BEATI ANTONII VITA PRIMA

SEU LEGENDA "ASSIDUA"

Edición crítica

 

INTRODUCCIÓN A LA ASSIDUA

introducción y comentarios de Virgilio Gamboso, Padua, 1981

San Antonio muere el 13 de junio de 1231. Exactamente un año después, en un proceso expeditivo, es canonizado por Gregorio IX, que fuera amigo personal de San Francisco. Para esta ocasión era necesario contar con una vida oficial, tanto para el uso litúrgico como para el devocional, y es posible que, tal como se encargara a Tomás de Celano escribir la de Francisco de Asís en 1228, esta tarea fuese encomendada a uno de los hermanos. Lamentablemente desconocemos su nombre.

El anónimo autor comienza su obra diciendo que la escribe a consecuencia de asiduos - reiterados, insistentes - pedidos de los hermanos Por esta razón a esta primera vida de Antonio se la ha llamado Assidua, con la palabra latina. El autor utiliza tanto sus recuerdos personales, como testimonios orales y escritos y, fundamentalmente, el dossier del proceso de canonización, del cual sintetiza la larga lista de milagros.

La fecha de composición se sitúa en 1232. En sus paginitas encontramos muchas pruebas de arcaísmo. Antonio se hace fraile con un proceso simple y sencillo: obtiene la licencia del superior agustino y la fraternidad de los menores le impone su hábito, sin que se mencione el recurso a otras autoridades ni a períodos de prueba o profesión de la Regla. Cuando participa en el Capítulo de 1221 las provincias aún no tienen un territorio fijo y una figura jurídica bien determinada y la distribución de los hermanos es hecha directamente por el Ministro General. El ministro provincial es quien le da permiso para predicar, facultad propia de la Regla no-bulada, en vigor hasta 1223. El superior local es llamado ministro del lugar y no guardián, nombre que se impuso ya en los primeros decenios. En la Assidua nos topamos, pues, con el franciscanismo de los primeros orígenes, anterior a la fijación de la legislación, en el cual la figura de Francisco de Asís está aún muy lejos de la divinización posterior, y la vida de los hermanos era aún muy libre y espontánea.

La Orden a la cual pertenecía Antonio apenas tenía un poco más de 20 años de existencia y ya podía enorgullecerse de dos de sus miembros, Francisco y Antonio, elevados a los honores del culto litúrgico de la toda la cristiandad.

La finalidad que se impone el autor es triple: la alabanza de Dios, la devoción hacia el santo y el compromiso a emular sus virtudes. No se mueve, pues, dentro de la simple información histórica, nos ofrece un escrito histórico-cultual-moral, tanto que el personaje central de la hagiografía no es Antonio sino Dios mismo.

¿Cómo es la imagen de Antonio que nos ofrece la Assidua? Quien buscase un retrato fiel, quedará desilusionado..

La Assidua tiene enormes lagunas para un lector que quiera saber los detalles de su vida: prácticamente no aparecen datos de la vida terrestre del santo. De su predicación apenas sabemos que "sería demasiado largo contar cuántas provincias había recorrido, cuántas partes de la tierra había llenado con las semilla de la palabra divina". Nada sabemos de sus ministerios de profesor de teología, guardián, custodio y provincial, nada de la misión que la Orden le encomienda ante el papa Gregorio, a fin de dilucidar problemas internos.

La Assidua describe a San Antonio con las siguientes características:

* es un hombre con gran fortaleza espiritual, que no se dejó vencer por sus limitaciones físicas - era más bien naturalmente corpulento y padeció siempre de algún tipo de enfermedad - ;

* es un gran contemplativo que ha dedicado su vida a la búsqueda de Dios, casi un estático eremita, tendencia por lo demás muy fuerte en la historia primitiva de la Orden;

* es un evangelizador ardoroso y decidido, predicador incansable de la palabra de Dios;

* es un hombre profunda y radicalmente libre: ni Agustín ni Francisco condicionan su camino espiritual: Antonio es el hombre de la búsqueda libre y personal de Dios;

* es el hermano que crea la comunidad, con los suyos y con el pueblo: ni una palabra de los problemas del monasterio de Coimbra, de las tensiones internas de la Orden, de los pecados de la Iglesia y del clero;

* en su entorno suscita devoción, cálida ternura, limpia y efusiva piedad, oración confiante, expectativa creadora;

* es un hermano franciscano que no tiene nada de portentoso ni espectacular, que permanece como al margen de todas las realidades caducas, tanto de la política como de la Iglesia y de la Orden;

* fue un apasionado por el estudio, un férvido cultor de la lectio divina, y bien podría ser nombrado como el patrono de los teólogos orantes de la Sagrada Escritura.

Si bien Antonio no es alguien que deslumbre al pueblo con una serie de milagros y prodigios y a pesar de que, por lo que aparece en la obra, Antonio nunca hizo un milagro en vida, el autor escribe bajo la impresión de los milagros que comienzan a sucederse vertiginosamente después de su muerte. La sección de los milagros ocupa más de la tercera parte de la obrita.

Y para terminar, un dato que define a San Antonio, franciscano hasta después de muerto: no se menciona un solo milagro en vida del santo, y luego de su muerte solamente cura a humildes, pobres, simples, ignorados, nunca a un poderoso, intelectual, noble.

BEATI ANTONII VITA PRIMA

SEU LEGENDA "ASSIDUA"

INCIPIT PROLOGUS IN VITAM BEATI ANTONII

1. Assidua fratrum postulatione deductus nec non et obedientie salutaris fructu provocatus, ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, vitam et actus beatissimi patris ac fratris nostri Antonii caritati fidelium et devotioni scribere dignum duxi. 2. Id namque in vita sanctorum agitur que posteritati fidelium scripto mandatur: quatinus, auditis miraculorum signis que Deus operatur in sanctis, semper et in omnibus laudetur Dominus, et vite correctionis regula una cum devotionis fervore ministretur fidelibus.

3. Et quidem ad opus tantum me penitus insufficientem scio; nec tamen labia mea prohibeo, sperans quia propositum meum perficiet qui intentionem cordis videt.

4. Succincte enim, previa tamen veritate, verbis licet imperitis, loquar Christi supplicibus: ne facunda verborum loquacitas aurium serviat pruritui et foliis utantur homines pro fructu.

5. Denique non nulla scribo que oculis ipse non vidi; domino tamen Sugerio, Ulixbonensi (Lisboa) episcopo, et alias viris catholicis referentibus, hec ipsa cognovi. 6. Sic nempe Marcus et Lucas Evangelium, sic beatus Gregorius Dyalogum, Petro interrogante, conscribit; cum tamen virorum fide dignorum narratione tantum, ipso teste, que refert didicerit.

7. Ut autem fidelibus devote vitam istam legentibus detur occasio cicius inveniendi quod querunt, opus istud in duas partes distinxi et rubricas singulas singulis capitulis inserui. 8. In priori quidem particula, conversationis eius insignia, a primaria regularis habitus susceptione , de multis quedam, brevitatis causa, excipiendo digessi. 9. In sequenti vero, mira que per eum operatus est Dominus, fratribus nostris et fidelibus aliis micho astruentibus, subiciendo compegi.

10. Hortor autem lectorem, ego qui scripsi: ut cum hec legerit et me in aliquo vel minus dixisse vel certe, incauta loquacitate, veritatis metas uspiam excessisse perspexerit, non me mendacii aut falsitatis arguat, quin potius ignorantie aut oblivioni mee misericorditer ignoscat.

EXPLICIT PROLOGUS

INCIPIT VITA BEATI ANTONII

2.- DE CIVITATE BEATI ANTONII

1. Est namque, ut ferunt, in regno Portugalie civitas quedam, ad occidentalem eius plagam, in extremis mundi finibus sita, que ab incolis nuncupatur Ulixbona , eo quod, sicut ecclesia quedam mire magnitudinis, ad honorem gloriose virginis Marie, fabricata consistit ; in qua preciosum illud et omni veneratione dignum beati Vincentii martyris corpus honorifice conditum requiescit.

3. Ad cuius plagam occidentalem felices beati Antonii , progenitores dignum, iuxta conditionis sue statum, domicilium possidebant; quod ipsi hostio templi propinquo limine imminebat. 4. Qui cum in rimo iuventutis flore felicem hunc genuissent filium, ab ipso sacri baptismatis fonte Fernandus ei nomen imnponunt.

5. Hunc nimirum in supra dicta Sancte Dei Genitricis ecclesia sacris litteris imbuendum tradunt et futurum Christi preconem, quedam presagio, ministrorum Christi educationi committunt.

3.- QUOMODO INTRAVIT ORDINEM SANCTI AUGUSTINI

Puerilibus igitur annis simpliciter domi transactis, annum circiter quintum decimum felici cursu complevit. 2. Cumque, etate iam nubili, succrescentibus in carne corruptionis motibus, se preter solitum sentiret illicite perurgeri, adolescentie et voluptati nequaquam frena laxavit; sed, fragilitatis humane condicionem transcendens, currentis cum impetu concupiscentie carnalis habenas strinxit. 3. Iamque mundus cotidianis ei desipiebat incrementis et quem non plene in introitu eius posuerat, retraxit pedem; timens ne forte ei pulvis terrene felicitatis aliquatinus inhereret, qui currenti velociter animo in via Domini offendiculum generaret.

4. Est autem, iuxta eandem quam prediximus civitatem, monasterium quoddam de ordine sancti Augustini , haut longe a menibus distans; in quo viri religione famosi in canonici Regularis habitu Domino famulantur. 5. Ad hunc denique locum vir Dei, spretis mundi oblectationibus, se transtulit et canonici Regularis habitum humili devocione suscepit.

6. Ubi cum annis ferme duobus commoratus, frequenciam amicorum piis mentibus importunam sustinuisset, ut omnem sibi perturbationis eiuscemodi occasionem tolleret, natale solum, quod ad enervandos viriles animos non mediocriter potest, derelinquere statuit; quatinus, alieni aggeris litore tutatus, Domino quietius militare posset. 7. Optenta igitur vix, precibus, superioris licentia, non ordinem sed locum mutavit, et ad monasterium Sancte Crucis de Colymbria in spiritus fervore se transtulit.

4.- QUALITER IBIDEM PROFECIT IN MORIBUS ET SCIENTIA

1. Severioris igitur discipline zelo et quietis uberioris amore, servo Dei Antonio ad monasterium vivifice Crucis translato, non tam loci quam morum translationem fecisse, solito ferventior ostendebat. 2. Et quoniam, scriptura teste, non Ierosolimis fuisse, sed ibidem bene vixisse laudabile est, ita se moribus aptum exhibuit, ut cunctis liquido claresceret quod, ob comprehendendam perfectionis summam, loci commoditatem exquisisset.

3. Non mediocri autem studio semper colebat ingenium, et animum meditationibus exercebat; nec diebus aut noctibus, pro temporis convenientia, a lectione divina cessabat I. 4. Nunc hystorie veritatis textum legens, allegorica comparatione roborabat fidem; nunc, conversis Scripture verbis, edificabat moribus affectionem .

5. Hinc profunda sermonum Dei felici curiositate perscrutans, contra errorum foveas 4 testimonias Scripture intellectum munivit; hinc sanctorum dicta sedula indagatione revolvit. 6. Ita demum lecta tenaci commendabat memorie 5 , ut insperata cunctis Scripture scientia festinato mereretur affluere.

5.- OUOMODO ORDINEM FRATRUM MINORUM INTRAVIT BEATUS ANTONIUS OB ZELUM MARTYRII ET DE MUTATIONE NOMINIS EIUS

1. Post hec autem, cum reliquias sanctorum martyrum fratrum videlicet Minorum, dominus Petrus Infans a Marrochio deportasset, et eorundem meritis miraculose se liberatum per omnes Hyspanie provincias divulgasset; audiens servus Dei Antonius mira que per eos fiebant, directus est et ipse in fortitudine Spiritus Sancti, accingensque cinctorio fidei renes suos, roborabat brachium armatura zeli Illius. 2. Dicebatque in corde suo: O si me sanctorum martyrum suorum corone participem fore dignaretur Altissimus! 0 si me, flexo poplite, pro nomine Ihesu colla tendentem, lictoris inveniret gladius! Putas videbo? Putas jocunditatis illud tempus implebo? Hec et his similia tacitus secum loquebatur.

3. Morabantur autem eo tempore non longe a civitate Colymbria, in loco qui Sanctus Antonius appellatur, fratres de ordine Minorum, litteras quidem nescientes, sed virtutem littere operibus edocentes. 4. Qui et iuxta ordinis statuta , elemosine petende gratia, ad monasterium in quo vir Dei conversabatur quam sepe veniebant.

5. Ad quos cum ex more, die quadam, vir Dei visitandi gratia secretius accessisset, inter cetera que locutus est, hoc quoque dixit: Ordinis vestri habitum, fratres karissimi, animo desideranti suscipiam, si me, mox ut introgressus fuero, ad terram Sarracenorum mittere spoponderitis, quatinus cum sanctis martyribus merear et ego consequi corone participium. 6. Qui non mediocri gaudio ex tanti viri verbis exhylarati, diem quo hec fiant proximo sequentem constituunt et, ne mora periculum trahat, tempus dilationis precidunt.

7. Fratribus igitur letabunde domun redeuntibus, remansit servus Dei Antonius super dictis ab abbate, licentiam petiturus. Qua nimirum vix precibus extorta, fratres, promissit non inmmemores, juxta condictum, facto mane, conveniunt, et religionis sue habitum in monasterio viro Dei ocius imponunt.

9. Quod cum factum fuisset, accurrens quidam de fratribus ac concanonicis eius, in amaritudine cordis loquebatur , dicens: Vade, vade, quia sanctus eris. 10. Ad quem conversus, vir Dei Antonius humili voce respondit, dicens: Cum me sanctum fore audieris, Deum collaudabis. 11. Et his dictis, fratres gradu concito domum properant, et e vestigio seuentem novum hos item in ostensione caritatis susci iunt.

12. Verum, quia irruentium in se parentum suorum impetum Dei servus formidabat, requirentium eum sollicitudinem sagacius declinare satagebat. 13. Nam et mutato vocabulo, Antonius ipse sibi nomen imposuit et quantus verbi Dei preco futurus esset, quodam presagio designavit. 14. Antonius enim quasi alte tonans dicitur. Et revera vox eius, ut tuba vehemens, cum sapientiam Dei in misterio absconditam inter perfectos loqueretur, talia et tam profunda de Scripturis intonuit, ut vel rarus pro consuetudine, sensu exercitatus, disertitudinem lingue ipsius intelligere posset.

6.- QUOMODO IVIT MARROCHIUM ET DE REDITU EIUS

1. Sensim igitur et per incrementa zelus fidei eum enixius perurgebat et martyrii sitis, in corde illius accensa, quiescere eum nullatenus permittebat . 2. Unde factum est ut, iuxta promissum, data sibi licentia, terram Sarracenorum festinus adiret.

3. Sed que sunt hominis cognoscens Altissimus, in faciem ei restitit ac, intentato gravi morbo, per totum hyemis spacium acrius flagellavit. 4. Sicque factum est ut, cum de proposito suo nichil prospere actum cerneret, pro recuperanda saltem corporis sanitate, ad natale solum compulsus remearet.

5. Qui cum navigando in finibus Hyspanie applicare disoneret in Sicilie artibus ventorum ulsu se ositum cernebat. 6. Circa tempus autem illud, capitulum generale apud Assisium constitutum est celebrari. Quod ut viro Dei Antonio per fratres Messane civitatis innotuit, semet ipso robustior factus, ad locum capituli utcumque pervenit.

7.- QUOMODO VENIT ROMANIOLAM ET QUALITER IBIDEM VIXIT

1. Finito igitur ex more capitulo, cum ministri commissos sibi fratres ad loca sua premitterent, solus in manibus ministri Generali derelectus est Antonius; quippe qui homo novicius ac parve, ut arbitrabatur, utilitatis, a nullo ministrorum petitus est, quia nec cognitus. 2. Denique , vocato in partem fratre Gratiano, qui tunc in Romaniola ministerium fratrum gerebat, supplicare cepit Dei servus Antonius quatinus, susceptum se a ministro generali, in Romaniolam duceret et deductum discipline spiritalis rudimentis informaret.

3. Nulla prorsus date sibi litterature mentio, nulla exercitationis ecclesiastice ab ipsius ore personabat iactatio, sed scientiam omnem et intellectum captivans in obsequium Christi, ipsum solum, et hunc crucifixum, scire, sitire, amplecti velle proclamabat.

4. Frater ergo Gratianus, miram ipsius amplexatus devotionem, viri Dei votis annuit et susceptum in Romaniolam deduxit. 5. Quo cum vir Dei Antonius, disponente Domino, pervenisset, impetrata licentia, heremum Montis Pauli devotus subiit, et relictis secularium turbis, loca quietis conscia penetravit.

6. Faciente igitur ipso moram in dicto heremi loco, frater quidam cellam sibi orationibus aptam in cripta quadam construxerat, ut ibidem Domino licentius vacare posset. 7. Quam cum die quadam vir Dei perspexisset, et devotionis aptitudinem loci congruitate pensaret, fratrem precibus adiit et, ut dictam sibi cellam concederet, supplex postulavit. 8. Adepto deniqúe quietis loco, soluto cotidie hora matutinali capitulo, servus Dei Antonius ad dictam cellam secessit, assumptaque modica panis portiuncula, vas aque secum tulit. 9. Sicque carnem servire cogens spiritui, solitariam transegit diem; iuxta tamen sacre observationis statuta, collationis semper revertebatur ad horam.

10. Non semel autem cum, vocante eum campana , ad fratres redire disponeret, confectum vigilias corpus et abstinentia maceratum, nutante vestigio labefacta membra precipitabas. 11. Ita demum maxillam carnis, abstinentie freno quandoque constrinxerat ut, non nisi a fratribus supportatus, ipso teste qui, affuit , ullatenus redire potuisset.

8.- QUALITER SCIENTIA ILLIUS FRATRIBUS INNOTUIT

1. Post multum vero temporis , contigit fratres ad civitatem Forlivii pro suscipiendis ordinibus transmitti. 2. Convenientibus igitur ex diversis partibus ob dictam causam fratribus ac Predicatoribus, it inter eos Antonius .

3. Instante autem collationis hora nec non et fratribus ex more congregatis, minister loci fratribus de ordine Predicatorum , qui in presentiarum erant, supplicare cepit ut, exhortationis gratia, salutis verbum sicientibus proponerent. 4. Cumque improvisum se quisque nec velle nec debere predicare constantius asseruisset, conversus ille ad fratrem Antoniun, precepit ut quodcumque sibi Spiritus suggereret, congregatis fratribus annunciaret.

5. Non enim credebat eum quicquam de Scripturis nosse, sed nec quicquam, nisi forte que ad officium ecclesiasticum spectant, putabat legisse, uno tantum presumptionis confisus suffragio: quod videlicet eum litteraliter loqui , vix cum necessitas exegisset, audierat. 6. Revera enim, cum talis esset industrie ut memoria pro libris uteretur et eloquii mistici gratia: copiosus afflueret, peritiorem eum noverant fratres in abluenda suppellectili coquine , quam in exponendis misteriis Scripture.

7. Quid multa? Viribus totis quoad potuit renitens, tandem ad clamorem omnium simpliciter loqui exorsus est. Cumque calamus ille Sancti Spiritus, - lingua, loquor, ipsius - luculenta satis expositione ac brevi sermonis compendio multa prudenter disseruisset, stupenda fratres admiratione perculsi, intentis auribus perorantem virum unanimiter intendebant. 8. Dabat quippe stuporis augmentum insperata dictorum profunditas; sed nec minus edificabat spiritus quo loquebatur et ferventissima caritas. 9. Omnes denique, sancta consolatione perfusi, humilitatis meritum in servo Dei, Antonio, cum dono scientie venerati sunt.

9.- DE PREDICATIONE EIUS PER ROMANIOLAM ET DE CONVERSIONE HERETICORUM

I. Quoniam autem, testante Domino, non potest civitas abscondi supra montem posita, non multo post tempore, delata ad ministrum eorum que contigerant relatione, interrupto quietis silentio, ad publicum venire compulsus est Antonius. 2. lniuncto namque sibi predicationis officio, heremi cultor emittitur, et ad evangelizandum Dei gloriam diu clausa ora laxantur. 3. Mittentis igitur auctoritate suffultus, in tantum predicationis opus explere studuit, ut nomen evangelista 3 gestorum strenuitate compensaret. Circuibat proinde civitates et castra, vicos atque campestria , et vite seminarium sicut affluentissime ita et ferventissime cunctis spargebat.

4. Discurrente autem eo et ob animarum zelum requiem sibi prorsus negante, contigit eum ad civitatem Ariminensem celitus applicuisse. Ubi cum multos heretica cerneret pravitate delusos, convocato mox tocius civitatis populo, in fervore spiritus predicare cepit; et, qui phylosophorum non novit argutias, versuta hereticorum dogmata sole lucidius confutavit. 5. Ita demum verbum virtutis eius et doctrina salutaris in cordibus audientium radices fixit ut, eliminata erroris spurcitia, non parva credentium turba Domino fideliter adhereret.

6. In quibus heresiarcham unum, Bononillum nomine, ab annis triginta errore infidelitatis abductum, per servum suu*m Antonium, Dominus ad viam veritatis convertit . Qui et accepta penitentia, mandatis sancte ecclesie Romane 1 usque in nem devotus obtemperavit.

10.- DE FAMA EIUS ET EFFICACIA PREDICATIONIS EIUS

1.Post hec autem cum, urgente familiari causa, minister ordinis servum Dei, Antonium, ad curiam destinasset , tali eum favore apud venerabiles ecclesie principes donavit Altissimus, ut a summo pontifice et universa cardinalium multitudine ardentissima devotione audiretur predicatio illius. 2. Nem e enim talia et tam profunda de Scripturis facundo eructabat eloquio, ut ab ipso domino papa, familiari quadam prerogativa, Archa Testamenti vocaretur.

3. Sermo namque ipsius, in gratia, sale conditus, non mediocrem audientibus gratiam conferebat- 4. Mirabantur maiores virum pubetenus, ydiotam , spiritalia spiritalibus subtiliter comparantem; stupebant minores peccati causas et occasiones vellentem, et virtutum mores cautius inserentem. 5. Omnis demum conditionis, ordinis et etatis viri 1 congruentia sibi vite documenta suscepisse letati sunt.

6. Nulla prorsus flectebat eum personarum acceptio; nulla favoris humani permulcebat opinio ; sed iuxta Prophete vocem: quasi plaustrum triturans, rostra habens serrantia, montes comminuit et colles sicut pulverem posuit.

11.- QUOMODO PADUAM VENIT ET QUALITER IBIDEM PREDICAVIT

1. Sed quia longum est enarrare quot lustraverit provincias, quot verbi Dei semine repleverit terrarum partes, ad ea que necessario magis occurrunt et evidentiora virtutum,eius, experimenta declarant, manum convertimus.

2. Tempore namque capituli generalis, quo sacratissime beati patris Francisci reliquie ad locum, ubi debita veneratione requiescunt, translate sunt , solutus ab administratione fratrum , servus Dei Antonius generalem predicationis libertatem a ministro generali 1 suscepit. 3. Verum, quia alio in tempore, cum videlicet sermones per annum Dominicales componeret, apud civitatem Paduanam residentiam fecerat et, sinceram civium expertus fidem, quadam eos sibi caritatis glutino copulaverat: mira eorum tractus devotione, primo libertatis sue cursu eosdem decrevit visitare.

4. Postquam ergo divino nutu ad civitatem Paduanam pervenit 1, interpolata predicatione, per totum hyemis spacium cor studiis honestatis applicuit et, ad preces domini Hostiensis, in festivitatibus Sanctorum per anni circulum sermonum compositioni se contulit. 5. Talibus autem proximorum utilitatibus occupato servo Dei Antonio, quadragesimale tempus instabat. Videns igitur tempus acceptabile et dios salutis imminere, ab incepto destitit et ad predicandum sicienti populo tota mentis occupatione se contulit.

6. Tantus namque predicandi eum fervor accenderat, ut per continuos quadraginta dies predicare disponeret . Quod et indubitanter fecit. 7. Et mirum certe; quia, cum homo corpulentia quadam naturali pressus, continua nichilominus egrotatione laboraret, propter infatigabilem tamen animarum zelum, predicando, docendo, confessiones audiendo, usque ad solis occasum quam sepe ieiunus perseverabat.

12.- DE PERSECUTIONE DIABOLI ET MIRACULO LUCIS QUAM VIDIT

1. Verum, quia virtutis emulus, hostis antiquus, bonis operibus obviare non cessat: volens Dei servum Antonium a proposito salutis inflectere, nocturnis eum illusionibus lacessere satagebat. 2. Rem narro non fictam, sed per ipsum Dei sanctum, dum adhuc viveret, cuidam fratrum revelatam.

Cum nocte quadam in principio quadragesimalis, quam prefati sumus, occupationis, fatiscentes artus sompni beneficio recrearet, ecce diabolus guttur viri Dei ausus est violenter comprimere ac pressum nisus est suffocare. 3. At ille, invocato gloriose Virginis nomine, fronti signum vivifica crucis impressit; fugatoque humani generis inimico, confestim levamen sensit. 4. Cumque fugientem cernere cupiens, oculos aperuisset, ecce tota, in qua iacebat, cella luce celitus illustrata fulgebat. Quod nimirum lumen divine virtutis auctoritate celle illapsum credimus; cuius radios forre non sustinens, tenebrarum cultor recedebat confusus.

13.- DE DEVOTIONE POPULI PADUANI ET FRUCTU PREDICATIONIS EIUS

1. Igitur, postquam servus Dei Antonius hostium sibi sermonis aperiri cernebat et populus in multitudine gravi, quasi area ymbrem siciens, ad eum undique conveniret, cotidianas per civitatis ecclesias stationes fieri constituit. Cumque, pre multitudine adventantium virorum ac mulierum, ecclesiarum ambitus pro tantorum captu populorum nequaquam sufficerent, ad spaciosa pratorum loca , numero crescente, secessit.

2. Veniebant enim de civitatibus, castris et villis Paduani circumstantibus, utriusque sexus turba pene innumerabilis, omnes verbum vite summa devotione sicientes, et salutem suam in doctrina ipsius spe firma constituentes. 3. Medio namque noctis tempore surgentes, mutuo se prevenire contendebant et, accensis luminaribus, ad locum ubi predicaturus erat, ardentissime properabant. 4. Milites ac matronas nobiles medias tenebris cerneres accurrentes, et qui, resoluta torpore membra stramentis mollioribus foventes, non parvam diei partem consumere consueverant, absque ullo, ut ferunt 3. gravamine predicantis faciem vigiles preoccupabant.

5. Aderant senes, currebant iuvenes, viri simul et mulieres, etas omnis atque conditio; qui omnes, depositis ornamentorum faleris, habitu, ut ita dixerim, utebantur religioso. 6. Denique et venerabilis Paduanorum episcopus , cum clero suo, predicantem Dei servum Antonium devote secutus est, formaque gregis factus ex animo, audire monuit humilitatis

7. Tanto autem omnes et singuli hiis que dicebantur intendebant desiderio ut, cum sepe triginta - ut ferunt - hominum milia predicanti assisterent, nec vox clamoris aut murmur tante multitudinis sonuit; sed continuato, quasi vir unus, silentio, omnes suspensa mentis et corporis aure, loquentem sustinebant. 8. Stationarii quoque, seu cuiuscumque artis apothecas pro vendendis mercibus tenentes, pre nimio audiendi desiderio, non nisi finita predicatione venalia transeuntibus exponebant.

9. Mulieres denique, devotione ferventes, allatis forficibus, tunicam ipsius reliquiarum vice precidebant; et qui vel fimbriam vestimenti eius tangere potuit, beatum se foro censebat. 10. Sed nec ab irruentium hominum manu tutari potuit, nisi copiosa fortium iuventute circumdatus, vel fugiendi locum sollicitus observaret vel, recedentibus tandem populis.

11. Discordantes ad fraternam pacem revocabas; captivitate pressos libertan donabat; usuras ac violentas predationes restitui faciebat, in tantum ut, pignori obligatis domibus et agris, ante pedes eius precium ponerent et, consilio ipsius, ablata queque prece vel precio spoliatis restituerent. 12. Meretrices quoque a nephario prohibebat flagicio; fures malefactis famosos a contactu alieni compescebat illicito . Atque in hunc modum quadraginta dierum curricula felici consummatione percurrens, gratam Domino messem sollicitus congregavit.

13. Nec silendum puto, quod tantam utriusque sexus multitudinem ad confitenda peccata mittebat, ut nec fratres, nec sacerdotes alii, quorum non parva sequebatur eum frequentia, audiendis confessionibus sufficerent. 14. Dicebant autem et qui ad penitentiam veniebant, quod, divina visione commoniti et ad Antonium transmissi, eius per omnia consiliis obtemperare in mandatis accepissent. 15. Quidam vero, post mortem eius, ad fratres secretius accedentes, ipsum beatum Antonium dormientibus apparuisse et nomina fratrum, ad quos eos mittebat, docuisse testati sunt.

14. - QUOMODO MORTEM SUAM PREDIXIT

1. Gloriosus igitur confessor Domini Antonius obitum suum longe ante prescivit; ne tamen fratres admodum desolatos redderet, cauta dissimulatione imminentem sui corporis dissolutionem celabas. 2. Nam et quinto decimo circiter die antequam debitum carnis exolveret, cum, super collem quendam constitutus, amenam Padue planiciem perspexisset, exultans in spiritu, civitatis situm mirificis laudibus extollebat.

3. Conversusque demum ad fratrem itineris comitem, magno eam honore in proximo decorandam predixit. Quis tamen honor aut quo conferendus esset auctore, nequaquam subintulit. 4. Quem profecto Paduane civitatis decorem non aliud quam sanctitatis eius merita, quibus e vicino illustranda fuerat, credimus; quibus tam admirabili quam singulari laude magnificatam videmus.

15. - DE CELLA QUAM SUPER NUCEM CONSTRUI FECIT

1. Factum est autem, dum hec agerentur, ut e vicino tempus messis instaret. 2. Videns igitur fidelis ac prudens Domini servus necessariam populo colligende messis occupationem, usque in tempus apti sermonis , cessandum sibi a predicatione censebat. Dimissisque secularium turbis, loca secreti conscia petiit, et ad locum qui Campus Sancti Petri dicitur, quiete solitudinis gratia se contulit.

3. Cuius adventu non mediocriter exhilaratus vir quidam nobilis, Tyso nomine, sedula humanitatis obsequia viro Dei Antonio devotus exhibuit. Qui et loci fratrum dominium possedit. 4. Habebat namque vir dictus locum quendam nemoribus consitum, haut procul a domo fratrum, ubi simul inter ligna silvarum nux quedam procere dispositionis excreverat, de cuius stipite sex calami in altum porrecti, coronam quandam ramorum exprimebant. 5. Cuius miram cum, die quadam, vir Dei pulcritudinem conspexisset, mox, dictante Spiritu, cellam sibi super eam fieri decrevit, eo maxime quod solitudinis oportunitatem et amicam contemplationi quietem locus pretenderet .

6. Quod cum dicto nobili viro per fratres innotuit, colligatis per quadrum et ex transverso ramorum sudibus, cellam de cistoriis propriis manibus aravit. Duobus quoque sociis ipsius structure consimilis cellas fecit, superiorem quidem ampliori cura ad opus sancti preparans, ceteras vero pro libitu fratrum, cultu licet inferiori, componens. 7. In hac nimirum cella celibem vitam ducens Dei servus Antonius, quasi apis argumentosa, studiis sacre contemplationis insistebat. 8. Hec denique inter mortales extrema domus habitationis eius extitit; in hac celo se propinquare conscendendo monstravit.

EXPLICIT PRIMA PARS

INCIPIT SECUNDA PARTICULA

16. - PROLOGUS

1. In superiori tractatus nostri opusculo, quod gratia et virtute Altissimi ad finem usque prosecuti sumus, vitam et actus beatissimi patris ac fratris nostri Antonii humili devotione, sed previa veritate, conscripsimus. 2. Mira vero que circa eum et per eum Deus maiestatis operari dignatus est, a die obitus sui et deinceps, virorum nobis fide dignorum narratione relata, sequenti opusculo duximus inserenda.

3. Verum, quia non omnia scire potuimus ac ne legentibus, ob mare miraculorum, legendi fastidium prebeamus, ea sola que necessario magis occurrunt, annotare proponimus: ut habeat devotio fidelium quibus se divinis occupet laudibus, et qui plus dicere ad fidei edificationem cupiunt, semper invenire possint uod addant.

17. - DE TRANSITU EIUS

Anno siquidem dominice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo primo, indictione quarta, tertia decima die mensis lunii, feria sexta, beatissimus pater ac frater noster Antonius, natione Hyspanus, in civitate Paduana, in qua per eum nomen suum magnificavit Altissimus, apud Cellam , in loco fratrum, viam universe carnis ingressus, ad celestium spirituum mansiones feliciter transmigravit.

2. Hic cum, tempore quedam, relictis populorum turbis, que ad audiendum et videndum eum undique confluebant, ad Campum Sancti Petri, quietis gratia, a civitate Paduana recessisset, soli Deo vacare cepit, cupiens, si quid ei pulveris, ex secularium conversatione, ut assolet, ullatenus adhesisset, lacrimis devotionis ac sacre meditationis capillis extergere.

3. Cumque die quadam a cella sua, quam super nucem construi fecerat, vocante eum campana, ad horam prandii descendisset, cum fratribus ceteris ex more 3 discubuit. 4. Facta est autem ibi super eum manus Domini, et totius corporis viribus cepit repente destitui. Crescenteque sensim infirmitate, sustentantibus eum fratribus, a mensa surrexit et, fatiscentes artus sustinere non prevalens, stramentis se lectuli cuiusdam preceps inclinavit.

5. Senciens igitur servus Dei Antonius dissolutionem sui corporis imminere, evocato ad se quedam de fratribus et consocias suis, nomine Rogerio, dixit ei: Si consulis, frater, pro vitando fratrum istorum gravamine, vado Paduam ad locum Sancte Marie. 6. Quod cum frater persuasum haberet, iuncto curru, pater sanctus imponitur, fratribus loci pro posse renitentibus ne ad locum alterum ullatenus deferretur. 7. Quia tamen beatissimum Antonium hoc velle cernebant, inviti facto cesserunt.

8. Cumque iam appropiasset civitati, occurrit ei frater Vinotus , qui visitandi gratia ibat ad virum Dei. Quem cum nimia infirmitate cerneret aggravatum, rogare cepit ut ad Cellam diverteret in domum fratrum. Erant enim ib¡ fratres prope monasterium Dominarum pauperum commorantes et, iuxta consuetudinem ordinis, divina illis administrantes.

9. Allegabat proinde dictus frater tumultum magnum et turbationem non parvam fore in loco fratrum, maxime quia, intra civitatem positi, secularium exponerentur importune concursioni. 10. Audiens autem hec, servus Del Antonius precibus supplicantis annult et, votis eius adquiescens, ad locum divertit.

11. Servo igitur Dei Antonio in Cella cum fratribus constituto, aggravata est super eum manus Domini, crescenteque vehementius infirmitate, non mediocris signa dabat anxietatis. Cumque modico temporis spacio quievisset, facta confessione nec non et accepta absolutione, hymnum gloriose Virginis cantare cepit ac dicere:

O gloriosa Domina, etc.

12. Quo dicto, erectis mox in celum oculis attonitisque luminibus in directum prolixius respiciebat. Quem cum frater qui eum sustentabat quid cerneret interrogasset, respondit: Video Dominum meum.

13. Videntes autem fratres qui aderant felicem eius exitum appropinquare, Unctionis sacre oleo sanctum Dei statuel runt perungere. 14. Ad quem cum ex more frater quidam, unctionem sacram ferens, pervenisset, intuens eum beatus Antonius ait: Non necesse est, frater, ut hec michi facias; habeo enim unctionem hanc intra me. Veruntamen, bonum michi est et bene placet.

15. Extensisque manibus ac iunctis palmas, psalmos penitentiales 11 cum fratribus decantans, ad finem usque complevit. Cumque dimidia fere hora sustinuisset, sanctissima illa anima, carnis ergastulo soluta, in abyssum claritatis absorta est. 16. Corpus vero dormientis omnino speciem preferebat. Nam et manus eius, in candorem converse, pristini coloris pulcritudinem vicere. Cetera vero corporis membra pro contrectantium libitu se prebebant ductilia.

17. 0 vere sanctus Altissimi servus, qui uno tempore vivere meruit et Dominum videre! 0 sanctissima anima, quam etsi crudelitas persecutoris non abstulit, desiderium tamen martyrii et compassionis gladius mibes pertransivit. 18. Te ergo, digne pater, devotionis hostias prosequentes benignus assume, et quibus per se nondum licet accedere vultui Dei, pro nobis precator assiste. Amen.

18. - DE CLAMORE PUERORUM ET POPULI CONCURSU ET PLANCTU

1. Fratribus igitur studiosissime ab extraneis, et ab amicis ac notis cautissime felicem eius transitum celantibus, ne videlicet populorum frequentium premerentur incursu, pueri per civitatem catervatim incedentes, clamabant dicentes: Mortuus est pater sanctus! Mortuus est sanctus Antonius! 2. Audientes autem hec populi, conglomeratis agminibus, ad Cellam currunt et, artis sue penitus obliti, cuius beneficio victum consequi debuissent, quasi apes locum fratrum circumdant.

3. Pre ceteris vero, cives qui Caput Pontis inhabitant in multitudine gravi et copiosa fortium iuventute, ocius advolant et mox armata manu custodes in gyro ponunt. 4. Assunt proinde viri religiosi; ruit turba sexus promiscui, luvenes simul ac virgines, cum iunioribus senes, parvus ac magnus, liber et servus. 5. Omnes una voce et unanimi cordis amaritudine, lamentum sumunt et plum mentis affectum multiplicatis gemitil bus collacrimantes ostendunt.

6. Quo, inquiunt, irrediturus abis, pater? Pater, inquam, Padue; currus ejus et auriga ipsius? Quo progrederis sino filils, venerando pater? Aut quis nobis orphanis tui similis invenietur verbl Del veridicus annunciator? In Chrivto enim lhesu per evangelium tu nos genuisti . 7. Sic, sic nimirum communis omnium dolor et mesticia singularis, ingeminatis suspirils et elevatis in acra vocibus, intuentlum animos ad lamentalionem et lu(,tum invitabas.

19.- DE PLANCTU DOMINARUM ET QUOMODO LABORAVERUNT AD HABENDUM CORPUS

1- 0 quantus luctus omnium, quanta precipue lamen pauperum Dominarum! Que, muliebris ut erant animi, imper re nequaquam valebant fletui, sed et de pro ndo cordis in fumiscentes, piorabant fletu inconsolabili. 2. Heu nobis, ing minant, benignissime pater! Ut quid, te nobis irrevocabilit sublato, mater amaritudinis mors ad tempus pepercit, ut crud las laniaret? 3. Sufficiebat nobl . s paupertas nostra, ut divic computaremus quod videlicet, quem oculis carnis videre no meruimus , saltem verbum vite ceteris predicantem audire utcumque possemus.

4. Cumque hec et alia gemebundis vocibus conclamarent, fuerunt que dicerent: Ut quid tot lacrimas et suspiria singultu plena in ventum proferimus? Aut quasi unum ex mortuis luctu prosequimur quem, immortalitate fretum, concives angeli gaudent in celis? 5. Unicum tantum superest egre separationis huius remedium: ut qui corporalem nobis exhibere presentiam prohibitus est vivus, maneat nobiscum vel defunctus.

6. Sed hoc, inquiunt, quonam modo fieri potest? Non enim credimus quod fratres, qui ad australem civitatis plagam commorantur, sacratissimum beati Antonii corpus nobiscum manere sustineant, nisi forte, maiorum precibus ducti, iuri suo misericorditer cedant. 7. Mittamus ergo qui maiores civitatis, religiosos ac potentia seculari nobiles , ex parte nostra precibus adeant ut, quasi sine nobis , ad habendum cum pace fratrum quod devote poscimus, simul omnes pro nobis elaborent.

8. Quod et factum est. Quid multa? Omnes, unanimi voluntatis consensu, ancillarum Christi votis annuunt et subsidium forre sine contradictione promittunt.

20. - QUALITER CIVES CAPITIS PONTIS RESTITERUNT FRATRIBUS CORPUS EIUS AD LOCUM SUUM PORTARE DISPONENTIBUS

I. Venientes igitur ad Cellam fratres, qui ad ecclesiam Sancte Dei Genitricis habitant, sacratissimum beati Antonii corpus ad locum suum transferre disponebant. 2. Indignum enim nimis et malum intolerabile fore iudicabant tanto privari thesauro, maxime quia sanctus ipse, dum viveret, super omnia provincie illius loca, ampliori hunc amplexatus est voto. Tanto enim loci illius ferebatur desiderio ut, cum mortis exitum appropinquare sensisset, fratri, qui sibi assistebat 2, per obedientiam preciperet quod ad ecclesiam Sancte Dei genitricis Marie, ut corpus eius deferretur, modis omnibus procuraret. 3. Videntes autem hec cives, qui Caput Pontis inhabitant, fratribus unanimiter in faciem restiterunt ac, ne quod disposuerant ullatenus fieri posset, multiplicatis armatorum manibus, die noctuque locum custodiri fecerunt.

4. Ignorantes igitur fratres quid facto opus esset, episcopum civitatis festinanter adeunt et omnem sollicitudinem suam in Pupillorum patrem proiciunt. 5. Qui, convocatis fratribus ac concanonicis suis, causam adventus fratrum diligenter exposuit et, consultationis gratia, singulorum sententiam super facto requisivit. 6. Quidam autem ex eis, precibus Dominarum pauperum preventi, petitioni fratrum nequaquam standum censebant; quin pocius, rationes suas ad medium deducentes, pro parte earum enixius allegabant.

7. Sed nec minus fratres ea que ad cause sue commendationem expedire noverant, condiciones persone et facti introducentes, rationibus pro parte sua non levibus persuadere conati sunt. 8. Episcopus igitur, rationabilem fratrum attendens petitionem, votis eorum in omnibus annuit et, ut eis presidio foret, potestati civitatis mandavit.

21. - DE DEVOTIONE POPULI ET MIRACULO CELITUS EXHIBITO

1. Interea, dum hec agerentur, pars Capitis Pontis ad habendum beati Antonii corpus vehementius accenditur et, in potestatem recalcitrans, eorum animus in ventum enixius conatur. 2. Fit conventus seniorum nec non et omnium in quibus esse poterat spes ulla consilii et, ut eis auxilio fiant, per civitatem convocantur amici. 3. Denique in unum omnes eo usque conveniunt, quod personas, possessiones et omnia que habebant, exponenda iurent discrimini, priusquam beatissimi Antonii corpus sinant vel loco permutari.

4. Et mirum certe quod narro. In tantuin enim zelus ac fervor devotionis omnes in id ipsum voluntates coegerat ut, cum quidam eorum ab antiquis temporibus inveterato odio et bello intestino discordes extitissent, veterum inimicitiarum, ut videbatur, obliti, in detinendo beati Antonii corpore unanimiter ac familiariter convenerunt. 5. Timentes igitur ne cuiusquam fraudulenta machinatione a spe sua frustrari possent, inito consilio, corpus rapere disposuerunt.

6. Verum, quia minister provincialis presens non erat, ad cuius nutum fratrum causa pendebat, vocatis in partem senioribus eorum, supplicare ceperunt fratres quatinus, adventum ipsius vel modicum prestolantes, ab incepto desisterent et ad ipsius dispositionem cuneta in integrum conservata remanerent. 7. Placuit sermo quem dixerant; nam et communis omnium civium sententia hec eadem proclamabat.

8. Instante igitur noctis tempore nec non emissis turbis, fratres hostia domorum claudunt ac, ne occasione aliqua populorum premerentur incursu, vectibus et seris claustra communiunt. 9. Media autem nocte, cum adhuc vigiles observarent excubias, importuna populorum turba, desiderio videndi corporis estuans, facto impetu, in domum ubi sacrum requiescebat corpus irruit et repagula omnia simul cum hostias impudenter confregit. 10. Cumque iam tercio hec eadem replicando in impetu spiritus fratres lacessissent, - dictu mirabile - nec semel domum ingredi ullo conamine valuerunt; sed, ut proprio subsequenter ore confessi sunt, apertis hostias, stabant stupefacti et, cum plena esset domus lumine, introitum non videntes, circuibant aurugine fascinati.

11. Mane autem de civitate, villis et castris, ad videndum beatissimi Antonii corpus, populi fideles adveniunt; et qui semel illud vel tangere utcumque poterat, beatum se fore indubitanter estimabas. 12. Si qui vero pre multitudine accedere non valebant, zonas et cingula, anulos et monilia, claves et cetera ornamenta per fenestras et hostia passim proiciebant. Quidam vero, perticis hec ipsa appendentes, inferenda porrigebant, ut contactu sacratissimi corporis sanctificata reciperent.

22. - DE TURBATIONE POPULI ET ADVENTU MINISTRI

1. Moram autem faciente ministro, quia tempus estivum erat et humandis corporibus inimicum , fratres eum in capsella lignea, quemadmodum turbatis licuit, celerius condunt ac, paululum fossa humo, expectationis gratia, capsam submittunt. 2. Quod cum factum fuisset, subito audita est vox dicentis: Asportatum est corpus!

3. Audientes autem hec populi, mox in seditionem versi, cum gladiis etfustibus in domum fratrum irruunt ac, sepibus et hostias in terram violenter deiectis, ad locum in quo sacrum corpus iacebat unanimiter concurrunt. Sed nec prius a concepto - quid dicam: furore an pocius animi fervore? - desistunt, quoad usque capsam, in qua preciosus ille latebat thesaurus, terram fodientes, inveniant. 4. Inventa autem illa preciosa margarita, necdum fratribus intra archam corpus fore asserentibus credunt, quin pocius, feriente desuper palo, soni raucitate sibi securitatem promittunt.

5. Vespere autem sabbati minister provincialis advenit, ad cuius reditum tota civitas suspensa pendebat. 6. Quem cum vidissent cives qui Capud Pontis inhabitant, convocato concilio, mox corpus beati Antonii instanter petebant adque, in cause sue favorem, rationes exquisitas allegabant et, ut fratres timori cederent, rationibus suis minas addebant. 7. Ad ultimum denique instrumentum, in quo compromissionem suam digesserant, ad medium deducunt, palam omnibus denunciantes quod nec ferro, nec gladiis, sed nec morti, pro cause sue defensione, cederent; nec ullatenus, vita comite, a condicto resilirent.

8. Ad que minister respondit: De iure quidem, quod concionantes ostendere nitimini, nichil petere potestis, karissimi; sed si de misericordia sermo fieret, de fratrum nostrorum consilio, prosequeremur opere quod Dominus inspiraret. 9. Veruntamen, pro bono pacis, ac ne me vobis in dolo locutum fuisse, egra suspicione timeatis, concedo ut, quoad usque super hiis que petistis, cum fratribus habita deliberatione , aliter disposuerimus, ipsi locum ubi beati Antonii corpus requiescit custodiri faciatis.

23. - DE SENTENTIA PRO FRATRIBUS LATA ET PONTIS CONFRACTIONE

1. Facta autem die tercia, videns minister quia tantorum ac talium voluntati resistere soli sibi foret difflcile, maxime quia multitudinem causa tangebat, potestatem civitatis adiit ac, convocato communitatis concilio , ab eis consilium pariter et auxilium suppliciter postulavit. 2. Potestas vero, de communi omnium voluntate, locum ubi sacrum corpus iacebat custodiri iussit ac, ne quis fratribus violentiam faceret, sed nec ad locum arma portaret, sub pena librarum centum, prohibuit, quo usque per civitatis episcopum et clerum, ad quos factum spectabat, quid iuris statueretur, constaret.

3. Quarta igitur die post mortem beati Antonii, episcopus, convocato civitatis clero, cum eis consilium iniit, et de conservanda pace civium ac salvando iure fratrum, fideliter ac sinceriter tractare cepit. 4. Requisita denique seniorum ac sapientum per ordinem sententia, super cause cognitione processit; sed, sicut ante iam diximus, maiores eorum precibus Dominarum preventos et in earum partem declinantes invenit.

5. Exurgens igitur minister de medio fratrum et manu silentium indicens, ait: Non satis equa, ut arbitror, iudicii lance, salva maiorum pace, iusticiam et misericordiam ponderant qui, utraque discretionis pensa, totum affectionis et nichil rationis imponunt. Fateor: zelum Dei quidem habent, sed non secundum scientiam. 6. Nostre enim congregationis frater extitit et, videntibus oculis eorum, si dissimulare nolunt, intrans et exiens nobiscum mansit. Propterea et nos commendatum requirimus quem, dum adhuc viveret, sepulture locum Sancte Dei Genitricis ecclesiam pre ceteris elegisse non dubitamus. 7. Quod si forte non posse eum sepulturam eligere contenditis, eo scilicet quod velle ligatum habuerit vinculis obedientie salutaris: cui, inquimus, nisi superiori eius, potestatem hanc et electionis libertatem reservari iudicatis? 8. Ideoque et nos qui, licet indigni, superioris vice fungimur, dari nobis suppliciter poscimus quod, iuris ordine et oculata ratione, debetur.

9. Episcopus igitur, auditis utrorumque rationibus, diffini, tiva sententia statuit, ut pro voluntate ministri deinceps omnia fierent et infirmanda vel confirmanda que dicta vel facta fuerant, ipsius arbitrio subiacerent. 10. lpsi denique clero precepit, ut ad diem proximam, idest post mortem beati Antonii quintam, se ex more pararent et, ordinatis processionibus, summo mane ad Cellam convenirent. 11. Nichilominus autem potestati civitatis iterato mandavit , ut presidio fratribus fieret et, paratis civium turmis, ad transportandum beati Antonii corpus dicto tempore ad Cellam properaret.

12. Qui, benigne mandatum eius suscipiens, annuit et ex transverso fluminis, quod Cellam circuit, de navibus et lignis pontem quantocius fieri precepit. Cavebat enim ne, si per medium Capitis Pontis processio fieret, indignatio seditionem in populo concitaret. 13. Quod cum factum fuisset, devoti populi Capitis Pontis, spiritu ferventes sed et ob pontis erectionem indignabunde furentes, cum securibus et gladiis ad locum currunt et audaci pontem temeritate precidunt. 14. Ibi revera dolores ut parturientas cum spiritu vehementi, quasi in silva lignorum securibus excidi cerneres naves in aquis.

15. Quid multa? Concitatur universa civitas, eo maxime quod delictum in communem omnium redundabat iniuriam. 16. Adhuc autem illis vociferantibus, auditum est cives, qui australem civitatis plagam inhabitant, armata manu cominus advenisse. 17. At cives Capitis Pontis hec audientes, ex adverso, ordinatis pugnatorum cuneis, parati ad prelium stabant, si vel domos eorum ceteri tangerent, vel beati Antonii corpus ad locum alium deportarent.

24. - DE PLANCTU FRATRUM ET TRANSPORTATIONE BEATI ANTONII

1. Videntes igitur fratres universalem civitatis appropinquare ruinam, nimio terrore perterriti sunt ac, luctu miserabili collacrimantes, aiebant: 2. Heu nobis, propter quos tempestas hec orta est, et quorum occasione tota civitas, nisi Dominus eam custodierit, propemodum eversa! 3. Ut quid nobis ultra vivero, si tot hominum milia ob cause nostre defensionem contigerit interire? 4. Exaudi, Domine; placare, Domine; attende et fac! Quare faciem tuam avertis et tribulationis hulus nostre in finem oblitus non misereris? 5. Sustinuimus pacem, et non venit; quesivimus bona, et ecce turbatio. 6. Propter temet ipsum, Deus noster, audi et exaudi partem tuam; nec facias clvitatem hanc in consummationem.

7. Similiter autem et venerabiles Christi ancille, auditis que fiebant, lamentum sumpsere atque hec ipsa, que contigerant, sibi imputantes, corpus sanctum, quod votis omnibus dari poposcerant 1, multiplicatis intercessionibus ac fusis lacrimis auferri sibi postulabant. S. Omnis denique sexus, etas atque condicio Dei misericordiam prestolabatur, corde suspenso.

9. At qui non obliviscitur misereri, Deus, adlutor factus est in oportunitatibus. Nam et qui providentie sue dispositione non fallitur, ad maiorem glorie sue cumulum gentes ad modicum turbari permiserat, ut mirabillori fine concluderet, quod facere ipse disponebat. 10. Neque enim in re publica, qui eternaliter bonus est, malum fieri permitteret, nisi pariter nosset quid bonorum usibus utilitatis eliceret l1. Nam et potestas civitatis, seditionem populi ferre non sustinens, universitatem civium voce preconia ad palatium vocavit ac, coacto concilio, partem illam que pontem fregerat ad australem civitatis plagam separans, ne diei illius tempore ad propria remearent, sub iurisiurandi interminatione ac rerum omnium discrimine, edicendo prohibuit.

12. Post hec autem, episcopus civitatis cum universo clero, sed et potestas cum gravi civium numero ad Cellam conveniunt et, ordinatis processionibus, beatissimi Antonii corpus, cum hymnis et laudibus et canticis spiritalibus, per medium Capitis Pontis ad ecclesiam Sancte Dei genitricis Marie cum mira omnium exultatione transportarunt. 13. Sed et principes populi et tocius civitatis primi ad portandum humeros supponunt, beatos se fore putantes qui loculum vel leviter tangere meruerunt.

14. Tantus denique factus est populorum concursus ut pre multitudine simul per medium civitatis incedere non valerent, quin pocius gyrantes per plateas, vicos ac suburbana civitatis, cursu rapido processionem prevenirent. 15. Omnes autem quotquot cereos habere poterant, accensos in manibus deferebant. Tantaque erat luminarium copia, ut quasi tota civitas arderet igne succensa.

16. Cumque ad ecclesiam Sancte Dei genitricis Marie, finita processione, ventum fuisset, episcopus, celebratis missarum sollempniis, beati Antonil corpus honorifice condidit 4 ac, solutis humanitatis exequias, cum omnium exultatione ad propria remeavit.

25. - DE MIRACULIS IN GENERALI DIE EADEM EXHIBITIS

1. Statim autem, die eadem , quamplures allati sunt varias infirmitatibus detenti, qui mox, beati Antonii meritis, pristine restituti sunt sanitati. 2. Quam cito enim infirmus quicumque archam tetigerat, mox depositus, ab omni se morbo liberatum gaudebat. 3. Qui vero, pre multitudine supervenientium infirmorum, coram archa manere non poterant, extra hostium ecclesie delati, videntibus cunctis, in platea salvi fiebant.

4. lbl revera oculi cecorum aperti sunt; ibi aures surdorum patuerunt. lbi claudus sicut cervus saliit; ibi soluta mutorum lingua velociter et plane Dei laudes acclamavit. 5. lbi dissoltita paralysl membra, in usus pristinos solidantur; ibi gibbus, gusta, febris et morborum pestes varie mirabiliter fugantur. 6. lbi denique optata fidelibus beneficia queque prestantur; ibi salutarem petitionis effectum, ex diversis mundi partibus venientes, viri femineque consecuntur .

26. - DE PROCESSIONIBUS ET DEVOTIONE POPULI

Miraculorum igitur luce clarissima radiante, fidelium excitatur devotio et, edificante Deo Ierusalem novam, dispersionis Israel representatur congregatio . 2. Revera enim ab oriente et occidente, a meridie et septemtrione, ordinatis processionibus, populi conveniunt et videntes magnalia, que beati Antonii meritis in oculis eorum fiebant, honore debito merita sanctitatis eius extollunt.

3. De hiis autem qui, ut diximus, ordinatis processionibus, laudum munia Domino ac servo eius beato Antonio devote persolvebant, inter primos venere cives qui Caput Pontis inhabitant, qui et, ne sibi auferretur corpus sacrum, strenua animositate pontem preciderant. 4. Hii nimirum, lacrimis perfusi et pedibus discalciati, clero cum crucibus et vexillis precedente, ad visitanda beati Antonii limina cum tam mira cunctis reverentia veniebant, ut intuentium corda fidelium ad compunctionem scinderent, et ad divini amoris incendium invitarent.

5. Cuius enim tam ferreum pectus non moveretur ad gemilites , delicatum hominum genus, ambulare cerneret vias difficiles, et matronas nobiles, pre teneritudine vix se ferentes, discalciatis pedibus vestigia precedentium insequentes? 6. Sed et fratres, miram eorum amplexantes devotionem, maxime quia in causa sancti adversariorum personam devoti gesserant, ut ad uberiorem cordis pacem provocarent, ordinatis laudantium choris, honorifice eis obviam processerunt.

7. Non solum autem ipsi, sed et universitas civitatis per partes distincta, statutis diebus, eodem processionis scemate veniebat discalciata. Religiosi quoque, quorum maxima pollet multitudine , cum parte civitatis quam inhabitant, congruo processionis ordine, discalciati precedebant. 8. Episcopus denique, sacra cleri comitatus caterva, nudatis pedibus reverenter accedit. Sed et potestas cum militum cuneis et innumeris populorum turmis adveniens, calciamenta de pedibus solvit.

9. Similiter autem sacer religiosorum conventus, qui in villis et castris circumadiacentis regionis copiosius habitant, sacris vestibus induti et pedibus discalciati, vias duras alacri devotione currebant. 10. Adest proinde litteratorum turma scolarium, quorum non mediocri copia viget civitas Paduana. Qui, fletibus devotionis miscentes cantica, reedificantium quendam filiorum transmigrationis templum Domini, mixta iubilo representabant suspiria. Ibi lugens cantabat canticum et medias fletibus crumpebat in iubilum.

1I. Sic, sic nimirum ordinatis - quid dicam: laudantium aii flentium? - cuneis ac pedibus discalciatis incedentes, talis tanteque magnitudinis cereus precedebat ut, non nisi detruncata magna ipsius parte, intra tectum Sancte Dei Genitricis ecclesie erigi valeret. 12. Nec solum ipsi, sed et quelibet turma civium statuto die venientium, tante longitudinis cereos portabant, ut plerique non nisi fracti ullatenus introduci possent.

13. Portabantur autem in humeris hominum cerei, eo quod ad unius subvectionem vix sexdecim sufficerent curvati; vel, si in curribus deportationes cereorum fierent, duo paria boum iunctis cervicibus colla submittebant. 14. Erant namque cerei procere dispositionis e quibus, in modum Candelabri, protensis altrinsecus brachlis, sperule simul ac lilia, vinee ac diversa florum genera, manu artificis diligenter expressa, procedebant.

15. Quidam vero ecclesiastice structure fabricam vel certe terribilem castrorum aciem preferebant. 16. Nichilominus denique et qui tam miro cereorum cultu processionem ornaverant, singuli in manibus, accensa lampade, cereos deferebant. 17. Cumque, pre multitudine, ad valvas ecclesie accedere nullatenus possent, cereos atque candelas in platea coram hostio templi passim proiciebant.

18. Alii vero super muros luminaria concinnantes, in plateis vigiles noctis observabant excubias. Et mirum certe, quia nec estivis ad modicum cessere caloribus, nec glaciali tempore pigris requiem dabant frigoribus; sed invictis precordiorum mentibus, diem cum nocte continuantes, alias atque alias sibi invicem succedentibus, queque temporis momento in Dei laudibus expendebant.

19. Gaudebat proinde civitas tantis se fulgoribus adornatam, et multiplicatis luminaribus illustrata, tocius noctis se senserat amisisse caliginem. 20. Currunt Veneti, properant Tervisini, assunt Vicentini, Lombardi, Sclavi, Aquilegii, Theotonici, Hungari 9; qui omnes, oculata fide innovari signa et inirabilia immutari cernentes, laudabant et glorificabant omnipotentiam Conditoris.

21. Quotquot autem veniebant et mira, que per beati Antonii merita indubitanter facta oculis conspiciebant, manibus attrectabant, sumpta fiducia in gratiam respirandi, peccata sua fratribus, ad tantum numerum vix sufficientibus, confessi sunt. 22. At qui gratia curationis advenerant et, iuxta quod scriptum est, scelera sua secretas abscondebant, ad salutis viant dirigi nequaquam poterant. Sed si, facta confessione, ea demum salubriter reliquissent, mox, videntibus cunctis, misericordiam sentiebant.

27. - DE MISSIONE NUNCIORUM AD CURIAM PRO SANCTI ANTONII CANONIZATIONE

I. Exaltatur igitur ecclesie fides; altissima commendatur paupertas ac simplex humilitas honoratur. Erubescit ceca mater erroris perfidia et livida tabe marcescit heretica pravitate mens stolida . Impietas denique suspiciosa confunditur et infidelitatis caligo, quasi nove lucis exortu, miraculorum splendoribus absorbetur.

2. Clamat nimirum sacer cleri conventus; vociferatur devotus populus; omnes una voce et unanimi voluntate concordant et, ut pro beati Antonii canonizatione ad curiam mittatur, votis omnibus instant. 3. Fit proinde super huiuscemodi negotio inter clerum et populum sollempnis collatio et, ut multitudinis cor unum exaudiatur, pleno diffinitur concilio. 4. Quid plura? Scribit episcopus cum clero, potestas civitatis cum militibus et populo; et necdum post mortem sancti mense completo 3 , ad apostolicam sedem 4 nuncios, morum gravitate pollentes et condicione venerabiles, transmittunt.

5. Qui, cum, paucis interiectis diebus, apostolicis se aspectibus presentassent et adventus sui causam diligenter exposuissent, a domino Gregorio papa IX et universa curie frequentia gratissime recepti sunt; 6. quamvis non mediocriter multi eorum de festinata viri Dei gloria et tantorum mirabilium subitatione superadmirarentur audita. 7. Convocatur revera sacra cardinalium concio 5 , et super nunciorum Paduanorum causa, sollempnis celebratur collatio. 8. Tandem, de communi omnium consilio, venerabili Paduanorum episcopo et prioribus Sancti Benedicti et fratrum Predicatorum a summo pontifice miraculorum committitur examinatio .

9. Concurrunt undique utriusque sexus turba non modica, qui se per beati Antonii merita gloriosa, a diversis cladibus liberatos testimonio veritatis affirmant; et hinc inde maxima miraculorum multitudo choruscat. 10. Datur auditus attestationibus iureiurando firmatis et, multiplicatis veritatis testibus, approbata miracula rediguntur in scriptis. 11. Ad maiorem denique fidei et miraculorum assertionem, condiciones personarum et facti subtilius inquiruntur: locus et tempus, visus et auditus et, si que sunt cetere testibus adhlbende circumstantie, studiosius annotantur.

12. Miraculorum igitur examinatione diligenter expleta, fideles populi Paduani strenua devotione ceptis insistunt, et secundo ac tercio, multiplicatis nuncils, ad apostolicam sedem fide dignos legatos destinant. 13. Namque, ut de cause sue veritate et ex auditu digna devotione apostolicam sollicitudinem et cardinalium vigilanciam certiores redderent, venerabilis Paduanus episcopus, fratres ac maioris ecclesie concanonicos, una cum priore ecclesie Sancte Marie de Monte Crucis; potestas vero, nobiles et potentes, comites et milites, cum non parva procerum frequentia ac populorum turba, ad curiam transmisit. 14. Scribit, proinde favore digna magistrorum atque scolarium universitas tota; et litteras, visus et auditus testimonium perhibentes, mittit litteratorum concio, non leviter repulsam passura.

15. Super hec autem omnia scribit et que - agente id Domino - se offerebat venerabilium cardiilalium presentia- Eo namque tempore dominus Oddo de Monteferrato et dominus lacobus, electus Palestrensis, pro reformanda quarundanl civitatum ace, in Lombardia et Marchia Tervisina legatione fungebantur. 16. Qui, cum dicte legationis occasione Paduam advenissent et mirabilia Domini oculata fide ac certissima veritate cognovissent, facti et ipsi veritatis testes, litterarum suarum patrocinio miraculorum fidem astruebant.

17. Acceptis igitur epistolis, nuncii celeres curiam adeunt et, tantorum ac talium patrocinantibus litteris suffulti, a domino papa et universa curia benignissime recepti sunt. 18. Quid multa? Convenitur rursum et de beatissimi Antonii canonizatione in presentia domini pape et cardinalium universitate propensius tractatur ac, coacto demum concilio, domino lohanni Sabinensi episcopo, generalis miraculorum examinatio et examinatorum approbatio commendatur. 19. At dominus ille, super commissa sibi cura haud segnius agens, causam sollicitius promovit et, insperato cunctis temporis spacio, se super dictis examinatione et approbatione penitus expedivit.

28. - DE VISIONE CELITUS EXHIBITA

1. Inter hec autem urget nova, et nunciis Padue improvisa, necessitas; ac precedentium rite successuum, emergente causa, turbatur iocunditas. 2. Erant namque cardinales quidam , moribus et litteratura inter ceteros principes ecclesie non mediocres, qui, zelo consuetudinis ecclesiastice ac temporis ducti brevitate, super tanta non tam precipitanter agendum causa, fore censebant, maxime quia nondum post mortem beati Antonii annus effluxerat; ideoque in eius canonizatione non nisi debita temporis congruentia se consentire posse nec velle, cautius asserebant.

3. At qui gloriam suam non se alteri daturum, voce prophetica, testatur, hanc ad tempus verborum repulsam fieri voluit, ut tota simul operum consummatio gratie tribuenda noscatur. 4. Nam et oportuno tempore misericorditer affuit et ad sancti Antonii canonizationem unum eorum per visionem mirabiliter induxit.

5. Visio autem capitis eius hec fuit. Vidit, et ecce dominus papa, pontificalibus infulis decoratus, ad consecrandam ecclesiam nec non et altare, paratus astabat; quem venerabilium corona cardinalium, sacris misteriis ex more ministratura, cingebat. Inter quos dominus ille, officio aut dignitate non ultimus , vestibus sacris indutus, ministraturus accessit. 6. Appropinquante autem consecrationis hora, summus pontifex reliquias ex more in altari condendas requisivit. At illi nullas omnino se habere reliquias, quas ponerent, singillatim respondere. 7. Ille vero querentis more in diversa ferens contuitum, vidit fortuitu funus novum e vicino iacere, institis ligatum. Quod mox cum vidisset, ait: Afferte celeres reliquias has novas, ut in altari condamus eas.

8. Qui cum visum funus non esse reliquias instanter asseruissent: Tollite, inquid, velamentum quo tegitur, et videte saltem quidnam sit quod intrinsecus latet. 9. At illi ad corpus accedentes pigris gressibus inviti procedunt et, iuxta preceptum, pannum quo involutum fuerat velociter tollunt. 10. Quod cum discooperuissent et nullam penitus corruptionis feditatem sensissent, conversas ad corpus, vise reliquie in tantum placuerunt ut, se mutuo prevenientes, quid quis tolleret decertarent.

11. Ad quam concurrentium, ut videbatur, pressuram expergefactus dominus ille, post modicum surrexit; vocatisque qui sibi astabant clericis, mox visionem et interpretationem eius de beati Antonii canonizatione devotus exposuit, affirmans sancti canonizationem sine dubitacione futuram. 12. Cumque ad curiam iturus de solio suo descendisset, ecce Paduani, quasi divino nutu ducti, ad ianuam astiterunt. 13. Quos cum dictus dominus ille conspexisset, ad ciericos qui sibi astabant conversus, hylari vultu ait: Ecce sompnium nostrum et interpretacio eius!

14. Divina igitur visione confortatus, in tantum cause Paduanorum promotor electus est, ut Dei omnipotentiam non diuturnitate temporis alligari posse, nec sancti gloriam ulla consuetudine impediri debere constancius alle aret.

29. - DE CANONIZATIONE BEATI ANTONII

l.Recitatis igitur, ut predictum est , coram domino Iohanne, Sabinensi episcopo, miraculis, attestatione iuratorum verificatis, approbatis ac demum receptis, tota cardinalium et prelatorum, qui tunc in curia presentes aderant, universitas congregatur I. 2. Fit tandem de beati Antonii canonizatione mentio et, concordantibus in id ipsum cunctis, letabunda nimis celebratur collatio.

3. Indignum valde est, inquiunt, nos - quod absit! - beatissimi patris Antonii meritis venerationem debitam in terris subtrahere, quem gloria et honore dignatus est Dominus maiestatis in celis coronara. 4. Nempe, sicut veritati miraculorum cognite fidem non adhibere perfidie est, sic sanctorum meritis laudem negare genus est invidentie. 5. Videns denique summus pontifex unanimem omnium super sancti Antonii canonizatione consensum, attendens nichilominus infatigabilem civium Paduanorum devotionem, de communi omnium consilio, peticioni eorum supplex annuit et diem quo hec fierent, remota dilatione, constituit.

6. lam advenerat dies tercius , qui et tante sollempnitati fuerat prefixus. Adest cardinalium sacra societas; convocantur episcopi, veniunt abbates et de diversis mundi partibus presentes ecclesiarum prelati concurrunt- Illic sacer cleri conventus, illic populorum multitudo pene innumerabilis. 7. Astat proinde summus pontifex in magnificentia glorie, pontificalibus infu- lis decoratus; sed et cardinalium ac ceterorum eeclesie principum vestibus sacris induta societas christo Domin i 5 conglomeratur. S. Leguntur denique coram omni populo, ex more, miracula et extolluntur summa devotione ac reverentia beati patris Antonii merita gloriosa.

9. Stans igitur pastor ecclesie, sancta consolatione perfusus, manus ad celum protendit et, invocato nomine Trinitatis deifice, beatissimum patrem Antonium in cathalogo sanctorum conscripsit ; ac festum eius die obitus sui celebrari constituit, ad laudem et gloriam Patris et Filii et Spiritus Sancti, cui est honor et imperium per omnia secula seculorum. Amen.

10. Facta sunt autem hec in civitate Spoletis, anno Domini millesimo ducentesimo XXX secundo, indictione Va@ sub die Pentecostes, pontificatus domini Gregorii pape noni anno VI.

11 - Nuncii vero civitatis Padue, concito gressu domum properantes, ante completum post mortem beati Antonii annum, felici pompa reversi sunt; et festum eius eodem die I, revoluto transmigrationis ipsius anno, indicibili sollempnitate celebrarunt.