COLLATIO VIII

DE DONO INTELLECTUS

1. Benedicam Dominum, qui retribuit mihi intellectum[1]. - Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit[2]. In secundo verbo ostendit Salomon, quod utile est audire verbum Dei; et ratio est, quia in auditu verbi Dei proficit et ille qui intelligit, et similiter ille qui non intelligit: ergo et sapientes et simplices ire debent ad audiendum verbum Dei. Quod sapientes proficiant audiendo verbum Dei, patet, quia dicit, quod audiens sapiens sapientiam sapientior erit. Item, quod proficiant simplices audiendo Verbum Dei, patet, quia dicitur in Psalmo: Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis[3]. Parvulus appellatur hic qui propter mediocritatem scientiae suae parvulus dicitur, sicut parvam animam dicitur habere qui pauca novit, et similiter magni intellectus dicitur qui multa novit. Parvulus etiam dicitur qui humiliter se habet, etsi multa noverit et sit multum intelligens. Unde in Evangelio dicitur: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis[4], id est humilibus. - Nihil enim tam obscurat intellectum in his quae Dei sunt sicut praesumptio. Omnes laudamus humilitatem et vituperamus praesumptionem. Pauci tamen inmunes sunt a praesumptione. Dicit Richardus de sancto Victore, quod "disputando contra superbiam homo frequenter superbit". Ecce, quod fortis deceptor decipit multos. Nullus potest illuminare corda hominum nisi ille qui novit conscientias hominum. In principio rogemus Deum etc.

2. Benedicam Dominum, etc. Istud breve verbum est ipsius David per Spiritum sanctum explicantem nobis ipsum donum intellectus datum nobis a Spiritu sancto, et explicat ipsum nobis quantum ad suscipientis gratitudinem humilem et quantum ad dantis diffusionem liberalem. Suscipientis gratitudo humilis notatur cum dicit: Benedicam Dominum; dantis liberalis diffusio notatur, cum subdit: Qui tribuit mihi intellectum. Donum istud requirit, hominem esse gratum Deo, et facit, quod homo recognoscat se ipsum et donum et doni principium; et intelligendo doni principium recognoscat homo se ipsum, et sic gratias agat. Et tunc benedicit Deum et refundit pulcritudinem doni in ipsum auctorem doni et ipsum laudat et dantem non impugnat. - Disponimus autem nos ad suscipiendum istud donum per tria: primo, per vitae sanctimoniam; secundo, per mansuetudinis tractabilitatem; et tertio, per intelligentiae captivationem, ut benedicamus auctorem istius doni.

3. Primo, dico, disponimus nos ad suscipiendum istud donum intellectus per vitae sanctimoniam; unde Isaias: Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte et avulsos ab uberibus[5]. - Lac significat dulcedinem delectationum carnalium, qua dulcedine pascuntur carnales et infantes, id est, qui sequuntur motus infantiles. Et quandiu homo coniunctus est istis consolationibus carnalibus, dicitur lactans et non est idoneus ad suscipiendum solidum cibum vitae et intellectus. Si volumus benedicere Deum et recipere istud donum, oportet, quod simus avulsi ab istis consolationibus et sequestremus nos a lacte concupiscentiarum. De Daniele et sociis eius, qui continentes erant, dicitur, quod dedit eis Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia[6]. Delectatio circa tactum impugnat maxime istud donum, ebrietas ex parte anteriori et luxuria ex parte posteriori.

4. Secundo disponitur homo ad recipiendum istud donum per mensuetudinis tractabilitatem. Unde in Ecclesiastico: Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas[7]. Consupiscentia obnubilat intellectum, et furor impedit intelligentiam, quia "impedit ira animum, ne possit cernere verum". - Philosophus dicit, quod "quiescendo anima fit prudens et sciens". Quando aqua est quieta, tunc homo videt in ea bene faciem suam; sed quando est turbata, tunc nihil potest in ea videre. Ita, quando homo est in ira, tunc non videt veritatem. Contentiosi intelligentiam impediunt in se et in aliis. Iratus etiam pertinaciter defendit falsum. Unde Legislator mitissimus fuit. Dicit Isaias: Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui[8]. Homo tactabilis addiscit et fit mitis.

5. Tertio disponitur homo ad donum intellectus digne suscipiendum per intelligentiae captivationem. Unde Isaias secundum translationem Septuaginta dicit: Nisi credideritis, non intelligetis[9]. Et Augustinus dicit: "Nisi homo captivet intellectum suum et sequatur per fidem ea quae audit, non disponitur ad donum intellectus". Et Apostolus dicit Captivantes intellectum in obsequium Christi[10]. Qui secundum lucem intelligentiae suae vult sacram Scripturam indagare, cogitat errores falsissimos. In vita ista sumus parvuli, et "oportet addiscentem credere"; Deo enim oportet credere et maxime in sublimibus, quae transcendunt intelligentiam nostram. Primus Angelus erravit, quia praesumpsit de se. - Concupiscibilis deordinata impedit istud donum; similiter et irascibilis, quando est deordinata; sed quando rationalis est deordinata, maxime impedit istud donum. Oportet igitur, quod captivemus intellectum nostrum si volumus suscipere istud donum. Furibundus est qui omnia despicit; non est dispositus ad suscipendum istud donum nec praesumptuosus. Oportet igitur, quod captivemus intellectum nostrum, quia qui plus credit scire frequenter minus scit. - Per ista tria disponitur homo ad digne suscipiendum donum intellectus. Patet modo primum, scilicet suscipentis humilis gratitudo.

6. Sequitur liberalitas ex parte dantis, quae tangitur, cum dicit: Qui tribuit mihi intellectum[11]. Deus det mihi aliquid dicere et tribuat mihi intellectum ad dicendum aliquid congruum de isto dono intellectus. - Omnis radiositas intelligentiae ab illo fonte intelligentiae venit. Et licet multiformis sit radiositas intelligentiae, volo tamen ad praesens dicere de tribus, scilicet quod intellectus est regula circunspectionum moralium, ianua considerationum scientialium et clavis contemplationum caelestium; et iste est donum.

7. Primo incipiam ab illo qui est regula circunspectionum moralium. Oportet enim, te esse morigeratum, si vis habere istud donum intellectus. Psalmus: Intellectum dabo tibi et instruam te in via hac, qua gradieris; firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus[12]. Dominus promittit nobis istum intellectum et ostendit nobis, qualiter debemus ipsum recipere. - Firmabo, inquit, super te oculos meos. Divina complacentia acceptat quod facimus approbando in praesenti et remunerando in futuro. Si vis regulari secundum istam regulam, caveas tibi, ut non sis bestialis, sed regularis: non dirigaris secundum impetum sensus, sed secundum iudicium rationis; non secundum phantasmata bestialia, sed secundum iudicia intellectualia. Aliter accidet tibi quod accidit Adae, qui, comtempta regula veritatis, secutus est instinctum mulieris, et mulier secuta est instinctum serpentis. Psalmus: Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis[13]. Factus est homo brutalis et subiectus passionibus.

8. Iste intellectus prudentialis est, quo instruitur homo secundum dictamen divinae legis ad cognoscendum, quid evitandum, quia omne malum; quid exsequendum, quia omne bonum; et quid exspectandum, quia summum bonum. - Primo, dico, intellectus prudentialis docet, quid evitandum, quia omne malum. Unde dicit Sapiens: Si sapientiam invocaberis et inclinaveris cor tuum prudentiae et quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam; tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies[14]. Qui intellectum istum vult habere, debet ipsum quaerere cum desiderio cordis et studiositate operis; et quid tunc invenies? Certe timorem Domini et scientiam Dei. Quod omnis homo, qui vult dirigi in bonum, debet timere Deum, ut vitet omne malum; dicit Psalmus: Sanctum, inquit, et terribile nomen eius; initium sapientiae timor Domini; intellectus bonus omnibus fecientibus eum. Ecce, timor Domini sapientia, et recedere a malo prudentia[15], dicit Sapiens. - Igitur intellectus prudentialis docet primo, quid evitandum, quia omne malum.

9. Secundo docet, quid exsequendum, quia omne bonum secundum viam interioris cogitatus et exterioris operationis. Scribitur in Iosue: Non declines a lege; sequitur: ut intelligas cuncta, quae agis[16]. Sapientia callidi est inteliigere viam suam, et imprudentia stultorum errans[17]. Scribitur: Si est tibi intellectus, responde proximo tuo; si non, sit manus tua super os tuum[18]. Et in libro Sapientiae: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu[19]. Deus neim vult, quod omnia agamus rationabiliter. Et beatus Ambrosius dicit, quod nihil agere nec loqui debemus de eo, de quo non possimus reddere rationem. - Ista est secunda pars intellectus moralis. Dicit Salomon: Omni negotio tempus est et opportunitas[20].

10. Tertio instruit intellectus prudentialis, quid exspectandum, quia summum bonum. Unde in Proverbiis: Gemma gratissima exspectatio postulantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit[21]. In omnibus, quae dirigunt intelligentiam nostram in agendis et in vitandis, debet homo uti consilio finis. Oportet enim, quod homo aliquid exspectet in eo quod agit. Si intendis temporale commodum, vilem mercedem exspectas. Grata, immo gratissima gemma est bonum aeternum. Unde in Baruch: Disce, ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul, ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum et pax[22]. - Dicit: ut scias, ubi sit longiturnitas vitae et victus et lumen oculorum et pax. Et ubi est? Certe, longitudo dierum in dextera eius[23]; et Psalmus dicit: Apud te est fons vitae[24] etc. Si lumen oculorum habetis, prudenter agetis.

11. Hic est intellectus prudentialis triplex, et qui non habet istum intellectum rectificari non potest. Unde scribitur: Gens absque consilio est et sine prudentia: utinam saperent et intelligerent ac novissima providerent[25]. Tangit tres partes intelligentiae, scilicet memoriam praeteritorum, intelligentiam praesentium et circunspectionem futurorum. - Intellectus iste est regula circunspectionum moralium cum desiderio cordis et prosecutione operis, ut homo consideret, quid sit vitandum, quid agendum, et quid exspectandum. Deus enim dat istum intellectum, et est donum Dei. Unde Psalmus: Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac, qua gradieris[26].

12. Alius est intellectus, qui est iuanua considerationum scientialium, de quo dicitur in Ecclesiastico: In thesauris sapientiae intellectus[27] etc.; hoc est dicere, quod thesauri absconditi scientiae vel consistunt in cognitione causarum altissimarum, vel conclusionum, vel principiorum. Et oportet fodere per studium veritatis, ut homo ad istum thesaurum perveniat. - Iste intellectus, qui est iuanua considerationum scientialium, partim est a dictamine naturae, id est a lumine interiori; partim ex frequentia experientiae, sicut a lumine exteriori; et partim ex illustratione lucis aeternae, sicut a lumine superiori.

13. Quod sit partim ex dictamine naturae, patet in Ecclesiastico, ubi dicitur: Deus de terra creavit hominem, scilicet quantum ad corpus, et secundum imaginem suam fecit illum[28], scilicet quantum ad animam. Sequitur: Creavit ex ipso adiutorium simile sibi; consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos[29]. Dat intelligere, quod anima humana tres habet operationes, secundum quod est eius potentia et operatio. "Omnis anima nobilis tres habet operationes", quibus se convertit super corpus suum, super se et ad divina. Aliquando convertit se super corpus: habet linguam ad loquendum, aures ad audiendum, etc.; aliquando convertit se super se; aliquando ad intelligendum et cognoscendum Deum. - Et hoc est secundum triplicem considerationem animae; consideratur enim anima ut forma et perfectio corporis, ut hoc aliquid et ut imago. - Quod autem iste intellectus sit partim a dictamine naturae, patet in Adam, quia omnibus rebus nomina imposuit. Sed quod Deus eum replevit disciplina intellectus, istud fuit privilegium eius; unde non est in nobis. Anima autem nostra habet supra se quoddam lumen naturae signatum, per quod habilis est ad cognoscenda prima principia, sed illud solum non sufficit, quia, secundum Philosophum, "principia cognoscimus, in quantum terminos cognoscimus". Quando enim scio, quid totum, quid pars; statim scio, quod "omne totum maius est sua parte".

14. Secundo dico, quod partim est a frequentia experientiae: in Ecclesiastico: Vis in multis expertus cognoscit multa[30]. Philosophus: "Ex multis sensibus fit una memoria; ex multis memoriis fit una experientia; ex multis experientiis fit unum universale, quod est principium artis et scientiae".

15. Et quantumcumque homo habeat naturale iudicatorium bonum et cum hoc frequentiam experientiae, non sufficiunt, nisi sit illustratio per divinam influentiam. Unde dicitur in Daniele: Dat sapientiam sapientibus et scientiam intelligentibus disciplinam. Ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta; et lux cum eo est[31]. Tangit certitudinem sapientialem, scientialem et intellectualem. Sed unde est ista certitudo? Certe a Deo. Certitudinem sapientialem tangit, cum dicit: Ipse revelat profunda. Apostolus: Ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei[32]. Lux ista pura est et est cum eo; unde in Ioanne: Ipse est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum[33]. Nullus certitudinaliter illuminatur nisi per ipsum. Et Augustinus decimo quarto De Trinitate quaerit, unde hoc, quod impius bene iudicat aliquando; unde quaerit: "Ubi scriptae sunt illae leges iustitiae, secundum quas iudicat bene impius?" Et respondet, quod "scriptae sunt in libro lucis aeternae, et non migrando, sed imprimendo descendunt in animam, sicut imago anuli, quae cerae imprimitur, anulum non relinquit" etc. Haec autem illuminatio iuvatur per Angelos; in Daniele dicitur: Factum est autem, cum viderem ego Daniel visionem et quaererem intelligentiam; ecce, stetit in conspectu meo quasi species viri etc.; et clamavit et ait: Gabriel, fac intelligere istum visionem[34]. Visiones istae descenderunt a Patre luminum, et Angelus adiuvat intellectum Danielis, ut capiat lucem Dei et per hanc intelligat. Dicit Glossa, quod intellectus per naturam habet vim intelligendi, secundum quod discernitur homo a pecore; sed solus Deus illuminat perfecte. Verum est quod homo ministerialiter ad adminiculative per Angelum instruitur, sicut patuit in Daniele; sed effective solus Deus habet potestatem super ipsam animam rationalem, quia ipsa immediate a Deo formatur. Ipse enim illuminat omnem hominem. Unde Angelus sic illuminat, sicut ille qui fenestram aperit, dicitur illuminare domum. "Solus enim habet cathedram in caelis qui docet hominem in terris". - Unde non est verum quod dicunt philosophi, quod una intelligentia aliam creat, quia creare est omnipotentis Dei, non alicuius virtutis creatae; unde illius lucis, quae est actus purus, est hoc facere. Dixit Paulus in Actibus Apostolorum: In ipso vivimus et movemur et sumus[35]; et dicit Augustinus quod Apostolus non loquitur ibi de vita corporali, sed de vita intellectuali. Unde loquitur ibi de Deo, secundum quod est omnibus "causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi". Causa est essendi immediate producens omnia perpetua, mediate vero temporalia, immediate tamen per virtutes elementares. Ratio autem intelligendi est, quia certificantur per ipsum intelligentiae super transmutabilitatem naturae. Si omnes creaturae impugnarent, Deus tamen est amandus; nec Deus potest facere, quin sit amandus. Corruptis omnibus, remanet certitudo veritatis. Est etiam Deus ordo vivendi; nisi donum Spiritus sancti inhabitat in homine, non regetur secundum regulam rectae vitae. - Secundum quod Deus est causa essendi intrat in animam ut principium; secundum vero quod est ordo vivendi, intrat in animam ut donum infusum; secundum quod est ratio intelligendi, intrat in animam ut sol intelligentiae. Iste est sol, qui omnes illuminat; a quo aliqui aberrant, secundum quod dicunt impii in libro Sapientiae: Ergo erravimus a via veritatis et iustitiae; lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis[36] etc.

16. Tres sunt errores cavendi in scientiis, qui sacram Scripturam et fidem christianam et omnem sapientiam exterminant; quorum unus est contra causam essendi, alius contra rationem intelligendi, et tertius contra ordinem vivendi. Error contra causam essendi est de aeternitate mundi, ut ponere mundum aeternum. Error contra rationem intelligendi est de necessitate fatali, sicut ponere quod omnia eveniunt de necessitate. Tertius est de unitate intellectus humani, sicut ponere quod unus est intellectus in omnibus. - Isti errores significantur in Apocalypsi in numero nominis bestiae. Dicitur ibi, quod habuit nomen cuius numerus sexcenti sexaginta sex[37], qui est numerus ciclicus. Primi fundant se super circulum motus et temporis; secundi, supra motum siderum; tertii, supra intelligentiam unam, dicendo, quod ingreditur et egreditur in corpus. -

Totum istud est falsum. Primus error refellitur per id quod scriptum est in veteri Testamento: In principio creavit Deus caelum et terram[38]. Secundum errorem secundum nihil est de libero arbitrio, nihil valet crux Christi. Secundum tertium, non est differentia in merito et praemio, si una est anima Christi et Iudae proditoris. Totum est haereticum.

17. Primus, dico, error destruit causam essendi; quia tu sentis, Deum esse causam omnium aut secundum partem, aut secundum totum. Si secundum partem: ergo aufers Deo suam principalitatem causandi. Si secundum totum: ergo cuiusque alterius Deus est causa: ergo producit illud non de se ipso, non de aliquo alio, quia nihil est: ergo de nihilo. - Item, sequitur secundum istum errorem, quod res habuit simul esse et non-esse, et quod esse ante non-esse; et multa alia inconvenientia. Unde certum est, quod Deus omnia creavit. Et ideo dixit illa bona mulier filio suo in libro Machabaeorum, quod respiceret omnia, quia de nihilo ea creavit Deus[39].

18. Secundus error est de necessitate fatali, sicut de constellationibus: si homo sit natus in tali constellatione de necessesitate erit latro, vel malus, vel bonus. Istud evacuat liberum arbitrium et meritum et praemium: quia si homo facit ex necessitate quod facit, quid valet libertas arbitrii? Quid merebitur? - Sequitur etiam, quod Deus sit origo omnium malorum. Verum est quod aliqua dispositio relinquitur ex stellis; sed tamen solus Deus principatur animae rationali. Dicit Ieremias: Confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum[40]. Opprobrium sempiternum habebunt qui sic errant.

19. Tertius error est pessimus qui comprehendit utrumque. Aliqui insani male intellexerunt de intellectu. Unde quidam dixerunt, quod esset ignis; quidam, quod aqua; isti reprobati sunt per philosophos. - Quod iste intellectus sit unus in omnibus, istud est contra radicem distinctionis et individuationis, quia in diversis intellectus habet esse distinctum: ergo habet principia suae essentiae propria et distincta et individuantia. - Quod alii dicunt, quod una Intelligentia irradiat super omnes, istud est impossibile; quia nulla creatura istud potest. Unde hoc est solius Dei.

20. "Omnis substantia intellectualis est sciens et rediens supra se reditione completa". Unde omnis substantia intellectualis intelligit se et diligit et iudicat. Unde habet rationem speculi et lucem super illud radiantem. Et hoc quidem verum est in Deo, et tam in Angelo quam in homine; sed differenter: Quia in Deo idem sunt speculum et lux ipsa re, sed differunt ratione. In Angelo autem differunt ratione et natura, sed non tempore, quia non potest intelligere plus quam intelligat, quia "intelligentia plena est formis". Sed in homine differunt et ratione et natura et tempore, quia homo non statim intelligit, cum potest intelligere. Sic ergo intellectus humanus habet rationem apprehendentis et iudicantis, intellectum possibilem et agentem; nec potest iste intellectus sufficienter illuminari sine adminiculo superioris et altioris lucis, quia Sapiens dicit: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam[41] etc.; et Philosophus dicit: "Sicut se habet oculus vespertilionis ad lucem solis, sic se habet intellectus noster ad manifestissima naturae".

De tertio intellectu, scilicet qui est clavis contemplationis caelestium, longum esset dicere. Rogabimus Dominum, etc.



[1]. Ps 15, 7.

[2]. Prov 1, 5.

[3]. Ps 118, 130.

[4]. Mt 11, 25.

[5]. Is 28, 9.

[6]. Dan 1, 17.

[7]. Eccli 5, 13.

[8]. Is 28, 19.

[9]. Is 7, 9.

[10]. 2 Cor 10, 5.

[11]. Ps 15, 7.

[12]. Ps 31, 8-9.

[13]. Ps 48, 13.

[14]. Prov 2, 3-5.

[15]. Iob 28, 28.

[16]. Ios 1, 7.

[17]. Prov 14, 8.

[18]. Eccli 5, 14.

[19]. Sap 1, 5.

[20]. Eccle 8, 6.

[21]. Prov 17, 8.

[22]. Bar 3, 14.

[23]. Prov 3, 10.

[24]. Ps 35, 10.

[25]. Deut 32, 28-29.

[26]. 31, 8.

[27]. 1, 26.

[28]. Eccli 17, 1.

[29]. Eccli 1, 5.

[30]. Eccli 34, 9.

[31]. Dan 2, 21.

[32]. 2 Cor 4, 6.

[33]. Io 1, 9.

[34]. Dan 8, 15-16.

[35]. Act 17, 28.

[36]. Sap 5, 6-7.

[37]. Ap 13, 18.

[38]. gen 1, 1.

[39]. 2 Mach 7, 28.

[40]. Ier 20, 11.

[41]. Sap 9, 15.