poposcit, ut cum ipsius beneplacito posset populum ad praedicationem vocare.

2 Cui episcopus dure respondens: "Sufficit", inquit, "frater, quod ego praedicem populo meo".

3 Inclinavit caput verus humilis, et foras egressus, post modicam horam regreditur intro.

4 A quo cum episcopus quasi turbatus requireret, quid iterato petere vellet; humili tam corde quam voce respondit: "Domine, si pater filium uno pepulerit ostio, alio sibi reintrandum est".

5 Humilitate victus, episcopus alacri vultu eum amplexatus est, dicens: "Tu et omnes fratres tui de caetero in episcopatu meo generali mea licentia praedicetis, quia illud humilitas sancta promeruit".

9

1 Contigit ipsum aliquando Aretium devenire, cum tota civitas intestino bello quassata propinquum sui minabatur excidium.

2 Hospitatus vero in suburbio, vidit supra civitatem exsultantes daemones ac perturbatos cives ad caedem mutuam succendentes.

3 Ut autem seditiosas illas effugaret aereas potestates, fratrem Silvestrum, columbinae simplicitatis virum, quasi praeconem praemisit, dicens: "Vade ante portam civitatis et ex parte Dei omnipotentis daemonibus in virtute obedientiae praecipe, ut exeant festinanter".

4 Accelerat verus obediens patris iussa perficere, et praeoccupans in laudibus faciem (cfr. Ps 94,2) Domini, ante portam civitatis coepit clamare valenter: "Ex parte omnipotentis Dei et iussu servi eius Francisci procul hinc discedite, daemones universi!".

5 Redit ad pacem continuo civitas, et civilitatis in se iura cives omnes cum magna tranquillitate reformant.

6 Expulsa quippe daemonum furibunda superbia, quae civitatem illam velut obsidione vallaverat, superveniens sapientia pauperis, videlicet Francisci humilitas, pacem reddidit urbemque salvavit.

7 Humilis enim obedientiae ardua promerente virtute, super spiritus illos rebelles atque protervos tam potestativum fuerat assecutus imperium, ut et ipsorum feroces protervias premeret et importunas violentias propulsaret.

10

1 Fugiunt quidem superbi daemones excelsas virtutes humilium, nisi cum interdum ad humilitatis custodiam divina eos clementia colaphizari permittit, sicut et Paulus Apostolus de se ipso scribit (cfr. 2Cor 12,7), et Franciscus experimento probavit.

2 Rogatus enim a domino Leone cardinali Sanctae Crucis, ut secum aliquantulum moraretur in Urbe, acquievit humiliter ob ipsius reverentiam et amorem.

3 Prima igitur nocte, cum post orationem vellet quiescere, supervenerunt daemones in Christi militem atrociter insurgentes.

4 Quem cum diu verberassent ac dure, ad ultimum quasi seminecem reliquerunt (cfr. Luc 10,30).

5 Discedentibus illis, socius vocatus advenit, cui cum vir Dei rei narrasset eventum, subiungens ait: "Credo, frater, quod daemones, qui nihil possunt, nisi quantum providentia superna disponit, ideo in me nunc tam ferociter irruerunt, quia non bonam speciem praefert mansio mea in curia magnatorum.

6 Fratres mei qui in locis pauperculis commorantur, audientes me cum cardinalibus esse, suspicabuntur forsitan implicari mundanis, efferri honoribus et deliciis abundare (cfr. Luc 7,25).

7 Ideo melius iudico, eum qui ponitur in exempum (cfr. Iob 17,6), fugere curias et humiliter inter humiles in locis conversari humilibus, ut sustinentes penuriam fortes efficiat similia sustinendo"

8 Veniunt ergo mane (cfr. Mar 16,2), et humili excusatione proposita, valefaciunt cardinali.

11

1 Abhorrebat nempe vir sanctus superbiam, omnium malorum originem, et inobedientiam, ipsius pessimam prolem, sed non minus humilitatem poenitentiae acceptabat.

2 Accidit semel, ut eidem praesentaretur quidam frater, qui contra legem obedientiae aliquid fecerat, disciplina iustitiae corrigendus.

3 Videns autem vir Dei fratrem illum per signa evidentia veraciter esse compunctum, ad indulgendum ei amore fuit humilitatis inductus.

4 Ne tamen facilitas veniae incentivum esset aliis delinquendi, iussit, ablatum Fratri caputium in medium flammarum proici, ut omnes adverterent, quanta qualique vindicta offensa sit inobedientiae percellenda.

5 Cumque per moram caputium fuisset in medio ignis, praecepit, ipsum flammis detrahi reddique fratri humiliter poenitenti.

6 Mirabile dictu! Extrahitur caputium de medio flammarum, nullum habens adustionis vestigium.

7 Sicque factum est, ut hoc uno Deus miraculo et sancti viri virtutem et humilitatem poenitentiae commendaret.

8 Digne itaque sectanda est Francisci humilitas, quae tam miram in terris etiam dignitatem obtinuit, ut Deum inclinaret ad votum et hominis immutaret affectum, daemonum protervitatem suo iussu propelleret et flammarum voracitatem solo nutu refrenaret.

9 Revera haec est, quae possessores suos exaltans, dum omnibus reverentiam exhibet, ab omnibus promeretur honorem.

Caput VII - De amore paupertatis et mira suppletione defectuum.

1

1 Inter cetera charismatum dona, quae a largo Datore Franciscus obtinuit, praerogativa quadam speciali promeruit in divitias simplicitatis excrescere per altissimae paupertatis amorem.

2 Hanc Filio Dei vir sanctus familiarem attendens et iam quasi toto orbe repulsam, caritate sic studuit desponsare perpetua (cfr. Ier 31,3), quod non solum pro ea patrem matremque reliquit (cfr. Gen 2,24; Mar 10,7), verum etiam quae habere potuit universa dispersit.

3 Nemo tam auri quam ipse cupidus paupertatis, nec thesauri custodiendi sollicitior ullus quam iste huius evangelicae margaritae.

4 In hoc praecipue suus offendebatur adspectus, si quidquam videret in fratribus, quod paupertati non per omnia consonaret.

5 Revera ipse a principio religionis usque ad mortem tunica, chordula et femoralibus dives, his contentus fuit.

6 Christi Iesu paupertatem et Matris frequenter cum lacrimis revocabat ad mentem;

7 inde hanc virtutum asserens esse reginam, quia in Rege regum (cfr. 1Tim 6,15) et in regina Matre ipsius tam praestanter effulsit.

8 Nam et fratribus in conclavi quaerentibus, quae virtus magis amicum redderet Christo, quasi secretum sui cordis aperiens, respondebat:

9 "Paupertatem noveritis, fratres, specialem viam esse salutis tamquam humilitatis fomentum perfectionisque radicem, cuius est fructus multiplex, sed occultus.

10 Haec enim est evangelici agri thesaurus absconditus (cfr. Mat 13,44), pro quo emendo vendenda sunt omnia, et quae vendi non possunt illius comparatione spernenda".

2

1 "Ad huius", inquit, "culmen qui cupit attingere, non solum mundanae prudentiae, verum etiam litterarum peritiae renuntiare quodam modo debet, ut, tali expropriatus possessione, introëat in potentias Domini (cfr. Ps 70,16) et nudum se offerat brachiis Crucifixi.

2 Nequaquam enim saeculo perfecte renuntiat qui proprii sensus loculos intra cordis arcana reservat".

3 Saepe vero de paupertate sermonem faciens, ingerebat fratribus evangelicum illud:" Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Mat 8,20; Luc 9,58)".

4 Propter quod docebat fratres, ut pauperum more pauperculas casas erigerent, quas non inhabitarent ut proprias, sed sicut peregrini et advenae (cfr. 1Pet 2,11) alienas.

5 Leges namque peregrinorum (cfr. Ex 12,49) esse dicebat sub alieno colligi tecto, sitire ad patriam, pacifice pertransire.

6 Mandabat dirui aliquando domos erectas, aut fratres exinde amoveri, si aliquid in eis perciperet, quod ratione appropriationis vel sumptuositatis contrarium esset evangelicae paupertati.

7 Hanc sui dicebat Ordinis fundamentum, cui substrato primarie sic omnis structura religionis innititur, ut ipsius firmitate firmetur et eversione funditus evertatur.

3

1 Docebat proinde, sicut revelatione didicerat, sacrae religionis ingressum ab illo fore inchoandum evangelico verbo: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibud (Mat 19,21);

2 ideoque nonnisi expropriatos et nihil penitus retinentes admittebat ad Ordinem, tum propter verbum sancti Evangelii, tum etiam ne forent in scandalum loculi reservati.

3 Unde in Marchia Anconitana cuidam petendi ad Ordinem recipi verus pauperum patriarcha respondit: "Si vis Christi pauperibus iungi, mundi pauperibus tua distribue!".

4 Quo audito perrexit homo, et ductus amore carnali, sua suis reliquit, nilque pauperibus.

5 Verum cum haec, illo referente, vir sanctus audisset, dura eum increpatione feriens, dixit: "Vade viam tuam, frater musca, quoniam nondum existi de domo et cognatione tua (cfr. Gen 12,1).

6 Consanguineis tuis tua dedisti et defraudasti pauperes, dignus non es pauperibus sanctis.

7 Incepisti a carne, ruinosum fundamentum spirituali fabricae collocasti".

8 Rediit animalis homo (cfr. 1Cor 2,14) ad suos et repetiit sua, quae pauperibus relinquere nolens, virtutis propositům citius dereliquit.

4

1 Alio quoque tempore, cum in loco Sanctae Mariae de Portiuncula tanta esset inopia, quod non posset hospitibus fratribus supervenientibus secundum necessitatis exigentiam provideri: adiit virum Dei vicarius suus,

2 allegans penuriam fratrum et petens, ut intrantium novitiorum res aliquas reservare liceret, ad quas expendendas recurrere possent fratres tempore opportuno (cfr. Ps 144,15).

3 Ad quem vir superni consilii non ignarus: "Absit", inquit, "a nobis, frater carissime, ut pro quovis homine impie agamus in regulam.

4 Malo te altare Virginis gloriosae nudare, cum necessitas id requirit, quam contra paupertatis votum et observantiam Evangelii aliquid vel modicum attentare.

5 Gratius enim habebit Virgo beata, sancti Evangelii perfecte servato concilio, suum altare detegi, quam altari vestito, Filii sui promissum consilium praetermitti".

5

1 Transiens autem quodam tempore vir Dei cum socio per Apuliam iuxta Barum, invenit in via bursam magnam, quasi plena esset denariis, tumescentem, quam usitato vocabulo fundam appellant.

2 Monetur a socio pauper Christi et instanter inducitur, ut bursa tollatur e terra, et pecunia pauperibus erogetur.

3 Renuit homo Dei, commentum affirmans fore diaboli in bursa inventa, et fratrem non suadere rem meriti sed peccati, aliena scilicet surripere ac donare.

4 Recedunt de loco, festinant iter perficere coeptum.

5 Sed nondum quiescit frater, vacua pietate delusus, virum Dei molestans, quasi qui de relevanda pauperum penuria non curaret.

6 Acquievit tandem vir mitis redire ad locum, non ut fratris voluntatem perficeret, sed ut detegeret diabolicam fraudem.

7 Reversus ergo ad fundam cum fratre et iuvene quodam, qui erat in via, oratione praemissa, iubet socio illam levare.

8 Tremefactus frater obstupuit, diabolicum iam praesentiens monstrum; propter obedientiae tamen sanctae mandatum dubietatem abigens cordis, manum extendit ad bursam.

9 Et ecce, serpens non modicus, de bursa exsiliens simulque cum ipsa subito evanescens, diabolicam deceptionem fratri monstravit.

10 Hostilis itaque versutiae deprehensa fallacia, dixit vir sanctus ad socium: "Pecunia servis Dei, o frater, nihil aliud est quam diabolus et coluber venenosus".

6

1 Accidit post haec quiddam mirabile viro sancto, dum se ad civitatem Senensem, causa exigente, transferret.

2 Tres quidem mulieres pauperculae, statura, aetate ac facie per omnia similes, in quadam ei magna planitie inter Campilium et Sanctum Quiricum occurrerunt, novum salutationis munusculum offerentes: "Bene veniat", inquiunt, "domina paupertas!".

3 Quo audito, verus paupertatis amator indicibili repletus est gaudio, utpote qui nihil in se salutandum hominibus tam libenter haberet, quam quod illae decreverant.

4 Subito disparentibus illis, considerantes fratres socii, tam admirabilem in eis similitudinis, salutationis, occursus et disparentiae novitatem, mysticum aliquid designari circa virum sanctum non irrationabiliter perpenderunt.

5 Sane per illas tres, ut videbatur, mulieres pauperculas sic uniformi facie occurrentes, sic saltitantes insolite, sic subito disparentes, evangelicae perfectionis formositas, quantum ad castitatem scilicet, obedientiam et paupertatem, satis convenienter ostenditur in viro Dei pari forma perfecte fulsisse, licet gloriari praeelegerit in privilegio paupertatis, quem modo matrem, modo sponsam, modo dominam (cfr. Mat 12,50; 2Cor 11,2) nominare solebat.

6 In hac caeteros cupiebat excedere, qui ex ipsa didicerat inferiorem se omnibus reputare.

7 Si quando igitur pauperiorem se quempiam secundum exteriorem habitum cerneret, semetipsum protinus arguens excitabat ad simile, tamquam si aemula paupertate concertans, vinci se timeret in illo.

8 Accidit enim, ut pauperculum quemdam obvium haberet in via, cuius cum nuditatem aspiceret, compunctus corde, lamentabili voce dixit ad socium:

9 "Magnam verecundiam intulit nobis huius inopia, quia nos pro magnis divitiis paupertatem elegimus, et ecce magis relucet in isto".

7

1 Propter sanctae paupertatis amorem omnipotentis Dei famulus eleemosynis ostiatim quaesitis utebatur multo libentius quem oblatis.

2 Si quando enim invitatus a magnis personis, mensis esset profusioribus honorandus, prius per propinquas vicinorum domos panum fragmenta petebat ac deinde, sic ditatus inopia, discumbebat.

3 Et cum aliquando id fecisset, invitatus a domino Ostiensi, qui pauperem Christi praecipuo complexabatur affectu, conquerenti episcopo, quod suo derogasset honori, utpote qui in eius comesturus hospitio pro eleemosynis isset, servus Dei respondit: "Magnum, mi domine, vobis honorem exhibui, dum maiorem Dominum honoravi.

4 Siquidem beneplacitum est Domino in paupertate, et ea maxime, quae voluntaria pro Christo mendicitas est.

5 Hanc dignitatem regalem, quam pro nobis Dominus Iesus, egenus factus, assumpsit ut sua nos ditaret inopia ac vere pauperes spiritu regni caelorum (cfr. 2Cor 8,9; Mat 5,3) reges institueret et heredes, nolo relinquere pro feudo divitiarum falsarum vobis ad horam concesso".

8

1 Nonnumquam fratres ad petendum eleemosynam hortans, verbis utebatur huiusmodi:

2 "Ite", inquit," quoniam hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) fratres Minores commodati sunt mundo, ut electi in eis impleant, unde a Iudice commendentur, illud audientes suavissimum verbum: Quamdiu -fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (cfr. Mat 25,40)".

3 Iucundum proinde dicebat sub fratrum Minorum titulo mendicare, quem in retributione iustorum evangelicae veritatis Magister ore suo tam signanter expressit.

4 In festis quoque praecipuis, ubi opportunitas aderat, mendicare solitus erat, dicens in sanctis pauperibus propheticum illud impleri: Panem Angelorum manducavit homo (cfr. Ps 77,25).

5 Illum sane panem angelicum esse dicebat, quem pro Dei petitum amore, et beatis suggerentibus Angelis, pro ipsius caritate largitum sancta paupertas colligit ostiatim.

9

1 Unde cum semel die sancto Paschae moram faceret in eremitorio quodam adeo ab hominum habitatione remoto, quod commode mendicare non posset, memor illius qui discipulis euntibus in Emmaus ipso die in specie peregrini (cfr. Luc 24,13.18) apparuit, ab ipsis fratribus eleemosynam petiit ut peregrinus et pauper.

2 Quam cum accepisset humiliter, sacris eos informavit eloquiis, quod transeuntes per mundi desertum tamquam peregrini et advenae (cfr. 1Pet 2,11) verique Hebraei Pascha Domini, hoc est transitum ex hoc mundo ad Patrem (cfr. Ioa 13,1), in paupertate spiritus continue celebrarent.

3 Et quoniam in petendis eleemosynis non quaestus agebatur cupidine, sed spiritus libertate, Pater pauperum (cfr. Iob 29,16) Deus specialem de ipso curam gerere videbatur.

10

1 Accidit enim semel, ut infirmitate gravatus Domini servus in loco Noceriae reduceretur Assisium per sollemnes nuntios, ad hoc Assisinatis populi devotione transmissos.

2 Qui Christi famulum deducentes, ad villam quamdam devenerunt pauperculam, nomine Satrianum, ubi cum fames et hora cibum expeterent, euntes et nihil invenientes venale, vacui redierunt.

3 Ad quos vir sanctus: "Ideo nihil invenistis, quia plus in muscis vestris quem in Deo confiditis (cfr. Mat 27,43)".

4 Muscas nempe denarios vocavit.

5 "Sed revertimini", ait, "per domos, quas circuistis, et amorem Dei offerentes pro pretio, humiliter eleemosynam postulate!

6 Nec falsa id aestimatione verecundum putetis aut vile, quoniam universa in eleemosynam post peccatum dignis et indignis Eleemosynarius ille magnus largiflua pietate concessit".

7 Deponunt erubescentiam milites, et eleemosynam sponte petentes, plura pro Dei amore quam denariis emunt.

8 Siquidem divino nutu corde compuncti, pauperes incolae non solum sua, sed et se ipsos liberaliter obtulerunt.

9 Sicque factum est ut inopiam, quam pecunia relevare non poterat, Francisci pauperies opulenta suppleret.

11

1 Tempore, quo infirmus iacebat in eremitorio prope Reate, medicus quidam opportuno eum frequentabat officio.

2 Cum autem Christi pauper impotens esset ad rependendam mercedem labori condignam, liberalissimus Deus, ne ipsum sine praesenti remuneratione dimitteret, pium eius obsequium hoc uno beneficio vice pauperis compensavit.

3 Huius enim medici domus, quam tunc temporis ex omni lucro suo de novo construxerat, parietum patula scissione a summo usque deorsum (cfr. Mat 27,51) adeo de proximo minabatur ruinam, quod non videbatur per humanae artis industriam possibile ipsius casui obviari.

4 Ipse vero, de sancti viri meritis plene confidens, cum magnae fidei devotione petivit a sociis eius aliquid sibi concedi, quod idem vir Dei manibus contrectasset.

5 Cum igitur modicum de capillis ipsius multa precum obtentum instantia posuisset de sero intra muri scissuram: mane consurgens, tanta invenit aperturam illam soliditate conclusam, ut nec reliquias ibi positas posset extrahere, nec scissurae prioris vestigium aliquod invenire (cfr. Sap 5,10);

6 factumque est, ut qui ruinoso corpusculo servi Dei sedule ministrarat, ruiturae domus propriae periculo praecaveret.

12

1 Alio quoque tempore vir Dei ad quamdam eremum transferre se volens, ut ibi liberius contemplationi vacaret, quia debilis erat, cuiusdam viri pauperis vectabatur asello.

2 Cumque diebus aestivis famulum Christi sequendo vir ille montana conscenderet (cfr. Ios 2,16), asperioris et longioris viae itinere fatigatus (cfr. Ioa 4,6) nimioque sitis ardore deficiens, instanter coepit clamare post sanctum: "En, morior", inquit, "siti, nisi poculi alicuius beneficio continuo refociller".

3 Absque mora vir Dei prosilivit de asino, et fixis in terra genibus, palmas tetendit in caelum, orare non cessans 2Par 6,13; Col 1,9), donec se intellexit auditum.

4 Oratione tandem finita: "Festina", inquit viro, "ad petram et illic aquam vivam invenies, quam tibi hac hora misericorditer Christus de lapide bibendam produxit (cfr. Is 48.21)".

5 Stupenda Dei dignatio, quae servis suis tam facile se inclinat!

6 Bibit sitiens homo aquam de petra orantis virtute et poculum hausit de saxo durissimo (cfr. Ps 77,16; Deut 32,13).

7 Aquae decursus (cfr. Ps 1,3) ibidem ante non fuit, nec, ut est diligenter quaesitum, deinceps potuit inveniri.

13

1 Qualiter autem per merita sui pauperis Christus muliplicaverit cibos in mari, cum suo loco sit inferius adnotandum, hoc tantum commemorasse sufficiat, quod de modica eleemosyna sibi collata nautas a famis et mortis periculo per dies plurimos liberavit,

2 ut ex hoc liquido possit adverti quod omnipotentis Dei famulus sicut in eductione aquae de petra (cfr. Ps 77,16) conformis exstitit Moysi, sic in multiplicatione victualium Eliseo.

3 Procul igitur a pauperibus Christi diffidentia omnis abscedat.

4 Si enim paupertas Francisci adeo copiosae sufficientiae fuit, ut subvenientium sibi defectus tam mira virtute suppleret, quod nec cibus nec potus nec domus deesset, cum pecuniae et artis et naturae facultas defecerat:

5 multo magis illa merebitur, quae usitato divinae providentiae ordine communiter conceduntur.

6 Si, inquam, petrae siccitas ad pauperis vocem abundans poculum sitienti propinavit pauperculo, nil iam inter omnia suum denegabit obsequium iis qui pro Auctore omnium omnia reliquerunt.

Caput VIII - De pietatis affectu et quomodo ratione carentia videbantur ad ipsum affici.

1

1 Pietas vera, quae secundum Apostolum ad omnia (cfr. 1Tim 4,8) valet, adeo cor Francisci repleverat ac penetraverat viscera, ut totum videretur virum Dei in suum dominium vindicasse.

2 Haec est, quae ipsum per devotionem sursum agebat in Deum, per compassionem transformabat in Christum, per condescensionem inclinabat ad proximum et per universalem conciliationem ad singula refigurabat ad innocentiae statum.

3 Cumque per hanc pie moveretur ad omnia, specialiter tamen animas Christi Iesu sanguine pretioso redemptas, cum cerneret inquinari aliqua sorde peccati, tanta miserationis teneritudine deplorabat, ut eas tamquam mater in Christo quotidie parturiret.

4 Et haec penes ipsum causa praecipua venerandi verbi Dei ministros, quod semen fratri suo defuncto, Christo videlicet pro peccatoribus crucifixo, per ipsorum conversionem et pia sollicitudine suscitent (cfr. Deut 25,5) et sollicita pietate gubernent.

5 Istiusmodi miserationis officium Patri misericordiarum (cfr. 2Cor 1,3) omni sacrificio firmabat acceptius, maxime si studio fuerit perfectae caritatis impensum, ut ad id laboretur magis exemplo quam verbo, magis lacrimosa prece quam loquaci sermone.

2

1 Plangendum proinde dicebat praedicatorem tamquam vera pietate privatum, sive qui in praedicatione non animarum quaerit salutem, sed propriam laudem, sive qui pravitate destruit vitae quod aedificat veritate doctrinae.

2 Praeferendum huic dicebat fratrem simplicem et elinguem, qui bono exemplo alios provocaret ad bonum.

3 Illud quoque verbum: Donec sterilis peperit plurimos cfr. 1Re 2,5), taliter exponebat: "Sterilis", inquit, "est frater pauperculus, qui generandi in Ecclesia filios non habet officium.

4 Hic pariet in iudicio plurimos, quia quos nunc privatis orationibus convertit ad Christum, suae gloriae tunc index adscribet.

5 Quae multos habet filios infirmabitur (cfr. 1Re 2,5), quia praedicator vanus et loquax, qui multis nunc quasi sua virtute genitis gaudet, cognoscet tunc, se nil proprii habere in eis".

3

1 Cum igitur animarum salutem viscerosa pietate appeteret et fervida aemulatione zelaret, suavissimis se dicebat repleri odoribus (cfr. Ex 29,18) et quasi unguento pretioso (cfr. Ioa 112,3) liniri, cum sanctorum fratrum per orbem distantium odorifera fama multos audiret ad viam veritatis induci.

2 Ex talium auditu exsultabat in spiritu, benedictionibus omni acceptione dignissimis (cfr. Tit 1,15) fratres illos accumulans, qui verbo vel opere ad Christi amorem inducerent peccatores.

3 Sic etiam qui religionem sacram iniquis violarent operibus, maledictionis eius gravissimam incurrebant sententiam:

4 "A te", inquit, "sanctissime Domine, et a tota caelesti curia et a me parvulo tuo sint maledicti, qui suo malo exemplo confundunt et destruunt quod per sanctos fratres Ordinis huius aedificasti et aedificare non cessas!".

5 Tanta frequenter afficiebatur moestitia super scandalo pusillorum, ut deficere se putaret, nisi divinae fuisset clementiae consolatione suffultus.

6 Cum autem semel malis turbatus exemplis, anxio spiritu misericordem Patrem precaretur pro filiis, responsum huiusmodi reportavit a Domino:

7 "Cur tu, pauper homuncio, conturbaris? An ego te super religionem meam sic pastorem institui, ut me principalem nescias esse patronum?

8 Hominem simplicem ad hoc te constitui, ut quae in te fecero, non humanae industriae, sed supernae gratiae adscribantur.

9 Ego vocavi, servabo et pascam (cfr. Is 48,15; Apoc 3,10), et aliis excidentibus altos subrogabo, ita ut, si nati non fuerint (cfr. Mat 26,24), faciam illos nasci, et quantiscumque fuerit impulsibus paupercula haec concussa religio, salva semper meo munere permanebit".

4

1 Detractionis quoque vitium inimicum fonti pietatis et gratiae tamquam serpentinum abhorrebat morsum et atrocissimam pestem et piissimo Deo abominabile fore firmabat, pro eo quod detector animarum sanguine pascitur, quas gladio linguae (cfr. Ps 56,5) necat.

2 Audiens semel fratrem quemdam denigrare famam alterius, conversus ad vicarium suum dixit:

3 "Surge, surge, discute diligenter, et si accusatum fratrem innocentem repereris, accusantem dura correctione cunctis redde notabilem!".

4 Nonnumquam vero eum qui fratrem suum famae gloria spoliaret, indicabat habitu spoliandum, nec ad Deum oculos posse levare (cfr. Luc 18,13), nisi prius quod abstulerat reddere pro posse curaret.

5 "Tanto maior est", aiebat, "detractorum impietas quam latronum, quanto lex Christi, quae in observantia pietatis impletur, magis animarum quam corporum nos adstringit optare salutem".

5

1 Afflictis quoque qualicumque corporali molestia mira compassionis teneritudine condescendens, si quid penuriae, si quid defectus in aliquo cerneret, pii cordis dulcedine regerebat in Christum.

2 Sane clementiam habebat ingenitam, quam superinfusa Christi pietas duplicabat.

3 Itaque liquescebat animus eius ad pauperes et infirmos, et quibus non poterat manum, exhibebat affectum.

4 Contigit semel, ut pauperi cuidam eleemosynam importune petenti unus e fratribus durius responderet.

5 Quod audiens pauperum pius amator, fratri praecepit, ut ad illius pauperis pedes se nudatum prosterneret, proclamaret culpabilem, orationis suffragium postularet et veniam.

6 Quod cum ille fecisset humiliter, dulciter pater adiecit: "Dum pauperem vides, o frater, speculum tibi proponitur Domini et pauperis Matris eius.

7 In infirmis similiter infirmitates, quas assumpsit, considera!".

8 Cumque in pauperibus cunctis et ipse christianissimus pauper effigiem Christi prospiceret, si qua etiam necessaria vitae sibi collata fuissent, eis occurrentibus non solum liberaliter conferebat, verum etiam, ac si illorum propria essent, iudicabat esse reddenda.

9 Accidit semel, ut eidem redeunti de Senis pauper quidam occurreret, cum occasione infirmitatis super habitum palliolo quodam esset amictus.

10 Cuius miseria oculo clementi conspecta: "Oportet", inquit ad socium, "ut reddamus mantellum pauperculo isti, nam ipsius est.

11 Mutuo enim ipsum accepimus (cfr. Luc 6,34), donec pauperiorem invenire contingeret".

12 Socius autem pii patris necessitatem considerans, pertinaciter obsistebat, ne provideret alii, se neglecto.

13 At ille: "Pro furto mihi", ait, "reputo a magno Eleemosynario imputandum, si hoc quod fero, non dedero magis egenti".

14 Propterea de omnibus, quae sibi dabantur ad necessitatem corporis relevandam, solitus erat a dantibus licentiam petere, ut licite posset, si magis egenus occurreret, erogare.

15 Nulli prorsus rei parcebat, nec mantellis nec tunicis nec libris nec etiam paramentis altaris, quin omnia haec, dum posset, ut pietatis impleret officium, indigentibus largiretur.

16 Pluries, cum oneratis obviaret in via pauperibus, imbecilles humeros illorum oneribus supponebat.

6

1 Consideratione quoque primae originis omnium abundantiore pietate repletus, creaturas quantumlibet parvas fratris vel sororis appellabat nominibus, pro eo quod sciebat eas unum secum habere principium.

2 Illas tamen viscerosius complexabatur et dulcius, quae Christi mansuetudinem piam similitudine naturali praetendunt et Scripturae significatione figurant.

3 Redemit frequenter agnos, qui ducebantur ad mortem, illius memor Agni mitissimi, qui ad occisionem duci (cfr. Is 53,7) voluit pro peccatoribus redimendis.

4 Hospitato quadam vice servo Dei apud monasterium Sancti Verecundi de episcopatu Eugubii, ovicula quaedam agniculum peperit illa nocte.

5 Aderat sus ferocissima, quae vitae innocentis non parcens, rapaci eum morsu necavit.

6 Hoc audito, pius pater mira compassione commotus et Agni sine macula recordatus, lamentabatur pro morte agniculi coram omnibus,

7 dicens (cfr. Gal 2,14): " Heu me, frater agnicule, animal innocens, Christum hominibus repraesentans, maledicta sit (cfr. Iob 24,18) impia, quae te interfecit, nullusque de ea comedat (cfr. Gen 3,17) homo vel bestia".

8 Mirabile dictu! Statim infirmari coepit porca malefica et tribus diebus corpoream poenam exsolvens, ultricem tandem pertulit necem.

9 Proiecta autem in vallum monasterii ibique longo tempore iacens, in modum tabulae desiccata, nulli fuit esca famelico.

10 Advertat igitur humana impietas, quali poena sit ferienda finaliter, si tam horrenda morte percussa est ferocitas bestialis;

11 perpendat et fidelis devotio, quam in servo Dei pietas fuerit admirandae virtutis et copiosae dulcedinis, ut ei applauderet suo modo etiam natura brutorum.

7

1 Iter enim faciens iuxta civitatem Senensem, invenit in pascuis magnum ovium gregem.

2 Quas cum benigne, ut erat solitus, salutasset, relicto pastu, cucurrerunt omnes ad eum, levantesque capita sua, erectis in eum luminibus intendebant.

3 Tantum quidem ei fecerunt applausum, ut et pastores mirarentur et fratres, cernentes circa ipsum tam ovium agnos quem ipsos arietes sic mirabiliter exsultantes.

4 Alio quoque tempore apud Sanctam Mariam de Portiuncula quaedam viro Dei fuit ovis oblata, quem propter innocentiae ac simplicitatis amorem, quas ovis natura praetendit, gratanter suscepit.

5 Monebat vir pius oviculam, ut et laudibus divinis intenderet et ab omni fratrum offensa caveret; ovis autem, quasi viri Dei pietatem adverteret, informationem ipsius sollicite observabat.

6 Nam audiens fratres in choro cantare, et ipsa ecclesiam ingrediens, sine alicuius informatione flectebat genua, vocem balatus emittens ante altare Virginis, Matris Agni, ac si eam salutare gestiret.

7 Insuper, et cum elevaretur sacratissimum Christi corpus inter Missarum solemnia, flexis curvabatur poplitibus, tamquam si reverens pecus de irreverentia indevotos argueret Christoque devotos ad Sacramenti reverentiam invitaret.

8 Tempore quodam agniculum in Urbe secum habuerat ob reverentiam illius mitissimi Agni, quem nobili matronae, dominae scilicet Iacobae de Septem Soliis, in suo recessu conservandum commisit.

9 Agnus vero, quasi in spiritualibus eruditus a sancto, dominae ad ecclesiam eunti, stanti et revertenti societate inseparabili cohaerebat.

10 Si matutinali hora domina tardaret exsurgere, agnus consurgens impellebat eam cornulis et balatibus excitabat, gestibus adhortans et nutibus, ut ad ecclesiam properaret.

11 Propter quod agnus, Francisci discipulus, devotionis iam magister effectus, ut mirabilis et amabilis a domina servabatur.

8

1 Alio quoque tempore apud Graecium vivus viro Dei oblatus fuit lepusculus, qui liber in terra positus, cum posset quo vellet effugere, vocante se patre benigno, in sinum illius propero cursu saltavit.

2 Quem ipse pio cordis affectu circumfovens, videbatur eidem competi quasi mater dulcique allocutione commonitum, ne se iterum capi permitteret, liberum abire permisit.

3 Cumque pluries in terra positus ut abscederet, semper in sinum patris rediret, tamquam si sensu quodam occulto cordis ipsius perciperet pietatem, tandem iussu patris a fratribus delatus est ad loca solitudinis tutiora.

4 Modo quoque consimili in insula lacus Perusini cuniculus quidam captus et viro Dei oblatus, cum ceteros fugeret, manibus eius et sinui se domestica securitate commisit.

5 Per lacum Reatinum eidem ad eremum de Graecio properanti piscator unam ex devotione fluvialem obtulit avem.

6 Quam cum libenter susceptam apertis invitaret manibus ad recessum, nec illa vellet abire, erectis in caelum oculis, diu in oratione permansit, et quasi aliunde post longam horam ad se reversus, dulciter iterato mandavit aviculae, ut Dominum laudatura recederet.

7 Suscepta itaque cum benedictione licentia, gestu corporis queddam pratendens gaudium, avolavit.

8 In eodem lacu similiter oblatus fuit ei piscis magnus et vivus, quem more solito fraterno nomine vocans, in aquam reposuit iuxta navem.

9 Piscis vero coram viro Dei in aqua ludebat, et quasi amore ipsius allectus, nullatenus recessit a navi, nisi prius ab eodem cum benedictione licentia sibi data.

9

1 Alio tempore ambulans cum quodam fratre per paludes Venetiarum, invenit maximam avium multitudinem residentium et cantantium in virgultis.

2 Quibus visis, dixit ad socium: "Sorores aves laudant Creatorem suum; nos itaque in medium ipsarum euntes, laudes et horas canonicas Domino decantemus".

3 Cumque in medium earum intrassent, non sunt aves motae de foco;

4 et quia propter garritum ipsarum in dicendis horis se mutuo audire non poterant, conversus vir sanctus dixit ad aves: "Sorores aves, a cantu cessate, donec laudes Deo debitas persolvamus!".

5 At illae continuo tacuerunt, tamdiu in silentio persistentes, quamdiu, dictis horis spatiose et laudibus persolutis, a sancto Dei cantandi licentiam receperunt.

6 Dante autem eis viro Dei licentiam, statim cantum suum more solito resumpserunt.

7 Apud Sanctam Mariam de Portiuncula iuxta cellam viri Dei super ficum cicada residens et decantans, cum servum Domini, qui etiam in parvis rebus magnificentiam Creatoris admirari didice-rat, ad divinas laudes cantu suo frequentius excitaret, ab eodem quadam die vocata, velut edocta caelitus, super manum volavit ipsius.

8 Cui cum dixisset: "Canta, soror mea cicada, et Dominum Creatorem tuo jubilo lauda!", sine mora obediens canere coepit nec destitit, donec iussu patris ad locum proprium revolavit.

9 Mansit autem per octo dies ibidem, quolibet die veniendo, cantando et recedendo eius iussa perficiens.

10 Tandem vir Dei ait ad socios: "Demus iam sorori nostrae cicadae licentiam; satis enim nos suo cantu laetificans, ad laudes Dei octo dierum spatio excitavit".

11 Et statim ab eo licentiata recessit nec ultra ibidem apparuit, ac si mandatum ipsius non auderet aliquatenus praeterire.

10

1 Eidem Senis infirmo phasianus quidam de novo captus a nobili quodam transmissus est vivus.

2 Qui continuo, ut virum sanctum audivit et vidit, tanta illi amicabilitate cohaesit, ut nullo modo pateretur ab ipso seiungi.

3 Nam pluribus vicibus extra locellum fratrum in vinea positus, ut abiret, si vellet, rapido semper cursu redibat ad patrem, tamquam si ab eodem omni fuisset tempore educatus.

4 Deinde cuidam collatus viro, qui ex devotione servum Dei visitare solebat, velut sibi molestum foret a pii patris absentari conspectu, escam recusavit omnino.

5 Reportatus tandem ad famulum Dei, statim ut conspexit eumdem, quibusdam hilaritatis praetensis gestibus, avide manducavit.

6 Cum ad eremum pervenisset Alvernae propter quadragesimam celebrandam in honorem Archangeli Michaelis, diversi generis aves circa ipsius cellulam volitantes, concentu sonoro et laetitiae gestibus, quasi de eius adventu gaudentes, patrem pium invitare ac allicere videbantur ad moram.

7 Quo viso, dixit ad socium: "Cerno, frater, voluntatis esse divinae, quod hic aliquamdiu commoremur; tantum sorores aviculae de nostra videntur praesentia consolari".

8 Cum igitur contraheret ibi moram, falco ibidem nidificans magno se illi amicitiae foedere copulavit.

9 Nam semper horam nocturno tempore, in qua vir sanctus ad divina officia surgere solitus erat, cantu suo praeveniebat et sono.

10 Quod famulo Dei gratissimum erat, eo quod tanta sollicitudo, quam circa eum gerebat, omnem ab ipso desidiae torporem excuteret.

11 Cum vero servus Christi infirmitate plus solito gravaretur, parcebat falco, nec tam tempestivas indicebat vigilias.

12 Siquidem, velut instructus a Deo (cfr. 2Tim 3,17), circa diluculum suae vocis campanam levi tactu pulsabat.

13 Divinum certe videtur fuisse praesagium tam in exsultatione multimodi generis avium quam in cantu falconis, cum Dei laudator et cultor pennis contemplationis subvectus, tunc foret illic apparitione seraphica sublimandus.

11

1 Moram eo faciente tempore quodam in eremitorio Graecii, loci illius indigenae malis multiplicibus vexabantur.

2 Nam et luporum rapacium multitudo non solum bruta, sed et homines consumebat, et grando annua tempestate blada et vineas devastabat.

3 Dum igitur sic afflictis praeco sacri Evangelii praedicaret, dixit ad eos:

4 "Ad honorem et laudem omnipotentis Dei fideiubeo vobis, quod pestilentia haec omnis abscedet, et respiciens vos Dominus multiplicabit in temporalibus bonis, si mihi credentes, misereamini vestri, ut, vera confessione praemissa, dignos faciatis poenitentiae fructus (cfr. Mat 3,8).

5 Iterum hoc annuntio vobis quod si beneficiis ingrati ad vomitum conversi fueritis cfr. Prov 26,11), innovabitur plaga, duplicabitur poena, et maior in vos ira desaeviet (cfr. Iods 22,18)".

6 Ab illa itaque hora, poenitentiam ad exhortationem ipsius agentibus illis, cessaverunt clades, periere pericula, nec molestiae quidquam lupi intulere (cfr. Dan 3,50) vel grandines.

7 Immo, quod maius est, si quando vicinorum arva grando pervaderet, istorum terminis appropinquans, terminabatur ibidem, aut in partem aliam divertebat.

8 Servavit grando, servaverunt et lupi pactionem servi Dei, nec contra pietatis legem in homines ad pietatem conversos attentaverunt amplius desaevire, quamdiu iuxta condictum contra piissimas Dei leges impie non egerunt.

9 Pie igitur sentiendum de pietate viri beati, quae tam mirae dulcedinis et virtutis fuit, ut domaret ferocia, domesticaret silvestria, mansueta doceret et brutorum naturam homini iam lapso rebellem ad sui obedientiam inclinaret.

10 Vere haec est, quae cunctas sibi creaturas confoederans, valet ad omnia, promissionem habens vitae, quae nunc est et futurae (cfr. 1Tim 4,8).

 

Caput IX - De fervore caritatis et desiderio martyrii.

1

1 Caritatem ferventem, qua Sponsi amicus Franciscus ardebat, quis enarrare sufficiat (cfr. Sir 18,2)?

2 Totus namque quasi quidem carbo ignitus divini amoris flamma videbatur absorptus.

3 Subito enim ad auditum amoris Domini excitabatur, afficiebatur, inflammabatur, quasi plectro vocis extrinsecae chorda cordis interior tangeretur.

4 Talem pro eleemosynis censum offerre nobilem prodigalitatem dicebat, et eos qui minus ipsum quam denarios reputarent, esse stultissimos,

5 pro eo quod solius divini amoris impretiabile pretium ad regnum caelorum sufficiat comparandum, et eius qui nos multum amavit, multum sit amor amandus.

6 Ut autem ex omnibus excitaretur ad amorem divinum, exsultabat in cunctis operibus manuum (cfr. Ps 91,5) Domini et per iucunditatis spectacula in vivificam consurgebat rationem et causam.

7 Contuebatur in pulchris Pulcherrimum et per impressa rebus vestigia prosequebatur (cfr. Iob 23,11) ubique Dilectum, de omnibus sibi scalam faciens, per quam conscenderet ad apprehendendum eum qui est desiderabilis totus (cfr. Cant 5,16; Gen 28,12).

8 Inauditae namque devotionis affectu fontalem illam bonitatem in creaturis singulis tamquam in rivulis degustabat,

9 et quasi caelestem concentum perciperet in consonantia virtutum et actuum eis datorum a Deo, ipsas ad laudem Domini (cfr. Ps 148,1) more prophetae David dulciter hortabatur.

2

1 Christus Iesus crucifixus intra suae mentis ubera ut myrrhae fasciculus iugiter morabatur (cfr. Cant 1,12), in quem optabat per excessivi amoris incendium totaliter transformari.

2 Praerogativa quoque peculiaris devotionis ad ipsum ab Epiphaniae festo usque ad continuos quadraginta dies, eo scilicet tempore, quo Christus latuit in deserto, ad solitudinis loca declinans cellaque reclusus, quanta poterat arctitudine cibi et potus, ieiuniis, orationibus et laudibus Dei sine intermissione vacabat.

3 Tam fervido quidem in Christum ferebatur affectu, sed et Dilectus illi tam familiarem rependebat amorem, ut videretur ipsi famulo Dei quasi iugem prae oculis ipsius Salvatoris sentire praesentiam, sicut aliquando sociis familiariter revelavit.

4 Flagrabat erga Sacramentum Dominici Corporis fervore omnium medullarum, stupore admirans permaximo illam carissimam dignationem et dignantissimam caritatem.

5 Saepe communicabat et tam devote, ut alios devotos efficeret, dum ad immaculati Agni (cfr. 1Pet 1,19) degustationem suavem, quasi spiritu ebrius, in mentis ut plurimum rapiebatur excessum.

3

1 Matrem Domini Iesu indicibili complectebatur amore, eo quod Dominum maiestatis fratrem nobis effecerit, et per eam simus misericordiam consecuti (cfr. 1Pet 2,10).

2 In ipsa post Christum praecipue fidens, eam sui ac suorum advocatam constituit et ad honorem ipsius a festo Apostolorum Petri et Pauli usque ad festum Assumptionis devotissime ieiunabat.

3 Angelicis spiritibus ardentibus igne mirifico ad excedendum in Deum et electorum animas inflammandas inseparabilis erat amoris vinculo copulatus et ob devotionem ipsorum ab Assumptione Virginis gloriosae quadraginta diebus ieiunans (cfr. Mat 4,2) orationi iugiter insistebat.

4 Beato autem Michaeli archangelo, eo quod animarum repraesentandarum haberet officium, speciali erat amore devotior propter fervidum quem habebat zelum ad salutem omnium salvandorum.

5 Ex recordatione sanctorum omnium tamquam lapidum ignitorum (cfr. Ez 28,14) in deificum recalescebat incendium, Apostolos omnes, et praecipue Petrum et Paulum, propter fervidam caritatem, quam habuerunt ad Christum, summa devotione complexans;

6 ob quorum reverentiam et amorem quadragesimae specialis ieiunium Domino dedicabat.

7 Non habebat aliud Christi pauper nisi duo minuta (cfr. Mar 12,42), corpus scilicet et animam, quae posset liberali caritate largiri.

8 Sed haec per amorem Christi sic offerebat continue, ut quasi omni tempore per rigorem ieiunii corpus et per ardorem desiderii spiritum immolaret, exterius in atrio sacrificans holocaustum et in templo interius concremans thymiama (cfr. Ex 30,27.28).

4

1 Sic autem eum caritatis excessiva devotio sursum in divina ferebat, ut eiusdem affectuosa benignitas ad naturae consortes et gratiae dilataret.

2 Quem enim creaturis ceteris germanum pietas cordis effecerat, mirum non est, si Creatoris insignitis imagine et sanguine redemptis (cfr. Apoc 5,9) Auctoris germaniorem Christi caritas (cfr. 2Cor 5,14) faciebat.

3 Non se Christi reputabat amicum, nisi animas foveret, quas ille redemit.

4 Saluti animarum nihil praeferendum esse dicebat, eo maxime probans, quod Unigenitus Dei (cfr. Ioa 3,18) pro animabus dignatus fuerit in cruce pendere.

5 Hinc sibi in oratione luctamen, in praedicatione discursus et in exemplis dandis excessus.

6 Unde quoties austeritas nimia reprehenderetur in ipso, respondebat, se datum aliis in exemplum.

7 Licet enim innocens eius caro, quae iam se sponte subdebat spiritui, nullo propter offensas egeret flagello, tamen exempli causa renovabat illi poenas et onera, custodiens propter alios vias duras (cfr. Ps 16,4).

8 Dicebat enim: "Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem in me ipso non habeam et proximis virtutum exempla non monstrem, parum prosum aliis, mihi nihil (cfr. 1Cor 13,1.3)".

5

1 Ferventi quoque caritatis incendio gloriosum sanctorum Martyrum aemulabatur triumphum, in quibus nec amoris flamma exstingui, nec fortitudo potuit infirmari.

2 Desiderabat propterea et ipse, illa perfecta caritate succensus, quae foras mittit timorem (cfr. 1Ioa 4,18), per martyrii flammam hostiam Domino se offerre viventem (cfr. Rom 12,1), ut et vicem Christo pro nobis morienti rependeret et ad divinum amorem ceteros provocaret.

3 Sexto namque conversionis suae anno, desiderio martyrii flagrans, ad praedicandam fidem christianam et poenitentiam Saracenis et aliis infidelibus ad partes Syriae transfretare disposuit.

4 Cumque navem quamdam, ut illuc tenderet, conscendisset, ventis contrariis (cfr. Mat 14,24; Mar 6,48) flantibus compulsus est in Sclavoniae partibus applicare.

5 Cum igitur moram aliquamdiu contraxisset ibidem, nec invenire posset navem tunc temporis transfretantem: fraudatum se a suo desiderio sentiens, nautas quosdam Anconam tendentes, ut amore Dei eum secum ducerent, exoravit.

6 Verum illis propter expensarum defectum pertinaciter recusantibus, vir Dei plurimum de Domini bonitate confisus, navem cum socio latenter conscendit.

7 Affuit quidam a Deo, ut creditur, pro paupere suo missus, qui secum ferens necessaria victus, quemdam timentem Deum (cfr. Iob 1,1) de navi ad se vocatum sic allocutus est:

8 "Haec omnia pro pauperibus fratribus in navi latitantibus conserva fideliter ac necessitatis tempore (cfr.Sir 8,12) amicabiliter subministra!".

9 Sicque factum est, ut nautis propter vim ventorum per dies plurimos nusquam applicare valentibus, omnia ipsorum consumerentur cibaria, et sola pauperi Francisco collata desuper eleemosyna superesset.

10 Quae cum esset permodica, tantum divina virtute suscepit augmentum, ut diebus pluribus in mari propter tempestatem continuam contrahentibus moram usque ad portum Anconae omnium necessitatibus plenarie subveniret.

11 Videntes itaque nautae, per servum Dei multa se mortis evasisse discrimina, tamquam qui maris horrenda pericula senserant et miranda opera Domini viderant in profundo (cfr. Ps 106,24), gratias egerunt omnipotenti Deo (cfr. Sir 50,19), qui semper in suis amicis et servis mirabilem et amabilem se ostendit.

6

1 Cum autem, relicto mari, terram perambulare coepisset, iactato in eam salutis semine, reportabat manipulos fructuosos.

2 Verum quia martyrii fructus adeo cor eius allexerat, ut pretiosam pro Christo mortem super omnia virtutum merita peroptaret, versus Marrochium iter arripuit, ut Miramamolino et genti eius Christi Evangelium praedicaret, si quo modo ad concupitam palmam valeret attingere.

3 Tanto namque desiderio ferebatur, ut quamvis esset imbecillis corpore, peregrinationis suae praecurreret comitem (cfr. 2Cor 8,19) et ad exsequendum propositum festinus, tamquam spiritu ebrius, advolaret.

4 Sed cum iam usque in Hispaniam perrexisset, divina dispositione, quae ipsum reservabat ad alia, gravissima ei supervenit infirmitas, qua praepeditus, quod cupiebat adimplere nequivit.

5 Sentiens igitur vir Dei, quod necessaria erat adhuc proli quam genuerat ipsius vita in carne, quamvis mortem sibi lucrum esse putaret, rediit ad pascendum oves (cfr. Ioa 21,17) suae sollicitudini commendatas.

7

1 Verum caritatis ardore spiritum ipsius ad martyrium perurgente, tertia adhuc vice pro fide Trinitatis effusione sui sanguinis dilatanda versus infideles proficisci tentavit.

2 Tertiodecimo namque suae conversionis anno ad partes Syriae pergens, multis se periculis constanter exposuit, ut Soldani Babyloniae posset adire praesentiam.

3 Inter Christianos enim ac Saracenos tunc guerra tam implacabilis erat, exercituum castris hinc inde in campo cominus ex adverso locatis, ut via mutui transitus sine mortis discrimine non pateret.

4 Exierat siquidem a Soldano edictum crudele, ut quicumque caput alicuius Christiani afferret, Byzantium aureum pro mercede reciperet.

5 At intrepidus Christi miles Franciscus, sperans in proximo suum adipisci posse propositum, definivit iter arripere, mortis pavore non territus, sed desiderio provocatus.

6 Oratione namque praemissa, confortatus a Domino (cfr. 1Re 30,6), confidenter illud propheticum decantabat: Nam et si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Ps 22,4).

8

1 Assumpto igitur socio fratre, Illuminato nomine, viro utique luminis et virtutis, cum iter coepisset, obvias habuit oviculas duas;

2 quibus visis exhilaratus, vir sanctus dixit ad socium: "Confide, frater, in Domino (cfr. Sir 11.22), nam in nobis evangelicum illud impletur: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Mat 10,16)".

3 Cum autem processissent ulterius, occurrerunt eis satellites Saraceni, qui, tamquam lupi celerius accurrentes ad oves, servos Dei feraliter comprehensos, crudeliter et contemptibiliter pertractarunt, afficientes conviciis, affligentes verberibus et vinculis alligantes.

4 Tandem afflictos multipliciter et attritos ad Soldanum, divina disponente providentia, iuxta viri Dei desiderium perduxerunt.

5 Cum igitur princeps ille perquireret, a quibus et ad quid et qualiter missi essent et quomodo advenissent, intrepido corde respondit Christi servus Franciscus, non ab homine, sed a Deo altissimo se fuisse transmissum, ut ei et populo suo viam salutis ostenderet et annuntiaret Evangelium veritatis.

6 Tanta vero mentis constantia, tanta virtute animi tantoque fervore spiritus praedicto Soldano praedicavit Deum trinum et unum et Salvatorem omnium Iesum Christum, ut evangelicum illud in ipso claresceret veraciter esse completum: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri (Luc 21,15).

7 Nam et Soldanus admirandum in viro Dei fervorem spiritus conspiciens et virtutem, libenter ipsum audiebat (cfr. Mar 6,10) et ad moram contrahendam cum eo instantius invitabat,

8 Christi vero servus superno illustratus oraculo: "Si vis", inquit, "converti tu cum populo tuo ad Christum, ob ipsius amorem vobiscum libentissime commorabor.

9 Quodsi haesitas propter fidem Christi legem Mahumeti dimittere, iube ignem accendi permaximum, et ego cum sacerdotibus tuis ignem ingrediar, ut vel sic cognoscas, quae fides certior et sanctior non immerito tenenda sit".

10 Ad quem Soldanus: "Non credo, quod aliquis de sacerdotibus meis se vellet igni propter fidem suam defensandam exponere, vel genus aliquod subire tormenti".

11 Viderat enim, statim quemdam de presbyteris suis, virum authenticum et longaevum, hoc audito verbo, de suis conspectibus aufugisse.

12 Ad quem vir sanctus: "Si mihi velis promittere pro te et populo tuo, quod ad Christi cultum, si ignem illaesus exiero, veniatis, ignem solus intrabo;

13 et si combustus fuero, imputetur peccatis meis, si autem divina me protexerit virtus, Christum, Dei virtutem et sapientiam, verum Deum et Dominum Salvatorem (cfr. 1Cor 1,24; Ioa 17,3; 4,42) omnium agnoscatis".

14 Soldanus autem optionem hanc accipere se non audere respondit, quia seditionem populi formidabat.

15 Obtulit tamen ei multa munera pretiosa, quae vir Dei, non mundanarum rerum, sed salutis animarum avidus, sprevit omnia quasi lutum.

16 Soldanus, videns virum sanctum tam perfectum rerum mundialium contemptorem, admiratione permotus, maiorem erga ipsum devotionem concepit.

17 Et quamvis ad fidem christianam transire nollet, vel forsitan non auderet, rogavit tamen devote famulum Christi, ut praedicta susciperet pro salute ipsius Christianis pauperibus vel ecclesiis eroganda.

13 Ipse vero, quia pondus fugiebat pecuniae et in animo Soldani verae pietatis non videbat radicem, nullatenus acquievit.

9

1 Videns etiam, se non proficere in conversione gentis illius nec assequi posse propositum (cfr. 2Tim 3,10), ad partes fidelium divina revelatione praemonitus remeavit.

2 Sic itaque Dei ordinante clementia, et sancti viri promerente virtute, misericorditer et mirabiliter factum est, quod Christi amicus mortem pro ipso viribus totis exquireret, et tamen nullatenus inveniret, ut et merito non careret optati martyrii et insigniendus servaretur in posterum privilegio singulari.

3 Sic utique factum est, ut ignis ille divinus adhuc perfectius ěpsius aestuaret in corde, ut post patentius evaporaret in carne.

4 O vere beatum virum, cuius caro, etsi tyrannico ferro non caeditur, occisi tamen Agni (cfr. Apoc 5,12) similitudine non privatur!

5 O, inquam, vere ac plene beatum, cuius animam "etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit!".

 

Caput X - De studio et virtute orationis.

1

1 Sentiens Christi servus Franciscus corpore se peregrinum a Domino (cfr. 2Cor 5,6), cum iam ad terrena foris desideria per Christi caritatem (cfr. 2Cor 5,14) totus esset insensibilis factus, ne foret absque consolatione Dilecti, sine intermissione orans (cfr. 1The 5,17), spiritum Deo contendebat exhibere praesentem.

2 Erat quidem oratio contemplanti solatium, dum supernarum circuitu mansionum Angelorum concivis iam factus, ferventi desiderio quaerebat Dilectum (Cant 3,1-2), a quo solus eum carnis paries disiungebat.

3 Erat et operanti praesidium, dum in omnibus quae agebat, de sua diffidens industria et de superna pietate confidens, per ipsius instantiam totum in Domino cogitatum iactabat (cfr. Ps 54,23).

4 Orationis gratiam viro religioso desiderandam super omnia firmiter asserebat, nullumque credens sine ipsa in Dei prosperari servitio; modis quibus poterat, fratres suos ad eius studium excitabat.

5 Nam ambulans et sedens, intus et foris, laborans et vacans, orationi adeo erat intentus, ut illi videretur non solum quidquid erat in eo cordis et corporis, verum etiam operis et temporis dedicasse.

2

1 Solitus erat nullam visitationem Spiritus cum negligentia praeterire.

2 Siquidem cum offerebatur, sequebatur eam, et quamdiu Dominus concedebat, dulcedine perfruebatur oblata.

3 Cum autem intentus itineri, divini Spiritus aliquos sentiret afflatus, sociis praecedentibus, gradum figebat, novamque inspirationem ad fruitionem convertens, gratiam non recipiebat in vacuum (cfr. 2Cor 6,1).

4 Suspendebatur multoties tanto contemplationis excessu, ut supra semetipsum raptus et ultra humanum sensum aliquid sentiens, quid ageretur circa se exterius, ignoraret.

5 Transiens namque semel per Burgum S. Sepulchri, castrum utique populosum, pro debilitate corporis subvectus asello, obvias habuit turbas in eum prae devotione ruentes.

6 Tractus autem et detentus ab eis, compressus quoque ac multipliciter attrectatus, insensibilis videbatur ad omnia et velut exanime corpus de his quae fiebant circa ipsum, nihil penitus advertebat.

7 Unde cum, iam diu transito castro turbisque relictis, pervenisset ad quoddam domicilium leprosorum, quasi aliunde rediens, caelestium contemplator sollicite requisivit, quando propinquarent ad Burgum.

8 Mens quidem ipsius in caelestibus fixa splendoribus, varietates non senserat locorum nec temporum nec occurrentium personarum.

9 Quod ipsi accidisse frequentius sociorum eius experientia multiplex comprobavit.

3

1 Et quia in oratione perceperat, sancti Spiritus desideratam praesentiam tanto familiarius se offerre precantibus, quanto plus invenit elongatos a strepitu mundanorum, ideo loca solitaria quaerens ad solitudines et ecclesias derelictas oraturus nocte pergebat;

2 ubi daemonum pugnas horribiles frequenter sustinuit, qui secum sensibiliter confligentes, nitebantur ipsum ab orationis studio pertubare.

3 Ipse vero armis munitus caelestibus, quanto vehementius impetebatur ab hostibus, tanto fortior in virtute et ferventior reddebatur in prece,

4 fidenter dicens ad Christum: "Sub umbra alarum tuarum protege me a facie impiorum, qui me afflixerunt (Ps 16,8-9)".

5 Ad daemones autem: "Facite quidquid in me valetis, maligni spiritus et fallaces!

6 Non enim potestis, nisi quantum vos manus superna relaxat;

7 et ego ad perferendum omnia, quae illa infligenda decreverit, cum omni iucunditate paratus assisto".

8 Quam mentis constantiam superbi daemones non ferentes, abscedebant confusi.

4

1 Vir autem Dei solitarius remanens et pacatus, nemora replebat gemitibus, loca spargebat lacrymis, pectora manu tundebat, et quasi occultius secretarium nactus, confabulabatur cum Domino suo.

2 Ibi respondebat iudici, ibi supplicabat patri, ibi colloquebatur amico, ibi quoque a fratribus ipsum pie observantibus aliquoties auditus est clamorosis gemitibus apud divinam pro peccatoribus interpellare clementiam, deplorare etiam alta voce quasi coram positam dominicam passionem.

3 Ibi visus est nocte orans, manibus ad modum crucis protensis, toto corpore sublevatus a terra et nubecula quadam fulgente circumdatus, ut illustrationis mirabilis intra mentem mira circa corpus perlustratio testis esset.

4 Ibi etiam, sicut certis est comprobatum indiciis, incerta sibi et occulta divinae sapientiae (cfr. Ps 50,8) pandebantur, quamvis illa non vulgaret exterius, nisi quantum Christi urgebat caritas (cfr. 2Cor 5,14) et proximorum utilitas exigebat.

5 Dicebat enim: "Levi mercede rem impretiabilem contingit amitti, et illum qui dedit, ad non dandum iterum facile provocari".

6 Quando a privatis redibat orationibus, quibus pene in virum alterum mutabatur (cfr. 1Re 10,6), summopere studebat conformare se ceteris, ne forte quod foris ostenderet aura favoris intus a mercede vacuaret (cfr. Sir 2,8).

7 Cum in publico subito afficeretur, visitatus a Domino, semper aliquid obiciebat adstantibus, ne Sponsi familiares attactus forinsecus vulgarentur.

8 Exscreationes, gemitus, duros anhelitus, extrinsecos nutus orans inter fratres devitabat omnino, sive quia diligebat secretum, sive quia ad interiora reintrans, totus ferebatur in Deum.

9 Saepe talia familiaribus dixit: "Quando servus Dei orans visitatur divinitus, dicere debet:

10 Istam consolationem mihi peccatori (cfr. Luc 18,13) et indigno de caelo misisti (cfr. 1Pet 1,12), Domine, et ego illam tuae committo custodiae, quia thesauri tui me sentio esse latronem.

11 Cum autem ab oratione revertitur, sic debet se pauperculum et peccatorem ostendere, ac si nullam sit novam gratiam consecutus".

5

1 Orante autem viro Dei in loco de Portiuncula, contigit, Assisinatem episcopum venire ad eum, ut erat solitus, visitandum.

2 Qui mox, ut locum fuit ingressus, ad cellam in qua Christi servus orabat, plus debito fidenter accessit, pulsoque ostiolo, intraturum se ingerens, dum caput immisit sanctumque orantem conspexit, repentino tremore concussus (cfr. Iob 21,6), obrigescentibus membris, etiam loquelam amisit, subitoque voluntate divina per vim foras propulsus, retrogrado pede procul abductus est.

3 Stupefactus episcopus ad fratres festinavit, ut potuit, Deoque sibi restituente loquelam, primo verbo confessus est culpam.

4 Contigit tempore quodam, abbatem monasterii Sancti Iustini de episcopatu Perusii obviare famulo Christi.

5 Quo viso abbas devotus celeriter de equo descendit, ut et viro Dei reverentiam faceret et de salute animae aliqua cum ipso conferret.

6 Tandem, habita collatione suavi, abbas abscedens orari pro se humiliter petiit; cui vir Deo carus respondit: "Orabo libenter".

7 Parum itaque discedente abbate, dixit fidelis Franciscus ad socium: "Exspecta, frater, modicum, quia debitum volo solvere, quod promisi".

8 Orante autem illo, subito abbas insolitum calorem et dulcedinem hactenus inexpertam sensit in spiritu (cfr. Rom 8,5), ita quod in excessu mentis (cfr. Act 11,5) effectus, totus a se ipso in Deum defecit.

9 Parva morula substitit, et in se reversus (cfr. Luc 15,17; Act 12,11), virtutem orationis sancti Francisci cognovit.

10 Maiore proinde circa Ordinem semper amore flagravit multisque factum pro miraculo retulit.

6

1 Solitus erat vir sanctus horas canonicas non minus timorate Deo persolvere quam devote.

2 Nam licet oculorum, stomachi, splenis et hepatis aegritudine laboraret, nolebat tamen muro vel parieti inhaerere, dum psalleret, sed horas semper erectus et sine caputio, non gyrovagis oculis, non cum aliqua syncopa persolvebat.

3 Si quando esset in itinere constitutus, figebat tunc temporis gressum, huiusmodi consuetudinem reverentem et sacram propter pluviarum inundantiam non omittens.

4 Dicebat enim: "Si quiete comedit corpus cibum suum, futurum cum ipso vermium esca, cum quanta pace ac tranquillitate accipere debet anima cibum vitae?".

5 Graviter etiam se putabat offendere, si quando orationi deditus, vanis phantasmatibus interius vagaretur.

6 Cum aliquid tale accideret, non parcebat confessioni, quin illud protinus expiaret.

7 Hoc studium sic in usum converterat, ut rarissime muscas huiuscemodi pateretur.

8 Fecerat in quadragesima quadam vasculum unum, ut minutias temporis, ne omnino exciderent, occuparet.

9 Quod cum dicenti Tertiam in memoriam veniens, paululum ipsius animum distraxisset: motus fervore spiritus, vasculum igne consumpsit, dicens: "Sacrificabo illud Domino (cfr. Ps 53,8), cuius sacrificium impedivit".

10 Psalmos cum tanta mentis et spiritus attentione dicebat, quasi Deum praesentem haberet;

11 et cum nomen Domini in ipsis occurreret, prae suavitatis dulcedine labia sua lingere videbatur.

12 Ipsum quoque Domini nomen non solum cogitatum, verum etiam prolatum et scriptum, reverentia volens honorificare praecipua, fratribus persuasit aliquando, ut omnes schedulas scriptas, ubicumque repertas colligerent mundoque loco reponerent, ne forte sacrum illud nomen ibi scriptum contingeret conculcari.

13 Nomen autem Iesu cum exprimeret vel audiret, jubilo quodam repletus interius, totus videbatur exterius alterari ac si mellifluus sapor gustum, vel harmonicus sonus ipsius immutasset auditum

7

1 Contigit autem anno tertio ante obitum suum, ut memoriam nativitatis pueri Iesu ad devotionem excitandam apud castrum Graecii disponeret agere, cum quanto maiore solemnitate valeret.

2 Ne vero hoc novitati posset adscribi, a Summo Pontifice petita et obtenta licentia, fecit praeparari praesepium, apportari foenum, bovem et asinum ad locum adduci.

3 Advocantur fratres, adveniunt populi, personat silva voces, et venerabilis illa nox luminibus copiosis et claris laudibusque sonoris et consonis et splendens efficitur et solemnis.

4 Stabat vir Dei coram praesepio pietate repletus, respersus lacrimis et gaudio superfusus.

5 Celebrantur missarum solemnia super praesepe, levita Christi Francisco sacrum Evangelium decantante.

6 Praedicat deinde populo circumstanti de nativitate pauperis Regis, quem, cum nominare vellet, puerum de Bethlehem prae amoris teneritudine nuncupabat.

7 Miles autem quidam virtuosus et verax, qui, propter Christi amorem saeculari relicta militia, viro Dei magna fuit familiaritate coniunctus, dominus Ioannes de Graecio, se vidisse asseruit puerulum quemdam valde formosum in illo praesepio dormientem, quem beatus pater Franciscus, ambobus complexans brachiis, excitare videbatur a somno.

8 Hanc quidem devoti militis visionem non solum videntis sanctitas credibilem facit, sed et designata veritas comprobat, et miracula subsecuta confirmant.

9 Nam exemplum Francisci consideratum a mundo, excitativum est cordium in fide Christi torpentium,

10 et foenum praesepii reservatum a populo mirabiliter sanativum brutorum languentium et aliarum repulsivum pestium diversarum, glorificante Deo per omnia servum suum sanctaeque orationis efficaciam evidentibus miraculorum prodigiis demonstrante.

 

Caput XI - De intelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae.

1

1 Ad tantam autem mentis serenitatem indefessum orationis studium cum continua exercitatione virtutum virum Dei perduxerat, ut, quamvis non habuerit sacrarum litterarum peritiam per doctrinam, aeternae tamen lucis irradiatus fulgoribus, Scripturarum profunda miro intellectus scrutaretur (cfr. Iob 28,11) acumine.

2 Penetrabat enim ab omni labe purum ingenium mysteriorum abscondita, et ubi magistralis scientia foris stat, affectus introibat amantis.

3 Legebat quandoque in libris sacris, et quod animo semel iniecerat, tenaciter imprimebat memoriae, quia non frustre mentalis attentionis percipiebat auditu quod continuae devotionis ruminabat affectu.

4 Quaerentibus aliquando fratribus, utrum sibi placeret quod litterati iam recepti ad Ordinem intenderent studio sacrae Scripturae respondit:

6 "Mihi quidem placet, dum tamen exemplo Christi, qui magis orasse legitur quam legisse, orationis studium non omittant, nec tantum studeant, ut sciant qualiter debeant loqui, sed ut audita faciant, et cum fecerint, aliis facienda proponant.

6 Volo", inquit, "fratres meos discipulos evangelicos esse sicque in notitia veritatis proficere, quod in simplicitatis puritate concrescant, ut simplicitatem columbinam a prudentia serpentina (cfr. Mat 10,16) non separent, quas Magister eximius ore suo benedicto coniunxit".

2

1 Interrogatus Senis a quodam religioso viro, theologiae sacrae doctore, de quibusdam quaestionibus difficilibus intellectu, tanta claritate doctrinae divinae sapientiae patefaciebat arcana, ut vehementer stuperet vir ille peritus et cum admiratione referret:

2 "Vere theologia sancti patris istius, puritate ac contemplatione tamquam alis in altum subvecta, est aquila volans; nostra vero scientia ventre graditur super terram (cfr. Gen 1,20.22; 3,14)".

3 Licet enim esset imperitus sermone (cfr. 2Cor 11,6), scientia tamen plenus enodabat dubia questionum et abscondita producebat in lucem (cfr. Iob 28,11).

4 Nec absonum, si vir sanctus Scripturarum a Deo intellectum acceperat, cum per imitationem Christi perfectam veritatem ipsarum descriptam gestaret in opere et per sancti Spiritus unctionem plenariam, doctorem earum apud se haberet in corde.

3

1 Adeo etiam in ipso claruit spiritus prophetiae, ut et praevideret futura et cordium contueretur occulta, absentia quoque velut praesentia cerneret et se praesentem absentibus mirabiliter exhiberet.

2 Tempore namque, quo Damiatam Christianorum obsidebat exercitus, aderat vir Dei, non armis sed fide munitus.

3 Cum igitur die belli Christiani pararentur ad pugnam, hoc audito, Christi servus vehementer ingemuit,

4 dixitque socio suo: "Si belli fuerit attemptatus congressus, ostendit mihi Dominus non prospere cedere (cfr. 4Re 8,10) Christianis;

5 verum, si hoc dixero fatuus reputabor, si tacuero conscientiam non evadam. Quid ergo tibi videtur?".

6 Respondit socius eius dicens: "Frater, pro minimo tibi sit ut ab hominibus indiceris (cfr. 1Cor 4,3), quia non modo incipis fatuus reputari.

7 Exonera conscientiam tuam et Deum magis time quam homines (cfr. Act 5,29".

8 Quo audito exsiliens Christi praeco salutaribus monitis Christianos aggreditur, prohibet bellum, denuntiat casum.

9 Fit veritas in fabulam, induraverunt cor (cfr. Tob 3,4; Ioa 12,40) suum et noluerunt reverti.

10 Itur, committitur et bellatur, totaque in fugam vertitur militia christiana, finem belli opprobrium regerens, non triumphum.

11 Tanta vero strage Christianorum imminutus est numerus ut circa sex millia fuerint inter mortuos et captivos.

12 In quo evidenter innotuit, quod spernenda non erat sapientia pauperis; cum anima viri iusti enuntiet aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum (Sir 37,18).

4

1 Alio quoque tempore, cum post reversionem ipsius de ultra mare Celanum praedicaturus accederet, miles quidam supplici eum devotione cum instantia magna invitavit ad prandium.

2 Venit itaque ad militis domum, omnisque familia pauperum hospitum exsultavit ingressu.

3 Ante vero quam cibum sumerent, iuxta solitum morem vir mente devotus offerens Deo preces et laudes, oculis stabat elevatis in caelum (cfr. Ioa 17,1).

4 Oratione completa, benignum hospitem familiariter advocatum in partem sic allocutus est: "Ecce, frater hospes, tuis victus precibus, ut manducarem, domum tuam intravi.

5 Meis nunc cito monitis acquiesce, quoniam non hic, sed alibi manducabis.

6 Confitere nunc peccata tua, verae poenitentiae dolore contritus, nec in te remaneat quidquam, quod veridica confessione non pandas.

7 Reddet tibi Dominus; hodie vicem, quoniam tanta devotione suos pauperes suscepisti".

8 Acquievit continuo vir ille sermonibus sancti, socioque ipsius universa peccata in confessione detegens, disposuit domum suam (cfr. Is 38,1) et ad mortem suscipiendam se, quantum valuit, praeparavit.

9 Intraverunt tandem ad mensam, et incipientibus aliis manducare, hospes subito spiritum exhalavit, iuxta verbum hominis Dei repentina morte sublatus.

10 Sicque factum est, hospitalitatis misericordia promerente, ut iuxta verbum Veritatis Prophetam recipiens, mercedem Prophetue acciperet (cfr. Mat 10,41);

11 dum per sancti viri praenuntiationem propheticam miles ille devotus sibi contra mortis subitationem providit, quatenus armis poenitentiae praemunitus, perpetuam damnationem evaderet et in aeterna tabernacula (cfr. Luc 16,9) introiret.

5

1 Tempore quo vir sanctus Reate iacebat infirmus, praebendarius quidam nomine Gedeon, lubricus et mundanus, infirmitate gravi correptus et lectulo decubans, cum ad eum fuisset delatus, lacrimose rogabat cum simul adstantibus, ut ab ipso crucis signaculo signaretur.

2 Ad quem ille: "Cum vixeris olim secundum desideria carnis (cfr. Gal 5,16), non veritus iudicia Dei (cfr. Sir 17,24), quomodo te cruce signabo?

3 Verum propter devotas intercedentium preces, signo te crucis signabo in nomine Domini.

4 Tu tamen scito, te graviora passurum, si ad vomitum (cfr. Prov 26,11) redieris liberatus. Propter peccatum enim ingratitudinis semper peiora prioribus (cfr. Mat 12,45) inferuntur".

5 Signo itaque crucis super eum facto, statim qui contractus iacuerat, surrexit sanus, et in laudem Dei prorumpens: "Ego", inquit, "sum liberatus".

6 Insonuerunt autem ossa renum eius, audientibus multis, veluti cum manu ligna sicca franguntur.

7 Paucis autem interlapsis temporibus, Dei oblitus (cfr. Iudc 3,7), corpus impudicitiae reddidit; cumque sero quodam coenasset in domo cuiusdam canonici nocteque illa dormiret ibidem, subito super omnes corruit tectum domus.

8 Ceteris autem evadentibus mortem, solus miser ille interceptus atque interemptus est.

9 Iusto igitur Dei iudicio facta sunt novissima hominis illius peiora prioribus (cfr. Mat 12,45) propter ingratitudinis vitium Deique contemptum, cum de accepta venia gratum esse oporteat, et duplo displiceat flagitium iteratum.

6

1 Alio quoque tempore mulier quaedam nobilis, Deo devota, venit ad sanctum, ut suum ei explicaret dolorem ac remedium postularet.

2 Habebat quidem virum valde crudelem, quem adversarium patiebatur in servitio Christi; et ideo petebat a sancto, quatenus oraret pro illo, ut sua Deus cor ipsius dignaretur emollire clementia.

3 Ipse vero hoc audiens, ait illi: "Vade cum pace, indubitanter exspectans de viro tuo consolationem tibi de proximo affuturam".

4 Et adiecit: "Dices ei ex parte Dei et mea, quod nunc est tempus clementiae, postmodum aequitatis".

5 Benedictione accepta, revertitur mulier, invenit virum, denuntiat verbum.

6 Cecidit super eum Spiritus sanctus (cfr. Act 10,44) et novum factum de veteri sic facit cum omni mansuetudine (cfr. Eph 4,2) respondere: "Domina, serviamus Domino et salvemus animas nostras (cfr. Ios 22,27; Gen 19,19)".

7 Suadente igitur sancta uxore, pluribus annis coelibem vitam agentes, eodem die ambo ad Dominum migraverunt.

8 Miranda certe in viro Dei spiritus prophetici virtus, qua et membris iam arentibus restituebat vigorem et duris imprimebat cordibus pietatem,

9 quamquam non minus eiusdem spiritus sit stupenda limpiditas, qua sic futurorum praecognoscebat eventum, ut etiam conscientiarum scrutaretur arcanum, quasi alter Eliseus duplicem Eliae spiritum 9cfr. 4Re 2,9) assecutus.

7

1 Nam cum Senis viro cuidam sibi familiari quaedam superventura finaliter praedixisset, et vir ille peritus, de quo supra mentio facta est, quod de Scripturis cum eo conferebat aliquando, his auditis, ab eodem sancto patre dubitando perquireret, an haec ipse dixisset, quae illius viri relatione cognoverat;

2 non solum se illa dixisse asseruit, verum etiam quaerenti alienum eventum proprium exitum prophetando praedixit.

3 Quod ut certius cordi eius imprimeret, quemdam secretum conscientiae illius scrupulum, quem nulli viventi vir praefatus expresserat, et mirabiliter revelando explicuit et salubriter consulendo resecavit.

4 Ad quorum omnium firmitatem accedit, quod vir ille religiosus, sicut Christi famulus ei praedixit se finaliter consummavit.

8

1 Eo quoque tempore, quo revertebatur de ultra mare, socium habens fratrem Leonardum de Assisio, contigit eum fatigatum et lassum parumper asellum conscendere.

2 Subsequens autem socius, et ipse non modicum fessus, coepit dicere intra se cfr. Luc 11,38), humanum aliquid passus:

3 "Non de pari ludebant parentes huius et mei. En, ipse equitat, et ego pedester asinum eius duco".

4 Haec illo cogitante (cfr. Mat 1,20), protinus de asino descendit vir sanctus et ait: "Non, frater, convenit, ut ego equitem, tu venias pedes, quia nobilior et potentior in saeculo me fuisti".

5 Obstupuit illico frater et rubore suffusus, deprehensum se recognoscens, procidit ad pedes (cfr. Est 8,3;Mar 5,22) ipsius, et lacrimis irrigatus, nudum exposuit cogitatum veniamque poposcit.

9

1 Frater quidam Deo devotus et famulo Christi, frequenti cogitatione versabat in pectore, superna fore gratia dignum, quem vir sanctus familiari complecteretur affectu, quem vero tamquam extraneum reputaret extra numerum electorum reputandum a Deo.

2 Cum igitur cogitationis huiusmodi crebrius vexatus impulsu, viri Dei familiaritátem vehementer optaret, nec tamen cordis sui secretum revelaret alicui, advocans eum ad se dulciter pater pius, sic allocutus est:

3 "Nulla te turbet cogitatio, fili, quoniam te carissimum habens inter praecipue mihi caros, libenter tibi munus meae familiaritatis et dilectionis impendo".

4 Miratus exinde frater factusque devotior ex devoto, non solum in amore crevit hominis sancti, verum etiam per Spiritus sancti gratiae munus donis est maioribus cumulatus.

5 Cum autem in Monte maneret Alvernae cella reclusus, unus e sociis magno desiderio cupiebat habere de verbis Domini aliquod scriptum manu ipsius breviter adnotatum.

6 Gravem enim qua vexabatur tentationem non carnis, sed spiritus ex hoc credebat evadere, vel certe levius ferre.

7 Tali desiderio languens, anxiabatur interius, quia, verecundia victus reverendo patri rem pandere non audebat.

8 Sed cui homo non dixit, Spiritus revelavit.

9 Portari namque sibi iussit a fratre praedicto atramentum et chartam, Laudesque Domini iuxta fratris desiderium propria manu scripsit et ultimo benedictionem ipsius, dicens: "Accipe tibi chartulam istam et usque ad diem mortis tuae custodias diligenter".

10 Accipit frater donum illud optatum, et statim omnis illa tentatio effugatur.

11 Servatur littera, et cum in posterum miranda effecerit, virtutum Francisci testimonium fuit.

10

1 Frater quidam erat, quantum a foris videbatur, sanctitate praeclarus, conversatione insignis, tamen admodum singularis.

2 Omni tempore orationi vacans (cfr. 1Cor 7,5), tanta districtione silentium observabat quod consueverat non verbis, sed nutibus confiteri.

3 Accidit autem, sanctum patrem venire ad locum, videre fratrem et de ipso cum aliis fratribus habere sermonem.

4 Commendantibus autem omnibus et magnificantibus cfr. Luc 4,15) illum respondit vir Dei: "Sinite, fratres, ne mihi in eo diabolica figmenta laudetis.

5 In veritate sciatis (cfr. Mat 22,16) quod diabolica tentatio est et deceptio fraudulenta".

6 Dure acceperunt hoc (cfr. Gen 21,11) fratres, tamquam impossibile iudicantes, quod tot perfectionis indiciis fraudis se commenta fucarent.

7 Verum non post multos dies (cfr. Luc 15,13), eo religionem egresso, evidenter apparuit, quanta luculentia interioris contuitus vir Dei cordis eius secreta perspexit.

8 Multorum quoque per hunc modum, qui stare videbantur (cfr. 1Cor 10,12), ruinam, sed et plurium perversorum conversionem ad Christum immobili veritate praenuntians, appropinquasse videbatur ad aeternae lucis speculum (cfr. Sap 7,26) contemplandum, cuius fulgore mirabili absentia corporaliter, tamquam si essent praesentia, mentis eius cernebat obtutus.

11

1 Quodam namque tempore vicarius suus tenebat capitulum, ipse vero in cella orans, sequester erat et medius (cfr. Deut 5,5) inter fratres et Deum.

2 Cum igitur unus ex ipsis, defensionis quodam contectus pallio, non se subderet disciplinae, videns hoc vir sanctus in spiritu, vocavit quemdam de fratribus et dixit ad eum:

3 "Vidi, frater, diabolum super illius fratris inobedientis dorsum, collum eius tenentem adstrictum, qui tali sessore subactus, obedientiae freno spreto, instinctus eius sequebatur habenas.

4 Et cum rogarem Deum pro fratre, subito daemon confusus abscessit.

5 Vade igitur et dic fratri, ut obedientiae sanctae iugo collum sine mora submittat!"

6 Monitus per internuntium frater statimque conversus ad Deum, ad pedes vicarii humiliter se proiecit.

12

l Alio quoque tempore contigit, duos fratres ad eremitorium Graecii de remotis venire, ut virum Dei cernerent et benedictionem multo desideratam iam tempore reportarent.

2 Venientes autem et non invenientes, quia de publico iam ad cellam redierat, desolati abibant.

3 Et ecce, recedentibus illis, cum de ipsorum adventu vel recessu nihil secundum humanum sensum percipere potuisset, praeter solitum morem egressus e cella, clamavit post eos et ipsos, iuxta quod optaverant, signo crucis facto in Christi nomine benedixit.

13

1 Duo fratres venerunt aliquando de Terra Laboris, quorum antiquior nonnulla intulit scandala iuniori.

2 Cum autem pervenissent ad patrem, quaesivit ille a iuniore, qualiter erga ipsum se frater socius habuisset in via.

3 Quo respondente: "Utique satis bene", subiunxit: "Cave, frater, ne sub humilitatis specie mentiaris. Scio enim, scio; sed exspecta modicum et videbis".

4 Miratus est perplurimum frater, quomodo tam absentia per spiritum cognovisset.

5 Igitur non post multos dies (cfr. Luc 15,13), contempta religione, foras egreditur qui scandalum fecerat fratri, et a patre non petiverat veniam, nec correctionis debitam receperat disciplinam.

6 Simulque duo in una illius claruere ruina: aequitas scilicet divinae iustitiae et perspicacitas spiritus prophetiae.

14

1 Qualiter autem absentibus se praesentem exhibuit, divina faciente virtute, evidenter ex superioribus innotescit, si revocetur ad mentem, qualiter absens in curru igneo (cfr. 4Re 2,11) fratribus transfiguratus apparuit, et quomodo se Arelatensi capitulo in crucis effigie praesentavit.

2 Quod factum esse divina dispositione credendum est ut ex praesentiae corporalis apparitione mirabili patenter claresceret, quem praesens et pervius spiritus eius luci sapientiae fores aeternae,

3 quae omnibus mobilibus mobilior est et ubique attingens propter sui munditiam, per nationes in animas sanctas se transfert et Dei amicos et prophetas constituit (Sap 7,24.27).

4 Simplicibus enim et parvulis (cfr. Mat 11,25) sua pandere solet mysteria Doctor excelsus, sicut prius apparuit in David, prophetarum eximio, et post in Apostolorum principe Petro et tandem in pauperculo Christi Francisco.

5 Hi enim, cum essent litterarum imperitia simplices, facti sunt sancti Spiritus eruditione illustres: is quidem pastor, ut gregem pasceret (cfr. Ioa 21,15) Synagogae de Aegypto eductum;

6 iste piscator, ut sagenam repleret (cfr. Mat 13,47.48) Ecclesiae multiformitate credentium;

7 hic autem negotiator, ut margaritam emeret evangelicae vitae, venditis et dispersis omnibus (cfr. Mat 13,44.45) propter Christum.

 

Caput XII - De efficacia praedicandi et gratia sanitatum.

1

1 Fidelis revera famulus et minister Christi Franciscus, ut cuncta fideliter et perfecte perageret, illis potissime virtutum exercitiis intendebat, quae sacro dictante Spiritu, Deo suo magis placere cognoverat.

2 Qua de re contigit, illum in magnam dubitationis cuiusdam agoniam incidere, quam multis diebus ab oratione rediens terminandam fratribus sibi familiaribus proponebat.

3 "Quid", inquit, "fratres, consulitis, quid laudatis? An quod orationi vacem, an quod praedicando discurram?

4 Siquidem ego parvulus, simplex et imperitus sermone (cfr. 2Cor 11,6) maiorem orandi accepi gratiam quam loquendi.

5 Videtur etiam in oratione lucrum et cumulatio gratiarum, in praedicatione distributio quaedam donorum caelitus acceptorum;

6 in oratione etiam purificatio interiorum affectuum et unitio ad unum, verum et summum bonum cum vigoratione virtutis;

7 in praedicatione spiritualium pulverizatio pedum, distractio circa multa et relaxatio disciplinae.

8 Tandem in oratione Deum alloquimur et audimus et quasi angelicam vitam agentes, inter Angelos conversamur;

9 in praedicatione multa oportet condescensione uti ad homines et humane inter eos vivendo, humana cogitare, videre, dicere et audire.

10 Sed unum est in contrarium quod videtur praeponderare his omnibus ante Deum, quod videlicet Unigenitus Dei Filius, qui est sapientia summa, propter animarum salutem de sinu Patris (cfr. Ioa 1,18) descendit,

11 ut suo mundum informans exemplo, verbum salutis hominibus loqueretur, quos sacri sanguinis et pretio redimeret et emundaret lavacro (cfr. Eph 5,26) et poculo sustentaret, nihil sibi omnino reservans, quod non in salutem nostram liberaliter erogaret.

12 Et quia nos debemus omnia facere secundum exemplar eorum, quae videmus in ipso tamquam in monte (cfr. Ex 25,40) sublimi, videtur magis Deo placitum, quod intermissa quiete, foras egrediar ad laborem".

13 Cumque per multos dies verba huiuscemodi ruminaret cum fratribus, certitudinaliter nequibat percipere, quid horum sibi foret ut Christo vere acceptius eligendum.

14 Cum enim miranda nosset per spiritum prophetiae (cfr. Apoc 19,10), hanc per se ipsum quaestionem dissolvere non valebat ad liquidum, Deo melius providente, ut praedicationis meritum per supernum manifestaretur oraculum, et servi Christi humilitas servaretur.

2

1 Non erubescebat a minoribus parva quaerere verus Minor, qui magna didicerat a Magistro supremo.

2 Studio namque praecipno solitus erat exquirere; quali via qualique modo Deo posset secundum ipsius beneplacitum perfectius deservire.

3 Haec summa eius philosophia, hoc summum eius desiderium exstitit, quoad vixit, ut quaereret a sapientibus et simplicibus, perfectis et imperfectis, parvulis et grandaevis, qualiter ad perfectionis culmen virtuosius pervenire valeret.

4 Assumens itaque duos ex fratribus, misit ad fratrem Silvestrum, qui crucem egredientem viderat de ore ipsius et tunc in monte supra Assisium iugiter orationi vacabat, ut divinum super dubitatione huiusmodi responsum perquireret, quod sibi ex parte Domini demandaret.

5 Hoc ipsum mandavit sacrae virgini Clarae, ut per aliquam puriorem et simpliciorem de virginibus sub ipsius disciplina degentibus, et ipsa cum sororibus aliis orans, super hoc exquireret Domini voluntatem (cfr. Luc 12,47).

6 Concordaverunt autem mirabiliter in id ipsum, superno eis revelante Spiritu, venerabilis sacerdos et virgo Deo dicata, beneplaciti scilicet esse divini, quod Christi praeco ad predicandum exiret.

7 Revertentibus itaque fratribus et Dei, iuxta quod acceperant, indicantibus voluntatem, exsurgens continuo succinxit se (cfr. Ioa 21,7), nullaque prorsus contracta mora, iter aggressus est.

8 Ibat autem cum tanto fervore, ut divinum exsequeretur imperium, tamque celeriter percurrebat, ac si, facta manu Domini super eum (cfr. Ez 1,3; 4Re 3,15), novam induisset e caelo virtutem.

3

1 Cum igitur appropinquaret Bevanio, ad quemdam locum devenit, in quo diversi generis avium maxima multitudo convenerat.

2 Quas cum sanctus Dei vidisset, alacriter cucurrit ad locum et eas velut rationis participes salutavit.

3 Omnibus vero exspectantibus et convertentibus se ad eum, ita ut quae in arbustis erant, inclinatis capitibus, cum appropinquaret ad eas, insolito modo in ipsum intenderent, usque ad eas accessit et omnes ut verbum Dei audirent, sollicite admonuit,

4 dicens: "Fratres mei volucres, multum debetis laudare Creatorem vestrum, qui plumis vos induit et pennas tribuit ad volandum, puritatem concessit aeris et sine vestra sollicitudine vos gubernat".

5 Cum autem eis haec et his similia loqueretur, aviculae modo mirabili gestientes coeperunt extendere colla, protendere alas, aperire rostra et in illum attente respicere.

6 Ipse vero cum spiritus fervore mirando per medium ipsarum transiens, tunica contingebat easdem, nec tamen de loco aliqua mota est, donec, signo crucis facto et licentia data cum benedictione viri Dei omnes insimul avolarunt.

7 Haec omnia contuebantur socii exspectantes in via.

8 Ad quos reversus vir simplex et purus, pro eo quod non hactenus avibus praedicaverat, coepit se de negligentia inculpare.

4

1 Exinde praedicando per loca vicina procedens, venit ad castrum quoddam nomine Alvianum, ubi congregato populo et indicto silentio, propter hirundines nidificantes in eodem loco magnisque garritibus perstrepentes audiri vix poterat.

2 Quas vir Dei, omnibus audientibus, allocutus est dicens: "Sorores meae hirundines, iam tempus est, ut (cfr. Tob 12,20) loquar et ego, quia vos usque modo satis dixistis.

3 Audite verbum Dei! (cfr. Ez 6,3), tenentes silentium, donec sermo Domini compleatur cfr. 2Par 36,21)".

4 At illae tamquam intellectus capaces subito tacuerunt, nec fuerunt motae de loco, donec fuit omnis praedicatio consummata.

5 Omnes igitur, qui viderunt, stupore repleti, glorificaverunt Deum (cfr. Act 3,10; Mat 9,8).

6 Istius miraculi fama circumquaque diffusa multos ad Sancti reverentiam et fidei devotionem accendit.

5

1 In civitate namque Parmensi scholaris quidam indolis bonae cum sociis aliis studio diligenter intentus, dum importuna garrulitate cuiusdam infestaretur hirundinis, dicere coepit (cfr. Luc 4,21) ad socios:

2 "Haec hirundo una de illis est, quae virum Dei Franciscum praedicantem aliquando, donec silentium eis imponeret (cfr. Mat 22,34), molestabant".

3 Et conversus ad hirundinem, fiducialiter ait: "In nomine servi Dei Francisci praecipio tibi (cfr. Act 16,18), ut ad me veniens continuo conticescas".

4 At illa Francisci audito nomine, quasi věri Dei disciplinis edocta, et statim conticuit et ipsius manibus tamquam tutae custodiae se commisit.

5 Stupefactus scholaris statim eam libertati restituit et eius garritum amplius non audivit.

6

1 Alio quoque tempore cum famulus Dei Gaietae semel in maris littore praedicaret, turbis prae devotione irruentibus (cfr. Luc 5,1), ut eum contingerent, horrens Christi servus tantum populorum applausum, in unam haerentem littori naviculam prosiliit solus.

2 Illa vero tamquam si rationis participe motore moveretur intrinseco, sine aliquo remige, cernentibus et mirantibus cunctis, se longius a terra protraxit.

3 Cum autem aliquanto spatio in maris altitudinem secessisset, stetit inter fluctus immobilis, quamdiu vir sanctus turbis exspectantibus in littore praedicavit.

4 Cumque audito sermone et viso miraculo ac benedictione accepta, multitudo cederet, ne ipsum amplius molestaret, navicula proprio ductu ad terram reversa est.

5 Quis igitur tam obstinatae mentis esset et impiae, quod praedicationem Francisci contemneret, cuius miranda fiebat virtute, ut non solum carentia ratione disciplinam susciperent, verum etiam inanimata corpora tamquam animata praedicanti servirent?

7

1 Aderat equidem servo suo Francisco, ad quaecumque pergeret (cfr. Rut 1,16), is qui eum unxerat et miserat, Spiritus Domini (cfr. Is 61,1; Luc 4,18) et ipse Dei virtus et sapientia Christus (cfr. 1Cor 1,24), ut sanae doctrinae verbis afflueret et magnae potentiae miraculis coruscaret.

2 Erat enim verbum eius velut ignis ardens, penetrans intima cordis, omniumque mentes admiratione replebat, cum non humanae inventionis ornatum praetenderet, sed divinae revelationis afflatum redoleret.

3 Nam cum semel, praedicaturus coram Papa et cardinalibus, ad suggestionem domini Ostiensis, sermonem quemdam studiose compositum commendasset memoriae stetissetque in medio, ut aedificationis verba proponeret, sic oblivioni tradidit omnia, ut effari aliquid omnino nesciret.

4 Verum, cum hoc veridica humilitate narrasset, conferens se ad sancti Spiritus gratiam invocandam, tam efficacibus subito coepit verbis affluere tamque potenti virtute illorum mentes virorum sublimium ad compunctionem inflectere, ut aperte clareret, quod non ipse, sed Spiritus Domini loquebatur (cfr. Act 6,10).

8

1 Et quoniam sibi primo suaserat opere quod aliis suadebat sermone, reprehensorem non timens, veritatem fidentissime praedicabat.

2 Nesciebat aliquorum culpas palpare sed pungere, nec vitam fovere peccantium, sed aspera increpatione ferire.

3 Eadem mentis constantia magnis loquebatur et parvis eademque spiritus iucunditate paucis loquebatur et multis.

4 Omnis aetas omnisque sexus properabat virum novum mundo caelitus datum et cernere et audire.

5 Ipse vero per diversas regiones progrediens, evangelizabat ardenter, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (cfr. Mar 16,20).

6 In virtute namque nominis eius veritatis praeco Franciscus eiciebat demonia (cfr. Act 4,7; Mar 16,17), sanabat infirmos (cfr. Luc 9,2),

7 et quod maius est, sui sermonis efficacia obstinatorum mentes ad poenitentiam molliebat simulque sanitatem corporibus reddebat et cordibus, sicut aliqua comprobant operum eius, exempli gratia inferius adnotanda.

9

1 In civitate Tuscanella a milite quodam hospitio devote susceptus, filium eius unicum a nativitate contractum ad multam ipsius instantiam, manu allevans, sic subito incolumem reddidit, ut videntibus cunctis, protinus consolidarentur (cfr. Act 3,7) omnia corporis membra, et puer sanus effectus et fortis, confestim exsurgeret ambulans et exsiliens et laudans Deum cfr. Act 3,8).

2 In civitate Narniensi cum paralyticum quemdam membrorum omnium destitutum officio, signo crucis a capite usque ad pedes ad instantiam signasset episcopi, perfectae restituit sanitati.

3 In episcopatu Reatino puer quidam sic turgidus a quatuor annis, ut nullo modo propria crura cernere posset, a matre cum lacrimis praesentatus eidem, statim, ut vir sanctus tetigit eum manibus sacris, incolumis est effectus.

4 Apud civitatem Ortensem puer unus ita conglomeratus, ut caput pedibus portaret applicitum et haberet ossa nonnulla confracta, signo crucis ad parentum lacrimabiles preces ab eodem suscepto, subito extensus exstitit et illico liberatus.

10

1 Mulier quaedam civitatis Eugubii ambas contractas et aridas habens manus adeo, ut nihil per illas operari valeret, signo crucis ab eodem in nomine Domini sibi facto, tam perfectam obtinuit sospitatem, quod statim rediens domum, cibos in ministerium eius et pauperum, quasi altera socrus Simonis, propriis manibus praepararet.

2 Puellae cuidam in castro Bevanii oculorum privatae luminibus, cum in Trinitatis nomine sputo suo ter ipsius oculos linivisset, lumen concupitum restituit.

3 Mulier quaedam civitatis Narnii oculorum caecitate percussa, signum crucis ab eodem suscipiens, lucem recuperavit optatam.

4 Bononiae puer quidam unum oculorum macula adeo habens oblectum, ut nihil prorsus videre posset, nec aliquo adiuvari remedio, post signum crucis a capite usque ad pedes per servum Domini sibi factum, visum recuperavit tam limpidum, ut postmodum Ordinem Fratrum Minorum ingressus, se longe clarius videre assereret de oculo prius infirmo quam de oculo semper sano.

5 In castro Sancti Gemini servus Dei a quodam devoto viro susceptus hospitio, cuius uxor a daemonio vexabatur (cfr. Mat 15,22), post orationem factam in virtute obedientiae imperavit daemoni, ut exiret, eumque potestate divina tam subito effugavit, ut vere claresceret, quod obedientiae sanctae virtuti pervicacia daemonum non obsistat.

6 In Civitate de Castello quidam furibundus et nequam spiritus quamdam obsidens mulierem, a viro sancto obedientiae accepto mandato, indignabundus discessit, mente simul et corpore liberam obsessam prius feminam derelinquens.

11

1 Frater quidam infirmitate tam horribili gravabatur, ut magis esse vexatio daemonis quam naturalis infirmitas a pluribus firmaretur.

2 Nam totus saepe allidebatur et volutabatur spumans (cfr. Mar 9,19), membris corporis nunc contractis nunc extensis, nunc plicatis, nunc tortis, nunc rigidis effectis et duris.

3 Quandoque totus extensus et rigidus, pedibus aequatis capiti levabatur in altum, horribiliter illico relapsurus.

4 Hunc sic miserabiliter et irremediabiliter aegrotantem plenus misericordia Christi servus commiserans, buccellam sibi panis, de quo edebat transmisit.

5 Tantam vero gustatus panis contulit aegro virtutem, ut deinceps huius infirmitatis molestiam non sentiret.

6 In comitatu Aretii cum diebus pluribus mulier quaedam laborasset in partu essetque iam proxima morti, nullum omnino desperanti de vita supererat remedium nisi Dei.

7 Cum autem equo vectus propter corporis infirmitatem Christi famulus per partes illas transitum habuisset, contigit reduci animal per villam, in qua mulier torquebatur.

8 Homines vero loci viso equo, cui vir sanctus insederat, extraxerunt frenum, ut superponerent mulieri; ad cuius contactum mirificum, omni remoto periculo, mulier illico peperit cum salute.

9 Vir quidam de Castro Plebis religiosus ac timens Deum (cfr. Act 10,2), chordam apud se, qua cinctus fuerat sanctus Pater, habebat.

10 Cumque multitudo virorum ac mulierum in castro illo variis infirmitatibus laboraret, ibat per infirmantium domos, et intincta chorda in aqua, dabat bibere patientibus, sicque per hunc modum plurimi sanabantur.

11 Sed et de panibus a viro Dei contactis gustantes aegroti, divina operante virtute, consequebantur celeriter remedia sanitatum.

12

1 Cum his et aliis multis miraculorum prodigiis praeco Christi praedicans coruscaret, attendebatur his quae dicebantur ab eo ac si Angelus Domini loqueretur (cfr. Iudc 2,4).

2 Excellens namque in ipso praerogativa virtutum, prophetiae spiritus (cfr. Apoc 19,10), efficacia miraculorum, oraculum de praedicando caelitus datum, obedientia creaturarum ratione carentium, vehemens immutatio cordium ad verborum ipsius auditum, eruditio eius a Spiritu sancto praeter humanam doctrinam, praedicandi auctoritas a Summo Pontifice non sine revelatione concessa,

3 insuper et Regula, in qua forma praedicandi exprimitur, ab eodem Christi Vicario confirmata,

4 summi quoque Regis signacula per modum sigilli corpori eius impressa tamquam testimonia decem toti saeculo indubitanter affirmant, Christi praeconem Franciscum et venerandum officio et doctrina authenticum et admirabilem sanctitate, ac per hoc tamquam vere Dei nuntium Christi Evangelium praedicasse.

Caput XIII - De stigmatibus sacris.

1

1 Mos erat angelico viro Francisco numquam otiari a bono, quin potius instar spirituum supernorum in scala Iacob aut ascendebat in Deum, aut descendebat (cfr. Gen 28,12) ad proximum.

2 Nam tempus sibi concessum ad meritum dividere sic prudenter didicerat, ut aliud proximorum lucris laboriosis impenderet, aliud contemplationis tranquillis excessibus dedicaret.

3 Unde cum secundum exigentiam locorum et temporum alienae condescendisset procurandae saluti, inquietationibus derelictis turbarum, solitudinis secreta petebat locumque quietis, quo liberius Domino vacans, extergeret, si quid pulveris sibi ex conversatione hominum adhaesisset (cfr. Luc 10,11).

4 Biennio itaque antequam spiritum redderet caelo, divina providentia duce, post labores multimodos perductus est in locum excelsum seorsum (cfr. Mat 17,1), qui dicitur Mons Alvernae.

5 Cum igitur iuxta solitum morem quadragesimam ibidem ad honorem sancti Archangeli Michaelis ieiunare coepisset, supernae contemplationis dulcedine abundantius solito superfusus ac caelestium desideriorum ardentiore flamma succensus, supernarum coepit immissionum cumulatius dona sentire.

6 Ferebatur quidem in altum, non ut curiosus maiestatis perscrutator opprimendus a gloria (cfr. Prov 25,27), sed tamquam servus fidelis et prudens (cfr. Mat 24,45), investigans beneplacitum Dei, cui se conformare omnimode summo peroptabat ardore.

2

1 Immissum est igitur menti eius per divinum oraculum, quod in apertione libri evangelici revelaretur ei a Christo, quid Deo in ipso et de ipso maxime foret acceptum.

2 Oratione itaque cum multa devotione praemissa, sacrum Evangeliorum librum de altari sumptum in sanctae Trinitatis nomine aperiri fecit per socium, virum utique Deo devotum et sanctum.

3 Sane cum in trina libri apertione Domini passio semper occurreret, intellexit vir Deo plenus, quod sicut Christum fuerat imitatus in actibus vitae, sic conformis ei esse deberet in afflictionibus et doloribus passionis, antequam ex hoc mundo transiret (cfr. Ioa 13,1).

4 Et licet propter multam austeritatem vitae praeteritae crucisque dominicae baiulationem continuam imbecillis esset iam corpore, nequaquam est territus, sed ad martyrii sustinentiam vigorosius animatus.

5 Excreverat quidem in eo insuperabile amoris incendium boni Iesu in lampades ignis atque flammarum, ut aquae multue caritatem eius tam validam exstinguere non (cfr. Cant 8,6-7) valerent.

3

1 Cum igitur seraphicis desideriorum ardoribus sursum ageretur in Deum et compassiva dulcedine in eum transformaretur, qui ex caritate nimia (cfr. Eph 2,4) voluit crucifigi:

2 quodam mane circa festum Exaltationis sanctae Crucis, dum oraret in latere montis, vidit Seraph unum sex alas (cfr. Is 6,2) habentem, tam ignitas quam splendidas, de caelorum sublimitate descendere.

3 Cumque volatu celerrimo pervenisset ad aeris locum viro Dei propinquum, apparuit inter alas effigies hominis crucifixi, in modum crucis manus et pedes extensos habentis et cruci affixos.

4 Duae alae super caput ipsius elevabantur, duae ad volandum extendebantur, duae vero totum velabant corpus (cfr. Is 6,2).

5 Hoc videns, vehementer obstupuit, mixtumque moerore gaudium cor eius incurrit.

6 Laetabatur quidem in gratioso aspectu, quo a Christo sub specie Seraph cernebat se conspici, sed crucis affixio compassivi doloris gladio ipsius animam pertransibat (cfr. Luc 2,35).

7 Admirabatur quam plurimum in tam inscrutabilis visionis aspectu, sciens, quod passionis infirmitas cum immortalitate spiritus seraphici nullatenus conveniret.

3 Intellexit tandem ex hoc, Domino revelante, quod ideo huius modi visio sic divina providentia suis fuerat praesentata conspectibus, ut amicus Christi praenosset, se non per martyrium carnis, sed per incendium mentis totum in Christi crucifixi similitudinem transformandum.

9 Disparens igitur visio mirabilem in corde ipsius reliquit ardorem, sed et in carne non minus mirabilem signorum impressit effigiem.

10 Statim namque in manibus eius et pedibus apparere coeperunt signa clavorum (cfr. Ioa 20,25) quemadmodum paulo ante in effigie illa viri crucifixi conspexerat.

11 Manus enim et pedes in ipso medio clavis confixae videbantur, clavorum capitibus in interiore parte manuum et superiore pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso (cfr. Mar 15,39);

12 erantque clavorum capita in manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga, retorta et quasi repercussa, quae de ipsa carne surgentia carnem reliquam excedebant.

13 Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum, rubra cicatrice obductum erat, quod saepe sanguinem sacrum effundens, tunicam et femoralia respergebat.

4

1 Cernens autem Christi servus, quod stigmata carni tam luculenter impressa socios familiares latere non possent, timens nihilominus publicare Domini sacramentum, in magno positus fuit dubitationis agone, utrum videlicet quod viderat diceret vel taceret.

2 Vocavit proinde aliquos ex fratribus, et generalibus verbis loquens, dubium coram eis proposuit et consilium requisivit.

3 Quidam vero ex fratribus, gratia Illuminatus et nomine, intelligens quod aliqua miranda vidisset, pro eo quod videbatur admodum stupefactus, dixit ad virum sanctum:

4 "Frater, non solum propter te, verum etiam propter alios, scias tibi ostendi aliquando sacramenta divina.

5 Timendum propterea iure videtur, ne si quod pluribus profuturum accepisti celaveris, pro talento abscondito (cfr. Mat 25,25) reprehensibilis indiceris".

6 Ad cuius verbum motus vir sanctus, licet alias dicere solitus esset: Secretum meum mihi (cfr. Is 24,26), tunc tamen cum multo timore seriem retulit visionis praefatae,

7 addens quod is qui sibi apparuerat, aliqua dixerit, quae numquam dum viveret, alicui hominum aperiret.

3 Credendum sane tam arcana illa fuisse sacri illius Seraph in cruce mirabiliter apparentis eloquia, quod forte non liceret hominibus ea loqui (cfr. 2Cor 12,4).

5

1 Postquam igitur verus Christi amor in eamdem imaginem transformavit (cfr. 2Cor 3,18) amantem, quadraginta dierum numero, iuxta quod decreverat, in solitudine consummato, superveniente quoque solemnitate Archangeli Michaelis, descendit angelicus vir Franciscus de monte,

2 secum ferens Crucifixi effigiem, non in tabulis lapideis vel ligneis manu figuratam artificis, sed in carneis membris descriptam digito Dei (cfr. Mat 17,9; Ex 31,18) vivi.

3 Et quoniam sacramentum Regis abscondere bonum est (cfr. Tob 12,7), ideo secreti regalis vir conscius signacula illa sacra pro viribus occultabat.

4 Verum, quia Dei est ad gloriam suam magna revelare, quae facit, Dominus ipse, qui signacula illa secrete impresserat, miracula quaedam aperte per ipsa monstravit, ut illorum occulta et mira vis stigmatum manifesta pateret claritate signorum.

6

1 In provincia namque Reatina pestis invaluerat valde gravis, quae boves et oves omnes sic consumebat crudeliter, quod nullum poterat remedium adhiberi.

2 Vir autem quidam timens Deum (cfr. Iob 1,1) nocte fuit per visionem commonitus, ut ad eremitorium fratrum festinanter accederet et loturam manuum ac pedum famuli Dei Francisci, qui tunc temporis morabatur ibidem, acceptam super animalia cuncta respergeret.

3 Mane itaque surgens (cfr. Mar 16,9), venit ad locum, loturaque huiusmodi per socios sancti viri latenter obtenta, oves et boves languentes ex ea respersit.

4 Mirabile dictu! Statim ut aspersio animalia languida et in terra iacentia quantumcumque paululum attingebat, pristino recuperato vigore, surgebant continuo, et tamquam nil mali sensissent, ad pascua festinabant.

5 Sicque factum est, ut per virtutem mirandam aquae illius, quae sacras plagas contigerat, omnis prorsus plaga cessaret, pestilensque morbus a gregibus fugaretur.

7

1 Circa praefatum Montem Alvernae, antequam vir sanctus ibi contraheret moram, nube ex ipso monte surgente, grandinis violenta tempestas fructus terrae consuetudinarie devastabat.

2 Sed post illam apparitionem felicem, non sine incolarum admiratione, grando cessavit, ut caelestis illius visionis excellentiam et stigmatum ibidem impressorum virtutem serenata praeter morem ipsa caeli facies declararet.

3 Contigit quoque, eum tempore hiemali propter debilitatem corporis et asperitatem viarum hominis unius pauperis subvectum asello sub rupis cuiusdam prominentis pernoctare crepidine, ut nivis et noctis supervenientium quoquo modo declinaret incommoda; quibus praepeditus ad hospitii locum non valuerat pervenire.

4 Cum autem vir sanctus hominem illum querulosis submurmurantem gemitibus hinc inde se ipsum iactare sensisset, tamquam qui tenui operimento contectus, quiescere prae frigoris acerbitate nequibat, divini amoris fervore succensus, manu illum protensa palpavit.

5 Mirabile certe! Repente ad illius sacrae manus contactum, quae seraphici calculi (cfr. Is 6,6.7) gerebat incendium, omni fugato frigore, tantus in virum intus et extra calor advenit, ac si quaedam in eum vis flammea ex fornacis spiraculo processisset.

6 Nam illico et mente confortatus et corpore, suavius inter saxa et nives usque mane dormivit, quam unquam in proprio lecto pausaverat, sicut ipse postmodum asserebat.

7 Certis itaque constat indiciis, sacra illa signacula illius impressa fuisse virtute, qui operatione seraphica purgat, illuminat et inflammat,

8 cum ipsa forinsecus expurgando a peste salutem, serenitatem et calorem corporibus efficacia mira conferrent,

9 sicut et post mortem evidentioribus est demonstratum prodigus suo loco posterius adnotandis.

8

1 Ipse vero, licet thesaurum inventum in agro (cfr. Mat 13,44) multa diligentia studeret abscondere, latere tamen non potuit, quin aliqui stigmata manuum viderent ac pedum, quamquam manus quasi semper portaret contectas et pedibus ex tunc incederet calceatis.

2 Viderunt enim, dum viveret, fratres plurimi, qui licet essent propter sanctitatem praecipuam viri per omnia fide digni, tamen ad omne dubium amovendum, sic esse ac se vidisse, tactis sacrosanctis, juramento firmarunt.

3 Viderunt etiam ex familiaritate, quem cum viro sancto habebant, aliqui cardinales, laudes sacrorum stigmatum prosis et hymnis ac antiphonis, quas ad ipsius ediderunt honorem, veraciter ingerentes, qui tam verbo quem scripto perhibuerunt testimonium ve-ritati (cfr. Ioa 1,7; 5,33).

4 Summus etiam Pontifex dominus Alexander, cum populo praedicaret coram multis fratribus et me ipso, affirmavit, se, dum Sanctus viveret, stigmata illa sacra suis oculis conspexisse.

5 Viderunt in morte plus quam quinquaginta fratres virgoque Deo devotissima Clara cum ceteris Sororibus suis et saeculares innumeri, ex quibus quemadmodum suo loco dicetur, quem plurimi et osculati sunt ex devotionis affectu et contrectaverunt manibus (cfr. 1Ioa 1,1) ad testimonii firmitatem.

6 Vulnus autem lateris tam sollicite occultavit, ut illud nemo posset nisi furtim contueri, dum viveret:

7 Unus etenim frater, qui ei sedule ministrare solitus erat, cum pia eum cautela, ut ad excutiendum extraheret tunicam, induxisset, attente respiciens vidit plagam, cui etiam tres veloci contactu digitos applicans, tam visu quam tactu vulneris quantitatem agnovit.

8 Consimili cautela vidit etiam frater ille, qui tunc temporis erat Vicarius eius.

9 Frater vero socius mirandae simplicitatis, dum infirmitatis causa languentes scapulas contrectaret, manu per caputium missa et casualiter vulneri sacro illapsa, magnum ei dolorem inflixit.

10 Proinde portabat ex tunc femoralia ita facta, ut usque ad ascellas pertingerent ad vulnus lateris contegendum.

11 Fratres quoque, qui illa lavabant vel tunicam excutiebant pro tempore, quia inveniebant ea sanguine rubricata, indubitanter per evidens signum in cognitionem sacri vulneris pervenerunt,

12 quod postmodum in morte revelata facie (cfr. 2Cor 3,18) et ipsi cum aliis plurimis contemplati simul et venerati sunt.

9

1 Eia nunc, strenuissime miles Christi, ipsius fer arma invictissimi Ducis, quibus munitus insigniter, omnes adversarios superabis!

2 Fer vexillum Regis altissimi, ad cuius intuitum omnes pugnatores divini exercitus animentur!

3 Fer nihilominus sigillum summi pontificis Christi, quo verba et facta tua tamquam irreprehensibilia (cfr. Tit 2,8) et authentica merito ab omnibus acceptentur!

4 Iam enim propter stigmata Domini Iesu, quae in corpore tuo portas, nemo tibi debet esse molestus (cfr. Gal 6,17), quin potius quilibet Christi servus omni esse tenetur affectione devotus.

5 Iam per haec signa certissima, non duobus aut tribus testibus ad sufficientiam, sed quem plurimis ad superabundantiam comprobata, testimonia Dei in te et per te credibilia facta nimis (cfr. Deut 19,15; Ps 92,5) omne tollunt infidelibus excusationis velamen,

6 dum credentes in fide stabiliunt, spei fiducia sursum agunt et igne caritatis accendunt.

10

1 Iam vere impleta est prima visio, quam vidisti (cfr. Dan 9,24; 4,6), videlicet quod dux in militia Christi futurus, armis deberes caelestibus, signoque crucis insignibus decorari.

2 Iam in principio tuae conversionis Crucifixi visio compassivi doloris gladio mentaliter te transfigens, sed et auditus vocis de cruce tamquam de throno Christi sublimi et secreto propitiatorio (cfr. Luc 2,35; Num 7,89) procedentis, iuxta quod tuo sacro firmasti eloquio, vera indubitanter fuisse creduntur.

3 Iam in tuae conversationis progressu et crucem, quam vidit frater Silvester ex ore tuo mirabiliter procedentem; et gladios in crucis modum tua viscera transfigentes, quos sacer vidit Pacificus;

4 teque secundum crucis figuram in aere sublevatum, cum de crucis titulo sanctus praedicabat Antonius, iuxta quod perspexit angelicus vir Monaldus, non phantastica visione, sed revelatione caelica fuisse conspecta, vere creditur et firmatur.

5 Iam denique circa finem, quod simul tibi ostenditur et sublimis similitudo Seraph et humilis effigies Crucifixi, interius te incendens et exterius te consignans tamquam alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, qui signum in te habeas Dei vivi (cfr. Apoc 7,2), et praedictis dat firmitatem fidei et ab eis accipit testimonium veritatis (cfr. Ioa 5,33).

6 Ecce, iam septem apparitionibus crucis Christi in te et circa te secundum ordinem temporurn mirabiliter exhibitis et monstratis, quasi sex gradibus ad istam septimam, in que finaliter requiesceres, pervenisti.

7 Christi namque crux in tuae conversionis primordio tam proposita quam assumpta et dehinc in conversationis progressu per vitam probatissimam baiulata in te ipso continue et in exemplum aliis demonstrata, tanta certitudinis claritate ostendit evangelicae perfectionis apicem te finaliter conclusisse,

8 ut demonstrationem hanc christianae sapientiae in tuae carnis pulvere exaratam nullus vere devotus abiciat,

9 nullus vere fidelis impugnet, nullus vere humilis parvipendat, cum sit vere divinitus expressa et omni acceptione condigna (cfr. 1Tim 1,15; 4,9).

 

Caput XIV - De patientia ipsius et transitu mortis.

1

1 Christo igitur iam cruci confixus (cfr. Gal 2,19) Franciscus tam carne quem spiritu, non solum seraphico amore ardebat in Deum, verum etiam sitiebat cum Christo crucifixo multitudinem salvandorum.

2 Faciebat proinde, quoniam propter excrescentes in pedibus clavos ambulare non poterat, corpus emortuum per civitates et castella (cfr. Luc 8,1) circumvehi, ut ad crucem Christi ferendam ceteros animaret.

3 Fratribus quoque dicebat: "Incipiamus, fratres, servire Domino Deo nostro, quia usque nunc parum profecimus".

4 Flagrabat etiam desiderio magno ad humilitatis redire primordia, ut leprosis sicut a principio ministraret corpusque iam prae labore collapsum revocaret ad pristinam servitutem.

5 Proponebat, Christo duce, se facturum ingentia, et fatiscentibus membris, spiritu fortis et fervidus novo sperabat certamine de hoste triumphum.

6 Neque enim languor vel desidia locum habet, ubi amoris stimulus semper ad maiora perurget.

7 Tanta autem in eo carnis ad spiritum erat concordia, tanta obedientiae promptitudo, quod cum ille ad omnem niteretur sanctitatem pertingere, ipsa non solum non repugnaret, sed et praecurrere conaretur.

2

1 Ut autem viro Dei cumulus meritorum accresceret, quae omnia vere in patientia consummantur, coepit infirmitatibus multimodis laborare tam graviter, ut vix in eo membrum aliquod remaneret absque ingenti passionis dolore.

2 Ad hoc tandem per varias et diuturnas ac continuas aegritudines deductus est, ut consumptis iam carnibus quasi sola cutis ossibus (cfr. Iob 19,20; Lam 4,8) cohaereret.

3 Cumque duris corporis angeretur doloribus, illas suas angustias non poenarum censebat nomine, sed sororum.

4 Cum autem semel gravius solito dolorum urgeretur aculeis, quidam frater simplex dicit ad eum: "Frater, ora Dominum (cfr. Sir 38,9), ut mitius tecum agat, manum enim suam plus debito super te gravare (cfr. Ps 31,4) videtur".

5 Quo audito, vir sanctus cum eiulatu exclamans ait: "Nisi nossem in te simplicem puritatem, tuum ex nunc abhorrerem consortium, qui ausus fueris circa me divina iudicia reprehensibilia iudicare".

6 Et licet totus esset attritus gravis prolixitate languoris, proiciens se in terram, ossa debilia duro casu collisit.

7 Et deosculans humum: "Gratias", inquit, "tibi ago, Domine Deus (cfr. Ioa 11,41), de omnibus his doloribus meis seque, mi Domine, rogo ut centuplum, si tibi placuerit, addas;

8 quia hoc erit mihi acceptissimum, ut affligens me dolore, non parcas (cfr. Iob 6,10), cum tuae sanctae voluntatis adimpletio sit mihi consolatio superplena".

9 Videbatur propterea fratribus, quod quasi alterum Iob viderent, cui cum languor cresceret carnis, crescebat simul et vigor mentis.

10 Ipse autem obitum suum longe ante praescivit, dieque transitus imminente, dixit fratribus sui corporis tabernaculum deponendum (cfr. 2Pet 1,14) in proximo, quemadmodum sibi fuerat revelatum a Christo.

3

1 Cum itaque per biennium ab impressione sacrorum stigmatum, anno videlicet a sua conversione vigesimo, multis fuisset angustiantium infirmitatum probativis tunsionibus conquadratus, tamquam lapis in supernae Ierusalem aedificio collocandus et tamquam ductile opus sub multiplicis tribulationis malleo ad perfectionem adductus, ad Sanctam Mariam de Portinacula se portari poposcit, quatenus, ubi acceperat spiritum gratiae (cfr. Heb 10,29), ibi redderet spiritum vitae (cfr. Gen 6,17).

2 Quo cum fuisset perductus, ut Veritatis exemplo monstraret, quod nihil erat illi commune cum mundo, in illa infirmitate tam gravi, quae omni languori conclusit, super nudam humum se totum nudatum in spiritus fervore prostravit, quatenus hora illa extrema, in qua poterat adhuc hostis irasci, nudus luctaretur cum nudo.

3 Decubans sic in terra, saccina veste deposita, faciem solito more levavit in caelum (cfr. Iob 11,15), et intendens illi gloriae (cfr. Act 7,55) totus, manu sinistra dextri lateris vulnus, ne videretur, obtexit.

4 Et ait ad fratres: "Ego quod meum est feci (cfr. 3Re 19,20); quod vestrum est Christus edoceat".

4

1 Illacrimantibus autem sociis Sancti, qui miro fuerant compassionis telo percussi, unus ex eis, quem vir Dei guardianum suum esse dicebat, votum ipsius divina inspiratione cognoscens, festinus surrexit et acceptam cum chorda et femoralibus tunicam pauperculo Christi obtulit,

2 dicens: "Haec tibi tamquam pauperi commodo, et tu illa suscipias obedientiae sanctae mandato".

3 Gaudet ex hoc vir sanctus et iubilat prae laetitia cordis (cfr. Cant 3,11), quoniam fidem tenuisse dominae paupertati usque in finem se vidit, palmasque levans ad caelum (cfr. 2Par 6,13), Christum suum magnificat, pro eo quod, exoneratus ab omnibus, liber vadit ad ipsum.

4 Fecerat enim haec omnia paupertatis zelo, ut nec habitum quidem vellet habere nisi ab alio commodatum.

5 Voluit certe per omnia Christo crucifixo esse conformis, qui pauper et dolens et nudus in cruce pependit.

6 Propter quod et in principio conversionis suae nudus remansit coram antistite et in consummatione vitae nudus voluit de mundo exire,

7 fratribusque sibi assistentibus in obedientia caritatis iniunxit, ut, cum viderent eum iam esse defunctum, per tam longum spatium nudum super humum iacere permitterent, quod unius milliarii tractum suaviter quis perficere posset.

8 O vere christianissimum virum, qui et vivens Christo viventi et moriens morienti et mortuus mortuo perfecta esse studuit imitatione conformis et expressa promeruit similitudine decorari!

5

1 Hora denique sui transitus propinquante, fecit omnes fratres exsistentes in loco ad se vocari, et eos consolatoriis verbis pro sua morte demulcens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem.

2 De patientia et paupertate et sanctae Romanae Ecclesiae fide servandis sermonem protraxit, ceteris institutis sanctum Evangelium anteponens.

3 Circumsedentibus vero omnibus fratribus, extendit super eos manus (cfr. Gen 48,14) in modum crucis brachiis cancellatis, pro eo quod hoc signum semper amabat, et omnibus fratribus, tam praesentibus quem absentibus, in Crucifixi virtute ac nomine benedixit.

4 Insuper et adiecit: "Valete, filii omnes, in timore Domini et permanete (cfr. Tob 2,14) in eo semper.

5 Et quoniam futura tentatio et tribulatio (cfr. Sir 27,6) appropinquat, felices, qui perseverabunt (cfr. Mat 10,22) in his quae coeperunt.

6 Ego vero ad Deum propero, cuius gratiae vos omnes commendo".

7 Suavi huiusmodi admonitione completa iussit vir Deo carissimus, Evangeliorum sibi codicem apportari et Evangelium secundum Ioannem, quod incipit ab eo foco: Ante diem festum Paschae (cfr. Ioa 13,1), sibi legi poposcit.

8 Ipse vero prout potuit in huius Psalmi vocem erupit: Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum, et ad finem usque complevit: Me, inquit, exspectant iusti, donec retribuas mihi (cfr. Ps 141,2-8).

6

1 Tandem cunctis in eum completis mysteriis, anima illa sanctissima carne soluta et in abyssum divinae claritatis absorpta, beatus vir obdormivit in Domino (cfr. Act 7,60).

2 Unus autem ex fratribus et discipulis eius vidit animam illam beatam, sub specie stellae praefulgidae a candida subvectam nubecula (cfr. Apoc 14,14) super aquas multas (cfr. Ps 28,31) in caelum recto tramite sursum ferri, tamquam sublimis sanctitatis candore praenitidam et caelestis sapientiae simul et gratiae ubertate repletam, quibus vir sanctus promeruit locum introire lucis et pacis, ubi cum Christo sine fine quiescit.

3 Minister quoque fratrum in Terra Laboris tunc erat frater Augustinus, vir utique sanctus et iustus, qui in hora ultima positus, cum diu iam pridem amisisset loquelam, audientibus qui astabant, subito clamavit et dixit (cfr. Act 23,4; Luc 9,39).

4 "Exspecta me, pater, exspecta, ecce, iam venio tecum!".

5 Quaerentibus fratribus et admirantibus multum, cui sic loqueretur audacter, respondit: "Nonne videtis patrem nostrum Franciscum, qui vadit ad caelum?"

6 Et statim sancta ipsius anima, migrans a carne, patrem est secuta sanctissimum.

7 Episcopus Assisinas ad oratorium Sancti Michaelis in Monte Gargano tunc temporis peregrinationis causa perrexerat, cui beatus Franciscus, apparens nocte transitus sui, dixit: "Ecce, relinquo mundum et vado ad (cfr. Ioa 16,28) caelum".

8 Mane igitur surgens (cfr. Gen 24,54), episcopus sociis narravit quae vidit, et Assisium rediens, cum sollicite perquisisset, certitudinaliter comperit, quod ea hora, qua sibi per visionem innotuit, beatus Pater ex hoc mundo migravit.

9 Alaudae aves, lucis amicae et crepusculorum tenebras horrescentes, hora transitus sancti viri, cum iam esset noctis secuturae crupusculum, venerunt in multitudine magna supra tectum domus

10 et diu cum insolita quadam iubilatione rotantes, gloriae Sancti, qui eas ad divinam laudem invitare solitus erat, tam iucundum quam evidens testimonium perhibebant (cfr. Ioa 1,7).

 

Caput XV - De canonizatione et translatione ipsius.

1

1 Franciscus igitur, servus et amicus Altissimi, Ordinis Minorum Fratrum institutor et dux, paupertatis professor, poenitentiae forma, veritatis praeco, sanctitatis speculum et totius evangelicae perfectionis exemplar, superna praeventus gratia, ordinato progressu ab infimis pervenit ad summa.

2 Hunc virum mirabilem, utpote paupertate praedivitem, humilitate sublimem, mortificatione vividum, simplicitate prudentem omnique morum honestate conspicuum, quem in vita Dominus mirabiliter effecerat clarum, in morte fecit incomparabiliter clariorem.

3 Beato namque viro migrante a saeculo, spiritus ille sacer domum aeternitatis ingrediens fontisque vitae (cfr. Qo 12,5; Ps 35,10) haustu plenario gloriosus effectus, expressa quaedam in corpore futurae gloriae (cfr. Rom 8,18) signa reliquit,

4 ut caro illa sanctissima, quae crucifixa cum vitiis in novam iam creaturam transierat (cfr. Gal 5,24; 2Cor 5,17), et passionis Christi effigiem privilegii singularitate praeferret et novitate miraculi resurrectionis speciem praemonstraret.

2

1 Cernebantur quidem in membris illis felicibus clavi ex eius carne virtute divina mirifice fabrefacti sicque carni eidem innati, quod dum a parte qualibet premerentur, protinus quasi nervi continui et duri ad partem oppositam resultabant.

2 Inventa quoque fuit paten-tius in ipsius corpore non inflicta humanitus neque facta plaga vul-neris lateralis, instar vulnerati lateris Salvatoris, quod redemptionis et regenerationis humanae in ipso Redemptore nostro protulit sacra-mentum.

3 Erat autem similitudo clavorum nigra quasi ferrum, vulnus autem lateris rubeum et ad orbicularitatem quamdam carnis contractione reductum rosa quaedam pulcherrima videbatur.

4 Caro vero ipsius reliqua, quae prius tam ex infirmitate quam ex natura ad nigredinem declinabat, candore nimio renitescens, illius secundae stolae pulchritudinem praetendebat.

3

1 Membra ipsius adeo mollia et tractabilia se praebebant palpantibus, ut conversa viderentur in teneritudinem puerilis aetatis et quibusdam cernerentur evidentibus signis innocentiae decorata.

2 Cum igitur in candidissima carne clavi nigrescerent, plaga vero lateris ut vernans roseus flos (cfr. Sir 50,8) ruberet, mirandum non est, si tam formosa et miraculosa varietas iucunditatem et admirationem contuentibus ingerebat.

3 Lacrimabantur filii pro subtractione tam amabilis Patris, sed et non modica perfundebantur laetitia dum deosculabantur in eo signacula summi Regis.

4 Miraculi novitas planctum vertebat in iubilum et intellectus rapiebat indaginem in stuporem.

5 Erat quippe tam insolitum tamque insigne spectaculum contuentibus omnibus et firmamentum fidei et incitamentum amoris, audientibus vero admirationis materia et excitatio desiderii ad videndum.

4

1 Audito siquidem transitu Patris beati, et fama diffusa miraculi, accelerans populus confluebat ad locum, ut id cerneret oculis carnis, quod a ratione dubium omne repelleret at affectioni gaudium cumularet.

2 Admissi sunt itaque Assisinates cives quam plurimi ad stigmata illa sacra contemplanda oculis et labiis osculanda.

3 Unus autem ex eis, miles quidam litteratus et prudens, Hieronymus nomine, vir utique famosus et celeber, cum de huiusmodi sacris signis du-bitasset essetque incredulus (cfr. Ioa 20,27) quasi Thomas, ferventius et audacius coram fratribus et aliis civibus movebat clavos

4 Sanctique manus, pedes et latus manibus propriis contrectabat (cfr. 1Ioa 1,1), ut, dum vulnerum Christi veracia illa signa palpando contingeret, de sui et omnium cor-dibus omne "dubietatis vulnus amputaret".

5 Propter quod et ipse inter alios huius veritatis tam certitudinaliter agnitae testis constans postmodum effectus est, et tactis sacrosanctis, iuramento firmavit.

5

1 Fratres autem et filii, qui vocati fuerant ad transitum Patris, cum omni multitudine populorum noctem illam, in qua Christi almus confessor decessit, sic divinis laudibus dedicarunt, ut non defunctorum exsequiae, sed Angelorum excubiae viderentur.

2 Mane vero facto turbae quae convenerant (cfr. Ioa 21,4; Act 2,6) acceptis arborum ramis (cfr. Ioa 12,13; Mat 21,8) et cereorum multiplicatis luminibus, cum hymnis et canticis sacrum corpus ad civitatem Assisii detulerunt.

3 Transeuntes quoque per ecclesiam Sancti Damiani, in qua virgo illa nobilis Clara, nunc gloriosa in caelis, tunc inclusa cum virginibus morabatur, ibique aliquantulum subsistentes sacrum corpus, margaritis caelestibus insignitum videndum et osculandum sacris illis virginibus obtulerunt.

4 Pervenientes denique ad civitatem cum jubilo, pretiosum thesaurum, quem portabant, in ecclesia Sancti Georgii cum omni reverentia condiderunt.

5 In eo siquidem loco puerulus litteras didicit, ibique postmodum primitus praedicavit, postremo ibidem locum primum quietis accepit.

6

1 Transiit autem venerabilis Pater ex huius mundi naufragio anno dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo sexto, quarto nonas Octobris, die sabbati in sero, sepultus in die dominico.

2 Coepit autem vir beatus continuo, divinae faciei superirradiante respectu, magnis et multis coruscare miraculis, ut sublimitas sanctitatis eius, quae, ipso vivente in carne, ad morum directionem per exempla perfectae iustitiae innotuerat mundo, illo iam regnante cum Christo (cfr. Apoc 20,4), ad omnem fidei firmitatem per miracula divinae potentiae comprobaretur e caelo.

3 Cumque in diversis orbis partibus gloriosa eius miracula largaque per ipsum impetrata beneficia plurimos ad Christi devotionem accenderent et ad ipsius Sancti reverentiam incitarent, acclamantibus tam linguis sermonum quam operum, ad aures Summi Pontificis, domini Gregorii Noni, quae per servum suum Franciscum Deus operabatur magnalia pervenerunt.

7

1 Sane cum idem pastor Ecclesiae non solum ex miraculis auditis post mortem, verum etiam experimentis in vita ipsius oculis visis et manibus contrectatis (cfr. 1Ioa 1,1) sanctitatem eius mirabilem plena fide certificatus agnosceret ac per hoc in caelis glorificatum a Domino nullatenus dubitaret, ut Christo, cuius erat Vicarius, concorditer ageret, hunc in terris reddere celebrem, tamquam omni veneratione dignissimum, pia consideratione disposuit.

2 Ad omnem quoque certitudinem faciendam orbi terrarum de glorificatione viri sanctissimi inventa miracula et conscripta et testibus idoneis approbata examinari fecit per illos qui minus inter cardinales favorabiles negotio videbantur.

3 Quibus diligenter discussis et ab omnibus approbatis, de fratrum suorum et omnium praelatorum, qui tunc erant in curia, concordi concilio et assensu canonizandum decrevit.

4 Veniens itaque personaliter ad civitatem Assisii anno dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo octavo, decimo septimo kalendas Augusti, die dominico, cum maximis quae longum foret enarrare solemniis, beatum Patrem catalogo Sanctorum adscripsit.

8

1 Anno vero Domini millesimo ducentesimo trigesimo convenientibus fratribus ad Capitulum generale Assisii celebratum, ad basilicam in honorem ipsius constructam corpus illud Domino dedicatum octavo kalendas Iunii translatum est.

2 Dum autem ille sacer transportaretur thesaurus, bulla Regis altissimi consignatus, miracula plurima, ille cuius effigiem praeferebat, operari dignatus est, ut per odorem ipsius salvificum affectus traheretur fidelium ad currendum (cfr. Cant 1,3) post Christum.

3 Erat re vera condignum, ut quem Deus in vita sibi placentem et dilectum effectum in paradisum per contemplationis gratiam transtulerat ut Henoch,

4 et ad caelum in curru igneo (cfr. 4Re 2,11) per caritatis zelum rapuerat ut Eliam,

5 eius iam vernantis inter flores illos caelicos plantationis aeternae ossa illa felicia de foco suo (cfr. Sir 50,8; 46,14) pullulatione mirifica redolerent.

9

1 Porro, sicut vir iste beatus mirandis virtutum signis in vita claruerat, sic et a die transitus sui usque in praesens per diversas mundi partes praeclaris miraculorum prodigiis, divina se potentia glorificante, coruscat.

2 Nam caecis et surdis, mutis et claudis, hydropicis et paralyticis, daemoniacis et leprosis, naufragis et captivis ipsius meritis remedia conferuntur, omnibusque morbis, necessitatibus et periculis subvenitur.

3 Sed et multis mortuis per ipsum mirifice suscitatis, innotescit fidelibus mirificans Sanctum suum (cfr. Ps 4,4) magnificentia virtutis Altissimi (cfr. Luc 1,35), cui est honor et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen (cfr. Rom 16,27).

Explicit vita beati Francisci.

Incipiunt quaedam de miraculis ipsius post mortem ostensis.

I - Et primo de virtutibus sacrorum stigmatum.

 

1

1 Ad omnipotentis Dei honorem, et gloriam Beati Patris Francisci post glorificationem ipsius in caelis, aliqua ex approbatis conscripturus miracula, ab illo praecipue censui sumendum fore initium, in quo crucis Iesu virtus ostenditur et gloria innovatur.

2 Novus igitur homo Franciscus novo et stupendo miraculo claruit, cum singulari privilegio retroactis saeculis non concesso, insignitus apparuit, sacris videlicet stigmatibus decoratus et configuratus in corpore mortis huius (cfr. Phip 3,10; Rom 7,24) corpori Crucifixi.

3 De quo quidquid humana lingua dicatur, minus erit a laude condigna.

4 Totum quidem viri Dei studium, tam publicum quam privatum, circa crucem Domini versabatur;

5 et ut crucis signaculo cordi eius a principio suae conversionis impresso corpus consignaret exterius, in ipsa se cruce recludens, habitum poenitentiae sumpsit crucis imaginem praeferentem,

6 quatenus, sicut mens eius intus Dominum crucifixum induerat, sic et corpus eius indueret arma crucis, et in quo signo Deus potestates aereas debellarat, in eodem suus exercitus Domino militaret.

7 Sed et a principio temporis, quo Crucifixo militare coeperat, diversa circa eum crucis praefulsere mysteria, sicut vitae ipsius consideranti decursum clarius innotescit:

8 qualiter apparitione crucis dominicae septiformi tam cogitatu quem affectu et actu totus fuit in Crucifixi effigiem per ipsius ecstaticum transformatus amorem.

9 Digne igitur summi Regis clementia suis amatoribus ultra omnem aestimationem hominum condescendens, suae crucis vexillum ipsius corpori deferendum impressit, ut qui mirando fuerat crucis amore praeventus, mirando etiam fieret crucis honore mirificus.

2

1 Ad huius stupendi miraculi irrefragabilem firmitatem non solum videntium et palpantium testimonia per omnem modum credibilia (cfr. Luc 24,39; Ps 92,5), verum etiam apparitiones mirabiles et virtutes post ipsius obitum coruscantes ad omne mentis effugandum nubilum suffragantur.

2 Felicis namque recordationis dominus Gregorius Papa Nonus, de quo vir sanctus prophetando praedixerat, quod ad dignitatem foret apostolicam sublimandus, antequam crucis signiferum catalogo Sanctorum ascriberet, scrupulum quemdam dubitationis in corde gerebat de vulnere laterali.

3 Nocte vero quadam sicut ipse felix antistes referebat cum lacrimis, beatus ei Franciscus, quadam faciei praetensa duritia, in somnis apparuit (cfr. Mat 1,20; 2,13.19)

4 et haesitationem cordis ipsius redarguens, elevavit brachium dextrum, detexit vulnus phialamque poposcit ab ipso, ut scaturientem reciperet sanguinem, qui ex latere defluebat.

5 Obtulit in visione Summus Pontifex phialam postulatam, quae usque ad summum sanguine profluente de latere videbatur impleri.

6 Ex tunc ad illud sacrum miraculum tanta coepit devotione affici et aemulatione fervere, ut nullo modo pati posset quod aliquis praefulgentia illa signa superba praesumeret impugnatione fuscare, quin eum severa increpatione feriret.

3

1 Frater quidam Ordine Minor, officio praedicator, virtutis et famae praerogativa praepollens, cui firmiter erat de Sancti stigmatibus persuasum, dum humano sensu miraculi huius apud se rationem perquireret, dubitationis coepit cuiusdam scrupulo titillari.

2 Cum igitur per dies plurimos, sensualitate sumente vigorem, luctam huiusmodi pateretur, nocte dormienti sanctus Franciscus pedibus lutulentis apparuit, humiliter durus et patienter iratus.

3 Et "quae sunt", ait, "ista in te conflictationum certamina, quae dubitationum sordes? Vide manus meas (cfr. Ioa 20,27) et pedes meos".

4 Cumque ille videret manus confixas, lutulentorum pedum stigmata non videbat.

5 "Remove", inquit, "lutum a pedibus meis et cognosce loca clavorum (cfr. Ioa 20,25)".

6 Quos cum ille apprehendisset devote, lutum sibi videbatur abstergere locaque clavorum manibus contrectare (cfr. 1Ioa 1,1).

7 Continuo ut evigilat, lacrimis irrigatur et priores affectus quodammodo lutulentos tam lacrimarum profluvio quam publica confessione detersit.

4

1 In urbe Roma matrona quaedam, morum claritate ac parentum gloria nobilis, sanctum Franciscum in suum elegerat advocatum, ipsius habens depictam imaginem in secreto cubiculo, ubi Patrem in abscondito exorabat (cfr. Mat 6,6).

2 Die vero quadam cum orationi vacaret, considerans imaginem Sancti sacra illa signa stigmatum non habentem, dolere coepit non modicum et mirari.

3 Sed non mirum, si in pictura non erat quod pictor omiserat.

4 Cumque per plures dies, quid causae foret defectus huiusmodi mente sollicita pertractaret, ecce, subito die quadam apparuerunt signa illa mirifica in pictura, sicut in aliis ipsius Sancti imaginibus pingi solent.

5 Tremefacta illa filiam suam Deo devotam protinus advocavit, requirens, si absque stigmatibus usque tunc imago fuisset.

6 Affirmat illa et iurat, sic olim sine stigmatibus exstitisse et nunc vere cum stigmatibus apparere.

7 Verum, quia mens humana semetipsam frequenter impellit ut cadat, et in dubium revocat veritatem, subintrat iterum cor mulieris dubitatio noxia, ne forte sic fuisset imago a principio consignata.

8 At Dei virtus, ne primum contemneretur miraculum, addidit et secundum.

9 Continuo namque disparentibus signis illis, nudata privilegiis imago remansit, ut per sequens signum fieret probatio praecedentis.

5

1 In Cathalonia quoque apud Ilerdam accidit, virum quemdam nomine Ioannem, beato Francisco devotum, quodam sero per quamdam incedere viam, in qua pro inferenda morte latitabant insidiae, non quidem ipsi, qui inimicitias non habebat, sed alteri cuidam, qui videbatur similis eius et tunc erat in comitatu ipsius.

2 Exsurgens autem quidam de insidiis, cum hostem suum hunc esse putaret, tam letaliter eum plagis pluribus gladiavit, ut nulla prorsus superesset spes recuperandae salutis.

3 Siquidem primo inflicta percussio humerum cum brachio pene totum absciderat, et ictus alius sub mammilla tantam reliquerat aperturam, ut flatus inde procedens circa sex candelas simul iunctas exstingueret.

4 Cum igitur iudicio medicorum ipsius impossibilis esset curatio, pro eo quod, putrescentibus plagis, ex eis foetor tam intolerabilis exhalaret, ut etiam ipsa eius uxor vehementer horreret, nullisque iam humanis iuvari posset remediis, convertit se ad beati Patris Francisci patrocinium quanta poterat devotione poscendum, quem et inter ipsos ictus una cum beata Virgine fidentissime invocarat.

5 Et ecce, misero in lectulo calamitatis solitario decubanti, cum Francisci nomen vigilans et eiulans frequentius replicaret, adstitit quidam in habitu fratris Minoris, per fenestram, ut ei videbatur, ingressus.

6 Qui vocans eum ex nomine cfr. Is 40,26), dixit: "Quia fiduciam habuisti in me, ecce, Dominus liberabit te".

7 A quo cum aeger, quis esset, inquireret, Franciscum ille se esse respondit et statim appropians vulnerum illius ligaturas resolvit et eum unguento per omnes plagas, ut videbatur, perunxit.

8 Statim autem, ut sensit illarum sacrarum manuum stigmatum Salvatoris virtute sanare valentium suavem contactum, expulsa putredine, restituta carne et vulneribus solidatis, restitutus est integre pristinae sospitati.

9 Quo facto, beatus Pater abscessit.

10 Et ipse sentiens se sanatum et in vocem divinae laudis et beati Francisci laetanter erumpens, vocavit uxorem.

11 At illa celerius currens et stare iam videns quem sepeliendum credebat in crastino, cum esset stupore vehementer perterrita, viciniam totam clamore complevit.

12 Accurrentes autem sui, cum illum niterentur tamquam phreneticum in lecto reponere, et ille econtra renitens assereret et ostenderet se sanatum; tanto sunt stupore attoniti, ut quasi sine mente omnes effecti, phantasticum esse crederent quod videbant, quia quem paulo ante conspexerant plagis atrocissimis laniatum et totum iam marcidum, plena cernebant incolumitate iucundum.

13 Ad quos ille qui factus fuerat sanus: "Nolite timere", inquit, "nolite credere inane quod cernitis, quia sanctus Franciscus modo a loco recessit et illarum sacrarum manuum tactu me integre ab omni plaga curavit".

14 Crebrescente tandem huius fama miraculi, accelerat populus omnis et videntes in tam aperto prodigio stigmatum beati Francisci virtutem, admiratione simul et gaudio replebantur Christique signiferum magnis laudum praeconiis extollebant.

15 Digne quidem beatus Pater, carne iam mortuus et vivens cum Christo, praesentiae suae ostensione mirabili et manuum sacrarum palpatione suavi vulnerato letaliter viro sanitatem concessit,

16 cum illius in se stigmata tulerit, qui, misericorditer moriens et mirabiliter surgens, vulneratum genus humanum et semivivum relictum IcfLuc 10,30) plagarum suarum virtute sanavit.

6

1 Apud Potentiam, Apuliae civitatem, erat quidam clericus Rogerus nomine, vir honorabilis et ecclesiae maioris canonicus.

2 Hic, cum infirmitate quassatus, die quadam ecclesiam oraturus intrasset, in qua erat imago beati Francisci depicta, gloriosa stigmata repraesentans, coepit de illius sublimitate miraculi tamquam de re omnino insolita et impossibili dubitare.

3 Subito igitur, dum mente plagatus, interius cogitaret inania, in palma sinistrae manus sub chirotheca graviter se sensit esse percussum, sonitum audiens percussurae, veluti cum spiculum prosilit de ballista.

4 Moxque tam vulnere saucius quem sonitu stupefactus, chirothecam de manu traxit, ut visu dignosceret, quod tactu perceperat et auditu.

5 Cumque nulla fuisset prius in palma percussio, conspexit in medio manus plagam quasi sagittae percussione inflictam, ex qua tanta vis procedebat ardoris, ut videretur ex illo deficere.

6 Mirabile dictu! Nullum in chirotheca vestigium apparebat, ut latenti plagae cordis latenter inflicti poena vulneris responderet.

7 Clamat exinde per duos dies et rugit, dolore gravissimo stimulatus, et increduli cordis velamen explicat universis.

8 Credere se veraciter sacra stigmata in sancto fuisse Francisco fatetur et iurat, contestans omnis dubitationis abscessise phantasmata.

9 Orat suppliciter Sanctum Dei per sacra sibi stigmata subvenire et multas cordis preces multo impinguat profluvio lacrimarum.

10 Mirum certe! Incredulitate proiecta, sanationem mentis sanatio sequitur corporalis.

11 Omnis quiescit dolor, frigescit ardor, nullum remanet vestigium percussurae, sicque factum est, ut latens mentis infirmitas per patens carnis cauterium superna providente clementia curaretur, menteque sanata, et ipsa caro pariter sanaretur.

12 Fit homo humilis, Deo devotus, sancto et fratrum Ordini perpetua familiaritate subiectus.

13 Huius rei tam solemne miraculum iuramentis firmatum fuit, et litteris sigilli episcopi munimine roboratis ipsius ad nos notitia delata pervenit.

14 De sacris ergo stigmatibus nulli sit ambiguitati locus, nullius in hoc, quia Deus bonus est, nequam sit oculus (cfr. Mat 20,15) quasi huiusmodi doni largitio sempiternae bonitati non congruat.

15 Si enim illo amore seraphico multa membra capiti cohaererent Christo (cfr. 1Cor 12,12; Eph 1,22), ut et in bello simili armatura invenirentur condigna et in regno ad similem forent gloriam subvehenda, nullus hoc sanae mentis (cfr. Mar 5,15) nisi ad Christi gloriam diceret pertinere.

 

II - De mortuis suscitatis.

1

1 In castro Montis Marani prope Beneventum mulier quaedam sancto Francisco peculiari devotione cohaerens, viam universae carnis intravit (cfr. Ios 23,14).

2 Convenientibus autem clericis nocte ad exsequias et vigilias cum Psaltertis decantandas, subito cunctis cernentibus, erexit se mulier super lectum et unum de adstantibus sacerdotem, patrinum videlicet suum, vocavit dicens: "Volo confiteri, pater, audi peccatum meum!

3 Ego enim mortua duro eram carceri mancipanda, quoniam peccatum, quod tibi pendam, necdum confessa fueram.

4 Sed orante", inquit, "pro me sancto Francisco, cui, dum viverem, devota mente servivi, redire nunc ad corpus indultum est mihi, ut, illo revelato peccato, sempiternam promerear vitam.

5 Et ecce, vobis videntibus, postquam illud detexero, ad promissam requiem properabo".

6 Trementer ergo sacerdoti trementi confessa, post absolutionem receptam quiete se in lecto collegit et in Domino feliciter obdormivit (cfr. Act 7,60).

2

1 In castro Pomarico in montanis Apuliae posito, patri et matri unica erat filia in tenera aetate tenere praedilecta.

2 Qua infirmitate gravi ad mortem perducta, parentes eius successionem aliam non sperantes, se in illa quasi mortuos reputabant.

3 Convenientibus ergo consanguineis et amicis ad flebile nimis funus, iacebat mater infelix ineffabilibus completa doloribus et absorpta suprema tristitia, de his quae fiebant nihil penitus advertebat.

4 Interim sanctus Franciscus, uno tantum socio comitatus, apparens desolatam visitare dignatus est feminam, quam sibi senserat esse devotam et piis eam affatus alloquiis:

5 "Noli flere (cfr. Luc 7,13)", inquit, "nam lucernae tuae lumen, quod deploras exstinctum, mea tibi est intercessione reddendum".

6 Surrexit continuo mulier, et quae sibi dixerat Sanctus omnibus manifestans, non permisit exstinctum corpus efferri,

7 sed cum magna fide sancti Francisci nomen invocans et mortuam filiam apprehendens, vivam et incolumem, cunctis videntibus et mirantibus, allevavit.

3

1 Cum fratres de Noceria peterent quoddam plaustrum a quodam viro, Petro nomine, quo aliquantulum indigebant, stulte respondit eis, pro petito subsidio irrogando convicium, et pro eleemosyna ad honorem sancti postulata Francisci, in nomen ipsius blasphemiam iaculando.

2 Poenituit hominem statim insipientiae suae, divino super eum irruente pavore, ne forte ultio Domini sequeretur, sicut et fuit protinus subsecuta.

3 Nam infirmatus continuo primogenitus eius, parvo elapso spatio, spiritum exhalavit.

4 Volutabatur per humum pater infelix et sanctum Dei Franciscum invocare non cessans, cum lacrimis exclamabat:

6 "Ego sum, qui peccavi (cfr. 2Re 24,17), ego, qui inique locutus sum; me in persona propria flagellare debuisti.

6 Redde, Sancte, iam poenitenti quod abstulisti impie blasphemanti!

7 Tibi me reddo, tuis me obsequiis semper expono; nam et devotum sacrificium laudis (cfr. Ps 49,14) pro tui honore nominis semper offeram Christo".

3 Mira res! Ad haec verba surrexit puer, et planctum prohibens, se morientem, eductum de corpore, per beatum Franciscum deductum asseruit et reductum.

4

1 Cuiusdam urbis Romae notarii puerulus vix septennis matrem ad ecclesiarn Sancti Marci euntem puerili more sequi desiderans, dum remanere domi compelleretur a matre, per fenestram palatii se proiecit, et ultima quassatione collisus, continuo exspiravit.

2 Mater vero, quae nondum longe discesserat, ad sonitum corruentis praecipitium pignoris suspicata, celeriter rediit filiumque reperiens tam miserabili casu repente subtractum, protinus sibi ipsi manus iniecit ultrices ac dolorosis clamoribus totam excitavit viciniam ad lamentum.

3 Frater vero quidam, nomine Raho de ordine Minorum, illuc se ad praedicandum conferens, propinquavit ad puerum et fide plenus ait ad patrem:

4 "Credisne sanctum Dei Franciscum posse filium tuum a mortuis suscitare (cfr. Act 17,31) propter amorem quem semper ad Christum habuit, pro reddenda vita hominibus crucifixum?".

5 Quo respondente, se firmiter credere et fideliter confiteri servumque Sancti in perpetnum se esse futurum, si tantum a Deo munus per ipsius merita recipere mereretur, prostravit se frater ille cum fratre socio in oratione, ceteros, qui aderant, excitans ad orandum.

6 Quo facto, coepit puer aliquantulum oscitare, et apertis oculis brachiisque levatis, se ipsum erexit et statim coram omnibus ambulavit incolumis, per mirandam Sancti virtutem vitae simul redditus et saluti.

5

1 In civitate Capuae, dum puer quidam circa ripam Vulturni fluminis cum pluribus iocaretur, incautus cecidit in profundum, quem fluminis impetus (cfr. Ps 45,5) celeriter vorans, sub sabulo mortuum sepelivit.

2 Proclamantibus autem pueris, qui cum eo luserant circa flumen, populosa illic multitudo convenit.

3 Cumque universus populus suppliciter et devote beati Francisci merita invocaret, ut devotorum sibi parentum fidem aspiciens, prolem a mortis periculo dignaretur eripere, natator quidam procul adstans, clamoribus auditis, accessit.

4 Et post inquisitionem, invocato tandem beati Francisci subsidio, locum invenit, in quo limus in modum sepulcri pueri cadaver obtexerat; quem effodiens et extra deportans, dolens defunctum inspexit.

5 Licet autem populus, qui adstabat videret iuvenem mortuum, nihilominus tamen flens et eiulans proclamabat: "Sancte Francisce; redde puerum patri suo!".

6 Sed et Iudaei, qui venerant, naturali pietate commoti, dicebant: "Sancte Francisce, redde puerum patri suo!".

7 Subito puer, laetantibus et mirantibus cunctis, exsurgens incolumis, duci se ad ecclesiam beati Francisci suppliciter postulavit, ut gratias illi devotus exsolveret, cuius se noverat virtute mirabiliter suscitatum.

6

1 In civitate Suessa, in vico, qui "Ad columnas" dicitur, repente quaedam corruens domus unum absorbuit invenem et subito interemit.

2 Viri autem et mulieres ruinae sonitu excitati, undique accurrentes, elevaverunt hinc inde ligna et lapides et miserae matri mortuum filium reddiderunt.

3 Illa vero amarissimis repleta singultibus, sicut poterat, dolorosis vocibus exclamabat: "Sancte Francisce, sancte Francisce, redde mihi filium meum!".

4 Non solum autem illa, sed et omnes, qui aderant beati Patris praesidium flagitabant.

5 Sed cum non esset neque vox neque sensus, cadaver posuerunt in lectulo, ad sepeliendum ipsum diem crastinum exspectantes.

6 Mater vero fiduciam habens in Domino per merita Sancti eius votum emisit, nova se sindone beati Francisci operturam altare, si filium suum sibi revocaret ad vitam.

7 Et ecce, circa mediam noctis horam coepit iuvenis oscitare, et calescentibus membris vivus exsurgens et sanus, in laudis verba prorupit.

8 Sed et clerum qui convenerat, et populum universum excitavit ad laudes et gratias Deň et beato Francisco cum mentis laetitia persolvendas.

7

1 Iuvenis quidam, Gerlandinus nomine, de Ragusia oriundus, vindemiarum tempore ad vineas exiens, cum in vase vinario, ut utres impleret, sub torculari se mitteret, repente praegrandes lapides, motis in se lignorum struibus, caput ipsius letali percussione quassarunt.

2 Festinavit continuo pater ad filium et desperans obrutum non adiuvit, sed eum sub onere, sicut corruit, sic reliquit.

3 Accurrerunt expeditius vinitores magni clamoris vocem lugubrem audientes multoque cum patre pueri dolore completi, extraxerunt iuvenem iam mortuum a ruina.

4 Pater vero ipsius, Iesu pedibus provolutus, humiliter precabatur, ut filium suum unicum per sancti Francisci merita, cuius tunc imminebat solemnitas, sibi reddere dignaretur.

5 Ingeminabat preces, vovebat officia pietatis, et sancti viri corpus se visitaturum cum filio, si suscitaretur a mortuis, promittebat.

6 Mirum certe! Continuo puer, qui toto fuerat corpore conquassatus, restitutus vitae et integrae sospitati, gaudens coram omnibus exsurrexit, plangentes obiurgans et sancti Francisci suffragiis vitae se redditum asseverans.

8

1 Quendam alium mortuum in Alemania suscitavit, de quo dominus Papa Gregorius tempore translationis ipsius Sancti fratres omnes, qui ad translationem et Capitulum convenerant, per apostolicas litteras certos reddidit et gaudentes.

2 Miraculi huius seriem, quia ignoravi, non scripsi, credens, papale testimonium omnis assertionis excellere instrumentum.

III - De iis quos a mortis periculo liberavit.

1

1 In confinibus Urbis vir quidam nobilis, Radulfus nomine, cum Deo devota uxore fratres Minores suo recepit hospitio tam hospitalitatis gratia quam beati Francisci reverentia et amore.

2 Nocte vero illa in summitate turris dormiens custos castri, cum iaceret super struem lignorum in ipsa muri positorum crepidine, ipsorum soluta compage, in tectum palatii corruit et exinde super terram.

3 Excitata est ad sonitum casus tota familia, et custodis intellecta ruina, dominůs castri et domina cum fratribus accurrerunt.

4 Is vero, qui ex alto corruerat, absorptus fuerat tam profundo sopore, ut nec ad casum evigilaret iteratae ruinae nec ad strepitum accurrentis familiae cum clamore.

5 Trahentium tamdem et impellentium manibus excitatus, conqueri coepit, quod dulci fuisset quiete privatus, inter beati Francisci brachia suaviter asserens se dormisse.

6 Cum vero de casu proprio doceretur ab aliis et in imo se videret qui in alto iacuerat, stupens, esse factum quod fieri non perceperat, poenitentiam se facturum ob reverentiam Dei et beati Francisci coram omnibus repromisit.

2

1 In castro Pophis, quod in Campania positum est, sacerdos quidam, Thomas nomine, accessit ad reparandum ecclesiae molendinum.

2 Deambulans autem incaute secus extrema canalis, quo gurges profundus copioso defluebat influxu, subito casu cavilloso ligno intrusus est, cuius impulsu volvitur molendinum.

3 Cum igitur consertus iaceret in ligno, et super os ipsius, quia supinus erat, aquarum impetus inundaret, corde tantum, quia lingua non poterat, sanctum Franciscum flebiliter invocabat.

4 Per magnum vero spatium sic illo iacente, ac de vita ipsius iam penitus sociis desperatis, in contrariam partem molam cum violentia revolverunt, et sic eiectus, sacerdos palpitans volutabatur in aquae meatu.

5 Et ecce, quidam frater Minor, indutus tunica candida et fune succinctus, cum magna suavitate arreptum per brachium extra flumen eduxit, dicens: "Ego sum Franciscus, quem invocasti".

6 Ille vero, sic liberatus, nimis obstupuit volensque pedum ipsius deosculari vestigia, huc atque illuc anxius discurrebat, quaerens a sociis: "Ubi est ille? Quo abiit Sanctus? Qua via discessit?".

7 Viri autem illi tremefacti, proni ceciderunt in terram (cfr. Num 14,5), sublimis Dei gloriosa extollentes magnalia et virtuosa merita humilis servi eius.

3

1 Iuvenes quidam de burgo Celani pro metendis herbis exierant ad campestria quaedam, in quibus vetus latebat puteus, herbis in summo ore virentibus obumbratus, qui quasi per passus quatuor aquarum altitudinem continebat.

2 Segregatim igitur per campum discurrentibus pueris, unus ex improviso decurrit in puteum.

3 Absorbente autem profunda fovea corpus, spiritus mentis sursum recurrebat ad beati Francisci suffragium, clamans in ipso lapsu fideliter et fidenter: "Sancte Francisce, adiuva me!".

4 Ceteri huc et illuc se vertentes (cfr. 3Re 18,45), dum puer alius non comparet (cfr. Gen 37,30), clamore, circuitu et lacrimis requirebant eumdem.

5 Comperto tandem, quod in puteum cecidisset, festinanter cum gemitu redierunt ad burgum, indicantes eventum, exposcentes auxilium.

6 Redeuntibus autem illis cum multa hominum turba, demissus unus per funem in puteum, puerum respexit in aquarum superficie residentem, nihil passum penitus laesionis.

7 Extractus vero de puteo puer dixit omnibus qui adstabant:

8 "Quando subito cecidi, beati Francisci patrocinium invocavi, qui corruenti mihi statim praesentialiter affuit, et manum porrigens, leniter apprehendit nec unquam deseruit, donec una vobiscum de puteo me eduxit".

4

1 In ecclesia beati Francisci apud Assisium, dum, praesente Romana curia, praedicaret dominus episcopus Ostiensis, qui et postmodum Summus Pontifex exstitit Alexander, quidam lapis ponderosus et magnus incaute super pulpitum excelsum et lapideum derelictus, prae nimietate pressurae impulsus, super caput cuiusdam cecidit mulieris.

2 Aestimantes igitur circumstantes, perfecte ipsam iam mortuam et caput eius totaliter conquassatum, cooperuerunt eam pallio, quo erat amicta, ut, sermone finito, educeretur extra ecclesiam lugubre funus.

3 Ipsa vero se beato Francisco, ante cuius iacebat altare, fideliter commendavit.

4 Et ecce, praedicatione finita, mulier coram omnibus adeo surrexit incolumis, ut nullius in ea laesionis vestigium appareret.

5 Sed et, quod est amplius admirandum, cum per longa tempora usque ad horam illam dolorem capitis quasi continuum habuisset, plene fuit ex tunc ab omnis morbi molestia liberata, sicut ipsa postmodum testabatur.

5

1 Apud Cornetum, cum in loco fratrum ad fusionem campanae viri quidam convenissent devoti, puerulus quidam octennis, Bartholomaeus nomine, exenium quoddam fratribus pro laborantibus apportavit.

2 Et ecce, subito ventus vehemens, concussa domo (cfr. Iob 1,19), ostium portae grave quidem et magnum super ipsum puerulum ita valido proiecit impulsu, ut quem tam ingens pondus oppresserat letali crederetur collisione quassatus.

3 Sic enim totaliter iacebat tumulatus sub pondere, ut nihil exterius appareret.

4 Accurrerunt omnes, qui aderant, beati Francisci virtuosam dexteram invocantes.

5 Sed et pater ipsius, qui, rigescentibus membris, se movere non poterat prae dolore, votis et voce sancto Francisco filium offerebat.

6 Levatum est denique funestum pondus desuper puerum, et ecce, quem credebant mortuum, quasi suscitatus a somno, laetus apparuit, nullam in se prorsus praeferens laesionem.

7 Igitur cum quatuordecim esset annorum, factus est frater Minor, vir postea litteratus et famosus praedicator.

6

1 Homines de Lentino lapidem praegrandem absciderunt de monte, qui superponendus erat altari cuiusdam ecclesiae beati Francisci iam in proximo consecrandae.

2 Cum autem fere quadraginta homines lapidem illum superponere vehiculo niterentur, repetitis saepius viribus, super quemdam hominem lapis cecidit et in modum sepulcri obtexit.

3 Sed cum mente confusi, quid facerent, ignorarent, maior pars hominum desperata discessit.

4 Porro viri decem, qui remanserant, lugubri voce sanctum invocantes Franciscum, ne in suo servitio sic horrende mori hominem pateretur;

5 resumpto tandem corde, tanta facilitate lapidem amoverunt, ut nullus dubitaret, virtutem affuisse Francisci.

6 Surrexit homo incolumis in omnibus membris, insuper et lumen recuperavit limpidum oculorum, quod prius habuerat obscuratum, ut sic omnibus daretur intelligi, quam in rebus desperatis beati Francisci merita validae sint virtutis.

7

1 Simile quiddam accidit apud Sanctum Severinum in Marchia de Ancona.

2 Dum enim lapis praegrandis, de Constantinopoli apportatus, ad basilicam beati Francisci multorum viribus traheretur, rapido lapsu est super quemdam trahentium devolutus.

3 Cumque ille non solum crederetur defunctus, sed etiam totaliter comminutus, assistente sibi beato Francisco et lapidem sublevante, absque omni laesione sanus et incolumis, lapidis proiecto pondere, prosilivit.

8

1 Bartholomaeus, Gaietanus civis, cum ad constructionem cuiusdam ecclesiae beati Francisci non modicum desudaret, ruente trabe quadam infirmiter posita eiusque opprimente cervicem, fuit graviter conquassatus.

2 Ipse vero mortem sibi sentiens imminentem, uti erat vir fidelis et pius, a quodam fratre viaticum postulavit.

3 Quod frater ille tam celeriter afferre non valens, quia mori subito credebatur, beati Augustini verbum protulit dicens ei: "Crede, et manducasti".

4 Sequenti vero nocte beatus Franciscus cum undecim fratribus illi apparuit, et inter ubera portans agniculum, ad lectum eius accessit vocavitque illum ex nomine, dicens: "Bartholomaee, noli timere (cfr. Gen 4,17; 15,1), quia non praevalebit adversum te (cfr. Ier 1,19) inimicus, qui te in meo servitio voluit impedire.

5 Hic est Agnus, quem tibi dari petebas, quem et propter bonum desiderium suscepisti, cuius etiam virtute consequeris utriusque hominis sospitatem".

6 Et sic per vulnera manum ducens, ad opus, quod coeperat, eum redire praecepit.

7 Qui valde mane consurgens, et his qui eum seminecem reliquerant, incolumis et laetus apparens, admirationem intulit et stuporem,

3 sed et ipsorum mentes ad beati Patris reverentiam et amorem tam exemplo sui quam Sancti miraculo excitavit.

9

1 Quidam de castro Ceperani, nomine Nicolaus, in manus inimicorum crudelium incidit (cfr. Iudc 15,18) die quadam.

2 Qui crudelitate ferali vulneribus eum super vulnera concidentes, usque adeo super miserum saevierunt, donec vel exstinctum crederent, vel protinus exstinguendum.

3 Clamaverat autem Nicolaus praedictus, cum primos ictus exciperet, alta voce: "Sancte Francisce, succurre mihi! sancte Francisce, adiuva me!".

4 Hanc vocem a remotis audierunt quam plurimi, licet auxilium ferre non possent.

5 Deportatus tandem domum, totus suo sanguine volutatus, fiducialiter asserebat, se mortem ex ilIis vulneribus non visurum (cfr. Luc 2,26) nec etiam se tunc sentire dolores, quoniam sanctus Franciscus sibi succurrerat, et ut poenitentiam ageret (cfr. Mar 6,12), a Domino impetrarat.

6 Quod et sequens confirmavit eventus; nam lotus a sanguine, continuo contra humanam spem exstitit liberatus.

10

1 Filius cuiusdam nobilis in Castro Sancti Geminiani, valido languore detentus omnique ulterius desperatus salute, ad extremum usque perductus est.

2 Rivus etenim sanguinis emanabat ab oculis eius, sicut ex vena brachii assolet ebullire, ceterisque propinquae mortis veris indiciis in reliquo corpore apparentibus, indicabatur pro mortuo, sed et prae debilitate spiritus et virtutis sensus et motus usu privatus, visus est penitus emigrasse.

3 Congregatis autem ex more ad planctum parentibus et amicis, ac de sola agentibus sepultura, pater ipsius, fiduciam habens in Domino, conciso gressu ad ecclesiam cucurrit beati Francisci, quae in eodem erat castro constructa, et cingulo suspenso ad guttur, cum omni humilitate se prostravit in terram (cfr. Iudt 10,20).

4 Sicque vota vovens et multiplicans preces (cfr. 1Re 1,11; Iob 40,22), suspiriis et gemitibus meruit apud Christum sanctum Franciscum habere patronum.

5 Reversus itaque statim pater ad filium et sanitati restitutum inveniens, luctum in gaudium (cfr. Lam 5,15) commutavit.

11

1 Simile quiddam meritis Sancti operatus est Dominus (cfr. Prov 16,4) circa puellam quamdam in Cathalonia de villa, nomine Thamarit, et circa aliam de Ancona,

2 quas, cum essent prae nimietate aegritudinis in ultimo spiritu constitutae, beatus Franciscus, fideliter a parentibus invocatus, perfectae continuo restituit sanitati.

12

1 Clericus quidam de Vico Albo, nomine Matthaeus, veneno mortifero bibito (cfr. Mar 16,19), in tantum fuit gravatus, quod loqui aliquo modo non valens, solum finalem exitum exspectabat.

2 Sacerdos quidam, ut sibi confiteretur, admonuit et verbum unum ab eo extorquere non valuit.

3 Ipse vero in corde (cfr. Ps 13,1) suo humiliter Christum orabat, ut per beati Francisci merita a mortis eum faucibus eripere dignaretur;

4 moxque, ut confortatus a Domino, beati Francisci nomen fideli devotione deprompsit testibus qui aderant, veneno evomito, liberatori suo gratias egit.

 

IV - De naufragis liberatis.

1

1 In magno maris periculo positi quidam nautae, cum per milliaria decem a portu Barulitano distarent, ingravescente nimium tempestate, iam de vita dubii ancoras submiserunt.

2 Verum spiritu procellarum (cfr. Ps 10,7) mari ferventius tumescente, fractis funibus et relictis ancoris, incerto et inaequali cursu per aequora vagabantur.

3 Tandem nutu divino mari placato, ad resumendas ancoras, quarum funes superius enatabant, toto se conamine paraverunt.

4 Cumque id perficere propriis viribus non valerem, plurimorum Sanctorum invocato subsidio multisque iam sudoribus liquescentes, nec unam per totam diem resumere potuerunt.

5 Aderat autem nauta quidam, Perfectus nomine, sed moribus imperfectus, qui cum irrisione quadam dixit ad socios: "Ecce, Sanctorum omnium invocastis auxilium, et, ut videtis, nullus est, qui succurrat.

6 Invocemus istum Franciscum, qui novellus est Sanctus, si quo modo in mare se mergat et ancoras perditas reddat".

7 Consenserunt ceteri, non irrisorie, sed veraciter suasioni Perfecti, et ipsius obiurgantes irrisorium verbum, firmaverunt cum Sancto spontaneum votum;

8 statimque in momento sine aliquo adminiculo nataverůnt ancorae super aquas, quasi ferri natura versa foret in ligneam levitatem.

2

1 Peregrinus quidam, invalidus corpore propter febris peracutae symptomata, quam fuerat ante perpessus, navi quadam subvectus, de ultramarinis partibus veniebat.

2 Ferebatur autem et ipse ad beatum Franciscum praecipuo devotionis affectu et eum sibi apud caelestem Regem elegerat advocatum.

3 Cum igitur necdum perfecte liber a morbo, sitis angustiaretur ardoribus, deficiente iam aqua, coepit alta voce clamare: "Ite fidenter, haurite poculum mihi, quia beatus Franciscus vasculum meum aqua replevit".

4 Mirum certe! Invenerunt vas aqua repletum, quod fuerat ante vacuum derelictum.

5 Alio vero die, cum tempestate suborta operiretur navis fluctibus (cfr. Mat 8,24) et procellis quateretur pervalidis, ita ut iam naufragare timerent, coepit idem infirmus subito clamore vociferari per navem:

6 "Surgite omnes", inquit, "et beato Francisco venienti occurrite! Ecce, ad salvandum nos adest",

7 sicque cum voce magna et lacrimis in faciem procidens, adoravit (cfr. Luc 5,12; Ioa 9,38).

8 Statim ad Sancti visionem omnem sospitatem resumpsit infirmus, et maris fuit tranquillitas (cfr. Mat 8,26) subsecuta.

3

1 Frater Iacobus Reatinus, cum in navicula parva fluvium quemdam cum aliis fratribus pertransiret, sociis primo super ripam positis, postremo se ad exitum praeparabat.

2 Sed modico illo ligno per infortunium revoluto, rectore natante, frater mersus est in profundum.

3 Invocabant fratres extra positi affectuosis precibus beatum Franciscum, et ut filio succurreret, lacrimosis gemitibus supplicabant.

4 Submersus etiam frater de ventre gurgitis nimis immensi, cum ore non posset, corde clamabat, ut poterat, implorans pii Patris subsidium.

5 Et ecce, auxiliante sibi beati Patris praesentia, per profundum sicut per aridam ambulabat, et demersam naviculam capiens, cum ea pervenit ad littus.

6 Mirabile dictu! Vestimenta eius madidata non sunt, nec aquae gutta proximavit ad tunicam.

4

1 Frater Bonaventura nomine, cum duobus viris per lacum quemdam navigans, confracta ex parte navicula propter aquae influentis impetum, demersus est cum navi et sociis in profundum.

2 Cum autem de lacu miseriae (cfr. Ps 39,3) misericordem Patrem Franciscum invocarent cum multa fiducia, superenatavit subito aqua plena navicula, et cum eis, Sancto praebente ducatum, salubriter devenit ad portum.

3 Sic et quidam frater de Esculo, submersus in flumine, sancti Francisci meritis exstitit liberatus.

4 Sed et in lacu Reatino cum quidam viri et mulieres in consimili essent periculo constituti, ad invocationem nominis sancti Francisci de aquarum multarum (cfr. Ps 31,6) periculoso naufragio salubriter evaserunt.

5

1 Quidam nautae Anconitani, procellosa tempestate iactati, submersionis periculum iam videbant.

2 Cumque sic desperati de vita sanctum Franciscum suppliciter invocarent, lumen in navi magnum apparuit, et cum ipso lumine tranquillitas concessa divinitus, ac si beatus vir sua miranda virtute et ventis imperare posset et maris.

3 Quantis autem miraculorum prodigiis beatus hic Pater in mari claruerit et clarescat, quoties ibidem opem tulerit desperatis, nullatenus credo possibile per singula enarrare.

4 Nec mirum, si iam regnanti in caelis collatum est imperium super aquas, cui et in hac mortalitate degenti omnis corporea creatura ad suam refigurata originem mirabiliter serviebat.

V - De liberatis a vinculis et carceribus.

1

1 In Romania Graecum cuiusdam domini servientem contigit de furto fallaciter accusari.

2 Quem dominus terrae in arcto carcere mandavit includi et graviter vinculari, domina vero domus miserta servi (cfr. Mat 18,27), quem indubitanter credebat a culpa sibi imposita innocentem, pro liberatione ipsius apud virum precibus insistebat devotis.

3 Verum non acquiescente viri sui duritia obstinata, recurrit domina supplex ad sanctum Franciscum et eius pietati voto commendavit insontem.

4 Protinus affuit miserorum adiutor et virum in carcere positum misericorditer visitavit (cfr. Mat 25,36.43).

5 Solvit vincula, carcerem fregit, innocentem manibus apprehensum foras eduxit et ait: "Ego sum ille cui domina tua te devote commisit".

6 Cumque ille timore magno corriperetur et pro descensu altissimae rupis voraginem circuiret, subito liberatoris sui virtute inveniens se in plano, rediit ad dominam suam;

7 relataque per ordinem miraculi veritate, devotam dominam ad Christi amorem et reverentiam servi eius Francisci ferventius inflammavit.

2

1 In Massa Sancti Petri cuidam militi debebat pecuniae quantitatem pauperculus quidam.

2 Cumque prae inopia facultas non suppeteret persolvendi, captus debitor a milite repetente, misereri sibi orabat suppliciter, dilationem quaerens amore beati Francisci.

3 Sprevit superbus miles preces oblatas et Sancti amorem veluti inane quid inaniter vilipendit.

4 Nam cervicose respondens: "Tali te", ait, "loco recludam et tali retrudam carcere (cfr. Gen 41,10), quod nec Franciscus nec aliquis te poterit adiuvare".

5 Tentavit quod dixit. Carcerem adinvenit obscurum, in quo hominem vinculatum coniecit.

6 Paulo post affuit sanctus Franciscus, et fracto carcere ruptisque compedibus, illaesum hominem reduxit ad propria.

7 Sic fortitudo Francisci, militem praedata superbum, captivum, qui se sibi subiecerat, liberavit a malo (cfr. Mat 6,13; 2Tim 4,18) militisque proterviam mirando miraculo in mansuetudinem commutavit.

3

1 Albertus de Aretio, cum in vinculis arctissimis teneretur pro debitis iniuste ab eo petitis, suam innocentiam sancto Francisco humiliter commendavit.

2 Ordinem quidem fratrum Minorum plurimum diligebat et sanctum Franciscum inter Sanctos speciali venerabatur affectu.

3 Dixit autem creditor suus voce blasphema, quod nec Franciscus nec Deus posset eum de suis manibus liberare (cfr. Dan 3,17).

4 Factum est itaque in vigilia sancti Francisci, cum vinctus ille nihil comedisset, sed ob Sancti amorem victum suum cuidam tribuisset egeno, nocte veniente apparuit ei vigilanti sanctus Franciscus.

5 Ad cuius ingressum vincula de pedibus et catenae de manibus ceciderunt, sponte aperta sunt (cfr. Act 12,7.10) ostia, prosilierunt tabulae de solario, et liber abscessit homo ad propria rediens.

6 Implevit ex tunc votum ieiunans vigiliam beati Francisci et cereo, quem annuatim consuevit offerre, in accrescentis devotionis indicium annuatim unam unciam superaddens.

4

1 Residente in sede beati Petri domino Gregorio Nono, quidam Petrus nomine de civitate Alifia, de haeresi accusatus, Romae captus est et de mandato eiusdem Pontificis, ad custodiendum traditus episcopo Tiburtino.

2 Quem sub poena episcopatus accipiens, compedibus alligavit obscuroque ipsum carcere, ne posset effugere, fecit includi, panem ei praebens in pondere et poculum in mensura (cfr. Ez 4,16).

3 Coepit autem homo ille beatum Franciscum ad sui miserendum multis precibus et fletibus invocare, eo quod audierat solemnitatis eius iam adesse vigiliam.

4 Et quoniam fidei puritate omnem abdicaverat haereticae pravitatis errorem totaque cordis devotione adhaeserat fidelissimo Christi servo Francisco, intercedentibus ipsius meritis, a Domino meruit exaudiri.

5 Instante enim iam nocte suae festivitatis, circa crepusculum beatus Franciscus in carcerem miseratus descendit et illum suo nomine vocans, ut cito surgeret, imperavit.

6 Qui timore perterritus (cfr. 1Par 10,4), quisnam esset, interrogans, beatum Franciscum adesse audivit.

7 Cumque virtute praesentiae viri sancti vincula pedum suorum confracta conspiceret cecidisse, et tabulas carceris clavis ultro prosilientibus aperiri, et apertum iter sibi ad exeundum praeberi: solutus tamen et obstupefactus fugere nesciebat, sed ad ianuam clamans, custodes omnes perterruit.

8 Qui cum eum liberatum a vinculis episcopo nuntiassent, post intellectum ordinem rei, ad carcerem pontifex devotus accessit, et manifeste Dei virtutem cognoscens, ibidem Dominum adoravit (cfr. Mar 5,30; Gen 24,26).

9 Vincula quoque coram domino Papa et cardinalibus delata fuerunt, qui, videntes quod factum fuerat (cfr. Luc 23,47), admirati plurimum benedixerunt Deum (cfr. Luc 23,47).

5

1 Guidolottus de Sancto Geminiano falso accusatus fuit, quod veneno interemerat quemdam virum et quod eodem genere mortis filium eiusdem viri et universam eius familiam proposuerat enecare.

2 Captus proinde a potestate terrae, gravissimis vinculis aggravatus, in turri quadam reclusus est.

3 Ipse vero fiduciam habens in Domino, pro sua innocentia, quam sciebat, causam commisit beati Francisci patrocinio defendendam.

4 Excogitante igitur potestate, qualiter criminis obiecti confessionem eliceret per tormenta qualibusque poenis confessum faceret interire, nocte illa, cum mane ad cruciatus deberet adduci, sancti Francisci praesentia exstitit visitatus et immenso luminis fulgore usque mane circumdatus repletusque gaudio ((cfr. Ps 125,2) et fiducia multa, securitatem evasionis accepit.

5 Advenerunt mane tortores et eductum de carcere equuleo suspenderunt, aggravantes super eum multa pondera ferri.

6 Depositus est pluries et iterum elevatus, ut, poena poenae succedente, citius ad confessionem criminis arceretur.

7 Sed spiritu innocentiae laetabatur in vultu, nullam moestitiam praetendens in poenis.

8 Deinde accensus est ignis sub ipso non modicus, nec propterea capillus est laesus, cum tamen capite dependeret ad terram.

9 Tandem bulliente oleo superfusus, virtute patroni cui se commiserat defensandum, haec omnia superavit et sic dimissus liber, salvus abscessit.

VI - De liberatis a periculo partus.

1

1 Comitissa quaedam in Sclavonia, sicut nobilitate illustris, sic et aemula probitatis, erga sanctum Franciscum devotione flagrabat, erga Fratres vero sedula pietate.

2 Tempore partus duris pervasa doloribus, tanta fuit molestata angustia, ut prolis futurus ortus praesens videretur matris occasus.

3 Non videbatur infantem eniti posse ad vitam, nisi exspiraret e vita, nec tali nisu parere, sed perire.

4 Subvenit cordi eius sancti Francisci fama, virtus et gloria (cfr. Apoc 19,1), excitatur fides, inflammatur devotio.

5 Convertit se ad auxilium efficax, ad fidum amicum, ad devotorum solatium, refugium afflictorum:

6 "Sancte Francisce", inquit, "pietati tuae supplicant omnia ossa mea (cfr. Ps 34,10), et mente voveo quod explicare non possum".

7 Mira celeritas pietatis! Finis dicendi finis fuit dolendi, parturiendi meta, pariendi principium.

8 Statim enim omni cessante pressura, partum edidit cum salute.

9 Non fuit immemor voti, non propositi refuga.

10 Ecclesiam quamdam pulchram construi fecit et constructam ad Sancti honorem fratribus assignavit.

2

1 In partibus Romanis mulier quaedam, Beatrix nomine, vicina partui, cum per dies quatuor foetum in ventre portaret exstinctum, multis infelix agitabatur angustiis et exitialibus doloribus urgebatur.

2 Mortuus foetus matrem cogebat ad mortem, et nondum in lucem proditum abortivum, publicum matris periculum pariebat.

3 Tentabat medicorum auxilium, sed omne humanum remedium laborabat in vanum (cfr. Ps 126,1).

4 Sic de primis maledictionibus copiosius aliquid declinarat in miseram, ut, sepulcrum facta conceptus, sepulcrum pro certo proximum exspectaret (cfr. Ier 20,17; Iob 3,21.22).

5 Fratribus tandem Minoribus per internuntios tota se devotione committens, suppliciter aliquid de sancti Francisci reliquiis fide plena poposcit.

6 Contigit, nutu divino aliquantulum inveniri de chorda, qua fuerat Sanctus quandoque praecinctus.

7 Mox, ut super dolentem posita chorda fuit, omnis facillime solutus est dolor, mortis causa mortuus foetus emissus, pristina sanitas restituta.

3

1 Cuiusdam de Carvio nobilis viri uxor, Iuliana nomine, pro filiorum morte annos trahebat lugubres et continue infelices deplorabat eventus, pro eo quod omnes quos cum pressura portaverat filios, modico interiecto tempore, cum vehementiore dolore sepulturae tradiderat.

2 Cum igitur quatuor mensium conceptum haberet in utero (cfr. Mat 1,23) magisque propter eventus praeteritos de conceptae prolis sollicitaretur obitu quam de ortu, beatum Patrem Franciscum pro vita nondum nati foetus fideliter precabatur.

3 Ecce autem, nocte quadam dormienti sibi mulier quaedam apparebat in somnis (cfr. Mat 1,20), formosum puerulum gestans in manibus, illumque laetissime offerebat eidem.

4 Cum vero illa recipere recusaret, quem statim formidabat amittere, mulier illa subiunxit: "Secure suscipias, quia quem, tuo moerori compatiens, sacer mittit Franciscus, vita vives et sospitate gaudebit".

5 Statim evigilans mulier intellexit per ostensam sibi caelitus visionem, beati Francisci sibi adesse suffragium, et ex tunc abundantiore completa laetitia, pro suscipienda prole iuxta promissum multiplicavit preces et vota promisit.

6 Impletum est denique tempus pariendi, et peperit (cfr. Luc 1,57) femina masculum, qui iuvenilis robore florens aetatis, tamquam per beati Francisci merita fomentum susciperet vitae, incitamentum parentibus praebuit ad Christum et Sanctum eius devotioris affectus.

7 Simile quiddam huic in Tiburis civitate beatus Pater effecit.

8 Cum enim mulier quaedam filias plurimas peperisset, desiderio prolis fatigata virilis, apud sanctum Franciscum preces ingeminavit et vota.

9 Concepit igitur eius meritis mulier illa, et geminos ei parere dedit qui pro uno fuerat exoratus.

4

1 Apud Viterbium partui propinqua mulier morti propinquior censebatur, visceralibus tormentata doloribus et tota calamitosa infortuniis mulierum.

2 Cumque naturae succumbente virtute, omnis deficeret artis industria, invocato beati Francisci nomine, liberata confestim mulier, partum salubriter terminavit;

3 sed assecuta quod voluit et oblita beneficii, quod accepit honori Sancti non deferens, die natalis ipsius ad opera servilia (cfr. Lev 23,7) manus extendit (Prov 31,20).

4 Et ecce, subito dextrum brachium ad laborem extensum inflexibile remansit et aridum.

5 Quod cum studeret ad se revocare cum altero, ultione consimili et illud exaruit.

6 Timore igitur divino correpta, mulier redintegravit votum usumque membrorum, quem propter ingratitudinem amiserat et contemptum, per misericordis et humilis Sancti merita, cui se iterato devovit, recuperare promeruit.

5

1 Mulier quaedam de partibus Aretinis, cum per septem dies partus discrimina sustineret, et iam in nigredinem versa, desperata esset ab omnibus, votum fecit beato Francisco et eius coepit morienis auxilium invocare.

2 Emisso autem voto, celeriter obdormivit viditque in somnis (cfr. Gen 28,12) beatum Franciscum se dulciter alloquentem ac requirentem, utrum faciem ipsius agnosceret, et an antiphonam illam Virginis gloriosae: "Salve, Regina misericordiae" sciret ad honorem eiusdem Virginis recitare.

3 Qua respondente, se habere notitiam de utrisque: "Incipe", ait Sanctus, "antiphonam sacram, et antequam compleas, paries cum salute".

4 Ad hanc vocem evigilavit mulier et cum timore coepit dicere: "Salve, Regina misericordiae".

6 Cumque illos misericordes oculos precaretur fructumque commemoraret uteri virginalis, continuo cunctis liberata pressuris, infantem peperit speciosum, gratias agens Reginae misericordiae, quae per beati Francisci merita ipsius dignata fuerat misereri.

VII - De caecis illuminatis.

1

1 In conventu fratrum Minorum de Neapoli, cum quidam frater Robertus nomine, caecus annis plurimis exstitisset, crevit in oculis eius caro superflua, motum et usum impediens palpebrarum.

2 Cum igitur fratres forenses, ad diversas mundi partes tendentes, ibidem plurimi convenissent, beatus Pater Franciscus speculum obedientiae sanctae, ut eos miraculi novitate hortaretur ad iter, praedictum fratrem ipsis praesentibus tali modo curavit.

3 Iacebat nocte quadam frater Robertus praedictus aeger ad mortem, iamque sibi fuerat anima commendata,

4 cum ecce, adstitit ei beatus Pater cum tribus fratribus omni sanctitate perfectis, videlicet sancto Antonio, fratre Augustino et fratre Iacobo de Assisio, qui sicut eum perfecte fuerant secuti, dum viverent, ita et ipsum alacriter comitabantur post mortem.

5 Accipiens cultellum, sanctus Franciscus carnem superfluam resecavit, lumen restituit pristinum et a mortis eum fauce reduxit,

6 dixitque illi: "Fili Roberte, gratia, quam tecum feci, signum est fratribus ad remotas nationes euntibus, quod ego praecedam eos et ipsorum dirigam gressus (cfr. Ps 39,3).

7 Vadant", inquit, "gaudenter et iniunctam obedientiam alacri animo exsequantur".

2

1 Apud Thebas in Romania mulier caeca vigiliam sancti Francisci in pane tantum et aqua ieiunans, ad ecclesiam fratrum Minorum summo mane festivitatis a viro suo perducta est.

2 Quae, dum Missa celebraretur, in elevatione corporis Christi oculos aperuit, clare vidit, devotissime adoravit.

3 In ipsa vero adoratione voce magna proclamans: "Gratias", inquit, "Deo et Sancto eius, quia video corpus Christi!", omnibus, qui aderant in vocem exsultationis (cfr. Ps 46,2) conversis.

4 Post sacrorum expletionem reversa est mulier in domum suam (cfr. Luc 1,56) cum gaudio spiritus et lumine oculorum.

6 Exsultabat quidem mulier, non solum quia lucis corporeae recuperarat aspectum, verum etiam quia Sacramentum illud mirificum, quod est lumen animarum verum et vivum, respectu primario per beati Francisci merita, fidei suffragante virtute, meruerat intueri.

3

1 In Campania puer quidam quatuordecim annorum de castro Pophis subita vexatus angustia, sinistrum oculum amisit ex toto.

2 Passionis acerbitas sic de loco suo propulit oculum, quod per octo dies extra, nervo relaxato, longitudine digiti unius ad maxillas dependens, pene aridus est effectus.

3 Sed cum sola superesset abscissio, et a medentibus foret penitus desperatus, pater eius ad auxilium beati Francisci tota se mente convertit.

4 Non defuit ille indefessus miserorum adiutor precibus supplicantis.

5 Nam oculum aridum mirabili virtute in locum suum pristinumque vigorem restituit et lucis optatae radiis illustravit.

4

1 In eadem provincia apud Castrum magni ponderis lignum ex alto proruit, et cuiusdam sacerdotis caput gravissime quassans, sinistrum oculum excaecavit.

2 Qui, humi deiectus, coepit alta voce sanctum Franciscum luctuose clamare, dicens: "Succurre, Pater sanctissime, ut ad festum tuum ire valeam, sicut fratribus tuis ire promisi!".

3 Erat enim vigilia Sancti.

4 Qui statim exsurgens, peroptime liberatus, in vocem prorupit laudis et gaudii, et circumstantes omnes, qui eius miseriae condolebant, in stuporem convertit et iubilum.

5 Ivit ad festum, narrans omnibus, quam in se expertus fuerat clementiam et virtutem.

5

1 Vir quidam de Monte Gargano, dum in vinea sua laborans, lignum quoddam ferro succideret, proprium percussit oculum et sic divisit per medium, ut quasi dimidia pars ipsius exterius dependeret.

2 Cumque in tam desperato periculo desperaret sibi posse per hominem subveniri, ieiunaturum se in festo sancti Francisci, si ei succurreret, repromisit.

3 Statim in loco debito viri oculum Sanctus Dei restituit sicque divisum reiunxit et lumine pristino decoravit, ut nullius laesionis vestigia remanerent.

6

1 Filius cuiusdam nobilis viri a nativitate caecus meritis sancti Francisci lumen accepit optatum; qui, nomen ab eventu sortitus Illuminatus vocatus est.

2 Assumpsit postea, cum in aetate esset, Ordinem beati Francisci, accepti beneficii non ingratus, tantumque profecit in lumine gratiae et virtutis, ut verae lucis filius videretur.

3 Tandem beati Patris promerentibus meritis, sanctum initium fine sanctiore conclusit.

7

1 In Zancato, quod est castrum iuxta Anagniam, miles quidam, Girardus nomine, oculorum lumen ex toto perdiderat.

2 Accidit autem, ut duo fratres Minores ab exteris partibus venientes, ad domum ipsius hospitaturi diverterent.

3 Suscepti itaque devote propter reverentiam sancti Francisci a familia tota et cum omni benignitate tractati, gratias agentes Deo et hospiti, ad locum fratrum devenere vicinum.

4 Nocte igitur quadam beatus Franciscus uni fratrum illorum in somnis apparuit, dicens: "Surge (cfr. Mat 2,16), festina cum socio ad domum hospitis vestri, qui Christum et me suscepit in vobis.

5 Volo enim ei beneficia rependere pietatis.

6 Caecus quidem effectus est, suis promerentibus culpis, quas poenitentiali non studuit confessione purgare".

7 Disparente quoque Patre, frater festinus surrexit, ut mandatum cum socio celeriter adimpleret, venientesque ad hospitis domum, cuncta, quae viderat alter, per ordinem narrarunt eidem.

8 Stupuit vir ille non modicum, et universa quae dicebantur vera esse confirmans, compunctus ad lacrimas, confessus est libens.

9 Tandem correctione promissa, interioreque homine taliter renovato, exteriorem continuo recuperavit aspectum.

10 Huius miraculi fama circumquaque diffusa non solum ad reverentiam sancti, verum etiam ad confessionem humilem peccatorum et hospitalitatis gratiam plurimos incitavit.

7a Additio posterior.

1 Quidam pro furti calumnia caecatus fuit rigore saecularis iustitiae apud Assisium, Othone milite per ministros publicos sententiam Octaviani iudicis de eruendis accusato oculis exsequente.

2 Qui taliter deformatus, effossis oculis, praecisis nervis opticis etiam cum cultello, ductus ad altare beati Francisci, implorata ipsius Sancti clementia, et sua in praedicti criminis impositione innocentia allegata, Sancti ipsius merito infra triduum novos recepit oculos, minores quidem illis quibus orbatus fuerat, sed non minus limpide visus officium exercentes.

3 Huius autem stupendi miraculi testis fuit praenominatus miles Otho, iuramento ad hoc adstrictus, coram domino Iacobo abbate Sancti Clementis, auctoritate domini Iacobi episcopi Tiburtini de ipso miraculo inquirente.

4 Testis etiam exstitit eiusdem miraculi frater Guilielmus Romanus a fratre Hieronymo, generali Ministro Ordinis Fratrum Minorum, ad veritatem dicendam, quem circa hoc noverat, praecepto et excommunicationis sententia obligatus.

5 Qui taliter adstrictus coram pluribus Ministris provincialibus eiusdem Ordinis et aliis magni meriti fratribus affirmavit, se dudum, adhuc saecularem exsistentem, vidisse eum habentem oculos et postmodum actu excaecationis injuriam patientem, ac se excaecati oculos in terram proiectos curiose cum baculo revolvisse, et postmodum virtute divina eumdem, novae lucis receptis oculis, videntem clarissime conspexisse.

VIII - De liberatis a variis morbis.

1

1 Apud Castrum Plebis juvenis quidam mendicus surdus erat et mutus a nativitate (cfr. Ioa 9,1) sua, qui linguam adeo curtam habebat ac tenuem, quod multoties exquisita a pluribus, praecisa penitus videretur.

2 Vir quidam, Marcus nomine, ipsum propter Deum suscepit hospitio; qui, eum sibi benefacere sentiens, coepit cum ipso assiduus demorari.

3 Sero quodam, cum praedictus vir coenaret cum coniuge, adstante puero coram eis, dixit uxori: "Hoc ego maximum miraculum reputarem, si beatus Franciscus huic auditum redderet et loquelam".

4 Et adiecit: "Voveo Deo (cfr. Ps 131,2), quod si hoc sanctus Franciscus dignabitur operari, propter amorem suum huic puero expensas conferam, donec vivet".

5 Mirum certe! Subito lingua crevit et locutus est, dicens (cfr. Gen 8,15):" Gloria Deo et sancto Francisco, qui mihi loquelam praebuit et auditum!".

2

1 Frater Iacobus de Iseo, cum puerulus esset in domo paterna, rupturam incurrit corporis valde gravem.

2 Superno vero afflatus Spiritu, licet esset juvenis et infirmus, Ordinem sancti Francisci devotus intravit, nulli tamen, qua urgebatur, infirmitatem detexit.

3 Factum est autem, cum corpus beati Francisci transferretur ad locum, ubi pretiosus sacrorum ossium eius nunc thesaurus est conditus, affuit et tunc dictus Frater translationis gaudiis, ut glorificati iam Patris sanctissimo corpori honorem debitum exhiberet.

4 Et appropinquans tumbae, in qua ossa sacra fuerant collocata, prae devotione spiritus sacrum tumulum complexatus, subito miro modo ad loca debita partibus revocatis, sanum se sensit, succinctorium deposuit et ex tunc ab omni dolore praeterito liber fuit.

5 Ab infirmitate quoque consimili frater Bartholus de Eugubio, frater Angelus de Tuderto, Nicolaus sacerdos de Ciccano, Ioannes de Sora, vir quidam de Pisis et alius de castro Cisternae, Petrus quoque de Sicilia et homo quidam de castro Spelli iuxta Assisium et quam plures alii per Dei misericordiam et beati Francisci merita exstiterunt mirabiliter liberati.

3

1 In Maritima mulier quaedam mentis alienationem per quinquennium passa, visu et auditu privata est, indumenta dilaniabat dentibus, ignis et aquae periculum non timebat et caduci morbi ad summum incurrerat horribilem passionem.

2 Nocte vero quadam, cum disponeret sibi divina misericordia misereri, salutaris fulgore lucis superillustrata divinitus, vidit beatum Franciscum super solium sedere (cfr. Is 6,1) sublime, ante quem prostrata, sanitatem suppliciter exposcebat.

3 Illo vero nondum favente precibus, firmavit mulier votum, promittens pro Dei amore ac Sancti petentibus, donec haberet, eleemosynam non negare.

4 Illico Sanctus pactum recognovit, quod olim cum Domino simile fecerat, et signans eam crucis signaculo, integram sibi restituit sanitatem.

5 A consimili passione puellam quamdam de Nursia et filium cuiusdam nobilis viri et altos quosdam relatione veridica compertum est Sanctum Dei Franciscum misericorditer liberasse.

4

1 Petrus de Fulginio ad visitanda limina beati Michaelis quodam tempore pergens, dum minus reverenter peregrinationem peregit, fontis cuiusdam aquam degustans, a daemonibus est invasus.

2 Et exinde per tres annos obsessus, discerpebatur in corpore, pessima loquens et horrenda praetendens;

3 habens tamen aliquando lucida intervalla, beati viri virtutem, quem efficacem audierat ad effugandas aereas potestates, humiliter requisivit et ad sepulcrum pii Patris accedens, mox ut illud contigit manu, a daemonibus crudeliter eum discerpentibus mirifice liberatus fuit.

4 Simili etiam modo mulieri cuidam de Narnio habenti daemonium misericordia Francisci subvenit et aliis pluribus, quarum vexationum angustias et curationum modos longum esset per singula enarrare.

5

1 Vir quidam, nomine Bonushomo de civitate Fani, paralyticus et leprosus, ad ecclesiam beati Francisci a parentibus deportatus, utriusque morbi plenam consecutus est sanitatem.

2 Sed et alius iuvenis quidam, Atto nomine, de Sancto Severino, totus leprosus, voto emisso, et ad sepulcrum Sancti delatus, meritis ipsius lepra mundatus est.

3 Habuit quidem Sanctus supra huiusmodi morbo curando praecellentem virtutem, pro eo quod humilitatis et pietatis amore leprosorum obsequiis semetipsum humiliter deputarat.

6

1 Nobilis quaedam mulier, Rogata nomine, in episcopatu Sorano, per viginti tres annos fluxu fuit sanguinis fatigata, sed et a quam pluribus medicis quam plurima mala perpessa, prae nimietate quidem languoris saepius videbatur mulier exspirare;

2 sed et si quando fluxus huiusmodi stringebatur, tumescebat corpore toto.

3 Audiens autem quemdam puerum Romano sermone canentem miracula, quae Deus per beatum Franciscum fuerat operatus, nimio dolore commota, tota prorupit in lacrymas sicque intra se fide accensa dicere coepit:

4 "O beate Pater Francisce, qui tantis coruscas miraculis, si me digneris ab hac aegritudine liberare, magna tibi accrescet gloria, quoniam adhuc tantum miraculum non fecisti".

5 Quid plura? His dictis, sensit se beati Francisci meritis liberatam.

6 Filium quoque ipsius, Marium nomine, qui brachium habebat contractum, sanctus Franciscus, voto ad ipsum emisso, sanavit.

7 Feminam etiam quamdam de Sicilia per septennium fluxu sanguinis fatigatam beatus Christi signifer sanam fecit.

7

1 In urbe Romana Praxedis quaedam nomine, religiositate famosa, quae a tenella aetate propter aeterni Sponsi amorem arcto se carcere per quadraginta iam fere annos abdiderat, apud beatum Franciscum gratiam promeruit specialem.

2 Nam cum die quadam pro rebus opportunis solarium suae cellulae conscendisset, et impulsione phantastica corruens, confractum haberet pedem cum crure et humerum a positione debita sequestratum, apparuit ei benignissimus Pater, vestimentis gloriae (cfr. Is 52,1) candidatus, dulcibusque affatibus alloqui coepit eamdem:

3 "Surge", inquit, "filia benedicta, surge, ne timeas (cfr. Rut 3,10; Luc 6,8; 1,30)!", et apprehensa manu ipsius, allevans eam, disparuit.

4 Ipsa vero per cellulam suam huc atque illuc se convertens, putabat se visum videre (cfr. Act 12,9);

5 usquequo ad clamorem ipsius apportato iam lumine, perfecte se sentiens per servum Dei Franciscum esse sanatam, cuncta, quae acciderant, per ordinem (cfr. Est 15,9) enarravit.

IX - De non servantibus festum et inhonorantibus Sanctum.

1

1 In Pictaviae partibus, in villa quae Symo dicitur, sacerdos quidam, Reginaldus nomine, beato Francisco devotus, festum ipsius parochianis suis indixerat solemniter celebrandum.

2 Unus autem de populo, ignorans Sancti virtutem, sui parvipendit sacerdotis mandatum.

3 Egressus autem foras (cfr. Luc 22,62) in agrum, ut ligna succideret, cum se praeparasset ad opus, vocem audivit huiusmodi ter dicentem (cfr. Act 9,4):" Festum est; operari non licet".

4 Verum, cum nec imperio sacerdotis nec supernae vocis oraculo servilis temeritas frenaretur, addidit divina virtus ad gloriam Sancti sui sine mora miraculum et flagellum.

5 Mox enim, ut furcam una manu iam tenens, alteram cum ferreo instrumento levavit ad opus, sic divina virtute utraque manus utrique instrumento cohaesit, ut ad neutrius dimissionem digitos aliquatenus relaxare valeret.

6 Ex quo stupefactus nimis, et quid ageret nesciens, ad ecclesiam multis undique ad videndum prodigium concurrentibus, properavit.

7 Ubi mente compunctus ante altare, quodam ex assistentibus sacerdote monente - plures quippe ad festum vocati convenerant sacerdotes — beato Francisco humiliter se devovit, tria, sicut ter vocem audierat, vota vovens (cfr. 1Re 1,11), quod scilicet festum ipsius coleret, quod ad illam in qua tunc erat ecclesiam in festo veniret et quod Sancti corpus personaliter visitaret.

8 Mirum certe relatu! Uno emisso voto, unus de digitis factus est liber, ad secundi emissionem solutus est alius, sed tertio facto voto, laxatus est tertius et postmodum tota manus nec non et altera subsequenter, populo, qui iam multus advenerat, Sancti clementiam devotissime implorante.

9 Sic homo pristinae redditus libertati, per se ipsum instrumenta deposuit, cunctis laudantibus Deum (cfr. Luc 2,13) virtutemque Sancti mirificam, qui tam mirabiliter percutere poterat et sanare.

10 Ipsa vero instrumenta usque hodie coram altari, ad honorem beati Francisci fabricato ibidem, in memoriam facti dependent.

11 Plura quoque illic et in locis vicinis patrata miracula et Sanctum in caelis ostendunt eximium et festum ipsius in terris venerabiliter excolendum.

2

1 In civitate quoque Cenomanensi, dum in solemnitate sancti Francisci mulier quaedam manus ad colum extenderet et digitis apprehenderet fusum (cfr. Prov 31,19), obrigescentibus manibus, coeperunt digiti magnis ardoribus cruciari.

2 Igitur poena docente, Sancti recognoscens virtutem, corde compuncta cucurrit ad fratres.

3 Cumque pro salute ipsius devoti filii sancti Patris clementiam precarentur, incolumis effecta est statim, nec aliquid laesionis remansit in manibus, nisi ad facti memoriam solum vestigium combusturae.

4 Simili etiam modo in Campania Maiore mulier quaedam, et in Villa Oleti mulier altera et in castro Pillei tertia, dum beati Patris festum celebrare contemnerent, praevaricantes primum mirabiliter sunt punitae, sed postmodum poenitentes per sancti Francisci merita sunt mirabilius liberatae.

3

1 Miles quidam de Burgo in provincia Massae, beati Francisci operibus et miraculorum signis impudentissime detrahebat.

2 Inferebat multa opprobria peregrinis ad ipsius memoriam venientibus et contra fratres publica garriebat insania.

3 Cum autem semel Sancti Dei gloriam impugnaret, addidit super peccata sua blasphemiam detestandam:

4 "Si verum est", inquit, "quod Franciscus iste sit sanctus, gladio cadat hodie corpus meum; si vero sanctus non est, evadam incolumis".

5 Non distulit ira Dei (cfr. Ps 77,21.31) condignum inferre supplicium, cum iam facta fuisset eius oratio in peccatum (cfr. Ps 108,7).

6 Mora enim modica interiecta, dum blasphemus nepoti suo inferret injuriam, accepit ille gladium et patrui visceribus cruentavit.

7 Eodem die mortuus est sceleratus, inferni mancipium et filius tenebrarum (cfr. 1The 5,5), ut ceteri discerent miranda Francisci opera non blasphematoriis verbis impetere, sed devotis laudibus honorare.

4

1 Iudex quidam, nomine Alexander, dum a beati Francisci devotione, quos poterat, venenata lingua retraheret, divino iudicio lingua privatus, per sex annos obmutuit.

2 Qui cum in eo quo peccaverat, torqueretur (cfr. Sap 11,17), alta poenitudine revocatus, dolebat se contra Sancti miracula oblatrasse.

3 Itaque non perstitit misericordis indignatio Sancti, sed poenitentem ac se humiliter invocantem, restituta loquela, recepit ad gratiam.

4 Ex tunc linguam blasphemam consecravit laudibus Sancti, devotionem simul et disciplinam recipiens per flagellum.

X - De quibusdam aliis miraculis diversimodi generis.

1

1 In castro Galiani Valvensis dioecesis mulier erat quaedam, Maria nomine, quae Christo Iesu et sancto Francisco famulatu devoto subiecta, una dierum aestivo tempore exiit, ut manibus conquireret propriis necessarium victum.

2 Cum igitur, fervente nimium aestu, sitis deficere coepisset ardoribus, omni privata beneficio poculi, pro eo quod in monte arido sola esset, quasi exanimis humi prostrata, patronum suum sanctum Franciscum invocabat pio mentis affectu.

3 Dum autem perseveraret mulier in affectuosa et humili prece, labore, siti et aestu fatigata quam plurimum, paululum obdormivit.

4 Et ecce, sanctus Franciscus adveniens et eam vocans ex nomine: "Surge", inquit, "et bibe aquam, quae divino munere tibi ac pluribus exhibetur".

5 Ad huius vocis auditum surrexit mulier a somno, non modicum confortata, et accipiens filicem; quae iuxta se erat, radicitus evulsit a terra, effodiensque ligno parvulo circumquaque, viventem reperit aquam, quae cum primo videretur parvula stilla, subito divina virtute crevit in fontem (cfr. Est 10,6).

6 Bibit itaque mulier et satiata oculos lavit, quos cum longa prius haberet aegritudine obumbratos, nova ex tunc sensit luce perfusos.

7 Festinavit ad domum mulier, tam stupendum miraculum ad gloriam sancti Francisci denuntians universis.

8 Concurrerunt undique multi ad miraculi famam, experientia magistra discentes mirabilem illius aquae virtutem, dum ad ipsius contactum, confessione praemissa, a variis morborum cladibus plurimi liberantur.

9 Perseverat usque hodie fons ibi perspicuus, et in honorem beati Francisci ibidem oratorium est constructum.

2

1 In Hispania apud Sanctum Facundum viri cuiusdam cerasum arefactam ad virorem frondium, florum et fructuum contra spem mirabiliter revocavit.

2 Incolas quoque terrae apud Villam Silos a vermium peste corrodentium vineas circumquaque miraculoso suffragio liberavit.

3 Sacerdotis cuiusdam iuxta Palentiam horreum quoddam, quod vermibus frumentariis repleri quolibet anno solitum fuerat, sibi fideliter commendatum penitus expurgavit.

4 Terram quoque domini cuiusdam de Petramala in regno Apuliae sibi suppliciter commendatam ab odiosa peste bruchorum penitus servavit indemnem, cum tamen in circuitu omnia essent praedicta pestilentia devorata (cfr. Ier 21,14).

3

1 Vir quidam, Martinus nomine, cum longe a castro suo boves minasset ad pascua, crus unius bovis casu quodam sic fuit desperate confractum, ut nihil esset sibi de remedio aliquo cogitandum.

2 Dum autem pro decoriatione foret sollicitus et instrumentum, cum quo id faceret, non haberet, domum reversus, beato Francisco bovis curam reliquit ipsumque fideli Sancti custodiae fiducialiter commendavit, ne ante suum reditum devoraretur a lupis.

3 Summo itaque mane ad bovem in silva relictum cum excoriatore reversus, pascentem ipsum ita reinvenit incolumem, quod nequaquam fractum crus ab altero discernebat.

4 Gratias egit bono pastori (cfr. Ioa 10,11), qui diligentem de bove suo curam habuit (cfr. Luc 10,35) et medelam donavit.

5 Succurrere novit humilis Sanctus omnibus invocantibus (cfr. Ps 85,5; 144,18) ipsum nec quantumcumque parvas necessitates hominum dedignatur.

6 Nam viro cuidam de Amiterno iumentum restituit furto sublatum.

7 Mulieri cuidam de Interduco catinum novam in multas partes casu divisum integre reparavit.

8 Viro etiam cuidam de Monte Ulmi in Marchia consolidavit vomerem in frusta confractum.

4

1 In Sabinensi dioecesi vetula quaedam octogenaria erat, cuius filia moriens lactentem infantulum dereliquit.

2 Cum igitur anus paupercula plena esset inopia et vacua lacte, nullaque esset mulier, quae sitienti parvulo lactis stillicidium, iuxta quod exigebat necessitas, erogaret, quo se verteret, vetula penitus ignorabat.

3 Debilitato vero infantulo, nocte quadam omni humano destituta subsidio, ad beati Patris Francisci auxilium implorandum, lacrimarum imbre perfusa, tota se mente convertit.

4 Affuit statim innocentis amator aetatis: "Ego", inquiens, "sum Franciscus, o mulier, quem cum tantis lacrimis invocasti.

5 Pone", ait, "mammas tuas in ore pueruli, quoniam abundanter tibi lac Dominus dabit".

6 Implevit anus Sancti mandatum, et statim octogenariae mammae lactis copiam effuderunt.

7 Innotuit omnibus mirabile Sancti donum, multis tam viris quam mulieribus ac-celerantibus ad videndum.

8 Et quia quod testabantur oculi, lingua impugnare non poterat, excitabantur omnes ad laudandum Deum in Sancti sui virtute mirabili et amabili pietate.

5

1 Apud Scopletum vir et uxor, unicum habentes filium, quotidie illum velut hereditarium opprobrium deplorabant.

2 Brachiis siquidem collo connexis, iunctisque genibus pectori, et pedibus natibus alligatis non hominis proles, sed monstrum quoddam potius videbatur.

3 Vehementiore mulier ex hoc afflicta dolore, crebris gemitibus clamabat ad Christum sancti Francisci auxilium invocando, ut infelici sibi et in tali oprobrio constitutae succurrere dignaretur.

4 Nocte igitur quadam, cum propter huiusmodi tristitiam tristis eam somnus arriperet, apparuit ei sanctus Franciscus , piis eam affatibus mulcens, insuper et suadens, quod ad locum propinquum suo nomini dedicatum defferet puerum, ut ex aqua putei loci illis in nomine Domine superfusos, plenam reciperet sosptatem. Negligente autem illa quoque apparens, mulierem cum puero usque ad ianuam dicti loci praeambulo ducatu perduxit.

Supervenientes autem nobilis quaedam matronae devotionis causa ad locum praedictum, eis a muliere praefata diligenter exposita visione, na cum ipsa pueum fratribus praesentarunt, et haurientes aquam de puteo, earum nobilior propriis manibus lavit infantem.

8 Statim puer, omnibus membris ad sua loca productis, sanus apparuit, et magnitudo miraculi omnibus admirationem induxit.

5a

Additio posterior.

l Apud Segusiam iuvenis quidam de Riparolio, Ubertinus nomine, Ordinem Fratrum Minorum ingressus, novitiatus sui tempore, horridi cuiusdam perturbatione pavoris incurrit amentiam totiusque dextrae partis paralysis morbo gravissimo auditum et linguam cum motu amisit et sensu.

2 Cum autem sic miserabilis, non sine fratrum multa moestitia, per plures dies in lectulo decubasset, beati Francisci solemnitas supervenit, in cuius vigilia, concesso sibi aliquo lucido intervallo, pium patrem, licet voci informi, corde tamen fideli, prout poterat invocabat.

3 Hora vero matutinali fratribus omnibus in ecclesia laudibus divinis intentis, ecce beatus pater, habitu fratrum indutus, in infirmariae loco praefato novitio adstitit,

4 lumenque non modicum in habitaculo illo refulsit (cfr. Act 12,7).

5 Et extensam manum super dextrum illius latus, a capite usque ad pedes suaviter contingendo deducens, digitos in auriculas misit (cfr. Mar 7,33), quodamque in dextro humero impresso charactere:

6 "Hoc tibi", ait, "signum erit, quod Deus per me, cuius exemplo ductus religionetn intrasti, plene te restituit sanitati";

7 chordaque illum succingens, quia sine chorda iacebat, dixit ad eum: "Surgens, ecclesiam intra, ut laudes Deo debitas cum fratribus devotus exsolvas!"

8 Quibus dictis, cum puer ipsum manibus vellet contingere et pedum eius osculari vestigia, ut gratias ageret, ab eius adspectu beatus pater abscessit.

9 Et iuvenis, recuperata sanitate corporis cum rationis industria, vivacitate sensuum et loquela, ecclesiam ingressus, cum multa fratrum et saecularium admiratione, qui tunc aderant et iuvenem paralyticum viderant et amentem, laudibus divinis interfuit et per ordinem narrato miraculo, multos ad Christi et beati Francisci devotionem accendit.

6

1 In castro Chore Ostiensis dioecesis vir quidam crus sic ex toto perdiderat, ut nullo modo progredi vel movere se posset.

2 Positus itaque in angustia vehementi et auxilio desperatus humano, coepit nocte quadam, ac si praesentem cerneret beatum Franciscum, talem coram eo assumere materiam querelandi:

3 "Adiuva me, sancte Francisce, recolens meum servitium et devotionem tibi impensam.

4 Nam in asino meo te portavi, sanctos pedes tuos et sanctas manus osculatus fui, semper tibi devotus, semper benevolus exstiti, et ecce, morior doloris huius durissimo cruciatu".

5 His pulsatus querelis, statim affuit beneficiorum memor, devotioni gratus, et vigilanti viro cum uno fratre apparuit.

6 Ad vocationem eius venisse se dixit et tulisse remedia sanitatis.

7 Tetigit locum doloris cum baculo parvulo, qui figuram Thau in se habebat, et fracto mox apostemate, perfectam tribuit sanitatem.

8 Et, quod mirabilius est, sacrum signum Thau impressum super locum sanati ulceris ad miraculi memoriam dereliquit.

9 Hoc signo sanctus Franciscus suas consignabat litteras, quoties caritatis causa scriptum aliquod dirigebat.

7

1 Sed, ecce, dum per diversa miracula gloriosi Patris Francisci mens narrationis varietate distracta decurrit, promerente ipso crucis glorioso signifero, in signum salutis Thau non sine divina directione pervenit,

2 ut ex hoc possimus advertere, quod sicut crux militanti post Christum fuit sublimitas meriti ad salutem, sic et triumphanti cum Christo facta est firmitas testimonii ad honorem.

8

1 Hoc quippe crucis mysterium magnum et mirum, in quo charismata gratiarum et merita virtutum et thesauri sapientiae et scientiae (cfr. Col 2,3) tam alta profunditate velantur, ut a mundi sapientibus et prudentibus sit occultum, tam plene fuit huic Christi parvulo revelatum (cfr. Mat 11,25), ut omnis vita ipsius non nisi crucis vestigia sequeretur (cfr. 1Pet 2,21), non nisi crucis dulcedinem saperet, non nisi crucis gloriam praedicaret.

2 Vere namque in suae conversionis principio dicere cum Apostolo potuit: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Gal 6,14).

3 Non minus etiam vere in conversationis progressu addere valuit: Quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia (Gal 6,16);

4 verissime autem in consummatione potuit subinferre: Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto (Gal 6,17).

5 Sed et illud nos quotidie desideramus ab ipso audire: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen (Gal 6,18).

9

1 Gloriare igitur iam secure in crucis (cfr. Gal 6,14) gloria, Christi signifer gloriose, quoniam a cruce incipiens, secundum crucis regulam processisti et tandem in cruce perficiens, per crucis testimonium, quantae gloriae sis in caelo, cunctis fidelibus innotescis.

2 Secure iam te sequantur qui exeunt ex Aegypto (cfr. Ex 13,17; Ps 113,1), quia, per baculum crucis Christi mari diviso (cfr. Ps 135,13), deserta transibunt (cfr. Ps 67,8), in repromissam viventium terram (cfr. Act 7,5; Ps 141,6), Iordane mortalitatis transmisso (cfr. Deut 27,3), per ipsius crucis mirandam potentiam ingressuri.

3 Quo nos introducat verus populi ductor et Salvator, Christus Iesus crucifixus (cfr. Gal 3,1), per merita servi sui Francisci, ad laudem et gloriam unius Dei et trini, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen (cfr. Apoc 10,6; 11,15).

Expliciunt miracula post transitum beati Francisci ostensa.