Sacrum Commercium S.Francisci cum domina Paupertate

Incipit Sacrum commercium

sancti Francisci cum domina Paupertate

(Prologus)

1 Inter ceteras preclaras et precipuas virtutes, que in homine locum et mansionem preparant Deo ac ad ipsum eundi et perveniendi viam excellentiorem (cfr. 1Cor 13,1) et expeditiorem ostendunt, sancta Paupertas quadam prerogativa omnibus eminet et singulari gratia aliarum titulos antecellit,

2 quoniam fundamentum omnium virtutum et custos ipsa est et inter alias virtutes evangelicas loco merito et nomine principatur.

3 Non est proinde quod cetere timeant descensum pluvie, adventum fluminum et ventorum flatum (cfr. Mat 7,25) ruinam comminantem, si super hanc basim fuerint stabilite;

4 et merito quidem, cum Filius Dei, Dominus virtutum et Rex glorie (cfr. Ps 23,10), speciali dilectione hanc adamaverit, quesierit, invenerit ac tenuerit, operans salutem in medio terre cfr. Ps 73,12).

5 Hanc in exordio predicationis sue velut lumen fidei portam intrantibus posuit et tamquam lapidem in fundamento domus primo iecit; et regnum celorum, quod alie virtutes in promissione accipiunt ab ipso, hec de ipso sine dilatione aliqua investitur.

6 Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum (cfr. Mat 5,3).

7 Digne prorsus eorum est regnum celorum qui nihil possident de terreno voluntate propria, spirituali intentione et desiderio eternorum. 8 Vivat necesse est de celestibus qui de terrenis non curat, et dulces micas, que cadunt de mensa (cfr. Mat 15,27) sanctorum angelorum, in presenti exilio felici palato deglutiat

9 qui, terrenis omnibus renuntians, omnia velut stercora (cfr. Phip 3,8) reputat, ut gustare mereatur quam dulcis et suavis est Dominus (cfr. Ps 33,9; 99,4 1Pet 2,3).

10 Que vera regni celorum investitio est et eterne possessionis in eodem regno securitas ac future beatitudinis quedam prelibatio sancta.

11 Propterea beatus Franciscus, tamquam verus imitator et discipulus Salvatoris, in conversionis sue principio ad sanctam paupertatem querendam, inveniendam atque tenendam omni studio, omni desiderio, omni deliberatione se dedit,

12 nil dubitans adversi, nil sinistri timens, nullum subterfugiens laborem, nullam corporis declinans angustiam, si tandem optio sibi daretur ut posset pervenire ad eam, cui Dominus tradidit claves regni celorum (cfr. Mat 16,19).

Capitulum 1 - Beatus Franciscus interrogat de Paupertate.

1 Cepit sedule velut curiosus explorator circuire vicos et plateas civitatis, diligenter querens quam diligebat anima (cfr. Cant 3,2) sua.

2 Interrogabat stantes, percunctabatur advenientes, sic dicens: "Num quam diligit anima mea vidistis-" (cfr. Cant 3,3),

3 Sed erat verbum istud absconditum ab eis (Luc 18,34), et velut barbarum. Non intelligentes eum, dicebant ei: "O homo, nescimus quid loquaris. Loquere nobis in lingua (cfr. 4Re 18,26) nostra et respondebimus tibi".

4 Non erat in die illa filiis Adam vox neque sensus (cfr. 4Re 4,31), ut de paupertate vellent conferre ad invicem aut loqui.

5 Oderant eam vehementer sicut et hodie facìunt, nec poterant de ipsa querenti quidquam pacifice loqui (cfr. Gen 37,4); propterea velut ignoto respondent, et de quesitis aliquid se nescire testantur.

6 "Ibo — inquit beatus Franciscus — ad optimates et sapientes et loquar eis.

7 Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui (Ier 5,5), quia isti forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini et iudicium Dei sui (Ier 5,4)".

8 Quo facto ipsi durius responderunt ei, dicentes: "Que nova est hec doctrina, quam infers auribus nostris (cfr. Act 17,19-20)- Paupertas enim, quam queris, semper tibi sit et filiis tuis et semini tuo (cfr. Gen 13,15) post te!

9 Nobis autem sedet deliciis perfrui et abundare divitiis, quoniam exiguum et cum tedio est tempus vite nostre, et non est refrigerium infine hominis (cfr. Sapo 2,1).

10 Nihil enim melius cognovimus quam letari, manducare et bibere (cfr. Qo 3,12.13; Is 22,13; 1Cor 15,32) donec vivimus".

11 Beatus Franciscus hec audiens mirabatur in corde suo et, gratias agens Deo, dicebat:

12 "Benedictus tu, Domine Deus (cfr. Luc 1,68), qui abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis! Ita, Pater, quoniam sic placitum est ante te (Mat 11,25-26).

13 Domine, pater et dominator vite mee, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere (Sir 23,1) in illa exprobratione, sed da mihi, tua gratia, invenire quod quero, quia servus tuus sum et filius ancille tue (cfr. Ps 115,16)".

14 Egressus itaque de civitate beatus Franciscus concito gradu venit ad quemdam campum, in quo, de longe prospiciens, vidit duos senes sedentes gravi merore confectos (cfr. Lam 1,13), quorum unus sic loquebatur:

15 "Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos (Is 66,2)-".

16 Et alius dicebat: "Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus; habentes autem alimenta et quibus tegamur, iis contenti sumus (1Tim 6,7-8)".

Capitulum 2 - Hic petit sibi indicari ubi Paupertas habitat.

1 Cumque pervenisset beatus Franciscus ad eos, dixit eis: "Indicate mihi, obsecro, ubi domina Paupertas habitet, ubi pascat, ubi cubet in meridie (cfr. Cant 1,6), quoniam eius amore langueo" (cfr. Cant 2,5).

2 At illi respondentes dixerunt: « Bone frater, nos hic sedimus per tempus et tempora et dimidium temporis (cfr. Dan 7,25; 12,7; Apoc 12,14), et frequenter vidimus eam transire, quoniam plures querebant eam.

3 Multi quandoque comitabantur eam, sed sepe sola revertebatur et nuda, nullis ornata monilibus cfr. Is 61,10), nullis decorata comitibus, nullis vestibus circumdata.

4 Flebat enim amarissime atque dicebat: "Filii matris mee pugnaverunt contra me (Cant 1,5)".

5 Et nos dicebamus ad eam: "Patientiam habe (cfr. Mat 18,26), quia recti diligunt te (cfr. Cant 1,3)".

6 Et nunc, o frater, ascendit in montem magnum et altum (cfr. Apoc 21,10), ubi constituit cfr. Mat 28,16) ei Deus; habitat in montibus sanctis, quia diligit eam Deus super omnia tabernacula Iacob cfr. Ps 86,1-2).

7 Gigantes non potuerunt attingere vestigia pedum eius (cfr. Est 13,13), et aquile non volaverunt usque ad collum eius.

8 Paupertas est res singularis, quam omnis homo contemnit, eo quod non invenitur in terra suaviter viventium (cfr. Iob 28,13);

9 propterea abscondita est ab oculis eorum et volucres celi latet (Iob 28,21); Deus intelligit viam eius et locum eius ipse novit (Iob 28,23).

10 Si tu ergo, frater, vis pervenire ad eam, exue te vestibus iucunditatis (cfr. Iudt 10,3) tue et depone omne pondus et circumstans te peccatum (cfr. Heb 12,1) quia, nisi nudus fueris, non poteris ad eam ascendere, que in tanta se collegit altitudine.

11 Sed, quia benigna est (cfr. 1Cor 13,4), facile videtur ab iis qui diligunt eam, et invenitur ab iis qui querunt illam (Sap 6,13).

12 Cogitare de illa, frater, sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam, cito erit securus (Sap 6,16).

13 Assume socios fideles, ut in montis ascensu ipsorum utaris consilio et auxilio fulciaris, quia ve soli!

14 Si ceciderit, non habet sublevantem; si unus ceciderit, ab altero fulcietur (Qo 4,10)".

Capitulum 3 - Beatus Franciscus hortatur fratres.

1 Tantorum igitur habito consilio, beatus Franciscus venit et elegit quosdam socios sibi fideles, cum quibus properans devenit ad montem.

2 Et dixit fratribus suis: "Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum (Is 2,3) domine Paupertatis, ut doceat nos vias suas et ambulemus in semitis eius (Mic 4,2)".

3 Cumque ex omni parte considerarent montis ascensum propter nimiam altitudmem et asperitatem eius, quidam eorum mutuo loquebantur dicentes:

4 "Quis ascendet in montem (cfr. Ps 23,3) istum et ad summitatem eius quis perveniet-".

5 Quod intelligens, beatus Franciscus dixit eis: "Arta est via, fratres, et angusta porta que ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveninnt eam (Mat 7,14).

6 Confortamini in Domino et in potentia virtutis eius (Eph 6,10), quoniam facile erit vobis omne difficile.

7 Deponite sarcinas proprie voluntatis et onera peccatorum abicite et accingimini tamquam viri potentes (cfr. 1Mac 3,58).

8 Posteriora obliti ad anteriora vos pro posse extendite (cfr. Phip 3,13). Dico vobis quod quemcumque locum calcaverit pes vester, vester erit (cfr. Deut 11,24).

9 Etenim est spiritus ante faciem vestram, Christus Dominus (cfr. Lam 4,20), qui trahet vos ad montis cacumina in vinculis caritatis (cfr. Os 11,4).

10 Mirabilis est, fratres, desponsatio Paupertatis, sed facile poterimus ipsius frui amplexibus, quia facta est quasi vidua domina gentium (cfr. Lam 1,1), vilis et contemptibilis omnibus regina virtutum.

11 Nullus est qui e regione clamare audeat, nullus qui se nobis opponat, nullus est qui iure hoc salutare commercium prohibere valeat.

12 Omnes amici eius spreverunt illam et facti sunt ei inimici (Lam 1,2)".

13 Et iis dictis, ceperunt omnes post sanctum Franciscum ambulare.

Capitulum 4 - Paupertas miratur de facilitate ascendentium.

1 Cumque facillimo gressu properarent ad summa, ecce domina Paupertas, in ipsius montis vertice stans, respexit per montis devexa.

2 Et videns hos viros tam potenter ascendentes, immo volantes, mirata est vehementer et dixit:

3 "Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbe ad fenestras suas (Is 60,8)-

4 Diu enim est quod tales non vidi nec sic expeditos omnibus abiectis oneribus intuita sum.

5 Loquar ergo ad eos que in corde meo versantur, ne sicut ceteri tante ascensionis peniteant, circumadiacentem non intuentes abyssum.

6 Scio illos apprehendere me non posse absque meo consensu, sed erit mihi merces coram Patre meo celesti, si salutis consilium dedero eis".

7 Et ecce vox ad eam facta est (cfr. Luc 1,44) dicens: "Noli timere, filia Sion (cfr. Ioa 12,15; Soph 3,16), quia isti sunt semen cui benedixit Dominus cfr. Is 61,9) et elegit in caritate non ficta (cfr. 2Cor 6,6)".

8 Sicque in solio nuditatis sue domina Paupertas se reclinans, prevenit eos in benedictionibus dulcedinis (cfr. Ps 20,4) et dixit eis:

9 "Que est causa adventus vestri, dicite mihi, fratres, et quare tam festinanter venitis de valle miserorum ad montem claritatis-

10 An me forte queritis, que, ut videtis, sum paupercula, tempestate convulsa, absque ulla consolatione (Is 54,11)-".

Capitulum 5 - Beatus Franciscus laudat Paupertatem.

1 At ipsi responderunt dicentes: "Ad te venimus, domina nostra; obsecramus, suscipe nos in pace. Servi effici cupimus Domini virtutum, quia ipse est Rex glorie (cfr. Ps 23,10).

2 Audivimus te reginam fore virtutum et utcumque experimento didicimus.

3 Propterea, tuis pedibus provoluti, supplicamus humiliter ut digneris esse nobiscum et sis nobis via perveniendi ad Regem glorie, sicut fuisti via sibi, cum dignatus est visitare sedentes in tenebris et umbra mortis, oriens ex alto (cfr. Luc 1,79.78).

4 Scimus enim quod tua est potentia, tuum regnum, tu es super omnes (1Par 29,11) virtutes a Rege regum regina et domina constituta.

5 Tantum fac nobiscum pacem et salvi erimus, ut per te nos recipiat qui per te nos redemit. Si decreveris nos salvare, continuo liberabimur.

6 Nam ipse Rex regum et Dominus dominantium (Apoc 19,16), Creator celi et terre, concupivit speciem et decorem tuum (cfr. Ps 44,12).

7 Cum esset rex in accubitu suo (cfr. Cant 1,11), dives et gloriosus in regno suo, reliquit domum suam, dimisit hereditatem suam (cfr. Ier 12,7): nam gloria et divitie in domo eius (cfr. Ps 111,3).

8 Sicque a regalibus sedibus (cfr. Sap 18,15) veniens dignantissime te quesivit.

9 Magna ergo dignitas tua et altitudo incomparabilis, cum, relictis omnibus angelorum ordinibus et immensis virtutibus, de quibus magna erat copia in excelsis, venit te querere in inferioribus partibus terre, iacentem in luto fecis (cfr. Ps 39,3), in tenebrosis et umbra mortis (cfr. Ps 87,7).

10 Cunctis viventibus odiosa non modicum exsistebas et omnes te fugiebant et, prout poterant, effugabant.

11 Et, licet aliqui te fugere omnino non possent, non minus ideo eras eis odibilis et exosa.

12 At postquam dominator Dominus venit (cfr. Mal 3,1), te suscipiens in se ipso, exaltavit caput (cfr. Ps 109,7) tuum in tribubus populorum et quasi sponsam decoravit te corona (cfr. Is 61,10), super altitudinem nubium (cfr. Is 14,14) te sustollens.

13 Quamvis certe adhuc te innumeri detestentur, nescientes virtutem tuam et gloriam tuam (cfr. Ps 62,3), tibi tamen deperit nihil, quia libere habitas in montibus sanctis (cfr. Ps 86,1), in firmissimo habitaculo (cfr. 2Par 6,33) glorie Christi".

Capitulum 6 - Dignitas Paupertatis.

1 "Ita amator factus forme (cfr. Sap 8,2) tue Filius summi Patris, tibi soli in mundo adherens, in omnibus fidelissimam te probavit.

2 Prius enim quam de luminosa patria veniret ad terras, preparasti sibi locum congruentem, thronum in quo sederet et thalamum in quo quiesceret, pauperrimam scilicet Virginem, de qua ortus huic mundo effulsit.

3 Nato certe fideliter occurristi, ut in te, non in deliciis, locum sibi placitum inveniret.

4 Positus est, inquit Evangelista, in presepio, quia non erat ei locus in diversorio (Luc 2,7).

5 Et sic semper inseparabiliter comitata es ipsum, ut in omni vita sua, quando in terris visus est et cum hominibus conversatus est (cfr. Bar 3,38)! cum vulpes foveas haberent et volucres celi nidos, ipse nihilominus non habuit ubi caput suum reclinaret cfr. Mat 8,20).

6 Deinde, cum aperuit os proprium ad docendum, qui ora olim aperuerat Prophetarum, inter multa que locutus est, te primo laudavit, te primo extulit dicens: "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum (Mat 5,3)".

7 Iam vero cum sancte predicationis sue glorioseque conversationis in salutem humani generis testes quosdam eligeret necessarios, elegit certe non divites mercatores, sed pauperes piscatores, ut tanta estimatione ostenderet te fore ab omnibus diligendam.

8 Tandem, ut omnibus manifesta sit bonitas tua, magnificentia tua, fortitudo tua, quomodo omnibus virtutibus antecellis, quomodo sine te nulla potest esse virtus, quomodo regnum tuum non est de hoc mundo (cfr. Ioa 18,36), sed de celo, sola tunc Regi glorie adhesisti, cum omnes electi et dilecti eius ipsum timide reliquerunt.

9 Tu autem, fidelissima sponsa, amatrix dulcissima, nec ad momentum discessisti ab eo, immo tunc magis sibi adherebas, eum magis eum ab omnibus contemni videbas.

10 Nam, si cum eo non fuisses, numquam sic despici ab omnibus potuisset.

11 Secum eras in conviciis Iudeorum, in insultationibus Phariseorum, in exprobrationibus principum sacerdotum; secum in colaphis, secum in sputis, secum in flagellis.

12 Reverendus ab omnibus, subsannatus ab omnibus erat, et tu sola solatiabaris ei. Non reliquisti eum usque ad mortem, mortem autem crucis (cfr. Phip 2,8).

13 Et in ipsa cruce, denudato iam corpore, extensis brachiis, manibus et pedibus confixis, patiebaris secum, ita ut nil in eo te gloriosius appareret.

14 Denique signaculum regni celorum ad signandum electos, quando in celum abiit, tibi reliquit, ut quicumque ad regnum suspirat eternum, ad te veniat, a te petat, per te introeat, quia, nisi signatus sit signaculo cfr. Cant 8,6; Apoc 7,3) tuo, ad regnum quisque intrare non potest.

15 Ergo, domina, compatere nobis, et signa nos signacuto gratie tue. Quis enim tam hebes est, tam insipiens ut te toto corde non diligat, que sic ab Altissimo es electa et ab eterno preparata-

16 Quis te non revereatur et honoret, quando ille, quem adorant universe celorum virtutes, tanto honore te decoravit-

17 Quis enim vestigia pedum tuorum non libenter adoret cfr. Is 60,14), cui se Dominus maiestatis tam humiliter inclinavit, tam sociabiliter iunxit, tanta caritate adhesit-

18 Obsecramus per ipsum et propter ipsum, domina, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis libera nos semper, gloriosa et in eternum benedicta".

Capitulum 7 – Responsio domine Paupertatis.

1 Ad hec domina Paupertas corde letabundo, exhilarata facie, voce dulci respondit, dicens:

2 "Fateor vobis, fratres et amici carissimi, quia ex quo loqui cepistis, repleta sum letitia, superabundo gaudio (cfr. 2Cor 7,4), attendens fervorem vestrum, sciens iam sanctum propositum vestrum.

3 Facta sunt mihi verba vestra desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum (Ps 18,11).

4 Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Sanctus qui loquitur in vobis (cfr. Mat 10,20), et ipsa unctio docet vos de omnibus (cfr. 1Ioa 2,27) que locuti estis de Rege altissimo, qui sola gratia sua assumpsit me in dilectam, sibi auferens opprobrium meum (cfr. Luc 1,25) de terra, et inter celorum proceres glorificavit me.

5 Cupio propterea, si vos audire non gravat, longam, sed non minus utilem mei status retexere vobis historiam, ut discatis quemadmodum vos oporteat ambulare et placere Deo (cfr. 1The 4,1), caventes retro aspiciendi notam, qui manum ad aratrum mittere (cfr. Luc 9,62) vultis.

6 Non sum rudis, sicut multi putant, sed antiqua satis et dierum numero plena, sciens rerum dispositiones, creaturarum varietates, temporum mutabilitates.

7 Novi fluctuationes cordis humani, partim experientia temporum, partim subtilitate nature, partim gratie dignitate".

Capitulum 8 - Recordatio Paupertatis in paradiso.

1 "Fui quandoque in paradiso Dei (cfr. Apoc 2,7), ubi erat homo nudus, immo in homine et cum homine nudo deambulans totam illam speciosissimam paradisum (cfr. Gen 2,25; 3,8), nihil timens, nihil dubitans et nihil adversi suspicans.

2 Putabam cum eo esse in sempiternum, quoniam iustus, bonus, sapiens ab Altissimo est creatus et positus in amenissimo et pulcherrimo loco.

3 Eram gaudens nimis et ludens coram eo omni tempore (cfr. Prov 8,30), quia, nihil proprietatis habens, totus de Deo erat.

4 Sed heu subiit inopinatum malum, ab initio creature penitus inauditum, cum infelix ille, qui in decore suo olim perdidit sapientiam, serpentem (cfr. Ez 28,17; Gen 3,1) ingressus, qui in celo stare non potuit, fraude aggressus est eum, ut, sicut ipse, prevaricator efficeretur divini mandati.

5 Credidit miser male suadenti, acquievit, consensit, et, oblitus Dei creatoris sui (cfr. Deut 32,18), primum imitatus est transgressorem.

6 Erat primo nudus, dicente Scriptura de ipso, sed non erubescebat (cfr. Gen 2,25), quia innocentia erat plena in eo.

7 Peccante vero cognovit se nudum esse et, pre erubescentia currens ad folia ficuum, sibi perizomata (cfr. Gen 3,7) fecit.

8 Videns ergo socium meum transgressorem effectum et opertum foliis, quoniam aliud non habebat, elongata sum ab eo, et stans a longe lacrimabili vultu ipsum cepi respicere.

9 Exspectabam eum qui salvam mefaceret a pusillanimitate spiritus et tempestate (cfr. Ps 54,9) tanta.

10 Et factus est repente de celo sonus (cfr. Act 2,2) totam concutiens paradisum et cum eo lux splendidissima de celo emissa est.

11 Et respiciens vidi Dominum maiestatils deambulantem in paradiso ad auram post meridiem (cfr. Gen 3,8), gloria inenarrabili et indicibili refulgentem.

12 Comitabantur eum multitudines angelorum voce magna clamantium et dicentium:

13 "Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est omnis terra glória (Is 6,3) tua. Milia milium ministrabant ei et decies centena milia assistebant ei (Dan 7,10).

14 Cepi, ego fateor, pavens et tremens nimis, tota stupore et horrore deficere, et corpore tepens, corde vero palpitans, de profundis clamavi (Ps 129,1), dicens:

15 "Domine miserere, Domine miserere. Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps 142,2)".

16 Et dixit mihi: "Vade abscondere te modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio (Is 26,20) mea".

17 Statimque vocavit socium meum dicens: "Adam, ubi es-" At ipse: "Vocem tuam, Domine, audivi et timui, eo quod nudus essem et abscondi me (Gen 3,9-10)".

18 Vere nudus, quia de Ierusalem in Iericho descendens incidit in latrones, qui ante omnia exspoliaverunt eum (cfr. Luc 10,30) nature bono, amissa similitudine Creatoris.

19 Ipse autem Rex altissimus, sed non minus benignissimus, expectavit penitentiam eius, data sibi occasione revertendi ad eum.

20 Verum miser declinavit cor suum, in verba prorumpens malitie ad excusandas excusationes in peccatis (cfr. Ps 140,4).

21 Sic et culpam auxit et accumulavit penam, thesaurizans sibi iram in die ire et indignationis iusti iudicii Dei (cfr. Rom 2,5).

22 Non pepercit sibi nec semini suo post se, terribili maledicto mortis omnes adiciens.

23 Iudicantibus vero omnibus qui assistebant, eiecit eum Dominus de paradiso voluptatis (cfr. Gen 3,23) iusto sed non minus misericordi iudicio.

24 Et ut reverteretur in terram, de qua sumptus erat (cfr. Gen 3,19), dixit ei, temperans multum, maledictionis sententiam;

25 fecit ei tunicas pelliceas (cfr. Gen 3,21), mortalitatem eius in eis designans, vestibus innocentie exspoliatis.

26 Videns ergo socium meum indutum pellibus mortuorum, ex toto recessi ab eo, quia ad multiplicandos labores, ut dives fieret, proiectus erat.

27 Ivi proinde vaga et profuga super terram (cfr. Gen 4,12), plorans et eiulans nimis.

28 Ab eo tempore non inveni ubi requiesceret pes (cfr. Gen 8,9) meus, Abraham, Isaac et Iacob et ceteris iustis accipientibus in promissione divitias et terram fluentem lac et mel (cfr. Ex 3,17).

29 In omnibus istis requiem quesivi et non inveni (cfr. Sir 24,11; Ier 45,3), Cherubim cum flammeo gladio atque versatili (cfr. Gen 3,24) stante ante ianuam paradisi, quousque veniret Altissimus de sinu Patris (cfr. Ioa 1,18) in mundum, qui me dignantissime requisivit".

Capitulum 9 - Testamentum Christi.

1 "Qui cum, adimpletis omnibus que dixistis, redire vellet ad Patrem suum qui miserat eum, fecit de me testamentum electis suis et irrefragabili indicio confirmavit, dicens eis:

2 "Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam. Nolite portare sacculum neque peram neque panem neque virgam neque calceamenta neque duas tunicas habeatis (Mat 10,9-10; Luc 9,3).

3 Qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et qui te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo (Mat 5,40-41).

4 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur (Mat 6,19-20).

5 Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur (Mat 6,31)- Nolite solliciti esse in crastino: crastinus enim dies sollicitus est sibi ipsi. Sufficit dici malitia sua (Mat 6,34).

6 Nisi quis renuntiaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus (Luc 14,33), et cetera que in eodem libro scripta sunt".

Capitulum 10 - De apostolis.

1 "Hec omnia Apostoli et cuncti discipuli eius cum summa diligentia observaverunt, nec ad horam (cfr. Gal 2,5) pretermiserunt aliquid de omnibus que a Domino et Magistro suo audierunt.

2 Impleverunt ipsi, fortissimi milites, iudices orbis terre, salutare mandatum, illud idem predicantes ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (cfr. Mar 16,20).

3 Ardebant in caritate, affluentes ubique pietatis affectu et omnium necessitatibus se impendebant, omni vigilantia curantes ne diceretur de ipsis: "Dicunt et non faciunt (Mat 23,3)".

4 Unde unus eorum fidentissime loquebatur, sic dicens: "Non enim audeo loqui aliquid eorum que per me non efficit Christus in factis et verbis in virtute Spiritus Sancti (Rom 15,18.19)".

5 Et alius quidem sic: "Argentum et aurum non est mihi (Act 3,6). Et sic omnes in vita et in morte me summis preconiis extulerunt.

6 Auditores eorum omnia implere curabant que a magistris suis annuntiabantur eis, et, vendentes possessiones et substantias suas, dividebant omnibus prout cuique opus erat (Act 2,45).

7 Erant omnes pariter et habebant omnia communia (cfr. Act 2,44), collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Ideo Dominus augebat qui salvi fierent cotidie in idipsum (Act 2,47)".

Capitulum 11 - De apostolorum sequacibus.

1 "Tempore quidem longo horum dictorum veritas apud multos permansit, precipue cum adhuc sanguis pauperis Crucifixi in eorum memoria calidus esset et calix passionis eius preclarus inebriaret corda eorum.

2 Nam, si qui ad horam me pre nimia acerbitate relinquere tentarentur, vulnerum Domini recordantes, per que patebant viscera pietatis, de tentatione se graviter puniebant et mihi adherebant fortius et amplexabantur ardentius.

3 Ergo cum eis eram, eorum memorie eterni Regis passionis dolores semper inculcans, ita quod verbis meis confortati non parum, ferrum lacerans proprium corpus libenter suscipiebant et alacriter de carne sua sacrum cernebant manare cruorem.

4 Durans duravit victoria ista usque ad tempora longa, ita ut singulis diebus signaculo summi Regis mille milia signarentur (cfr. Apoc 7,2-3)".

Capitulum 12 - De pace contraria Paupertati.

1 "Sed heu post modicum facta est pax et pax illa gravior omni bello, in cuius principio pauci sunt signati, in medio pauciores, in fine paucissimi.

2 Et nunc certe ecce in pace amaritudo mea amarissima (cfr. Is 38,17), in qua omnes me fugiunt, omnes me fugant, a nullis requiror, ab omnibus relinquor.

3 Pax mihi est ab inimicis, sed non a domesticis, pax ab extraneis, sed non a filiis. Et quidem filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Is 1,2).

4 Erat in tempore illo, quando splendebat lucerna Domini super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris (cfr. Ioa 29,3), diabolus in plurimis, qui mecum erant, seviens, erat mundus alliciens, erat caro concupiscens, ita ut multi inciperent diligere mundum et ea que in mundo sunt (cfr. 1Ioa 2,15)".

Capitulum 13 - Persecutio soror Paupertatis.

1 "Sed omnium virtutum consummatio, domina scilicet Persecutio, cui Deus regnum celorum (cfr. Mat 5,10) tradidit sicut et mihi, erat mecum in omnibus fidelis adiutrix, fortis auxiliatrix et consiliatrix prudens,

2 que, si quando videbat aliquos caritate tepescere, celestia vel ad paululum oblivisci, in terrenis utcumque cor ponere, statim intonabat, statim commovebat exercitum, statim filiorum meorum faciem implebat igniominia, ut quererent nomen Domini.

3 Nunc autem reliquit me soror mea (Luc 10,40) et lumen oculorum meorum non est mecum (cfr. Ps 37,11), quia, dum quies a persecutoribus facta est filiis, domestico et intestino bello crudelius lacerantur, invicem invidentes, invicem provocantes (Gal 5,26) in aquisitione divitiarum et deliciarum effluxu".

Capitulum 14 - Laus bonorum pauperum.

1 "Intervallo siquidem temporum ceperunt aliqui respirare et voluntate viam rectam ambulare ceperunt, quam quidam tempore illo ambulaverunt necessitate compulsi.

2 Venerunt ii omnes ad me multis precibus ac lacrimis assidue rogantes ut inirem cum eis fedus perpetue pacis, essemque cum eis sicut olim fui in diebus adolescentie (cfr. Ez 16,60) mee, quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei (Iob 29,5).

3 Fuerunt ii viri virtutum, viri pacifici, sine querela ante Deum cfr. 1The 3,13), persistentes in amore fraternitatis (2Pet 1,7), quousque vixerunt in carne, spiritu pauperes, rebus inopes, vita et sanctitate divites, celestium carismatum donis locupletes,

4 spiritu ferventes, spe gaudentes, in tribulatione patientes (cfr. Rom 12,11.12), mites et humiles corde (cfr. Mat 11,29), servantes spiritus pacem, morum concordiam, coherentiam animorum, conversationis unitatem et unitatis iocunditatem.

5 Viri denique devoti Deo, grati angelis, amabiles hominibus, sibi rigidi, misericordes aliis, actu religiosi, incessu modesti, vultu hilares, corde graves,

6 humiles in prosperis, magnanimes in adversis, in convivio sobrii, in vestitu parcissimi, in somno rarissimi, verecundi et timorati et omnium bonorum claritate conspicui.

7 Erat cum iis conglutinata anima mea et unus spiritus et una fides (cfr. Eph 4,4.5) erat in nobis".

Capitulum 16 - De falsis pauperibus.

1 "Surrexerunt denique in nobis qui non erant ex nobis (cfr. 1Ioa 2,19), quidam filii Belial (cfr. Deut 13,13), loquentes vana, operantes iniqua, dicentes se pauperes esse cum non essent (cfr. Apoc 2,9; 3,9),

2 et me, quam dilexerant toto corde gloriosi viri, de quibus locuta sum, spreverunt et maculaverunt, sequentes viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit (cfr. 2Pet 2,15), homines corrupti mente et a veritate privati, existimantes questum esse pietatem (1Tim 6,5):

3 homines assumentes sancte religionis habitum, novum hominem non induerunt (cfr. Eph 4,24), sed veterem palliaverunt.

4 Detrahebant senioribus suis et eorum, qui sancte conversationis institutores fuerunt, vitam et mores in occulto mordebant, vocantes eos indiscretos, immisericordes, crudeles (cfr. Ier 50,42),

5 et me, quam assumpserant, dicebant otiosam, hispidam, turpem, incultam, exsanguem et mortuam, emula mea summo studio id gerente, que, ovis assumens habitum, dolositate vulpis occultabat lupinam rabiem".

Capitulum 16 - Avaritia.

1 "Hec est Avaritia, que dicitur immoderata cupiditas acquirendi vel retinendi divitias.

2 Vocabant eam nomine sanctiori, ne omnino viderentur me derelinquere, cuius munere de pulvere surrexerant et de stercore erant erecti.

3 Loquebantur de ea mihi pacifice, sed super iram dolose cogitabant (cfr. Ps 34,20).

4 Et, licet non possit civitatis supra montem posite abscondi (cfr. Mat 5,14) desolatio, tamen imposuerunt ei nomen cfr. Deut 22,17) Discretionem vel Providentiam, cum talis discretio potius dicenda esset confusio et providentia bonorum omnium perniciosa oblivio.

5 Et dicebant ad me: "Tua est potentia, tuum regnum cfr. 1Par 29,11), ne timeas.

6 Bonum est insistere operibus pietatis et vacare fructibus bonis, egenis tribuere, pauperibus aliquid dare".

Capitulum 17 - Monet Paupertas falsos religiosos.

1 "Et dicebam eis: "Non contradico, fratres, quod bonum hoc non sit quod dicitis vos, sed videte, obsecro, vocationem vestram (cfr. 1Cor 1,26).

2 Nolite aspicere retro. Nolite de tecto descendere, tollere aliquid de domo (cfr. Mat 24,17; Mar 13,15). Nolite de agro reverti retro, tollere (cfr. Mat 24,18) vestimentum.

3 Nolite involvi negotiis secularibus (cfr. 2Tim 2,4). Nolite rursus implicari coinquinationibus mundi et corruptionibus, quas fugistis per cognitionem Salvatoris.

4 Necesse est enim ut iis rursus implicati superentur fiantque posteriora eorum deteriora prioribus (cfr. 2Pet 2,20; Mat 112,45), specie pietatis retrorsum eundo ab eo quod illis traditum est sancto mandato".

Capitulum 18 - Responsio eorum.

1 "Cumque omnibus ista proponerem, facta est dissensio inter (cfr. Ioa 7,43; 10,19) eos.

2 Alli dicebant: "Quia bona est et bene dicit"; alii autem: "Non, sed seducere (cfr. Ioa 7,12) nos vult, ut illam imitemur; misera est et omnes nos secum miseros esse desiderat".

Capitulum 19 - Paupertas loquitur de bonis religiosis.

1 "Non potuit emula mea expellere me de finibus eorum tempore illo, quia multi adhuc inter eos magni fervoris magneque caritatis viri erant in principio conversionis eorum, celum pulsantes clamoribus et penetrantes orationum instantia, se ipsos excedentes in contemplatione, contemnentes omnia que terrena erant.

2 Tunc precepit mihi Creator omnium et qui creavit me, dicens: "In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices (cfr. Sir 24,12-13)".

3 Ego vero hec omnia diligentissime faciebam. Cumque sic essem cum eis et viam regiam incederemus pariter, habebant propter me claritatem ad turbas et in conspectu potentium admirabiles erant (cfr. Sap 8,10-11); honorabantur ab hominibus et sancti vocabantur ab eis.

4 Ceperunt ipsi moleste ferre sanctitatis nomen et recordantes quod dixit Filius Dei: "Gloriam ab hominibus non (cfr. Ioa 5,41) recipio, oblatam gloriam penitus recusabant".

Capitulum 20 - Avaritia nomen Discretionis assumit.

1 "Ambulantibus vero ipsis in tanto fervore dilectionis Christi, Avaritia, nomen Discretionis assumens, cepit dicere ad illos:

2 "Nolite sic vos rigidos ostendere hominibus nec honorem eorum sic contemnatis, sed ostendite vos affabiles eis et oblatam gloriam nolite exterius respuere, sed interius id summopere facite.

3 Bonum est habere amicitias regum, notitias principum, familiaritates magnorum, quia, dum ipsi sic vos honorant et venerantur, dum sic vobis assurgunt et occurrunt, multis est ad exemplum; qui, hoc videntes, ad Deum facilius convertuntur".

4 Ipsi vero videntes profectum, datum acceptaverunt consilium, sed non custodientes se a laqueo posito iuxta viam, gloriam et honorem demum amplexati sunt toto corde.

5 Tales se fore intus existimabant quales predicabantur foris, ponentes gloriam suam in ore laudantium, sicut fatue in vendentibus (cfr. Mat 25,8) et servus inutilis (cfr. Mat 25,30) in terra.

6 Homines vero, qui tales eos esse putabant interius quales exterius videbantur, bona sua libenter offerebant eis in remissionem peccatorum suorum.

7 Que in principio ipsi velut stercora (cfr. Phip 3,8) omnia reputabant, dicentes: "Nos pauperes sumus et semper esse desideramus, non vestra desideramus, sed vos (cfr. 2Cor 12,14).

3 Habentes alimenta et quibus tegamur, iis contenti sumus (cfr. 1Tim 6,8), quia vanitas vanitatum et omnia vanitas (Qo 1,2; 12,8)".

9 Propterea devotio hominum in eis cotidie crescebat magis, ita ut multi eorum minus sua diligerent, que a sanctis sic videbant contemni".

Capitulum 21 - Avaritia se vocat Providentiam.

1 "Interea illa barbara inimica mea hoc videns cepit vehementer irasci et frendere dentibus suis (cfr. Ps 34,16), et, tacta dolore cordis intrinsecus (cfr. Gen 6,6), dixit:

2 "Quid faciam- Ecce totus munduspost eam abiit (cfr. Luc 16,3; Ioa 12,19). Assumam, inquit, mihi nomen Providentie, et loquar ad cor eorum, si forte audiant et quiescant (cfr. Ez 2,5)".

3 Et fecit sic, verbis humilibus dicens ad eos: "Quid hic statis tota die otiosi (cfr. Mat 20,6), nihil in posterum providentes-

4 Quid obesset vobis habere necessaria vite, dum a superfluis parceretis-

5 Cum maiori enim pace et quiete possetis vestram et aliorum operari salutem, si ad votum cuncta suppeterent, que vobis omnino expediunt.

6 Dum tempus habetis (cfr. Gal 6,10), vobis et posteris providete, quia homines retrahent manus a primis datis et a solitis donis.

7 Bonum esset semper sic esse, sed id penitus non valetis, cum cotidie augeat vos Dominus in idipsum (cfr. Act 2,47).

8 Numquid non acceptaret Deus, si haberetis quid conferre possetis egenis et essetis memores pauperum (Gal 2,10), cum ipse dicat:

9 Beatius est magis dare quam accipere (Act 20,35)- Cur non recipitis bona que offeruntur vobis, ut non fraudetis dantes eterna mercede-

10 Non est iam quod vos timere oporteat a contubernio divitiarum, cum eas pro nihilo reputetis.

11 Non est in rebus vitium, sed in animo, quia vidit Deus cuncta que fecerat et erant valde bona (Gen 1,31).

12 Bonis ergo omnia bona sunt, omnia serviunt, pro ipsis omnia facta sunt (cfr. Ioa 1,3).

13 O quanti bona habentes male ipsa expendunt, que, si vos haberetis, converteretis in bonum usum, quia sanctum est propositum vestrum, sanctum desiderium vestrum!

14 Non est vestra voluntas proprios ditare parentes, quia ipsi satis divites sunt, sed dum haberetis necessaria honestius atque ordinabilius conversari possetis".

15 Hec et iis similia seva illa dicente, aliqui eorum, quorum conscientia corrupta erat, statim prebuerunt assensum.

16 Alii vero hec surda aure transibant et rationes prolatas in medium (cfr. Luc 4,30) acutis responsionibus refellebant, non minus isti quam illa suffulti testimoniis Scripturarum".

Capitulum 22 - Avaritia auxilium Acidie petit.

1 "Sed videns Avaritia quod per se non posset suum adimplere desiderium ex ipsis, mutavit consilium ut impleret propositum.

2 Vocavitque Acidiam, que bona negligit inchoare et inchoata perficere, et statuit fedus cum ea et pactum pepigit contra istos.

3 Non erat ei nimis familiaris nec forte coniuncta, tamen in malum libenter convenerunt in unum (Ps 2,2), sicut olim Herodes et Pilatus adversus (Act 4,26.27) Salvatorem.

4 Inito consilio, infremuit Acidia et, facto impetu, cum satellitibus suis fines eorum ingressa est, et, totis viribus arma sua deducens, caritatem eorum exstinxit et in teporem et torporem convertit eos.

5 Sicque parum a pusillanimitate spiritus (Ps 54,9) absorpti, facti sunt tamquam mortui a corde (Ps 30,13)".

Capitulum 23 - De religiosis per Acidiam victis.

1 "Ceperunt deinde ad queque egyptiaca, que reliquerant, miserrime suspirare et que corde magnifico contempserant turpiter requirebant.

2 Incedebant tristes viam mandatorum (cfr. Ps 118,32) Dei et corde arido ad queque iniuncta currebant.

3 Deficiebant sub onere et pre inopia spiritus vix poterant suspirare.

4 Rara compunctio erat eis, contritio nulla, obedientia plena murmure, cogitatio animalis, letitia dissoluta, pusillanimis tristitia, sermo incautus, risus facilis;

5 in vultu hilaritas, in incessu vanitas, vestis mollis et delicata, studiose incisa, studiosius consuta, somnus multus, cibus superfluns, potus intemperatus.

6 Nugas et trufas et verba proferebant in ventum. Recitabant fabulas, mutabant leges, disponebant provincias et hominum facta diligenter tractabant.

7 De exercitio spirituali nulla cura, nullum studium de salute anime, rara collatio de celestibus et eternis tepens desiderium.

8 Ceperunt sic obdurati alter alteri invidere, alter alterum provocare et unus alteri dominari; gestiens frater fratrem crimine pessimo (cfr. Gen 37,2) accusabat.

9 Devitabant tristia, appetentes in quo vane gauderent, quia vere non poterant.

10 Retenta tamen specie sanctitatis utcumque, ne omnino vilescerent, et loquentes sancta, miseram conversationem suam apud simplices occultabant.

11 Sed tanta erat eorum interioris hominis dissolutio quod, se cohibere non valentes, apertis indiciis erumpebant foris".

12 "Ceperunt denique viris secularibus adulari et cum eìs iungere matrimonium ut exhaurirent bursas eorum, ut amplificarent edificia et multiplicarent ea que penitus recusaverant.

13 Vendebant verba divitibus et matronis salutationes et curias regum ac principum omni studio frequentabant, ut iungerent domum ad domum et agrum agro copularent (cfr. Is 5,8).

14 Et nunc magnificati sunt et ditati, confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et Dominum non cognoverunt (cfr. Ier 9,3).

15 Ceciderunt dum allevarentur (cfr. Ps 72,18), prolapsi sunt in terra ante nativitatem, et tamen dicunt mihi: "Sumus amici tui".

Capitulum 24 - Pauperes divites effecti persecuuntur Paupertatem.

1 "Dolens dolebam ego de quibusdam magis, qui cum in seculo satis fuissent miseri et contemptibiles, postquam ad me venerunt, divites facti sunt (cfr. Apoc 18,19; 1Cor 1,5).

2 Impinguati et incrassati fortius ceteris recalcitrant (cfr. Deut 32,15) deridentes me.

3 Ipsi certe vita ipsa putabantur indigni, egestate et fame steriles, qui mandebant herbas et arborum cortices, squalentes calamitate et miseria (cfr. Iob 30,2-4).

4 Nunc non sunt contenti communi vita, sed segregant semetipsos (Iudas 19), sine timore se ipsos pascentes (Iudas 12), quorum conversatio, superflua queritando, satis ceteris est molesta, affectantes honorem inter Christi discipulos, qui in seculo etiam inter notos valde contemptibiles erant.

5 Qui, cum hordeaceo pane et aqua sepe carerent et esse sub sentibus delicias computabant, filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes (Iob 30,7-8), ad meas miserias devoluti sunt ((Iob 30,14), abominantur me et fuginnt longe a me, et faciem meam conspuere non verentur (Iob 30,10).

6 Contumelias et terrores passa sum ab eis, et qui erant pacifici mei et custodientes latus meum (Ier 20,10) insultabant mihi.

7 Verecundabantur de me et tanto magis abiciebant me quanto meo beneficio ditatos se fore sciebant, ita ut nomen meum dedignarentur audire".

Capitulum 25 - Paupertas monet eos ad se redire.

1 "Dolens dolebam ego et dicebam ad eos: "Revertimini, filii recedentes, et sanabo aversiones vestras (cfr. Ier 3,22). Cavete ab omni avaritia que est idolorum servitus (cfr. Luc 12,15; Eph 5,5), quoniam avarus non implebitur pecunia (cfr. Qo 5,9).

2 Memoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum (Heb 10,32). Nolite fieri subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem anime (cfr. Heb 10,39).

3 Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur.

4 Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem Testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est, et spiritui gratie contumeliam fecerit (Heb 10,28-29)-

5 Redite ergo, prevaricatores, ad cor (Is 46,8), quia non in abundantia cuiusquam vita est, ex iis que possidet (Luc 12,15)".

6 At ipsi indignantes dicebant: "Vade, o misera, recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolumus (cfr. Iob 21,14)".

7 Et aio ad eos: "Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei. Quare persequimini me (Iob 19,21-22) sine causa-

8 Numquid non dixi vobis quia mei ac vestri mores non convenirent- En penitet me vidisse vos".

Capitulum 26 - Dominus loquitur ad Paupertatem.

1 "Et factus est sermo Domini ad me, dicens (Ier 13,3): "Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere ut intueamur te (Cant 6,12). Ipsi filii irritatores sunt (cfr. Ez 2,7) et nolunt audire te, quia nolunt audire me ((ez 3,7).

2 Factum est eis cor incredulum et exasperans: recesserunt et abierunt (Ier 5,23), non enim abiecerunt te, sed me (cfr. 1re 8,7).

3 Tu enim hos docuisti adversus te et erudisti eos in caput tuum, quia nisi te assumpsissent, numquam sic ditati fuissent.

4 Simulabant diligere te, ut sic beneficiati recederent. Propterea contemptione adversa aversi sunt et apprehendentes mendacium noluerunt reverti (Ier 8,5).

5 Ne iterum credas eis cum locuti fuerint tibi bona, quia contempserunt te et querent animam tuam (cfr. Ier 4,30).

6 Ne assumas laudem et orationem pro eis, quia non exaudiam te (Ier 7,16), etenim abieci eos (cfr. 1re 15,23), quia ipsi spreverunt me (cfr. Is 1,2)".

Capitulum 27 - Domina Paupertas monet beatum Franciscum de profectu et defectu conversationis.

1 "Ecce, fratres, retexui vobis longi sermonis parabolam ut precedant palpebre gressus (cfr. Prov 4,25) vestros et videatis quid agere debeatis.

2 Periculosum est valde retro aspicere et illudere Deo. Memores estote uxoris Loth (cfr. Luc 17,32; Gen 19,26) et nolite omni spiritui credere (1Ioa 4,1).

3 Confido tamen de vobis, carissimi (cfr. Heb 6,9), quia magis in vobis quam in ceteris video meliora et viciniora saluti, quoniam videmini omnia penitus abiecisse, de omnibus penitus vos exonerasse.

4 Et de iis omnibus efficacissimum argumentum est mihi montis huius ascensio, ad quem pauci umquam attingere potuerunt.

5 Sed dico vobis, amici mei (cfr. Luc 12,4), quod multorum malitia bonorum virtutem mihi facit esse suspectam et sub vestimentis ovium lupos rapaces cfr. Mat 7,15) frequenter experta sum.

6 Cupio certe unumquemque vestrum sanctorum imitatorem effici, qui fide et patientia hereditaverunt me.

7 Sed, quia timeo ne vobis sicut et ceteris contingat, salutare do vobis consilium, ne videlicet velitis sic in principiò altiora et secretiora contingere, sed paulatim proficientes, Christo duce, tandem perveniatis ad summa.

8 Videte ne, postquam stercora vilitatis ad radices vestras fuerint missa, inveniamìni steriles, quia nihil aliud vobis preterquam securis apponitur.

9 Nolite ex toto affectui vestro credere quem nunc habetis, quia procliviores sensus hominis sunt ad malum (cfr. Gen 8,21) quam ad bonum agendum, et facile ad consueta revertitur animus, licet ab illis quandaque multum sit elongatus.

10 Scio enim quod ex fervore nimio levissima omnia vobis videntur; sed mementote quod dicitur, quia ecce qui serviunt Deo non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem (cfr. Iob 4,18).

11 "Primum quidem ad portandum omnia dulcissima vobis existunt, sed paulo post, securitate accepta, de collatis beneficiis incuriam admittetis.

12 Putabitis qua hora vultis in id ipsum redire et primam reinvenire consolationem, sed negligentia semel admissa non de facili extirpatur.

13 Declinabit deinde cor vestrum ad alia, sed ratio reclamabit ut redeatis ad prima.

14 Sic conversi in torporem et acidiam spiritus volatilia excusationum verba pretendetis, dicentes:

15 "Non possumus esse, sicut in principio fuimus, fortes et nunc alia tempora currunt"; nescientes quod dicitur quia, cum consummatus fuerit homo, tunc incipiet (cfr. Sir 18,6).

16 Erit tamen in animo vestro semper vox sic dicens: "Cras, cras revertemur ad virum priorem, quia melius erat nobis tunc quam nunc (cfr. Os 2,7).

17 Ecce predixi vobis (cfr. Mat 24,25) plura, fratres, et multa habeo vobis dicere, que non potestis portare modo (cfr. Ioa 16,12).

13 Veniet hora, cum palam vobis (cfr. Ioa 16,25) exponam omnia supra dicta".

Capitulum 28 - Beatus Franciscus cum fratribus respondet Paupertati.

1 Ad hec beat.us Franciscus cum fratribus suis pronus in terram cecidit, gratias agens Deo et dixit:

2 "Placet, domina nostra, quod dicis, nec in omnibus que locuta es aliqua reprehensio esse potest.

3 Verus est sermo quem audivimus in terra nostra super sermonibus tuis et super sapientia tua; et multo maior est sapientia tua quam rumor quem audivimus.

4 Beati viri tui et beati servi tui, ii qui sunt coram te semper et audiunt sapientiam tuam.

5 Sit Dominus Deus tuus benedictus in secula cui complacuisti et dilexit te in sempiternum et constituit te reginam ut faceres misericordiam et iudicium (cfr. 3Re 10,6-9) in servis eius.

6 O quam bonus et suavis est spiritus tuus (cfr. Sap 12,1), corripiens errantes et peccantes admonens!

7 "Ecce, domina, per caritatem Regis eterni qua dilexit te et per illam qua tu diligis eum, te obsecramus ut non fraudes nos a desiderio (cfr. Ps 77,30) nostro, sed facias nobiscum iuxta mansuetudinem et misericordiam tuam (cfr. Sir 50,24).

3 Magna enim sunt opera tua et inenarrabilia; propter hoc indisciplinate anime errant (cfr. Sap 17,1) a te.

9 Et quia sola incedis undique scopulosa, ut castrorum acies ordinata (cfr. Cant 6,3), non possunt tecum morari insipientes.

10 Sed ecce nos servi tui sumus et oves pascue tue cfr. Gen 50,18; Ps 78,13). In eternum et in seculum seculi iuramus et statuimus custodire indicia iustitie tue (cfr. Ps 118,106)".

Capitulum 29 - Consensus Paupertatis.

1 Commota sunt ad hec viscera (cfr. 3Re 3,26; Gen 43,30) domine Paupertatis et, sicut ei proprium est misereri semper et parcere, ultra se continere non valens, cucurrit et amplexata est eos ac pacis osculum unicuique prebens, dixit:

2 "Ecce, iam venio (Apoc 22,7.12), fratres et filü mei, vobiscum, sciens me de vobis lucraturam quamplures".

3 Beatus Franciscus, non se capiens pre letitia, cepit laudare alta voce Omnipotentem, qui non derelinquit sperantes in se (cfr. Iudt 13,17), dicens:

4 "Benedicite Dominum, omnes electi eius, agite dies letitie et confitemini ei (Tob 13,10), quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius (Ps 105,1; 135,1)".

5 Et descendentes de monte duxerunt dominam Paupertatem ad locum in quo manebant; hora enim erat quasi sexta (cfr. Ioa 4,6).

Capitulum 30.- De convivio Paupertatis cum fratribus.

1 Et, preparatis omnibus, coegerunt illam comedere secum.

2 At illa: "Ostendite mihi — inquit — primo oratorium, capitulum, claustrum, refectorium, coquinam, dormitorium et stabulum, pulcra sedilia, expolitas mensas et domos immensas.

3 Nihil enim video horum, nisi quod cerno vos hilares et incundos, superabundantes gaudio, repletos consolatione (cfr. 2Cor 7,4), ac si omnia expectetis ad votum suppeti vobis".

4 Ipsi quoque respondentes dixerunt: "Domina et regina nostra, nos servi tui ex longo (Ios 9,9) itinere fatigati sumus, et tu, nobiscum veniens, non modicum laborasti.

5 Comedamus ergo prius, si iubes, et sic confortati ad nutum tuum omnia implebuntur".

6 "Placet quod dicitis" ait; "sed iam afferte aquam, ut manus nostras lavemus, et sindones, quibus tergamus eas".

7 Illi vero citissime obtulerunt medium quoddam terreum vasculum, quia perfectum non erat ibi, plenum aqua.

8 Et vergentes in manibus eius respiciebant huc atque illuc pro sindone.

9 Cumque non invenissent eam, unus obtulit ei tunicam qua indutus erat ut cum ea tergeret manus.

10 Ipsa vero, cum gratiarum actione illam suscipiens, magnificabat Deum in corde suo, qui talibus eam associavit hominibus.

11 Deinde duxerunt eam ad locum in quo mensa parata erat. Que, cum fuisset perducta, respexit et nil aliud videns quam tria vel quatuor frusta panis hordeacei aut suricei posita super gramina, vehementer admirata est dicens intra se: "Quis umquam vidit talia in generationibus seculorum (cfr. Is 66,8; 51,9)-

12 Benedictus tu, Domine Deus (cfr. 1Par 29.10; Luc 1,68), cui cura est de omnibus (cfr. Sap 12,13); subest enim tibi posse, cum volueris (cfr. Sap 12,18); docuisti populum tuum per talia opera (cfr. Sap 12,19) placere tibi".

13 Sicque consederunt pariter gratias agentes Deo (cfr. Col 3,17) super omnia dona sua.

14 Iussit domina Paupertas apportari cocta cibaria in scutellis. Et ecce allata est scutella una plena aqua frigida, ut intingerent omnes in ea panem: non erat ibi copia scutellarum nec coquorum pluralitas.

15 Petiit aliquas saltem herbas odoriferas crudas sibi preberi. Sed hortulanum non habentes et hortum nescientes, collegerunt in silva herbas agrestes et posuerunt coram ea.

16 Que ait: "Parum salis afferte ut saliam herbas, quoniam amare sunt".

17 "Exspecta — inquiunt — domina, quousque civitatem intremus et afferamus tibi, si fuerit qui prebeat nobis".

18 "Prebete — inquit — mihi cultellum ut emundem superflua et incidam panem, quia valde durus et siccus est".

19 Dicunt ei: "Domina, non habemus fabrum ferrarium, qui nobis faciat gladios; nunc autem dentibus cultelli vice utere et postea providebimus".

20 "Et vinum apud vos est aliquantulum-" dixit.

21 Responderunt illi dicentes: "Domina nostra, vinum non habemus (cfr. Ioa 2,3) quia initium vite hominis panis et aqua (cfr. Sir 29,28), et tibi bibere vinum non est bonum, quoniam sponsa Christi vinum debet fugere pro veneno".

22 Postquam autem exsaturati sunt magis ex tante inopie gloria quam essent rerum omnium abundantia, benedixerunt Domino, in cuius conspectu tantam invenerunt gratiam, et duxerunt illam ad locum in quo quiesceret, quia fatigata erat. Sicque supra nudam humum nudam se proiecit.

23 Petiit quoque pulvinar ad caput suum. At illi statim portaverunt lapidem et supposuerunt ei.

24 Illa vero, quietissimo somno ac sobria dormiens, surrexit festinanter, petens sibi claustrum ostendi.

25 Adducentes eam in quodam colle ostenderunt ei totum orbem quem respicere poterant, dicentes: "Hoc est claustrum nostrum, domina".

Capitulum 31 - Domina Paupertas benedicit fratribus et monet eos perseverare in recepta gratia.

1 Iussit ipsa omnes pariter consedere et verba vite cfr. Ioa 6,69) locuta est ad eos, dicens:

2 "Benedicti vos, filii, a Domino Deo qui fecit celum et terram (cfr. Iudt 13,23.24), qui tanta caritatis plenitudine in domo vestra me suscepistis, ut visum sit mihi hodie esse vobiscum tamquam in paradiso Dei (cfr. Ez 31,8.9; Apoc 2,7).

3 Propterea repleta sum gaudio, superabundo consolatione (cfr. 2Cor 7,4), et quia tantum venire tardavi, veniam peto.

4 Vere Dominus est vobiscum, et ego nesciebam (cfr. Gen 28,16). Ecce quod concupivi iam video, quod desideravi iam teneo, quoniam illis sum coniuncta in terris, qui mihi imaginem representant eius cui sum desponsata in celis.

5 Benedicat Dominus fortitudini vestre et opera manuum (cfr. Deut 33,11) vestrarum suscipiat.

6 Rogo et multum deprecor vos tamquam filios carissimos (cfr. 1Cor 4,14), ut perseveretis in iis que Spiritu Sancto docente cepistis, non deserentes perfectionem vestram sicut est consuetudinis quibusdam, sed, evasis cunctis laqueis tenebrarum, semper ad perfectiora nitimini.

7 Altissima est professio vestra, supra hominem, supra virtutem et antiquarum perfectionem illustrat lumine clariori.

8 De regni celorum possessione nulla sit dubitatio, nulla sit cunctatio vobis, quoniam arram future hereditatis iam tenetis et pignus Spiritus iam suscepistis, signati signaculo glorie Christi, respondentes per omnia, gratia sua, illi prime sue schole, quam in mundo veniens congregavit.

9 Quod enim illi fecerunt in presentia eius, hoc vos totum in absentia operari cepistis, et non est quod dicere vereamini: "Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te (Mat 19,27)".

10 Non deterreat vos magnitudo certaminis et laboris immensitas, quoniam magnam habebitis remunerationem.

11 Et aspicientes in actorem et consummatorem omnium bonorum, Dominum Iesum Christum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta (Heb 12,2), tenete spei vestre confessionem indeclinabilem (cfr. Heb 10,23).

12 Currite ad propositum vobis certamen (Heb 12,1) in caritate. Currite per patientiam, que maxime vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis repromissionem (Heb 10,36).

13 Potens est enim Deus (cfr. Rom 11,23) que supra vires cepistis gratia sua sancta consummare feliciter, quia fidelis est in promissionibus.

14 "Nihil inveniat in vobis sibi gratum spiritus qui operatur in filiis diffidentie (cfr. Eph 2,2), nil inveniat dubium, nil inveniat diffidens, ne sue pravitatis contra vos exercende de vobis recipiat argumentum.

15 Nam superbus est valde et superbia eius et arrogantia eius plus quam fortitudo eius (cfr. Is 16,6).

16 Magnam iram (cfr. Apoc 12,12) habet de vobis et universe calliditatis sue in vos arma convertet et malitie sue venenum nitetur effundere, utpote qui iam reliquos debellando devicit et deiecit, vos supra se respiciens dolet.

17 In conversione vestra, carissimi, celi cives magna gaudia celebrarunt et coram eterno Rege nova cantica cantaverunt (cfr. Ps 95,1; 97,1; Apoc 5,9).

18 Gaudent angeli in vobis et de vobis, quia dum per vos multi virginitatem servabunt et castitate fulgebunt,

19 superne civitatis implebuntur ruine, ubi virgines sunt celebrius collocandi, quoniam qui non nubunt neque nubentur, erunt sicut angeli Dei in celo (cfr. Mat 22.30).

20 Exsultant Apostoli videntes suam renovari vitam, predicari doctrinam, sanctitatis precipue per vos ostendi exempla.

21 Letantur martyres exspectantes sacri sanguinis effusione eorum representari constantiam.

22 Tripudiant confessores scientes eorum frequenter victoriam de inimico rememorari in vobis.

23 Iubilant virgines sequentes Agnum quocumque ierit (cfr. Apoc 14,4), cernentes suum numerum per vos augeri cotidie.

24 Tota denique celestis curia exsultatione repletur, que novorum concivium cotidianas celebrabit solemnitates et ad odorem orationum sanctarum ascendentium de hac valle continue respergetur.

25 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei (Rom 12,1), pro qua vos tam miserabiles estis effecti, facite ad quod venistis, ad quod ascendistis de fluminibus Babylonie.

26 Suscipite humiliter gratiam vobis oblatam, digne utentes ea per omnia semper ad laudem et gloriam et honorem (cfr. Apoc 4,9.11) eius qui mortuus est pro vobis, Iesus Christus, Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat, vincit et imperat, Deus eternaliter gloriosus, per omnia secula seculorum. Amen".