San Buenventura

Legenda Minor Sancti Francisci

Incipit minor vita beati Francisci

I - Et primo de conversione ipsius.

Lectio prima.

1

1 Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri (cfr. Tit 2,11) diebus istis novissimis in servo suo Francisco, quem Pater misericordiarum et luminum (cfr. 2Cor 1,3; Iac 1,17) in tam larga dulcedinis benedictione praevenit, quod sicut ex vitae ipsius decursu luculenter apparet, non solum de mundialibus tenebris eduxit in lucem,

2 sed et perfectis effecit virtutum praerogativis et meritis celebrem, nec non et praeclaris circa eum crucis ostensis mysteriis insigniter demonstravit illustrem.

3 Hic nimirum de vallis Spoletanae partibus, civitate Assisii, trahens originem, primumque Ioannes vocatus a matre (cfr. Luc 1,60), dehinc Franciscus a patre, nominationis quidem paternae vocabulum tenuit, sed et rem materni nominis non reliquit.

4 Licet enim inter vanos fuerit hominum filios iuvenili aetate nutritus in vanis et post aliqualem litterarum notitiam lucrativis mercationum deputatus negotiis, superno tamen sibi assistente praesidio, nec inter lascivos iuvenes post carnis petulantiam abiit, nec inter cupidos mercatores speravit in pecunia et thesauris (cfr. Sir 31,8).

Lectio secunda.

2

1 Inerat namque iuvenis Francisci praecordiis divinitus indita cum lenitate mansuetudinis quaedam ad pauperes miseratio liberalis, quae secum ab infantia crescens (cfr. Iob 31,18), tanta cor illius benignitate repleverat, ut, iam Evangelii non surdus auditor, omni proponeret se petenti tribuere, maxime si divinum allegaret amorem.

2 In ipso quippe iuventutis flore firma se Domino sponsione constringens, quod numquam, si possibilitas afforet, petentibus pro amore Domini se negaret, dum promissum tam nobile usque ad mortem servare non destitit, ad copiosiora in Deum dilectionis et gratiae incrementa pervenit.

3 Verum, licet hic iugiter in corde ipsius divini amoris vigeret igniculus, ignorabat adhuc adolescens, curis terrenis implicitus, caelestis allocutionis arcanum, donec, facta manu Domini super eum (cfr. Ez 1,3), et castigatus fuit exterius prolixi languoris gravedine et clarificatus interius sancti Spiritus unctione.

Lectio tertia.

3

1 Corporeis postmodum viribus utcumque resumptis menteque mutata in melius, cum militem quemdam nobilem quidem genere, sed inopem rebus obvium insperato habuisset occursu, generosi Regis et pauperis Christi memor effectus, tanta fuit erga virum pietate permotus, ut decentia, quae sibi de novo paraverat, indumenta deponeret illumque protinus, se nudato, vestiret.

2 Nocte vero sequenti, cum se sopori dedisset, palatium speciosum et magnum cum militaribus armis crucis signaculo insignitis is, pro cuius amore militi egeno subvenerat, dignativa sibi revelatione monstravit,

3 necnon visa omnia sua fore militumque suorum, si crucis Christi vexillum constanter assumeret, sub asseverationis certitudine repromisit.

4 Ex tunc a pubblicae negotiationis tumultu se subtrahens, solitaria loca quaerebat, amica moeroribus;

5 in quibus cum gemitibus inenarrabilibus (cfr. Rom 8,26) incessanter intenderet, post longam precum instantiam, qua sibi perfectionis semitam a Domino postulabat ostendi, ad votum exaudiri promeruit.

Lectio quarta.

4

1 Una quippe dierum, dum sic sequestratus oraret, apparuit ei Christus Iesus veluti cruci confixus, eidem tam efficaciter ingerens evangelicum illud: Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Mat 16,24), ut mentem ipsius intrinsecus et incendio dilectionis adureret et absinthio compassionis impleret.

2 Nam et ad praemissae visionis contuitum liquefacta est anima eius,

3 et memoria passionis Christi visceribus cordis ipsius adeo impressa medullitus, ut et crucifixi Domini plagas oculis mentis interius quasi iugiter cerneret et vix exterius a lacrimosis gemitibus continere valeret.

4 Igitur cum iam pro dilectione Christi Iesu omnem substantiam domus suae quasi nihil reputando despiceret (cfr. Cant 8,7), thesaurum sentiebat se repperisse absconditum pretiosumque margaritae (cfr. Mat 13,44.45) fulgorem,

5 quorum desiderio tractus, sua disponebat cuncta distrahere divoque mercandi modo negotiationem mundanam in evangelicam commutare.

Lectio quinta.

5

1 Egressus itaque semel ad meditandum in agro (cfr. Gen 24,63), cum deambularet iuxta ecclesiam quamdam Sancti Damiani, quae minabatur prae nimia vetustate ruinam, et instigante se Spiritu, eamdem causa orationis intrasset, prostratus ante imaginem Crucifixi, non modica fuit in orando consolationis suavitate repletus.

2 Cumque lacrimosis oculis intenderet in dominicam crucem, vocem de ipsa cruce ad se miro quodam modo dilapsam corporeis audivit auribus ter dicentem:

3 "Francisce, vade, repara domum meam, quae, ut cernis, tota destruitur!".

4 Ad cuius stupendae vo is commonitionem mirificam vir Dei primum quidem perterritus, dehinc gaudio et admiratione repletus, protinus exsurrexit, totum se recolligens ad perficiendum mandatum de reparanda materialis ecclesiae domo,

5 licet principalis intentio verbi ad eam ferretur, quem Christus sui sanguinis acquisivit (cfr. Act 20,28) pretioso commercio, sicut eum Spiritus sanctus edocuit, et ipse postmodum sibi familiaribus revelavit.

Lectio sexta.

6

1 Mox cunctis, ut potuit, pro Christi amore distractis, ecclesiae praefatae sacerdoti pauperculo ad ipsius reparationem et pauperum usum pecuniam obtulit,

2 et quod eum ad tempus secum morari permitteret, suppliciter requisivit.

3 Acquiescente autem illo de mora, sed timore parentum recusante pecuniam, verus ille iam pecuniarum contemptor, in quamdam fenestram pondus metalli proiciens, abiectum velut pulverem vilipendit.

4 Sentiens autem, ex hoc adversum se patris concitatum esse furorem, ut irae locum daret (cfr. Rom 12,19), diebus aliquibus in quadam occulta fovea ieiunans, orans et lacrimans latuit,

5 tandemque spirituali quadam completus laetitia et virtute indutus ex alto (cfr. Luc 24,49), exterius fiducialiter prodiit et civitatem constanter intravit.

6 Quem cum iuvenes cernerent facie squalidum et mente mutatum ac per hoc alienatum putarent a sensu lutoque platearum velut stultum impeterent et clamorosis ei vocibus insultarent, famulus Domini nulla prorsus fractus aut mutatus iniuria, ut surdus in omnibus pertransibat.

Lectio septima.

7

1 Prae omnibus autem pater ipsius furens et fremens, tamquam si naturalis esset miserationis oblitus, pertractum domi filium verberibus angere coepit et vinculis, ut, dum eius per molestias corpus attereret, ad mundi blanditias animum inclinaret.

2 Experientia tandem certa cognoscens Domini famulum ad quaecumque aspera pro Christo perferenda promptissimum, cum liquido cerneret, quod eum revocare non posset, coepit eidem vehementer insistere, ut episcopum civitatis una secum adiret eiusque renuntiaret in manibus hereditario iuri paternarum omnium facultatum.

3 Ad quod exsequendum Domini servus ultro se offerens, mox ut pervenit coram antistite, nec moras est passus nec cunctatus de aliquo nec exegit verba nec reddidit:

4 quin potius vestimenta sic cuncta deposuit, quod et femoralia ipsa reiecit totusque coram adstantibus, ut ebrius spiritu, amore illius nudari non horruit, qui nudus pro nobis in cruce pependit.

Lectio octava.

8

1 Solutus exinde mundi contemptor a vinculis terrenarum cupidinum, dum, civitate relicta, securus et liber laudes Domino in medio nemorum gallica lingua cantaret, occurrentibus sibi latronibus, magni Regis praeco non timuit, nec a laude cessavit,

2 utpote qui viator seminudus et vacuus erat et apostolico more in tribulatione gaudebat (cfr. 2Cor 7,4).

3 Exinde totius humilitatis amator ad obsequendum leprosis se transtulit, ut dum miserabilibus et abiectis personis servitutis iugo se subderet, sui mundique contemptum perfecte prius disceret quam doceret.

4 Et quidem cum prius eos super omne hominum genus horrere soleret, diffusa in eum copiosius gratia, corde tam humili se illorum mancipavit obsequiis quod et lavabat pedes et ligabat ulcera et educebat putredinem et saniem abstergebat.

6 Inauditi quoque fervoris excessu ulcerosarum plagarum ruebat in oscula, os suum ponens in pulvere, ut saturatus opprobriis (cfr. Lam 3,29.30), carnis supercilium legi spiritus potestative subiceret suique dominium, hoste subacto domestico, pacifice possideret.

Lectio nona.

9

1 Igitur cum iam esset in Christi humilitate fundatus ac paupertate dives effectus, quamquam nil prorsus haberet, reparationi tamen ecclesiae, iuxta datum sibi e cruce mandatum, adeo sollicite coepit intendere, ut et corpus attritum ieiuniis oneribus lapidum subderet et eleemosynarum subsidia etiam ab illis non abhorreret deposcere, apud quos consueverat abundare.

2 Devotione quoque sibi assistente fidelium, qui praeclaram in viro Dei iam coeperant nosse virtutem, non solum Sancti Damiani, verum etiam principis Apostolorum et Virginis gloriosae ruinosas et derelictas resarcivit ecclesias, ut, quae per eum in posterum Dominus spiritualiter operari disponeret, sensibili foris opere mysterialiter praesignaret.

3 Nam instar reparatae triplicis fabricae ipsius sancti viri ducatu, secundum datam ab eo formam, regulam et doctrinam Christi triformiter renovanda erat Ecclesia,

4 sicut et vox ad eum facta de cruce, tertio replicans de domus Dei reparatione mandatum, praeambulum exstiterat signum, et nunc in tribus ab eo institutis Ordinibus cernimus esse completum.

II - De institutione Religionis et efficacia praedicandi.

Lectio prima.

1

1 Ecclesiarum itaque trium consummato iam opere, cum in ea quae Virginis erat, moraretur assiduus, illius suffragantibus meritis, quae pretium protulit nostrae salutis, viam perfectionis invenire promeruit per infusum sibi divinitus spiritum evangelicae veritatis.

2 Nam cum una dierum inter Missarum solemnia legeretur Evangelium illud, in quo discipulis ad praedicandum missis evangelica norma in vivendo praescribitur,

3 ne videlicet possiderent aurum vel argentum nec in zonis pecuniam nec peram deferrent in via nec duas haberent tunicas nec calceamenta nec virgam (Mat 10,9-10),

4 mox in huiuscemodi verborum auditu tanta eum virtute Spiritus Christi perunxit et induit, ut in formam vivendi praefatam non solum notitia et affectu, verum etiam vita et habitu transformaret.

5 Illico enim calceamenta deposuit, reiecit baculum, peram et pecuniam abdicavit,

6 unaque contentus tunicula, dimissa corrigia, pro cingulo funem sumpsit, omnem sollicitudinem cordis apponens, qualiter audita perficeret et apostolicae rectitudinis regulae se ipsum per omnia coaptaret.

Lectio secunda.

2

1 Denique Spiritus Christi vi flammea totus accensus, coepit ut alter Elias veritatis aemulator exsistere,

2 coepit et aliquos ad iustitiam perfectam inducere, coepit et ceteros ad poenitentiam invitare.

3 Erant autem ipsius eloquia non inania nec risu digna, erant virtute sancti Spiritus plena,

4 erant medullas cordis penetrantia, ut et in vehementem stuporem audientes converterent et obstinatorum mentes efficacia virtuosa mollirent.

5 Innotescente etenim apud multos sublimi eius sanctoque proposito tam ex doctrinae simplicis veritate quam vitae, coeperunt ipsius exemplo viri quidam ad poenitentiam animari et eidem, relictis omnibus, habitu vitaque coniungi,

6 quos et Fratres Minores vir humilis censuit appellari.

Lectio tertia.

3

1 Sane iam fratrum, Deo vocante, consummato senario, cum pius eorum Pater et pastor locum solitudinis nactus, in multa cordis amaritudine vitam deploraret adolescentiae non sine culpa transactam, sibique ac proli, quam in Christo genuerat (cfr. 1Cor 4,15), veniam postularet et gratiam, excessiva quadam in eum superveniente laetitia, certificatus est de remissione plenaria omnium delictorum, usque videlicet ad quadrantem novissimum (cfr. Mat 5,26).

2 Raptus deinde supra se ac in quoddam lumen vivificum totus absorptus, quae circa se ac fratres futura erant, luculenter adspexit;

3 sicut ipse postmodum, Ordinis profectum et dilatationem per Dei clementiam in proximo fieri debere praenuntians, ad confortationem pusilli gregis (cfr. Luc 12,32) familialiter reseravit.

4 Paucis admodum elapsis diebus, quibusdam sibi cohaerentibus aliis, cum iam ad duodenarium excrevissent, disposuit Domini famulus cum illo simplicium coetu apostolicae Sedis adire praesentiam,

5 ut praeostensam sibi a Domino normam vivendi, quam et brevi sermone conscripserat, suppliciter et instanter exposceret eiusdem sacratissimae Sedis auctoritate plenaria confirmari.

Lectio quarta.

4

1 Properante itaque ipso cum sociis iuxta propositum comparere conspectui Summi Pontificis, domini scilicet Innocentii tertii, praevenit eum dignatione clementiae Dei virtus et sapientia Christus (cfr. 1Cor 1,24) suum per visionem commonefaciendo Vicarium, ut supplicanti pauperculo et placidum daret auditum et benignum praeberet assensum.

2 Vidit namque in somnis (cfr. Gen 28,12) Pontifex ipse Romanus Lateranensem basilicam ruinae fore iam proximam, quam quidam homo pauperculus, modicus, et despectus, proprio dorso submisso, ne caderet, sustentabat.

3 Cum igitur in famulo Dei sapiens contemplaretur antistes simplicis animi puritatem, mundi contemptum, paupertatis amorem, propositi perfecti constantiam, animarum zelum ignitumque voluntatis sanctae fervorem: "Vere", inquit, "hic est ille, qui opere ac doctrina Christi sustentabit Ecclesiam".

4 Proinde ad ipsum praecipuam ex tunc devotionem concipiens ac petitioni eius per omnia se inclinans, approbavit Regulam,

5 dedit de poenitentia praedicanda mandatum, postulata tunc cuncta concessit ac plura se concessurum in posterum liberaliter repromisit.

Lectio quinta.

5

1 Fretus exinde gratia superna Franciscus Summique auctoritate Pontificis, cum fiducia multa versus vallem Spoletanam iter arripuit, ut perfectionis evangelicae veritatem, quam mente conceperat et professione devoverat, facto perficeret et verbo doceret.

2 Mota quoque cum sociis quaestione huiusmodi, utrum inter homines conversari an ad loca solitaria se conferre deberent, cum per orationis instantiam divinum super hoc beneplacitum requisisset, supernae revelationis illustratus oraculo, intellexit se ad hoc missum a Domino, ut Christo lucraretur animas, quas diabolus conabatur auferre,

3 ideoque magis omnibus quam sibi soli vivere praeeligendum esse decernens, recollegit se in quodam tugurio derelicto secus Assisium, ut ibi secundum sanctae paupertatis normam in omni Religionis districtione cum fratribus viveret et verbum Dei pro loco et tempore populis praedicaret.

4 Factus igitur evangelicus praeco, civitates circuibat et castra, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in virtute Spiritus (cfr. 1Cor 2,13) annuntians regnum Dei (cfr. Luc 9,60), Domino dirigente loquentem revelationibus praeviis et sermonem confirmante sequentibus signis (cfr. Mar 16,20).

Lectio sexta.

6

1 Cum enim semel, ut sibi moris erat, pervigil in oratione persisteret, corporaliter absentatus a filiis, circa mediam noctis horam, quibusdam e fratribus quiescentibus, quibusdam orantibus, currus igneus miri splendoris, super quem residebat et globus ad modum solaris aspectus praelucidus, per ostiolum habitaculi fratrum ipsorum ingrediens, huc atque illuc (cfr. Mar 16,20) per domicilium tertio se convertit;

2 ad cuius mirabilem et praeclarum contuitum stupefacti sunt vigilantes, excitati simul et exterriti dormientes nec minus senserunt cordis claritatem quam corporis, dum ex virtute mirandi luminis alterius alteri conscientia nuda fuit.

3 Intellexerunt namque concorditer omnes, videntibus invicem universis in cordibus singulorum, sanctum Patrem Franciscum in tali transfiguratum effigie sibi demonstratum a Domino, tamquam qui in spiritu veniens et virtute Eliae (cfr. Luc 1,17), spiritualis esset militiae princeps effectus, ut currus Israel et auriga eius (cfr. 4Re 2,12).

4 Reversus nempe vir sanctus ad fratres, coepit confortare illos de ostensa eis caelitus visione,

5 coepit et conscientiarum ipsorum secreta rimari necnon et futura praedicere, adeoque coruscare miraculis, ut patenter claresceret, duplicem Eliae spiritum in tanta super eum plenitudine quievisse (cfr. 4Re 2,9.15), quod post ipsius doctrinam et vitam erat omnibus proficisci tutissimum.

Lectio septima.

7

1 Religiosus quidam tunc temporis de Ordine Cruciferorum, Moricus nomine, in hospitali quodam prope Assisium languore tam gravi tamque prolixo laborans, ut crederetur morti iam proximus, viro Dei supplex factus per nuntium, postulabat instanter, ut pro se ad Deum intercedere vellet.

2 Cui vir pius benigne assentiens, oratione praemissa, panis micas accepit, et cum oleo sumpto de lampade, quae coram Virginis ardebat altari, commiscens, quasi quoddam electuarium per manus fratrum infirmanti transmisit,

3 dicens: "Medicinam hanc fratri nostro deferte Morico, qua ipsum Christi virtus non solum plenae sanitati restituet, verum etiam robustum bellatorem effectum aciei nostrae perseveranter adiunget".

4 Statim autem, ut antidotum illud sancti Spiritus adinventione confectum aeger homo gustavit, sanus exsurgens, tantum mentis et corporis a Deo vigorem obtinuit, ut paulo post viri sancti Religionem ingressus, longo tempore loricam portaret ad carnem, et crudis dumtaxat contentus cibariis, nec vini poculum sumeret nec coctum aliquid degustaret.

Lectio octava.

8

1 Illo quoque tempore sacerdos quidam de civitate Assisii, Silvester nomine, vir utique conversationis honestae ac simplicitatis columbinae, vidit in somnis (cfr. Gen 28,12) regionem illam totam a dracone immenso circumdari, prae cuius teterrima horridaque effigie diversis, ut videbatur, mundi climatibus propinquum imminebat excidium.

2 Contuebatur post haec crucem auream atque fulgentem procedentem ex ore Francisci, cuius summitas caelos tangebat (cfr. Gen 28,12), et brachia protensa in latum usque ad mundi fines videbantur extendi, cuiusque aspectus praefulgidus draconem illum tetrum et horridum penitus effugabat.

3 Hoc dum sibi tertio monstraretur, intellexit vir pius et Deo devotus, ad hoc Franciscum destinatum a Domino, ut, gloriosae crucis assumpto vexillo, draconis maligni robur elideret praeclarisque veritatis fulgoribus tam doctrinae quam vitae mentes fidelium illustraret.

4 Quod cum viro Dei et fratribus narrasset per ordinem, non multo post tempore mundum relinquens, vestigiis Christi beati Patris exemplo sic perseveranter adhaesit, quod ipsius vita in Ordine authenticam reddidit eam quem in saeculo habuerat visionem.

Lectio nona.

9

1 Frater quìdam, Pacificus nomine, cum adhuc saeculariter vivens famulum Domini reperisset apud castrum Sancti Severini praedicantem in monasterio quodam, facta manu Domini super (cfr. Ez 1,3) se, vidit eumdem quasi duobus transversis ensibus valde fulgentibus in modum crucis signatum, quorum unus a capite usque ad pedes, alius a manu in manum per pectus transversaliter tendebatur.

2 Non noverat facie virum, sed tanto monstratum miraculo mox cognoscens, vehementer obstupuit, verborumque ipsius virtute compunctus et territus, tamquam si esset gladio spiritus ex eius ore procedente transfixus, saecularibus pompis omnino contemptis, beato Patri professione cohaesit.

3 Hic postmodum in omni Religionis sanctitate proficiens, antequam fieret Minister in Francia, siquidem primus ibidem ministerii gessit officium, meruit magnum Thau in fronte (cfr. Ez 1,3) Francisci videre, quod colorum varietate distinctum, faciem ipsius miro venustabat ornatu.

4 Hoc quippe signum vir Dei magno venerabatur affectu, frequenti commendabat eloquio, actionum praemittebat initiis,

5 et in eis quas dirigebat ex caritate litterulis manu propria subscribebat, tamquam si omne ipsius studium foret iuxta propheticum dictum signare Thau super frontes virorum gementium et dolentium (cfr. Ez 9,4), ad Christum Iesum veraciter conversorum.

III - De praerogativa virtutum.

Lectio prima.

1

1 Insignis sectator crucifixi Iesu, vir Dei Franciscus a suae conversionis primordiis tanta disciplinae rigiditate carnem crucifigebat cum vitiis (cfr. Gal 5,24) motusque sensuales tam stricta frenabat modestiae lege, ut vix necessaria sumeret sustentationi naturae.

2 Nam cocta cibaria sanitatis tempore vix admittebat et raro, admissa vero aut commixtione cineris interdum faciebat amara aut aquei superinfusione liquoris ut plurimum reddebat insipida.

3 Quam vero districtam in potu parcitatem servaverit, carnem suam a vino abstrahens, ut transferret animum ad sapientiae (cfr. Qo 2,3) lucem, hinc liquido valemus advertere, quod et de aqua frigida cum sitis aestuabat ardore, vix audebat ad sufficientiam bibere.

4 Nuda humus ut saepius lectus erat lassato corpusculo, cervical lapis vel lignum, vestisque simplex, rugosa et hispida tegumentum, pro eo quod experientia certa didicerat, hostes malignos duris et asperis in fugam converti, delicatis autem et mollibus ad tentandum fortius animari.

Lectio secunda.

2

1 Rigidus in disciplina super custodiam suam (cfr. Is 21,8) invigilabat attentius, curam gerens praecipuam de impretiabilis custoditione thesauri, castitatis videlicet, in fictili vase (cfr. 2Cor 4,7), quod et possidere studebat in sanctitudinis honore (cfr. 1The 4,4) per utriusque hominis integerrimam puritatem.

2 Quapropter circa suae conversionis principia tempore hiemalis algoris, spiritu fortis et fervidus, in foveam glacie aut nive repletam se ipsum plerumque mergebat, ut et domesticum hostem sibi perfecte subigeret et candidum vestimentum munditiae a voluptatis incendio praeservaret.

3 Tanta quoque per exercitationes huiusmodi fulgere coepit in sensibus venustate pudoris, ut plenum iam carnis assecutus dominium, foedus cum oculis pepigisse (cfr. Iob 31,1) videretur, quod non solum carnalem aspectum procul refugeret, sed et curiosum vanitatis cuiuscumque contuitum omnino caveret.

Lectio tertia.

3

1 Verum, licet cordis et corporis puritatem adeptus, sanctificationis quodam modo proximaret ad apicem, non cessabat tamen lacrimarum imbribus iugiter oculos expiare mentales caelestium claritatum concupiscendo munditiam et corporeorum luminum parvipendendo iacturam.

2 Cum enim ex continuo fletu infirmitatem oculorum incurrisset gravissimam, suadente medico, quod abstineret a lacrimis, si corporei visus caecitatem vellet effugere, nequaquam assensit;

3 malle se asserens corporalis visus lumen amittere, quam lacrimas, quibus oculus emundatur interior, ut Deum videre praevaleat, repressa devotione spiritus impedire.

4 Erat quoque vir Deo devotus inter lacrimarum irrigua caelesti quadam iucunditate serenus tam mente quam facie, utpote qui pro conscientiae sanctae nitore tanta perfusus erat unctione laetitiae, ut et mente in Deum incessanter excederet et in cunctis operibus manuum eius iugiter exsultaret (cfr. 2Cor 5,13; Deut 14,29; Ps 91,5).

Lectio quarta.

4

1 Omnium virtutum custos et decor humilitas adeo virum Dei sui iuris effecerat, ut, quamvis multiplex in eo fulgeret praerogativa virtutum, haec tamen in ipso tamquam in Minorum minimo praecipuum videretur assecuta dominium.

2 In propria quidem reputatione, qua se fatebatur maximum peccatorum, prorsus nil erat nisi fictile quoddam et sordidum vasculum, cum in veritate vas esset sanctificationis (cfr. Ier 22,28) electum, multiformis virtutis et gratiae adornatione praefulgidum et sanctitudine dedicatum.

3 Studebat quidem summopere in oculis suis aliorumque vilescere, defectus in se latentes publica confessione detegere donaque Datoris pectoris arcano celare, ut nequaquam pateret gloriae, quod occasio poterat esse ruinae.

4 Sane, ut perfectae humilitatis omnem impleret iustitiam (cfr. Ier 31,3), se ipsum adeo studuit non solum superioribus verum etiam inferioribus subdere, quod et socio itineris, quantumlibet simplici, obedientiam promittere solitus erat, ut non tamquam praelatus ex auctoritate praeciperet, sed tamquam minister et servus etiam subditis ex humilitate pareret.

Lectio quinta.

5

1 Sociam quoque sanctae humilitatis paupertatem excelsam perfectus Christi sectator caritate sibi studuit sic desponsare perpetua (cfr. Ier 31,3), quod non solum pro ea patrem matremque reliquit (cfr. Gen 2,24; Mar 10,7), verum etiam quae habere potuit universa dispersit.

2 Nemo tam auri, quam iste cupidus paupertatis, nec thesauri custodiendi sollicitior ullus, quam iste huius evangelicae margaritae;

3 cum et a principio Religionis usque ad mortem tunica, chorda et femoralibus dives, in sola videretur gloriari penuria et egestate gaudere.

4 Si quando enim pauperiorem se quempiam secundum exteriorem habitum cerneret, semetipsum protinus arguens excitabat ad simile, tamquam si aemula paupertate concertans, vinci se in illo spiritus quadam nobilitate timeret.

5 Etenim, quia ipsam ut arrham hereditatis aeternae omnibus caducis praetulerat, fallaces divitias velut feudum ad horam concessum nil reputans, hanc prae opibus magnis amabat

6 et in ea cunctos optabat excedere, qui ex eadem didicerat inferiorem se omnibus reputare.

Lectio sexta.

6

1 Excrevit propterea vir Dei per altissimae paupertatis amorem in sanctae simplicitatis tam opulentas divitias, ut, cum nihil prorsus haberet inter mundialia proprium, in ipso tamen mundi huius Auctore omnium possessor videretur esse bonorum.

2 Dum enim oculorum acie columbina, simplici videlicet mentis intentione, puroque speculationis contuitu omnia in summum referebat Opificem ipsumque Factorem recognoscebat, amabat et laudabat in omnibus,

3 superna fiebat largitione clementiae, ut omnia in Deo et Deum in omnibus possideret.

4 Consideratione quoque primae originis omnium, creaturas quantumlibet modicas, fratris vel sororis appellabat nominibus, tamquam ab uno secum exeuntes principio, quamquam illas viscerosius complexaretur et dulcius, quae Christi mansuetudinem piam similitudine naturali praetendunt et Scripturae significatione figurant.

5 Quamobrem supernaturali fiebat influente virtute, ut natura brutorum pio quodam modo moveretur ad ipsum, sed et sensu carentia parerent ad placitum, ac si idem vir sanctus ut simplex et rectus ad statum iam foret innocentiae (cfr. Iob 2,3) reformatus.

Lectio septima.

7

1 Pietatis quoque dulcedo tanta plenitudinis copia in Domini famulum a misericordiae fonte manaverat, ut ad miserabilium personarum relevandas miserias viscera videretur gestare materna, cum et clementiam haberet ingenitam, quam superinfusa Christi pietas duplicabat.

2 Itaque liquescebat animus eius ad infirmos et pauperes, et quibus non poterat manum, exhibebat affectum:

3 pro eo quod quidquid penuriae, quidquid defectus cernebat in aliquo, pii cordis dulcedine regerebat in Christum.

4 Cumque in pauperibus cunctis effigiem Christi prospiceret, si qua etiam necessaria vitae sibi collata fuissent, eis occurrentibus non solum liberaliter conferebat, verum etiam, ac si illorum propria essent iudicabat esse reddenda.

5 Nulli prorsus rei parcebat, nec mantellis nec tunicis nec libris nec etiam paramentis altaris, quin omnia haec, dum posset, largiretur egentibus, cupiens, ut perfectae pietatis impleret officium, etiam superimpendere semetipsum (cfr. 2Cor 12,15).

Lectio octava.

8

1 Zelus fraternae salutis, ex caritatis fornace procedens, ut gladius acutus et flammeus (cfr. Apoc 1,16; Gen 3,24) adeo Francisci pertransiit intima, ut vir iste zelotes totus videretur et aemulationis (cfr. Luc 2,35; Ex 34,14) ardore succensus et compassionis moerore plagatus.

2 Siquidem animas Christi Iesu sanguine pretioso redemptas cum cerneret inquinari aliqua sorde peccati, miro doloris confossus aculeo, tanta miserationis teneritudine deplorabat, ut eas tamquam mater in Christo quotidie parturiret.

3 Hinc sibi in oratione luctamen, in praedicatione discursus, in exemplis dandis excessus, pro eo quod non se Christi putaret amicum, nisi animas foveret quas ille redemit.

4 Propter quod, licet innocens eius caro, quae se iam sponte subdebat spiritui, nullo propter offensas egeret flagello, tamen exempli causa poenas illi renovabat et onera, custodiens propter alios vias duras (cfr. Ps 16,4), ut illius perfecte subsequeretur vestigia, qui pro aliorum salute tradidit in mortem animam suam (cfr. Is 53,12).

Lectio nona.

9

1 Caritatis quoque perfectae fervorem, quo Sponsi amicus ferebatur in Deum, ex hoc potissimum quis valet advertere, quod per martyrii flammam se ipsum ut hostiam vivam (cfr. Rom 12,1) Domino peroptabat offerre.

2 Tribus namque vicibus ob hoc versus partes infidelium iter aggressus, sed bis divina dispositione prohibitus, tertia tandem vice post multa opprobria, vincula, verbera et labores innumeros ad conspectum Soldani Babyloniae, Domino deducente, perductus, in tam efficaci ostensione spiritus et virtutis evangelizavit Iesum (cfr. 1Cor 2,4; Act 5,12), ut admiraretur ipse Soldanus et nutu divino in mansuetudinem versus, benignum ei praeberet auditum.

3 Cernens quidem in eo fervorem spiritus, constantiam animi, contemptum vitae praesentis efficaciamque divini sermonis, devotionem tantam concepit ad ipsum, ut magno eum honore dignum duceret, munera pretiosa offerret et ad secum trahendum moram instanter invitaret.

4 At verus mundi suique contemptor, oblata omnia spernens ut lutum seque conspiciens assequi snum non posse propositum, postquam ad id obtinendum sine fictione peregit quod potuit, ad partes fidelium, revelatione praemonitus remeavit.

5 Sicque factum est, ut Christi amicus mortem pro ipso viribus totis exquireret et tamen nullatenus inveniret, quo et merito non careret optati martyrii et insigniendus servaretur in posterum privilegio singulari.

IV - De studio orationis et spiritu prophetiae.

Lectio prima.

1

1 Sentiens Christi servus corpore se peregrinum a Domino (cfr. 2Cor 5,6), cum ad terrena foris desideria per Christi amorem totus insensibilis esset effectus, ne foret absque consolatione Dilecti, sine intermissione orando spiritum Deo contendebat exhibere praesentem.

2 Nam ambulans et sedens, intus et foris, laborans et vacans adeo erat orationi vi mentis intentus, ut illi videretur quidquid erat in eo non solum cordis et corporis, verum etiam operis et temporis dedicasse.

3 Suspendebatur multoties tanto devotionis excessu, ut supra semetipsum raptus et ultra humanum sensum aliquid sentiens, quid circa se ageretur exterius, omnino nesciret.

Lectio secunda.

2

1 Ut autem quietius spiritualium consolationum immissiones susciperet, ad solitudines et ecclesias derelictas oraturus nocte pergebat;

2 quamvis et ibi pugnas daemonum horribiles senserit, qui secum confligentes quasi manu ad manum, nitebantur ipsum ab orationis studio perturbare.

3 Verum illis ferventium precum infatigabili virtute fugatis, vir Dei solitarius remanens et pacatus, nemora replebat gemitibus, loca spargebat lacrimis, pectora manu tundebat

4 et quasi occultius secretarium nactus nunc respondebat iudici, nunc supplicabat patri, nunc colludebat sponso, nunc colloquebatur amico.

5 Ibi visus est nocte orans, manibus et brachiis ad modum crucis protensis, toto corpore sublevatus a terra et nubecula quadam fulgente circumdatus, ut illustrationis et elevationis mirabilis intra mentem mira circa corpus cum elevatione facta perlustratio testis esset.

Lectio tertia.

3

1 Huiusmodi quoque sursumactionum supernaturali virtute, sicut certis est comprobatum indiciis, incerta sibi et occulta divinae Sapientiae (cfr. Ps 50,8) pandebantur, quamvis illa non vulgaret exterius, nisi quantum fraternae salutis urgebat zelus, et supernae revelationis dictabat instinctus.

2 Ad tantam quippe mentis serenitatem indefessum orationis studium cum continua exercitatione virtutum virum Dei perduxerat, ut, quamvis sacrarum litterarum peritiam non habuerit per studium eruditionis humanae, lucis tamen aeternae irradiatus fulgoribus, Scripturarum profunda limpido intellectus scrutaretur acumine.

3 Prophetarum etiam spiritus multiplex in tam multiformis plenitudine gratiae requievit (Is 11,2) in eo, ut ipsius virtute mirifica se vir Dei praesentem aliis exhiberet absentibus notitiamque certam haberet longe distantium, secreta quoque prospiceret cordium, nec non et futurorum praenuntiaret eventus, sicut multiplicium exemplorum evidentia comprobat, ex quibus aliqua subscribuntur.

Lectio quarta.

4

1 Cum enim tempore quodam vir sacer Antonius, tunc quidem praedicator egregius, nunc autem confessor Christi praeclarus, de titulo crucis: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum (cfr. Ioa 19,19), eructans melliflua, in quodam provinciali capitulo apud Arelatem fratribus praedicaret, vir Dei Franciscus, qui tunc in remotis agebat, ad ostium capituli in aere sublevatus apparuit,

2 qui et extensis velut in cruce manibus fratribus benedicens, tam multimoda illos spiritus consolatione replevit, ut certa eis intra semetipsos spiritus testificatione constaret, apparitionem illam mirabilem caelesti praeditam fuisse virtute.

3 Porro, quia id beatum Patrem non latuit, patenter ex hoc ipso clarescit, quam pervius spiritus eius luci Sapientiae foret aeternae, quae omnibus mobilibus mobilior est, et attingens ubique propter sui munditiam, in animas sanctas se transfert et Dei amicos et prophetas constituit (Sap 7,24.27).

Lectio quinta.

5

1 Apud Sanctam Mariam de Portiuncula, intrantibus fratribus semel ex more capitulum, cum unus ex eis defensionis cuiusdam tectus palliolo, se disciplinae non subderet, videns hoc vir sanctus in spiritu, qui in cella tunc orans sequester et medius erat inter eosdem fratres et Deum, vocari ad se fecit unum ex ipsis, cui et dixit:

2 "Vidi, frater, diabolum super illius fratris inobedientis dorsum, col-lum eius tenentem adstrictum, qui tali sessore subactus, obedientiae freno spreto, instinctus illius sequebatur habenas.

3 Vade igitur et dic fratri, ut obedientiae sanctae collum sine mora submittat, cum et ille hoc suggerat fieri, ad cuius precum instantiam daemon ille confusus abscessit".

4 Monitus per internuntium frater, compunctionis concepto spiritu ac veritatis luce percepta, coram viri sancti Vicario in fa-ciem procidit (cfr. Mat 26,39), se ipsum culpabilem recognovit, veniam petiit, disciplinam suscepit et pertulit ac deinceps per omnia humiliter obedivit.

Lectio sexta.

6

1 Cum autem in Monte maneret Alvernae cella reclusus, unus ex sociis magno desiderio cupiebat habere de verbis Domini aliquod scriptum manu ipsius breviter adnotatum.

2 Gravem enim qua vexabatur tentationem non carnis, sed spiritus, ex hoc credebat evadere vel certe levius ferre.

3 Tali desiderio languens, anxiabatur interius, quia, cum esset humilis, pudoratus et simplex, verecundia victus, reverendo Patri rem pandere non audebat.

4 Sed cui homo non dixit, Spiritus revelavit.

5 Portari namque sibi iussit a fratre praedicto atramentum et chartam laudesque Domini iuxta fratris desiderium cum ipsius benedictione propria manu conscribens, eidem quod scripserat liberaliter obtulit, et omnis illa tentatio prorsus abscessit.

6 Ipsa quoque litterula reservata in posterum remedia sanitatis quam plurimis contulit, ut ex hoc claresceret omnibus, quanti meriti coram Deo scriptor ipsius exstiterit, qui tantae virtutis efficaciam in schedula conscripta reliquit.

Lectio septima.

7

1 Alio quoque tempore mulier quaedam nobilis, Deo devota, virum sanctum fiducialiter adiens, postulabat obnixe, ut pro viro suo sibi valde crudeli, quem adversarium patiebatur in servitio Christi, apud Dominum intercedere vellet, quod ipsius cor durum larga suae gratiae infusione molliret.

2 Quo audito, vir sacer et pius sacris eam in bono roboravit eloquiis, consolationem, quam optabat sibi de proximo affuturam asseruit

3 finaliterque mandavit, quod viro illi ex parte Dei denuntiaret et sui, nunc tempus esse clementiae, postmodum aequitatis.

4 Credidit mulier sermoni, quem ei dixerat Domini servus, et benedictione accepta, domum cum festinatione revertens, occurrenti sibi viro praefatum narravit eloquium, indubitanter exspectans optatum impleri promissum.

5 Confestim autem, ut auribus illius sermo insonuit, cecidit super eum spiritus gratiae, adeo cor ipsius emolliens, ut et devotam coniugem libere Deo ex tunc famulari permitteret et se una cum ipsa Domino serviturum offerret.

6 Suadente igitur sancta uxore, pluribus annis caelibem vitam agentes, eodem die, mulier mane vir vespere, migraverunt ad Dominum, haec quidem ut matutinum, ille vero ut sacrificium vespertinum (cfr. Ps 140,2).

Lectio octava.

8

1 Tempore, quo Domini famulus Reate iacebat infirmus, praebendarius quidam, nomine Gedeon, lubricus et mundanus, infirmitate gravi correptus et lectulo decubans, cum ad eum fuisset delatus, lacrimose rogabat cum simul adstantibus, ut ab ipso crucis signaculo signaretur.

2 Ad quem ille: "Cum olim vixeris secundum desideria carnis (cfr. Sir 17,24), non veritus iudicia Dei (cfr. Gal 5,16), non propter te, sed propter devotas intercedentium preces, signo te crucis hoc modo signabo, ut tibi ex nunc pro certo insinuem, quod sis graviora passurus, si ad vomitum (cfr. Prov 26,11) redieris liberatus".

3 Signo itaque crucis super eum facto a capite usque ad pedes, insonuerunt ossa renum eius, audientibus cunctis, veluti cum manu ligna sicca franguntur, statimque is qui contractus iacuerat, surrexit sanus et in laudem Dei prorumpens: "Ego", inquit, "sum liberatus".

4 Paucis autem interlapsis temporibus, cum, Dei oblitus, corpus impudicitiae reddidisset, et sero quodam coenasset in hospitio cuiusdam canonici nocteque illa dormiret ibidem, tectum domus super omnes subito corruit et illum solum, ceteris mortem evadentibus, interemit.

5 Sicque factum est, ut simul in hoc uno eventu patesceret, quam sit severus ingratis zelus divinae iustitiae, quamque verax et certus in dubiis fuerit qui Franciscum repleverat spiritus prophetiae (cfr. Apoc 19,10).

Lectio nona.

9

1 Eo quoque tempore, quo post reversionem suam de ultra mare Celanum praedicaturus accessit, miles quidam supplici eum devotione cum instantia magna invitavit ad prandium et quasi coegit invitum.

2 Ante vero quam cibum sumerent, vir mente devotus iuxta solitum morem offerens Deo preces et laudes, vidit in spiritu, viro illi mortis de proximo imminere iudicium, menteque suspensus oculis stabat elevatis in caelum (cfr. Ioa 17,1).

3 Oratione tandem completa, benignum hospitem traxit in partem mortemque illi vicinam praedixit, ut confiteretur admonuit et ad bonum, quantum valuit, animavit.

4 Acquievit homo continuo beati viri sermonibus (cfr. 1Tim 6,3) socioque illius universa peccata in confessione detexit, domum disposuit (cfr. Is 38,1), divinae se miserationi commisit et ad suscipiendam mortem se, quantum potuit, praeparavit.

5 Igitur dum alii refectionem corporis sumerent, miles, qui sanus videbatur et fortis, subito spiritum exhalavit iuxta verbum hominis Dei, repentina quidem morte sublatus, armis tamen poenitentiae per eiusdem spiritum propheticum praemunitus, ut et perpetuam damnationem evaderet et in aeterna tabernacula (cfr. Luc 16,9) iuxta promissionem evangelicam introiret.

V - De obedientia creaturarum et condescensione divina.

Lectio prima.

1

1 Aderat quidem servo suo Francisco is qui eum unxerat Spiritus Domini (cfr. Luc 4,18) et ipse Dei virtus et sapientia Christus (cfr. 1Cor 1,24), cuius virtute fiebat et gratia, ut sibi non solum incerta et occulta (cfr. Ps 50,8) patescerent, verum etiam mundi huius elementa parerent.

2 Quodam namque tempore, cum consilium daretur a medicis et instanter suaderetur a fratribus, ut contra infirmitatem oculorum pateretur sibi per cocturae subveniri remedium, humiliter vir Dei assensit, pro eo quod id non solum medela contra aegritudinem corporis, verum etiam materia foret exercendae virtutis.

3 Sensu vero carnis ipsius ad conspectum instrumenti ferrei iam igne candentis naturali quodam horrore concusso, vir sanctus ignem alloqui coepit ut fratrem, in Creatoris nomine ac virtute praecipiens, ut suum ei contemperaret ardorem, quo suaviter urentem sustinere valeret.

4 Profundato autem crepitante ferro in tenera carne, et ab aure usque ad supercilium coctura protracta, vir Deo plenus exsultans in spiritu: "Laudate", inquit ad fratres, "Altissimum, quia, ut verum fatear, nec ignis ardor molestiam intulit nec carnis me dolor afflixit!".

Lectio secunda.

2

1 Apud eremum Sancti Urbani servo Dei aegritudine gravissima laborante, cum ipse naturae defectum sentiens, vini poculum peteret, nihilque de vino, quod sibi dari posset, responderetur adesse, iussit aquam afferri et allatam signo crucis edito benedixit.

2 Mox vinum efficitur optimum quod fuerat aqua pura, et quod deserti loci paupertas non potuit, sancti viri puritas impetravit.

3 Ad eius gustum protinus tanta facilitate convaluit, ut evidenter claresceret, quod optatum poculum illud a largo sibi fuit Datore concessum, non tam ut afficiens ad saporem quam ut efficax ad salutem.

Lectio tertia.

3

1 Alio quoque tempore vir Dei ad quamdam eremum transferre se volens, ut ibi liberius contemplationi vacaret, quia debilis erat, cuiusdam pauperis hominis vectabatur asello.

2 Cumque diebus aestivis famulum Dei sequendo vir ille montana conscenderet (cfr. Ios 2,16), asperioris et longioris viae itinere fatigatus (cfr. Ioa 4,6) nimioque sitis ardore deficiens, instanter coepit clamare ac dicere, quod nisi paululum biberet, confestim spiritum exhalaret.

3 Absque mora vir Dei prosilivit ab asino, et fixis in terra poplitibus, palmas tetendit ad caelum (cfr. 2Par 6,13), orare non cessans (cfr. Col 1,9), donec se intellexit auditum.

4 Oratione tandem finita: "Festina", inquit viro, "ad petram, et illic aquam vivam reperies, quam tibi hac hora misericorditer Christus de lapide bibendam produxit (cfr. Is 48,21)".

5 Cucurrit sitiens homo ad locum ostensum bibitque aquam de petra (cfr. Ps 77,16; Is 48,21) orantis virtute productam et poculum hausit a Deo sibi de Saxo durissimo (cfr. Deut 32,13) propinatum.

Lectio quarta.

4

1 Tempore quodam, quo famulus Domini secus mare praedicabat Gaietae, cum turbarum in eum prae devotione ruentium declinare vellet applausum, in unam littori haerentem naviculam prosiliit solus

2 Illa vero, tamquam si motoris vi gubernaretur intrinseca, cernentibus et mirantibus cunctis, qui aderant, sine aliquo remige longius se protraxit a terra.

3 Cum autem aliquanto spatio maris secessisset in altum, stetit inter fluctus immobilis, quamdiu exspectantibus turbis in littore, viro Dei praedicare complacuit.

4 Cumque, audito sermone visoque miraculo ac benedictione accepta, ipso rogante, multitudo recederet, non alterius quam caelestis iussionis impulsu navis applicuit, tamquam si creatura Factori deserviens (cfr. Sap 16,24), Creatoris perfecto cultori et sine rebellione se subderet et sine retardatione pareret.

Lectio quinta.

5

1 Moram eo faciente tempore quodam in eremitorio Graecii, loci illius indigenae malis adeo multiplicibus gravabantur, quod et grando annua tempestate blada vastabat et vineas, et luporum multitudo rapacium non solum bruta, sed et homines consumebat.

2 Sic igitur vehementer afflictis omnipotentis Domini famulus benigne compatiens, in publica illis prae dicatione promisit seque fideiussorem eis instituit, quod pestilentia illa omnis abscederet, si confessione praemissa, dignos poenitentiae fructus facere (cfr. Mar 3,8) vellent.

3 Ab illa itaque hora, poenitentiam ad exhortationem ipsius agentibus illis, cessaverunt clades, periere pericula, nec molestiae quidquam intulere (cfr. Dan 3,50) lupi vel grandines;

4 immo, quod maius est, si quando vicinorum arva arando pervaderet, istorum terminis appropinquans aut terminabatur ibidem, aut in partem aliam divertebat.

Lectio sexta.

6

1 Alio quoque tempore, cum praedicationis causa vir Dei vallem Spoletanam circuiens, appropinquasset Bevanio, ad quemdam locum devenit, in quo diversi generis avium maxima multitudo convenerat.

2 Quas oculo pio conspiciens, irruente in se Spiritu Domini (cfr. Iudc 14,6), velociter cucurrit ad locum, illisque salutatis alacriter, ut verbum Dei attente audirent, silentium imperavit.

3 Cum autem plura de beneficiis Dei creaturis collatis et laudibus ei ab ipsis reddendis loqueretur aviculis, illae modo mirabili gestientes coeperunt extendere colla, protendere alas, aperire rostra et in ipsum attente respicere, tamquam si eloquiorum eius admirabilem conarentur sentire virtutem.

4 Iuste quidem vir Deo plenus (cfr. Gen 41,38) ad creaturas huiusmodi ratione carentes pio ferebatur humanitatis affectu, cum et illae versa vice tam miro modo inclinarentur ad ipsum, ut instruenti attenderent et praecipienti parerent et ad suscipientem cum securitate confugerent et apud retinentem sine difficultate manerent.

Lectio septima.

7

1 Tempore vero, quo pro palma consequenda martyrii ad partes ultramarinas transire tentaverat, nec tamen id consummare valuerat, maris tempestatibus praepeditus, adeo sibi adstitit Gubernatoris omnium dignativa provisio, ut eum cum plurimis aliis a periculis mortis erueret et mirabilia opera sua circa ipsum in profundo (cfr. Ps 106,24) monstraret.

2 Nam cum de Sclavonia in Italiam redire proponeret et navem quamdam absque ullis omnino stipendiis conscendisset, affuit quidam in ipso ingressu pro Christi,pauperculo missus a Deo (cfr. Ioa 1,6), qui et secum ferret necessaria victus et cuidam timenti Deum de navi ad se vocato tribueret, ut nil prorsus habentibus opportuno tempore ministraret.

3 Verum, nautis propter vim ventorum nusquam applicare valentibus, omnia ipsorum sunt consumpta cibaria, sola beato viro collatae desuper eleemosynae portione modica remanente.

4 Quae ad ipsius preces et merita, superna faciente virtute, in tantum succrevit augmentum, ut diebus pluribus, continua maris tempestate durante, usque ad portum optatum, Anconae videlicet, necessitatibus omnium plenarie subveniret.

Lectio octava.

8

1 Alio quoque tempore, eodem viro Dei praedicationis causa inter Lombardiam et Marchiam Tervisinam iter agente cum fratre socio, iuxta Padum tenebrosa noctis supervenit obscuritas.

2 Cumque periculis magnis et multis via foret exposita propter fluvium, paludes et tenebras, instante socio, quod in tanta necessitate supernum imploraret auxilium, vir Dei cum confidentia multa respondit:

3 "Potens est Deus (cfr. Luc 3,5), si suae dulcedini complacet, tenebrarum effugata caligine, sui nos beneficio luminis illustrare".

4 Mirum certe! Vix sermonem compleverat, et ecce, tanta lux circa eos superna coepit radiare virtute, ut, nocte alias exsistente obscura, ipsi luce clara viderent non solum viam, verum etiam ex altera parte fluminis plurima circumquaque.

Lectio nona.

9

1 Recte quidem inter densas noctis tenebras fulgor praeibat claritatis caelestis ut ex hoc ipso pateret, involvi eos non posse mortis caligine (cfr. Iob 10,21), qui directo sequuntur tramite lumen vitae.

2 Nam et lucis huiusmodi splendore mirabili corporaliter directi et spiritualiter confortati, usque ad locum hospitii per non modicum viae spatium cum divinis hymnis et laudibus pervenerunt.

3 O vere praeclarum et admirabilem virum! cui suum ignis ardorem contemperat, aqua saporem commutat, abundans poculum petra propinat, inanimata deserviunt, mansuescunt immitia, et irrationabilia studiose intendunt;

4 ipse quoque Dominus omnium sua benignitate obedit ad votum, dum et liberalitate praeparat cibum, lucis praebet claritate ducatum, ut sic ei tamquam viro sanctitatis eximiae et omnis creatura subserviat, et ipse Creator omnium condescendat.

VI - De stigmatibus sacris.

Lectio prima.

1

1 Fidelis revera famulus et minister Christi Franciscus, biennio antequam spiritum redderet caelo, cum in loco excelso seorsum, qui Mons Alvernae dicitur, quadragenarium ad honorem Archangeli Michaelis ieiunium inchoasset, supernae contemplationis dulcedine abundantius solito superfusus ac caelestium desideriorum ardentiore flamma succensus, supernarum coepit immissionum cumulatius dona sentire.

2 Dum igitur seraphicis desideriorum ardoribus sursum ageretur in Deum, et affectus compassiva teneritudine in eum transformaretur, cui ex caritate nimia crucifigi complacuit:

3 quodam mane circa festum Exaltationis sanctae Crucis in latere montis orans vidit quasi speciem unius Seraph sex alas tam fulgidas quam ignitas habentem de caelorum sublimitate descendere,

4 qui volatu celerrimo ad aeris locum viro Dei propinquum perveniens, non solum alatus, sed et crucifixus apparuit, manus quidem et pedes habens extensos et cruci affixos, alas vero sic miro modo hinc inde dispositas, ut duas supra caput erigeret, duas ad volandum extenderet, duabus vero reliquis totum corpus circumplectendo velaret.

Lectio secunda.

2

1 Hoc videns, vehementer obstupuit mixtumque colori gaudium mens eius incurrit, dum et in gratioso Christi aspectu sibi tam mirabiliter quam familiariter apparentis excessivam quamdam concipiebat laetitiam, et dira conspecta crucis affixio ipsius animam compassivi doloris gladio pertransibat (cfr. Luc 2,35).

2 Intellexit quidem, illo docente interius, qui et apparebat exterius, quod licet passionis infirmitas cum immortalitate spiritus seraphici nullatenus conveniret,

3 ideo tamen huiusmodi visio suis fuerat praesentata conspectibus, ut amicus ipse Christi praenosset, se non per martyrium carnis, sed per incendium mentis totum in Christi Iesu crucifixi expressam similitudinem transformandum.

4 Disparens igitur visio post arcanum ac familiare colloquium, mentem ipsius seraphico interius inflammavit ardore, carnem vero Crucifixo conformi exterius insignivit effigie,

5 tamquam si ad ignis liquefactivam virtutem praeambulam sigillativa quaedam esset impressio subsecuta.

Lectio tertia.

3

1 Statim namque in manibus eius et pedibus apparere coeperunt signa clavorum, ipsorum capitibus in interiore parte manuum et superiore pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso.

2 Erantque clavorum capita in manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga, retorta et repercussa, quae de ipsa carne surgentia, carnem reliquam excedebant.

3 Siquidem repercussio ipsa clavorum sub pedibus adeo prominens erat et extra protensa, ut non solum plantas solo libere applicari non sineret, verum etiam intra curvationem arcualem ipsorum acuminum facile immitti valeret digitus manus, sicut et ab eis ipse accepi, qui oculis propriis conspexerunt.

4 Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum rubra cicatrice obductum erat, quod saepe sanguinem sacrum effundens, tunicam et femoralia in tanta copia respergebat, ut postmodum fratres socii ea lavantes pro tempore indubitanter adverterent, quod sicut in manibus et pedibus, sic et in latere famulus Domini expresse haberet impressam similitudinem Crucifixi.

Lectio quarta.

4

1 Cernens autem vir Deo plenus (cfr. Gen 41,38), quod stigmata carni tam luculenter impressa socios familiares latere non possent, timens nihilominus publicare Domini sacramentum, in magno positus fuit dubitationis agone, utrum quod viderat diceret, vel taceret.

2 Compulsus tandem conscientiae stimulo, quibusdam ex fratribus intimioribus sibi cum multo timore seriem retulit visionis praefatae;

3 addens, quod is qui sibi apparuerat aliqua dixerit, quae numquam, dum viveret, alicui hominum aperiret.

4 Postquam igitur verus Christi amor in eamdem imaginem transformavit (cfr. 2Cor 3,18) amantem, quadraginta dierum numero, iuxta quod decreverat, in monte illo solitudinis consummato, superveniente quoque solemnitate Archangeli Michaelis, descendit angelicus vir Franciscus de monte (cfr. Mat 17,9),

5 secum ferens Crucifixi effigiem, non in tabulis lapideis vel ligneis manu figuratam artificis, sed in carneis membris descriptam digito Dei vivi (cfr. Ex 31,18).

Lectio quinta.

5

1 Porro licet vir sanctus et humilis sacra illa signacula omni diligentia studeret abscondere, Domino tamen complacuit ad gloriam suam mirabilia quaedam aperta per illa monstrare, ut, dum illorum vis occulta per signa clara patesceret, inter densas caliginosi saeculi tenebras ut sidus praefulgidum radiaret.

2 Nam et circa Montem Alvernae praefatum, antequam vir sanctus ibidem moram traxisset, nube obscura ex ipso monte surgente, grandinis violenta tempestas fructus terrae consuetudinarie devastabat.

3 Verum post illam apparitionem felicem non sine incolarum admiratione ac gaudio arando consueta cessavit, ut caelestis illius visionis excellentiam et stigmatum ibidem impressorum virtutem serenata praeter morem ipsa caeli facies declararet.

Lectio sexta.

6

1 Illo quoque tempore in provincia Reatina pestis valde gravis invaluit, quae oves et boves in tantum coepit invadere, ut viderentur pene omnes irremediabili morbo languere.

2 Vir autem quidam timens Deum nocte fuit per visionem commonitus, ut ad eremitorium fratrum, in quo beatus Pater tunc moram trahebat, festinanter accederet loturamque manuum et pedum ipsius impetraret a sociis ac super animalia languida spargeret, et sic pestis omnis illa cessaret.

3 Quod cum vir ille diligenter implesset, tantam illi, quae sacras contigerat plagas, contulit Deus aquae virtutem, ut, dum ipsius aspersio languentes greges vel modicum attigisset, omnem illam pestilentiae plagam repelleret, pristinoque recuperato vigore, ad pastum animalia currerent, tamquam si nil mali penitus ante sensissent.

Lectio septima.

7

1 Denique tam miram ex tunc consecutae sunt manus illae virtutem, ut suo contactu salvifico et validam redderent sospitatem aegrotis et vivacem sensum paralyticis iam membris et aridis, et quod maius his omnibus est, vitam incolumem letaliter sauciatis.

2 Nam ut de pluribus eius prodigiis duo quaedam anticipando simul et perstringendo commemorem,

3 cum apud Ilerdam vir quidam, Ioannes nomine, beato Francisco devotus, adeo sero quodam fuisset vulnerum atrocitate concisus, ut vix crederetur supervicturus in crastinum,

4 apparente sibi mirabiliter Patre sanctissimo et vulnera illa sacris manibus contingente, hora eadem sic integrae sospitati redditus est,

5 ut mirabilem crucis signiferum omni veneratione dignissimum omnis illa regio proclamaret.

6 Quis enim posset sine admiratione conspicere hominem non ignotum sub eodem quasi momento temporis nunc plagis laniatum saevissimis, nunc incolumitate gaudentem?

7 Quis sine gratiarum actione recolere?

8 Quis denique sine devotione tam pium, virtuosum praeclarumque miraculum fideli valeat mente pensare?

Lectio octava.

8

1 Apud Potentiam, civitatem Apuliae, clericus quidam, nomine Rogerus, cum de sacris beati Patris stigmatibus cogitaret inania, subito fuit in manu sinistra sub chirotheca percussus, ac si prosilisset spiculum de balista, ipsa tamen chirotheca omnino manente intacta.

2 Cum vero per triduum vehementis fuisset doloris cruciatus aculeo et iam mente compunctus beatum invocaret et adiuraret Franciscum per gloriosa illa sibi stigmata subvenire, salutem adeo perfectam obtinuit, ut omnis dolor abscederet, nullumque remaneret omnino vestigium percussurae.

3 Ex quo luculenter apparet, quod sacra illa signacula illius fuerunt impressa potentia et praedita sunt virtute, cuius est vulnera infligere, medelas afferre, obstinatos percutere contritosque sanare (cfr. Luc 4,18).

Lectio nona.

9

1 Digne quidem vir iste beatus singulari hoc privilegio insignitus apparuit, cum omne ipsius studium, tam publicum quam privatum, circa crucem Domini versaretur.

2 Nam et mira mansuetudinis lenitas austeritasque vivendi, humilitas illa profunda, obedientia prompta, paupertas eximia, castitas illibata, amara compunctio, lacrimarum profluvium, pietas viscerosa, aemulationis ardor, martyrii desiderium, caritatis excessus, multiplex denique christiformium praerogativa virtutum, quid aliud in eo praetendunt quam assimilationes ad Christum et praeparationes quasdam ad stigmata sacra ipsius?

3 Propter quod a sua conversione toto ipsius vitae decursu praeclaris crucis Christi adornato mysteriis, tandem ad conspectum sublimis Seraph et humilis Crucifixi totus fuit in vitae formae effiigiem vi quadam deiformi et ignea transformatus,

4 quemadmodum attestati sunt qui viderunt, palpaverunt, osculati sunt et, tactis sacrosanctis, sic fuisse et se vidisse iurantes, abundantiore certitudine firmaverunt.

VII - De transitu mortis.

Lectio prima.

1

1 Christo igitur iam cruci vir Dei confixus (cfr. Gal 2,19) tam carne quam spiritu, non solum seraphici amoris incendio sursum agebatur in Deum, verum etiam prae fervido animarum zelo transfixus, cum crucifixo Domino salutem sitiebat omnium salvandorum.

2 Et quia propter excrescentes in pedibus cravos ambulare non poterat, faciebat corpus emortuum per civitates et castella (cfr. Luc 8,1) circumvehi,

3 ut tamquam alter Angelus ab ortu solis ascendens (cfr. Apoc 7,2) servorum Dei corda ignis divina flamma succenderet (cfr. Lam 2,3), pedes quoque in viam pacis dirigeret (cfr. Luc 1,79) frontesque ipsorum Dei vivi signaculo consignaret cfr. Apoc 7,3).

4 Flagrabat quoque desiderio magno ad humilitatis redire primordia, ut leprosis, sicut a principio ministraret, corpusque iam prae labore collapsum revocaret ad pristinam servitutem.

Lectio secunda.

2

1 Proponebat, Christo duce, se facturum ingentia, et fatiscentibus membris, spiritu fortis et fervidus, novo sperabat certamine de hoste triumphum.

2 Sane ut parvulo Christi cumulus meritorum accresceret, quae omnia vere patientia perfecta consummat, coepit infirmitatibus variis laborare tam graviter, ut dolorosis passionum molestiis per singula membra diffusis, consumptisque iam carnibus, quasi sola cutis ossibus (cfr. Iob 19,2; Lam 4,8) cohaereret.

3 Cumque duris corporis angeretur doloribus, poenales illas angustias non poenas, sed sorores suas esse dicebat

4 tantasque in ipsarum tolerantia laeta Domino laudes referebat et gratias, ut videretur assistentibus sibi fratribus, quod pro gloriatione iucunda et humili quasi Paulum aspicerent et pro vigoratione imperturbabilis animi alterum Iob viderent.

Lectio tertia.

3

1 Ipse vero transitum suum longe ante praescivit, dieque obitus imminente, dixit fratribus sui corporis tabernaculum deponendum in proximo, quemadmodum sibi fuerat demonstratum a Christo.

2 Biennio itaque ab impressione sacrorum stigmatum, anno videlicet a sua conversione vigesimo, ad Sanctam Mariam de Portiuncula se deferri poposcit, ut ubi per Virginem Matrem Dei spiritum conceperat perfectionis et gratiae, ibidem mortis soluto debito, ab bravium perveniret retributionis (cfr. Phip 3,14; Col 3,24) aeternae.

3 Perductus autem ad locum praefatum, ut veritatis exemplo monstraret, quod nihil erat ei commune cum mundo, in illa infirmitate tam gravi, quod omni languori conclusit, super nudam humum se totum nudatum deposuit, quatenus hora illa extrema, in que poterat adhuc hostis irasci, nudus luctaretur cum nudo.

4 Decubans sic in terra et pulvere nudatus athleta, manu sinistra dextri lateris vulnus, ne videretur, obtexit,

5 facieque serena solito more levata in caelum (cfr. Iob 11,15), intendens illi gloriae totus magnificare coepit Altissimum, pro eo quod expeditus ab omnibus, liber iam transiret ad ipsum.

Lectio quarta.

4

1 Hora denique sui transitus iam instante, fecit omnes fratres exsistentes in loco ad se vocari et eos consolatoriis verbis pro sua morte demulcens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem.

2 Possessionem quoque paupertatis et pacis hereditaria ipsis successione relinquens et legans, ut se ad aeterna protenderent ac contra mundi huius munirent pericula, vigilanter admonuit

3 et ad crucifixi Iesu perfecte sectanda vestigia, omni que potuit efficacia sermonis induxit.

4 Circumsedentibus vero filiis coram pauperum patriarcha, cuius iam caligaverant oculi, non senectute (cfr. Gen 48,10), sed lacrimis, vir sanctus caecutiens et morti iam proximus extendit super eos manus (cfr. Gen 48,14) in modum crucis, brachiis cancellatis, pro eo quod hoc signum semper amabat,

5 et omnibus fratribus tam praesentibus quam absentibus in Crucifixi virtute ac nomine benedixit.

Lectio quinta.

5

1 Post haec Evangelium secundum Ioannem ab illo loco: Ante diem festum Paschae (Ioa 13,1), sibi legi poposcit, ut in eo vocem Dilecti pulsantis (cfr. Cant 5,2) audiret, a quo solus eum iam carnis partes disiungebat.

2 Tandem cunctis in eum completis mysteriis, orans et psallens vir beatus obdormivit in Dornino (cfr. Act 7,60), et anima illa sanctissima, carne soluta in aeternae claritatis abyssum absorpta est.

3 Ipsa tunc hora unus ex fratribus et discipulis eius, vir utique sanctitate famosus, animam illam felicem conspexit sub specie stellae praefulgidae, a candida subvectam nubecula (cfr. Apoc 14,14), super aquas rnultas in caelurn tramite recto conscendere (cfr. Ps 28,3; Ios 8,20),

4 utpote quae conscientiae candore nitescens et meritorum praerogativa refulgens, tam efficaciter sursum ferebatur affluentia gratiarum et deiformitate virtutum, ut a visione caelestis lucis et gloriae nec modicum retardari valeret.

Lectio sexta.

6

1 Minister quoque fratrum tunc temporis in Terra Laboris, Augustinus nomine, vir utique Deo carus, in hora ultima positus, cum iam diu perdidisset loquelam, audientibus qui adstabant, subito clamavit et dixit (cfr. Act 23,4; Luc 9,39):

2 "Exspecta me, Pater, exspecta! ecce, iam venio tecum!".

3 Quaerentibus autem fratribus et mirantibus, cui sic loqueretur, beatum Franciscum euntem in caelum se videre asseruit, statimque, hoc dicto et ipse feliciter requievit.

4 Eisdem quoque temporibus episcopus Assisinas ad oratorium Sancti Michaelis in Monte Gargano perrexerat, cui beatus Franciscus transitus sui hora incundus apparens, mundum se dixit relinquere et ad caelum cum exsultatione transire.

5 Mane surgens episcopus sociis narravit quae vidit, et Assisium rediens, cum perquisisset sollicite, certitudinaliter comperit, quod ea hora, qua sibi per visionem innotuit, beatus Pater ex hac vita migravit.

Lectio septima.

7

1 Quam vero vir iste praeclarus eximiae sanctitatis exstiterit, post ipsius etiam transitum multis miraculorum prodigiis supernae bonitatis immensitas dignanter ostendit.

2 Nam ad eius invocationem et merita omnipotens Dei virtus caecis visum, surdis auditum, mutis verbum, claudis gressum ac paralyticis sensum restauravit et motum,

3 aridis insuper, contractis et ruptis salutem integram reddidit, inclusos carceribus potenter eripuit, naufragantibus portum salutis indulsit, periclitantibus in partu facilitatem pariendi concessit et ab obsessis corporibus daemones effugavit,

4 tandem sanguifluos et leprosos ad salutarem munditiam, letaliter vulneratos ad incolumitatem perfectam, et quod maius est omnibus, mortuos revocavit ad vitam.

Lectio octava.

8

1 Innumera quoque per ipsum in diversis partibus orbis exuberare non cessant beneficia Dei, sicut et ego ipse, qui superiora de scripsi, experientia teste, in me ipso probavi.

2 Voto enim pro me languente gravissime ad beatum Patrem Franciscum emisso a matre, cum: adhuc essem puerulus, ab ipsis sum mortis faucibus erutus et in robur vitae incolumis restitutus.

3 Quod cum viva memoria teneam, vera nunc confessione profiteor, ne tantum beneficium reticens, sceleris arguar ut ingratus.

4 Accipe igitur, Pater beate, quascumque exiles meritisque tuis ac beneficiis impares gratiarum actiones, et cum susceperis vota, culpas nostras sic orando excusa, ut fideliter tibi devotos et a malis praesentibus eruas et ad bona sempiterna perducas.

Lectio nona.

9

1 Igitur ut summaria quadam praescriptorum omnium epilogatione sermo claudatur,

2 quisquis superiora perlegerit finali consideratione perpendat, quod ipsius beati Patris Francisci mirabiliter facta conversio, efficacia in verbo divino, sublimium praerogativa virtutum, prophetiae spiritus (cfr. Apoc 19,10) cum intelligentia Scripturarum, obedientia creaturarum ratione carentium, sacrorum impressio stigmatum et celeber transitus ex hoc mundo ad caelum tamquam testimonia septem saeculo toti luculenter ostendunt

3 et adstruunt ipsum velut praeclarum Christi praeconem, signum Dei vivi in se ipso habentem (cfr. Apoc 7,2), et venerandum esse officio et doctrina authenticum et admirabilem sanctitate.

4 Secure itaque hunc sequantur qui ex Aegypto exeunt (cfr. Ex 13.17; Ps 113,1) quia, per baculum crucis Christi mari diviso, deserta transibunt (cfr. Ps 135,13; 67,8),

5 in repromissam viventium terram (cfr. Act 7,5; Ps 141,6), Iordane mortalitatis transmisso (cfr. Deut 27,3), per ipsius crucis mirandam potentiam ingressuri, quo nos introducat per beati Patris suffragia inclytus ille Salvator et ductor Iesus,

6 cui cum Patre et Spiritu sancto in Trinitate perfecta omnis sit laus, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen (cfr. Romm 16,27).

Explicit minor vita sancti Francisci.