Juan Duns ESCOTO

TEXTOS CRISTOLÓGICOS

Y MARIOLÓGICOS

 

QUAESTIO I:

Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei?

(Op. Oxon. 1. III, d. 7, q. 3).

Tertio quaero, utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei

Quod non:

Quia non secundum quod Filius Dei praedestinatus est esse Filius Dei, quia non praecessit eius esse praedestinatio, et praedestinatio dicit precessionem ad illud quod praedestinatur; neque secundum quod homo, quia secundum quod aliquid praedestinatur esse aliquale, secundum hoc est tale: ergo si secundum quod homo praedestinatus est esse Filius Dei, secundum quod homo est Filius Dei, quod est falsum.

Contra:

Rom. 1, 34: Factus est ex semine David qui praedestinatus est esse Filius Dei in virtute.

RESPONDEO:

Cum praedestinatio sit praeordinatio alicuius ad gloriam principaIiter et ad alia in ordine ad gloriam, et huic naturae humanae in Christo praeordinata sit gloria, et unio sit in Verbo in ordine ad gloriam, quia non tanta gloria fuisset sibi conferenda, si non esset unita, sicut modo collata est; quemadmodum igitur merita cadunt sub praedestinatione, sine quibus non ordinaretur de congruo quis ad tantam gloriam sine eis sicut cum eis, ita videtur ista unio ordinari ad tantam gloriam de congruo, licet non tamquam meritum cecidisset sub praedestinatione; et ita sicut praedestinatum est hanc naturam uniri Verbo, ita praedestinatum est Verbum esse hominem, et hunc hominem esse Verbum. Consequentiae probantur per simile, sicut dictum est de factione passiva.

Et si dicas, quod praedestinatio primo respicit personam, et ita oportet hic primo invenire aliquam personam cui primo Deus praedestinavit gloriam et istam unionem in ordine ad gloriam; nulli autem personae divinne praedestinavit istam unionem: non personale Verbi, ut Verbi, patet; non autem illi personae ut subsistenti in natura humana quia sic includitur illa unio.

Respondeo: Potest negari illa propositio quod praedestinatio respicit solam personam; sicut enim Deus potest omne bonum aliud a se diligere, non tantum suppositum sed naturam, ita etiam potest alii a se praeoptare vel praeordinare bonum illi conveniens, et ita naturae et non tantum personae praeoptare gloriam et unionem in ordine ad gloriam. Verum est tamen quod in omnibus aliis ab isto, praedestinatio respicit personam, quia in nullo alio praeordinavit Deus bonum naturae nisi praeordinando bonum personae, quia nulla natura est nisi in persona creata, cui ita potest bonum praeordinari. Non sic in proposito.

SED HIC SUNT DUO DUBIA:

Primum, utrum ista praedestinatio praeexigat necessario lapsum naturae humanae, quod videntur sonare multae auctoritates, quae sonant Filium numquam fuisse incarnatum, si homo non cecidisset.

Sine praeiudicio potest dici quod, cum praedestinatio cuiuscumque ad gloriam praecedat ex parte obiecti naturaliter praescientiam peccati vel damnationis cuiuscumque, secundum opinionem ultimam dictam dist. 41 primi libri, multo magis est hoc verum de praedestinatione illius animae quae praedestinabatur ad summam gloriam; universaliter enim ordinate volens prius videtur velle hoc quod est fini propinquius, et ita sicut prius vult gloriam alicui quam gratiam, ita etiam inter praedestinatos, quibus vult gloriam, ordinate prius videtur velle gloriam illi, quem vult esse proximum fini, et ita huic animae prius vult gloriam quam alicui alteri animae velit gloriam, et prius quilibet alteri gloriam et gratiam quam praevideat illi opposita istorum habituum.

Omnes autem anctoritates possunt exponi sic, scilicet quod Christus non venisset ut redemptor, nisi homo cecidisset, nec forte ut passibilis, quia non fuit aliqua necessitas ut illa anima a principio gloriosa, cui Deus praeoptavit non tantum summam gloriam, sed etiam coevam illi animae, quod unita fuisset corpori passibili. Sed nec fuisset redemptio, nisi homo peccasset, facienda, sed non propter illam solam videtur Dens praedestinasse illam animam ad tantam gloriam, cum illa redemptio sive gloria animae redimendae non sit tantum bonum, quantum est illa gloria animae Christi.

Nec est verisimile tam summum bonum in entibus esse tantum occasionatum propter minus bonum solum, nec est verisimile ipsum prius praeordinasse Adam ad tantum bonum quam Christum, quod tamen sequeretur. Immo et absurdius ulterius sequeretur, scilicet quod praedestinando Adam ad gloriam, prius praevidisset ipsum casurum in peccatum quam praedestinasset Christum ad gloriam, si praedestinatio illius animae tantum es set pro redemptione aliorum .

Potest igitur dici quod prius natura quam aliquid praevidebatur circa peccatorem sive de peccato sive de poena, Deus praeelegit ad illam curiam caelestem omnes quos voluit habere angelos et homines, in certis et determinatis gradibus, et nullus est praedestinatus tantum, quia alius praevisus est casurus, ut ita nullum oporteat gaudere de lapsu alterius.

Secundum dubitum est, an prius praevidebatur huic naturae unio eius ad Verbum vel ordo ad gloriam.

Potest dici quod, cum in actione artificis sit contrarius processus in exequendo ei, qui est in intendendo, et Deus prius natura ordine executionis univit sibi naturam humanam quam contulit sibi gratiam summam vel gloriam, econverso posset poni in intendendo, ut sit Dens primo volens aliquam naturam non summam habere summam gloriam, ostendens quia non oporteret eum conferre gloriam secundum ordinem naturarum, et quasi secundo voluit illam naturam esse in persona Verbi, ut sic angelus non ponatur subesse homini.

AD ARGUMENTUM:

Ad argumentum potest concedi quod secundum quod homo, praedestinatus est esse Filius Dei, prout Iy "secundum quod" dicit formalem rationem, secundum quam extremum determinate accipitur in se. Formaliter enim ille homo est Deus, et illum hominem, id est personam ut existentem in natura humana, praecessit praedestinatio ut esset Deus, sic ille homo Deus factus est. Si autem Iy "secundum quod" accipitur proprie ut nota reduplicationis, ita scilicet quod dicat causam inhaerentiae praedicati ipsi subiecto; hoc modo, non secundum quod homo est Deus, quia non humanitate est Deus.

Alio modo potest distingui maior, cum dicitur secundum quod praedestinatus est esse Deus secundum hoc est Deus, quia scilicet Iy "secundum quod" potest determinare actum praedestinandi sub hoc sensu secundum hoc quod predestinatus secundum hoc est Deus; vel terminum praedestinationis sic, secundum quod est Deus secundum hoc est Deus. Primo modo est maior falsa et sic minor vera; secundo modo maior est vera et minor falsa.

Tertio modo potest dici et forte realius, quod neque secundum quod homo neque secundum quod Deus, praedestinatus est esse Filius Dei, quia hoc quod est praedestinari esse Filius Dei, includit duo: quorum alterum requirit in termino aliquid temporale, puta praedestinari; alterum requirit idem esse aeternum, puta hoc quod est esse Filium Dei. Nunc autem nihil idem est ratio istorum amborum in termino, licet enim in termino concurrant duo: unum temporale quod potest esse terminus praedestinationis; alterum aeternum, propter quod conveniat sibi istud esse Filium Dei; tamen non propter aliquam unam naturam conveniunt sibi ambo ista. Si autem concederetur aliud "secundum quod" respectu totius praedicati notaretur esse causa respectu amborum in praedicato. Et ideo proprie logice loquendo neque secundum quod homo, neque secundum quod Deus vel Filius Dei praedestinatus est esse Deus vel Filius Dei.

QUAESTIO I:

Utrum beata Virgo concepta fuerit in peccato originali?

(Op. Oxon. 1. III, d. 3, q. 1).

Circa distinctionem tertiam quaero, utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali.

Quod sic:

1. In Adam omnes peccaverunt, Rom. 5,12, non nisi quia fuerunt in eo secundum rationem seminalem; ita fuit in eo beata Virgo: ergo etc.

2. Item, DAMASCENUS, cap. 4 et 8: "Spiritus sanctus purgavit eam". Purgatio non est nisi a peccato; igitur habuit peccatum; non actuale: ergo etc.

3. Praeterea, AUGUSTINUS, De fide ad Petrum, cap. 1 et 33: " Firmissime tene et nullatenus dubites omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum peccato originali nasci". Et ponitur auctoritas libro II, dist. 30, illo capite: Sed quod originale peccatum; sed beata Virgo etc.

4. Item, idem super illud IOANNIS: Ecce agnus Dei etc.: "Solus innocens, qui sic non venit", scilicet secundum communem propagationem.

5. Item, LEO papa in Sermone de nativitate Domini: "Sicut a reatu nullum liberum reperit, ita liberandis omnibus venit": ergo etc.

6. Item, HIERONYMUS super illud Psalmi: Et de manu canis unicam meam, videtur idem dicere.

7. Item, De consecratione, dist. 3, cap. 1, ibi: Nativitas, et in Glossa.

8. Praeterea, BERNARDUS de conceptu eius dicit quod fuit in peccato originali concepta.

9. Item, ANSELMUS, 11 Cur Deus homo, cap. 16.

10. Item, hoc idem vult BERNARDUS in quodam epistola, et probat quod non fuit santificata ante conceptum, patet; nec in conceptu, quia ibi fuit libido.

Contra:

1. AUGUSTINUS, De natura et gratia circa medium, et ponitur in littera cap. 2: "Cum de peccatis agitur, de Maria nullam volo habere quaestionem"

2. Et ANSELMUS, De concepta virginali, cap. 18: "Decuit, ut ea puritate Virgo niteret, qua maior sub Deo nequit intelligi" Posset autem intelligi pura innocentia sub Deo, qualis fuit in Christo: ergo etc.

RESPONDEO:

Dicitur comuniter quod sic, propter auctoritates, et propter rationes assumptas a duobus mediis, quorum unum est execellentia Filii sui. Ipse enim ut Redemptor universalis omnibus ianuam aperuit; sed si beata Virgo non contraxisset originale, non indiguisset redemptore, nec ipse sibi ianuam aperuisset, quia non fuisset sibi clausa; non enim clauditur nisi propter peccatum, et maxime originale.

Secundum medium est ex his quae apparent in beata Virgine. Ipsa enim fuit propagata communi lege, et per consequens corpus eius fuit propagatum et formatum de semine infecto, et ita eadem ratio infectionis erat in corpore eius, quae et in corpore alterius originaliter propagati. Et cum ex corpore infecto inficiatur anima, eadem ratio infectionis erat in anima eius, quae et in animabus aliorum communiter propagatorum.

Similiter ipsa habuit poenas communes naturae humanae, ut sitim, famem et huiusmodi, quae infliguntur nobis propter peccatum originale; et istae non erant voluntarie assumptae, quia non erat redemptrix vel reparatrix nostra, quia tunc illius eius non fuisset redemptor omnium generalis: igitur erant sibi inflictae a Deo; et non iniuste: ergo propter peccatum; et ita ipsa non erat innocens.

Contra primam rationem arguitur Iex excellentia Filii sui, in quantum redemptor, reconciliator et mediator fuit, quod ipsa non contraxit pcccatum originale. Perfectissimus enim mediator habet perfectissimum actum mediandi possibilem respectu alicuius personae, pro qua mediatur; ergo Christus habuit perfectissimum gradum mediandi possibilem respectu alicuius personae, respectu cuius erat mediator; respectu nullius personae habuit excellentiorem gradum quam respectu Mariae; igitur etc; sed hoc non esset nisi meruisset eam praeservare a peccato originali.

Probo tripliciter: primo, per comparationem ad Deum, cui reconciliat; secundo, per comparationem ad malum, a quo liberat; tertio, per comparationem ad obligationem personae, quam reconciliaverat.

Ad videndum primam probationem pono exemplum consonum exemplo ANSELMI, II Cur Dens homo, cap. 26. Aliquis offendens regem iniuriatur ei in tantum, ut omni filio eius naturali rex offendatur et offensus eum exheredet etc. Ista offensa statuitur non remittenda, nisi offeratur regi ab aliquo innocente aliquod obsequium magis placans et gratum, quam peccatum fuit offensivum. Aliquis offert obsequium ita gratum, et reconciliat filios, ut non exheredentur; tamen cuilibet nato rex offenditur, licet postea offensam remittat propter merita mediatoris.

Sed si ille mediator posset summe et perfetissime placare regem, praeveniret eum respectu alicuius filii, ne ei offenderetur; hoc enim magis esset, quam si rex offensam habitam contra talem ei iam remittat; nec hoc est impossibile, cum haec offensa non sit ex culpa propria, sed ex alio contracta.

Ex isto exemplo arguitur sic: Nullus summe vel perfectissime placat aliquem pro offensa alicuius contrahenda, nisi possit praevenire, ne illi offendatur; nam si iam offensum placat, ut remittat non perfectissime placat; sed in proposito, Deus non offenditur animae per motum interiorem in ipso, sed tantum propter culpam in ipsa anima: ergo Christus non perfetissime placat Trinitatem pro culpa contrahenda a filiis Adae, si non praeveniat, ut alicui Trinitas non offendatur, et nisi anima alicuius filii Adae non habeat culpam talem: et per consequens aliqua anima alicuius filii Adae non habet culpam talem vel, possibile est quod non habeat culpam.

Ex secunda via arguitur dupliciter: Prima quia perfectissimus mediator meretur amotionem omnis poenae ab eo, quem reconciliat, sed culpa originalis est maior poena, quam ipsa carentia visionis divinae, sicut declaratum fuit dist. 36 secundi libri, quia peccatum est maxima poena naturae intellectualis inter omnes poenas eius: igitur si Christus perfectissime reconciliavit nos Deo, istam poenam gravissimam meruit ab aliquo auferre; sed non nisi a matre: ergo etc.

Confirmatur istud per exemplum: quia si filio Adae esset maxima poena regem contra eum offendi, nullus eum perfectissime reconciliaret, ni si auferret ab eo non tantum exheredationem, sed etiam esse inimicum regis etc.

Ex eadem via arguitur secundo sic: Christus immediatius videtur fuisse reparator et reconciliator noster a peccato originali quam actuali, quia necessitas incarnationis, passionis etc. assignatur communiter, ex peccato originali; sed supponitur communiter, quod ipse fuit ita perfectus mediator alicuius personae, puta Mariae, quod eam praeservavit ab omni peccato actuali: ergo similiter a peccato originali.

Ex tertia via arguo sic: Persona reconciliata non summe obligatur mediatori, nisi ab ipso summum bonum habeat, quod potest per mediatorem haberi; sed innocentia illa, scilicet praeservatio a culpa contracta vel contrahenda, potest haberi per mediatorem: ergo nulla persona summe tenebitur Christo ut mediatori si nullam praeservavit a peccato originali.

Et si dicas, quod aequaliter tenetur persona, cui remittitur peccatum, quantum persona, quae praeservatur a peccato, propter illud Luc. 7,47: Cui magis dimittitur, magis diligit - quaere ibi responsionem AUGUSTINI, quod omnia non commissa, sunt dimissa, ac si essent commissa.

Immo excellentius beneficium est praeservare a malo, quam permittere incidere in malum, et ab eo postea liberare. - Videtur etiam quod, cum Christus multis animabus meruit gratiam et gloriam, et pro his sint Christo debitores ut mediatori, quare nulla anima erit ei debitrix pro innocentia? Et quare, cum omnes angeli beati sint innocentes, nulla humana anima erit innocens in patria, nisi sola anima Christi?

Secunda ratio, quae accepta fuit ex his, quae apparent in Maria, non videtur concludere. Quod enim arguitur primo de infectione carnis propter seminationem, non arguit secundum viam Anselmi de peccato originali, quae tacia fuit dist. 30 secundi. Aut dato quod sic contrahatur peccatum originale communiter - tamen illa infectio carnis manens post baptismum non est necessaria causa, quare maneat peccatum originale in anima, sed ipsa manente, peccatum originale deletur propter gratiam collatam ibi; ita posset Deus eam in primo instanti conceptionis Virginis, dando tunc gratiam, delere, ne esset causa necessaria infecctionis animae, sed gratia tolleret culpam in anima.

Aliud de passionibus Mariae non concludit. Potest enim mediator reconciliare aliquem, ut auferantur ab eo poenae sibi inutiles et relinquatur in poenis sibi utilibus; culpa originalis non fuisset utilis Mariae; poenae temporales fuerunt utiles, quia in eis meruit: ergo etc.

AD QUAESTIONEM:

Ad quaestionem dico, quod Deus potuit facere, ut ipsa numquam fuisset in peccato originali; potuit etiam fecisse, ut tantum in uno instanti fuisset in peccato; potuit etiam fecisse, ut per tempus aliquod esset in peccato et in ultimo instanti illius temporis purgaretur.

Primam declaro, quia gratia acquivalet iustitiae originali quantum ad acceptationem divinam, ut propter hanc animae habenti gratiam non insit peccatum originale. Potuit Deus in primo instanti illius animae infundere sibi gratiam tantam, quantam alii animae in circumcisione vel baptismo: igitur in illo instanti anima non habuisset peccatum originale, sicut nec habuisset postea, quando persona fuisset baptizata. Et si infectio carnis fuit ibi in primo instanti, non fuit necessaria causa infectionis animae, sicut nec post baptismum, quando manet secundum multos, et infectio animae non manet. - Aut potuit caro mundari ante infusionem animae, ut in illo instanti non esset infecta.

Secundam patet, quia agens naturale potest incipere agere in instanti, ita quod in illo instanti fuerit in esse quieto sub uno contrario, et in tempore habito est sub forma contraria in fieri; sed quandocumque agens naturale potest agere, Deus potest agere: ergo potest etiam in tempore habito alicui instanti causare gratiam. - Hoc etiam confirmatur, quia quando anima est in peccato, potest per potentiam divinam esse in gratia; sed in tempore illo, quo fuit concepta, potuit esse in peccato et per te fuisset: ergo similiter potuit esse in gratia; nec necesse fuit tunc, quod fuisset in gratia in primo instanti illius temporis, sicut nec de mutatione et motu. - Praeterea, si in primo instanti creasset gratiam, posset in tempore habito non conservare eam.

Tertium est manifestum.

Quod autem llorum trium, quae ostensa sunt possibilia esse, factum sit, Deus novit; si auctoritati ecclesiae vel anctoritati scripturae non repugnet, videtur probabile, quod excellentius est attribuere Mariae.

Contra secundun istorum membrorum instatur dupliciter.

1. Primo sic: quidquid Deus immediate agit cirea creaturam, agit in instanti, quia Vll Phisicorum, virtus infinita agit in instanti, quia virtus finita et infinita non possunt agere in aequali mensura: ergo non potest post instans culpae in tempore habito iustificare animam per gratiam.

2. Praeterea, aut illa iustificatio esset motus vel mutatio; non mutatio, quia non esset in instanti; non motus, quia neque esset successio secundum partes mobilis, scilicet animae, quia ipsa est indivisibilis, neque secundum partes formae, scilicet gratiae, neque secundum media inter extrema; non enim est medium inter privative opposita circa aptum natum, sicut nec est absolute medium inter contradictoria; nec alterum istorum secundum partes acquirebatur vel amittebatur, neque subiectum est divisibile.

Ad primam instantiam dico, quod si Deus in aliquo instanti alicuius temporis voluntarie agit, non necessario oportet eum expectare tempus, ut in instanti determinato illius temporis agat; sed potest agere in tempore, in cuius primo instanti non egit. Verum est igitur quod Deus potest agere in instanti quidquid immediate agit, sed non est necesse ipsum agere in instanti.

Ad secundam dico, quod stricte loquendo, sicut Philosophus loquitur de motu et mutatione, ista iustificatio - passio nec est motus nec mutatio, sed aliquid habens de utroque; hoc habens de mutatione quod ut forma simplex et indivisibilis inest subiecto; hoc de tempore et motu quod in nulla mensura indivisibili inest, sed in tempore; et in hoc deficit a mutatione. Deficit autem a motu, quia non est fluxus secundum partes formae vel mobilis, vel secundum media inter extrema, quia hic nulla sunt media, sicut probatum est.

Exemplum huius est: mobile transit a forma sub qua fuit in ultimo instanti quietis, ita quod post illud instans est continua deperditio illius formae secundum partes eius et continua acquisitio formae oppositae; si in illo toto tempore inesset forma opposita, tamen non successive acquirerentur partes eius, esset simile in proposito, quia tunc illius formae acquisitio non esset motus nec mutatio, sicut nec modo transitus ab immutatione ad motum est mutatio vel motus.

Sed quare passio ab agente naturali causata est mutatio vel motus, et non ista? - Respondeo quia agens naturale, si potest subito inducere formam, inducit per mutationem, et si non potest, necesse est, ut agat in tempore, et ita per motum, et ita movendo. Deus autem, etsi possit inducere formam in instanti, tamen, si non induceret in instanti, potest inducere totam in tempore, ita quod non partes ante partes. Posse enim agere in tempore non est imperfectionis in agente, licet necessitas agendi in tempore sit imperfectio.

Si autem teneatur pars negativa quaestionis, ad omnes auctoritates in contrariam partem respondetur, quod quilibet filius Adae naturalis est debitor iustitiae originalis et ex demerito Adae caret ea, et ideo omnis talis habet, unde contrahat peccatum originale. Sed si alicui in primo instanti creationis animae detur gratia, ille numquam careret iustitia originali. Hoc tamen non est ex se sed ex merito alterius, si propter meritum alterius confertur sibi gratia: ergo quantum est ex se quilibet haberet peccatum originale, nisi alius praeveniret mediando.

Et ita exponendae sunt auctoritates, quod omnes naturaliter propagati ad Adam sunt peccatores, hoc est: et modo, quo habent naturam ab Adam, habent unde careant iustitia debita, nisi eis aliunde conferatur; sed sicut posset post ultimum instans conferri gratia, ita posset in primo instanti.

Per idem patet ad rationes factas pro prima opinione, quia Maria maxime indiguisset Christo ut redemptore; ipsa enim contraxisset originale peccatum ex ratione propagationis communis, nisi fuisset praeventa per gratiam mediatoris; et sicut alii indiguerunt Christo, ut per eius meritum remitteretur eis peccatum iam contractum, ita illa magis indiguit mediatore praeveniente peccatum, ne esset aliquando ab ipsa contrahendam et ne ipsa contraheret.

ET SI ARGUATUR:

Et si arquatur contra hoc quod ipsa naturaliter prius fuit filia Adue quam habuit gratiam, quia prius fuit persona quam habuit gratiam; in illo igitur priori tenebatur ad iustitiam originalem quia naturalis filia Adae, et non habuit eam: ergo in illo priori contraxit originale.

Respondeo. Dico quod quando opposita comparantur ad idem secundum ordinem naturae, non simul ambo insunt, sed tantum alterum inest; reliquum autem quod dicitur prius natura, non inest, quia in eodem instanti oppositum non inest; sed dicitur prius natura, quia tunc inesset, quantum est ex parte subiecti, nisi aliquid extrinsecum impediret.

Ita, si materiam comparo ad formam et privationem, prius naturaliter est materia non habens formam quam habens, non quod in illo instanti, in quo habet formam, realiter non habeat eam, quia tunc contradictoria essent simul vera; sed tunc materia, quantum est ex se, dimissa sibi, non haberet formam, si alius habens non daret.

Similiter subiectum est prius naturaliter utroque opposito, quia prius naturaliter est unumquodque illud quod est in se, quam sit vel non sit aliquid, quod est in alio; et ita materia non solum privata prius est naturaliter quam formata, sed prius est in se naturaliter quam privata vel formata: nec tamen sequitur quod ipsa aliquando sit in se ita quod ncc sub privatione nec sub forma quia hoc modo non est nisi quod eius propria ratio et quidditativa, quod dicitur prius, neutrum illorum essentialiter includit.

Ita in proposito dico quod natura anima precedit naturaliter iustitiam originalem sive gratiam aequivalentem et carentiam iustitiae debitae, et etiam in illa natura praecedit naturaliter carentia illa iustitiae originalis illam iustitiam, quia quantum est ex subiecto, quod est prius naturaliter utroque opposito, prius naturaliter privatio inesset ipsa forma; tamen non oportet animam esse aliquando sub neutro extremo opposito, neque prius esse sub privatione quam sub opposito.

Quando igitur arguitur quod prius naturaliter fuit filia Adae quam iustificata - concedo quod illam naturam in primo instanti naturae sic conceptam consequebatur esse Filia Adae et non habere gratiam in illo instanti naturae. Sed non sequitur: ergo in illo instanti naturae fuit privata, loquendo de omnino primo instanti, quia secundum illam primitatem natura ita naturaliter praecessit privationem iustitiae, sicut ipsam iustitiam; sed tantum potest hic inferri, quod de ratione naturae est, quod est naturaliter fundamentum filiationis Adae: ec in ea ut sic includitur iustitia nec eius carentia, quod concedo.

Sed si obiicias de alio modo prioritas naturae, quod ipsa est naturaliter prius carens iustitia quam habens eam, quia hoc inest sibi a causa intrinseca - dico quod hoc prius natura numquam inest naturaliter, sed tantum inesset, si causa extrinseca non impediret et poneret oppositum eius inesse; sicut si in primo instanti naturae materia informaretur, privatio quae alias naturaliter inest materiae, numquam ei inesset.

Et si arquatur: non est iusta in primo instanti naturae: ergo in illo instanti est non iusta, ex ll Periterm. - dico quod consequentia non valet in praedicatis compositis: "non est album lignum, ergo est non album lignum". Ita hic: "non est iusta in primo instanti, igitur est non iusta in primo instanti", "quia non est iusta in primo instanti", sensus est: non est iusta in primo instanti naturae, quantum est ex ratione sui; ergo est non iusta in primo instanti in ratione sui, non sequitur, quia neutrum istorum essentialiter includit.

Et si arquas: "in primo instanti naturae vere intelligitur non iusta" - dico quod non; sed non intelligitur iusta, et "abstrahentium non est mendacium" II Physic; quia non omnis non intelligens hoc, intelligit non hoc.

Ad aliud de apertione ianuae - patet quod ianua fuit sibi aperta per meritum passionis Christi praevisae et acceptatae specialiter in ordine ad hanc personam, ut propter illam passionem numquam huic personae inesset peccatum, et ita nec aliquid propter quod ianua clauderetur, cum tamen sibi ex origine competeret unde ianua sibi clauderetur sicut aliis.

Et si dicas: " igitur si fuisset mortua ante passionem Filii sui, fuissct beata" - dici potest quod sancti patres in limbo purgati fuerunt a peccato originali, et tamen eis clausa fuit ianua usque ad solutionem poenae debitae. lta enim determinaverat Deus quod licet acceptaret passionem Christi praevisam ad remittendum culpam originalem omni credenti et credituro illam passionem, non tamen remittebat poenam illi peccato debitam, scilicet carentiam visionis propter passionem praevisam, sed propter ipsam exhibitam, et ideo sicut illis patribus non patuit ianua, quousque passio Christi fuit exhibita, ita probabile est quod nec beatae Virgini.

Ad argumentum BERNARDI, potest responderi, quod in instanti conceptionis naturarum fuisset sanctificatio non a culpa quae tunc infuit, quia nulla fuit, sed a culpa, quae tunc infuisset, nisi tunc gratia illi animae fuisset infusa.

Et si arquatur, quod ibi fuit libido - falsum est de conceptione naturarum, licet posset concedi fuisse in conceptione et commixtione seminum. Et dato quod in conceptione seminum fuisset creatio animae, non fuisset aliquod inconveniens gratiam tunc fuisse animae, propter quam anima non contraxisset aliquam infectionem a carne vel corpore cum libidine seminato. Sicut enim post primum instans baptismi potuit manere infectio corporis contracta per propagationem cum gratia in anima mundata, ita potest esse in primo instanti, si Deus tunc creavit gratiam in anima Mariae.

QUAESTIO I:

Utrum inter beatam virginem Mariam et S. Ioseph fuerit verum matrimonium?

(Op. Oxon., 1. IV, d. 30, q. 2).

Secundo quaero, utrum inter Mariam et loseph faerit veum matrimonium?

2. Item, Num. ultimo habetur quod mulieres debuerunt nobere viris suae tribus; ergo Maria non potuit secundum legem nubere nisi viro de tribu sua; sed Ioseph erat de tribu Iuda, sicut habetur. Luc. 2,4: Eo quod esset de tribu et domo David; Mariam autem erat de tribu Levi, quia cognata Elisabeth, Luc. 1,36.

Quod non:

1. 17, quaest. 1: Sunt quaedam: "Voventibus non solum nubere sed velle nubere damnabile est".

3. Item, contrahens matrimonium in aliquid consentit, non tantum in cohabitationem, quia sic frater et soror possunt consentire; ergo in carnalem copulam, quia nihil aliud videtur matrimonium addere super cohabitationem: sed in illam copulam non poterat beata Virgo consentire, quia voverat virginitatem.

Contra:

Oppositum dicit MAGISTER in littera, et accipitur ex evangelio Matth. 1,18: Cum esset desponsata, etc.

RESPONDEO

Hic duo sunt videnda: primo quia ita est, secundo quomodo ita est!

Primam apparet ex autoritatibus quas ponit MAGISTER in littera; et ratio congrua ad hoc est, quia vel erat preceptum universale omnibus in lege illa de contrahendo matrimonium, si quidem in lege illa pro benedictione erat foccunditas et pro maledictione sterili tas , patet ex multis locis Scripturae; vel si non fuit praeceptum generale, quod apparet ex hoc quod Ieremias et Ioannes Baptista remanserunt virgines, tunc beatae Virgini fuit datum speciale mandatum de contrahendo cum Ioseph.

Et ad hoc possunt esse rationes congrune, quae accipiuntur ab AMBOROSIO super Missus est, ut videlicet maritus esset testis virginitatis Mariac, et etiam ipsa non haberet occasionem mentiendi de virginitate sua, quia secundum ipsum AMBROSIUM occasionem mentiendi indesponsata habuit, desponsata non habuit. Et sic tam ex testimonio quam ex praesumptione magis crederetur sibi de virginitate et ita de matrimoniali conceptione Filii sui.

Congruam etiam fuit ut sibi de virginitate crederetur ne notarelur infamis, quia non putabat Christus ortus sui fidem matris iniuriis astruendam; sciebat enim teneram esse Virginis verecundiam et lubricam famam pudoris.

Alia ratio: ut maritus esset in obsequium Virgini et puero sive in Aegiptum eunti sive redeunti; quam rationem tangit ORIGINES super illud Matth. 1,18: Cum esset desponsata.

Alia ratio assignatur ab AMBROSIO, ut falleretur diabolus; sed haec ratio videtur parvi momenti. Quomodo enim non posset diabolus videre virginitatem matris, si habuit Ioseph virum sicut si non habuisset? Sed debet intelligi quod non potuit istud videre, quia non fuit permissus, licet naturali potentia intellectus sui potuisset hoc videre. Nec ista ratio tunc videtur magni momenti, quia acque fuisset probibitus, si non habuisset virum.

Aliae rationes: quod Christus noluit incipere ab iniuria legis re daret occasionem Iudaeis et Herodi inuptae Iege damnetur; quod etiam persequendi ipsum, cum partus virginibus sinistra opinione viventibus non daretur velamen excusationis quod ipsa quoque mater Domini infamata videretur - videntur bonae congruentiae ad propositum.

DE SECUNDO PRINCIPALI

Dicitur quod beata Virgo voverat virginitatem sub conditione, scilicet nisi Deus aliter disponeret, et ideo licuit sibi matrimonium contrahere.

Contra: in omni voto quantumcumque ab so luto intelli gitur haec conditio "si Deo placet", quia nullus debet aliquid Deo offerre, velit ipse vel nolit; nec ordinate intendit sic offerre: ergo cum ista conditione sic intellecta stat absolutum votum.

Dico ergo quod absolute vovit castitatem, quod sancti coniiciunt ex verbis eius interrogationis ad Gabrielem: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? Si enim tantum non cognovisset, et sine firmo proposito numquam cognoscendi, nulla esset quaestio, quia posterum cognita, cum non esset sterilis, concepisset. Sed ideo fuit quaestio et de supermirabili, quia firmissime disposuerat vel voverat se numquam cognoscendam a viro. Et ad hunc intellectum exponit angelus: Spiritus sanctus superveniet in te etc.

Quomodo ergo potuit contrahere rnatrimonium?

Respondeo. In contractu matrimonii mutua est datio corporum ad copulam carnalem non nisi sub conditione implicita, scilicet si petatur. Unde contrahentes cum proposito statim vovendi castitatem, vere contrahunt. Haec autem conditio non praeiudicat voto castitatis, posito etiam contractu matrimonii, nisi illa conditio ponatur in effectum; ergo ubi est certitudo simpliciter quod numquam ponetur in effectum, ibi in nullo praeiudicat voto castitatis contractus matrimonii; sed hic fuit talis certificatio.

Ex quo enim Matth. 1,20 habemus quod angelus instruxit Ioseph: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam, multo magis, quasi indubitanter, concluditur quod ipsa per angelum vel immediate a Deo, antequam desponsaretur ipsi Ioseph, fuit certitudinaliter edocta: Noli timere accipere Ioseph virum iustum in coniugem, ecc enim Spiritus sanctus dabit eum tibi custodem et testem virginitatis tuae, qui tecum pari voto contineat et in multis tibi ad custodiam virginitatis congruentibus obsequatur". Nec mirum de ista probabilitate, cum quidquid factum est in Ioseph per visionem angelicam, totum factum est ratione Mariae quae immediata in illa ineffabili et mirabili conceptione, scilicet unigeniti Filii Dei.

Exemplum istius potest haberi Extra de verborum significatione: Exiit qui seminat, et est hodie in VI libro, ubi dicitur sententialiter quod retento dominio concedere aliis usum non est inutile, quia usus ille necessarius est utentibus. Et a simili in proposito concedere potestatem corporis sui ad talem actum, si petatur, retento tamen sibi usu, quia ab alio non petetur, non est inutile; tamen, istud exemplum patitur calumniam, quia non ita videtur quod usus possit reservari dominio tradito sicut dominium tradito usu, quia posterius magis traditur sine priori quam econverso; sed quoad hoc valet quod alicui potest competere unum sine altero.

In proposito tamen nec usum sibi retinuit auctoritate sua, sed certa fuit quod Spiritus sanctus illum usum retineret, quia numquam alius, cui ille usus debebatur, exigeret.

Aliud exemplum: si quis contraxisset sponsalia cum iuramento et post vovisset virginitatem, videretur illi consulendum quod consummaret sponsalia contrahendo de facto, ut servaret fidem iuramento, et tamen, ut servaret votum, statim ante consummationem matrimonii deberet agevolare ad religionem; ergo licet isti dare potestatem corporis sui coniugi contrahendo vere matrimonium ratum et tamen cum intentione numquam dandi usum, et hoc ex parte sui, sine hoc quod sciat alteram partem numquam illum usum petitarum; ergo multo magis liceret sic contrahere, si sciret numquam praedictum coniugem petiturum.

Praeterea, adultera habet potestalem corporis viri sui, quia per matrimonium fuit sibi data, et indefectibiliter data; et tamen non habet nec habere potest usum illius corporis propter peccatum suum, ergo peccatum potest perpetuo prohibere usum stante potestate data in matrimonio: ergo multo magis Spiritus sanctus potest hoc propter aliquam honestam causam.

AD ARGUMENTA:

Ad primum principale - dico quod debet intelligi auctoritas illa de volentibus nubere secundum communem legem, quibus scilicet non constat certitudinaliter quod numquam usus sequens ad talem actum petetur.

Ad secundum - dici potest quod illa lex data fuit propter filias Salphaath, et hoc ne transferretur possessio de tribu in tribum; patet ibi Num. ultimo. Ergo non obligavit mulieres nisi illas ad quas devolverbatur hereditas, sicut ad illas devoluta fuit hereditas paterna, quia pater earum mortuus fuit; Maria autem non fuit heres sic, ideo licuit sibi nubere alteri alterius tribus.

Aliter potest dici quod Maria fuit de utraque tribu et Iuda et Levi: de tribu Iuda ex parte patris, de tribu Levi ex parte matris, si quidem Ioachim descendit ex Nathan, filio David, sicut apparet per DAMASCENUM, cap. 90, ubi ponit genealogiam sanctae Dei Genitricis; illa autem Anna, mater Mariae, praesumitur Fuisse de tribu Levi ut per ipsam esset Elisabeth cognata Mariae.

Istud etiam primam, quod Maria fuit de cognatione Iudae - probari potest per hoc quod evangelium deducit Christum fuisse de tribu Iuda deducendo Ioseph ex illa tribu, quod non esset nisi Maria esset de illa tribu; et hanc rationem tangit HIERONYMUS in principio Matth.

Ad ultimam - patet in solutione quaestionis in secundo articulo, quia consensus iste est in traditionem mutuae potestatis corporum ad prolem procreandam, et in usum per consequens si petatur, sed hic fuit certitudo quod numquam usus iste a coniuge peteretur.

QUAESTIO I:

Utrum beata Virgo fuerit vere mater Dei et hominis?

(Op. Oxon., 1. III, d. 4, q. un.).

Cirea distinctionem quartam quaero, utrum beata Virgo fuerit vere mater Dei et hominis.

Quod, non:

1. Quia opposita contraria non possunt inesse simul eidem, etiam per potentiam divinam, quia tunc DEUS posset facere contradictoria simul. Consequentia probatur per PHILOSOPHUM, IV Metaphysic., ubi probat quod si contraria essent in eodem, quod etiam contradictoria essent simul de eodem vera; sed virginitas et maternitas sunt opposita contraria: ergo, etc.

2. Praeterea, DAMASCENUS, cap. 58: "Genitricem Christi nequaquam dicimus beatam Virginem".

3. Praeterea, mater se habet active in generatione prolis, quia si tantum passive, Adam esset mater Evae, et limus esset mater Adae sed beata Virgo non se habuit active in generatione ista, quia haec generatio fuit in instanti; virtus creata non operatur in instanti ad illud quod natum est fieri in tempore.

4. Praeterea, activum et passivum sunt correlativa mutua, ex V Metaphysic. Mater se habet ad patrem sicut passivum ad activum, secundum PHILOSOPHUM, XV De animalibus; igitur mutuo correlativa sunt pater et mater; sed nullus est pater Christi hominis: ergo nulla mater.

5. Praeterea, omni generatione generatur aliquod suppositum nisi increatum; illud non generabatur, quia non fuit in tempore actu generationis.

Quod si dicas quod generabatur in natura creata - contra, primus terminus genera tionis est per se ens; Verbum homo non est per se ens, quia nec per se unum: ergo, etc.

Quod si dicas quod est ibi unitas unionis - contra, relatio non est formalis ratio terminandi generationem; ista unio est relatio: ergo, etc.

6. Praeterea, si generavit Deum hominem, hoc non fuit nisi ratione naturae humanae terminantis generationem, in qua natura Verbom subsistebat; sed hoc non videtur ponendum, quia tunc illud esset hic non primus terminus sed quasi formalis acquisitio primo termino, in aliis autem est primus terminus. Nec potest poni differentia, quod in aliis illa natura est persona, hic non, quia hoc tantum est in aliis propter negationem duplicis dependentiae; negatio non est ratio terminandi generationem.

CONTRA:

Luc. 1,31: Concipies in utero et paries filium. Et Math. 1,23.

Respondeo:

In ista quaestione conclusio esr certa, sicut patet per DAMASCENUM, cap. 58: "Dei genitricem vere sanctam Mariam praedicamus. Sicut enim Deus vere ex ipsa genitus est, ita ipsa vere Dei genitrix dieitur. Deum enim aimus ex ipsa genitum esse, non ut deitate Verbi principium essendi accipiente ex ipsa, sed Dei Verbo ex ipsa incarnato et genito. Non enim hominem nudum genuit Virgo, sed Deum verum, non nudum sed incarnatum". Ubi videtur dicere, quod genuit suppositum, sicut ipse determinat, infra cap. 83, quod generatio est hypostasis; sed genuit illud suppositum, non secundum naturam divinam sed humanam. Contra quod videntur esse duo argumenta facta ad istam partem.

Sed de eo propter quod aliqua dicitur mater et quomodo posset salvari in proposito, dubium est.

Opinio est quod solus pater habet rationem activi; et mater rationem passivi, ita quod tantum ministrat materiam prolis, et in solo semine patris esl vis activa et formaliva prolis. Haec videtur opinio PHILOSOPHI, XV De animalibus, comparantis virtutem in semine patris artifici, et materiam ministratam a matre, ligno de quo artifex facit scamnum.

Pro hoc etiam ad propositum videtur esse AUGUSTINUS, X Super Genesim, ubi dicit Christum non descendisse ex parentibus secundum rationem seminalem; sed si beata Virgo fuisset activa respectu formationis corporis Filii sui, videretur illud corpus formatum esse secundum rationem seminalem.

Sed contra istud arguitur quodrupliciter:

1. Primo, de aliis matribus, quia formas eiusdem speciei consequuntur potentiae naturales eiusdem speciei; sed mas et femina sunt eiusdem speciei, X Metaphysic., ergo formas eorum consequitur potentia eiusdem rationis; igitur si formam unius consequitur naturaliter vegetativa activa, similiter et alterius.

Confirmatur ratio, quia alias vegetativa huius et illius different sicut activa et passiva, et ita essent potentiae omnino alterius rationis.

2. Praeterea, pater naturaliter plus diligit filium suum quam econverso, sicut unusquisque naturaliter plus diligil opossaum quam econverso, ex Vll Ethic. et IX, et tenet ratio pro hoc quod benefaciens plus afficitur beneficiato quam econverso; sed mater plus diligit filium suum quam pater, sicut patet per eum Vlll Ethic.: ergo videtur quod aliquo modo filius eius sit opus eius.

3. Praeterea, filius quandoque magis assimilatur matri quam patri: ergo et in matre est aliqua virtus activa. Consequentia probatur, quia agens intendit assimilare sibi effectum ita quod effectus nulli assimilatur, nisi propter aliquam actionem eius.

Dicitur quod semen matris principaliter intendit assimilare prolem patri, et secundo propter inoboedientiam materiae deficit ab eo quod intendit, et facit quod potest, et ita cum transmutatio non fiat in quodlibet, sed in oppositum, assimilatur opposito, et ita matri.

Contra, igitur callidum impeditum et propter impedimentum non potens perfecte sibi assimilare effectum, assimilabit eum frigido, quod videtur impossibile, quia ipsum impeditum tantum non assimilabit sibi: ergo si assimilatur frigido, hoc est ab alio agente, non tantum a callido impedito. Sic in proposito, ex impedimento resistente virtuti activae patris, tantum habetur ista negatio quod proles non assimilatur patri, tamen non assimilabitur alii, nisi ex aliqua causa activa alia; et si sic detur in proposito ex parte matris, habetur propositum.

4. Praeterea, matrem tantum esse quasi vas, in quo sicut in loco conveniente generationi generatur proles, et de aliquo eius, ut de materia generatur, non videtur plus dare matri quam terrae in generatione minerae, si de aliquo eius generetur minera; et ipsa terra continens illud aliquid corruptum, sicut locus conveniens generationi talis corporis, erit mater eius; immo, non videtur dare plus quam homini respectu generationis vermis ex eo, qui generatur ex aliquo humore putrefacto, et hoc in loco conveniente generationi suae, et ita nihil deficeret quin esset mater illius vermis, nisi quod vermis non est eiusdem speciei, sed hoc forte non tollit, si equus dicatur pater mulae, et asina mater.

5. Praeterea, istud in proposito de hac matre improbatur per illud DAMASCENI, 48: "Virtutem tribuens susceptivam, simul et generativam"; sed si ipsa tantum esset principium passivum, non videretur quare copularet virtuti susceptivae simul autem et generativam.

Si autem teneatur alia opinio quod mater quaecumque cum patre est causa activa respectu formationis corporis prolis, tamen minus principalis et secundaria, et cum patre integrans unam-causam totalem - tunc videtur difficilius salvare quomodo Maria fuit mater, quam ponendo aliam opinionem. Patet enim, quod ipsa ministravit materiam etiam totam corpori Christi; sed non ita patet, quomodo potuit cooperari Spiritui sancto ad formationem istius corporis.

Ad hoc dicitur sic: quod ipsa ministravit materiam, in qua erat vis activa, sed illa vis non habuit actionem aliquam, quia actionem eius praevenit Spiritus sanctus subito formans corpus illud de materia sibi ministrata. Erat igitur Virgo mater, tenendo opinionem de actione matris pro eo quod praebuit materiam, et quantum est ex parte sui, erat unde ageret, licet aliud agens fortius praevenerit illud in agendo. Exemplificatur: virgae Aaron data est fecunditas, per quam posset active produxisse successive flores et fructus; sed non produxit, quia illam fecunditatem praevenit virtus divina subito producens illa.

Contra: si ignis esset perfectissime activus, et haberet passum, ut Iignum approximatum, tamen preveniretur ab aliquo agente fortiore calefaciente lignum, nullo modo ignis esset causa agens respectu illius caloris; sed si ignem gignere calorem, est ignem esse patrem caloris: ergo nullo modo ignis ille esset pater illius caloris. Sic similiter in proposito, propter solam virtutem activam, si erat praeventa ne ageret, non diceretur mater, si mater est causa agens.

Confirmatur hoc in exemplo eorum: si enim arbor diceretur pater vel mater illius fructus, quem producit, illa tamen virga, licet fuiste fecunda, potens producere fructum, et non producens, non tamen fuisset pater vel mater istius fructus.

Hoc etiam probatur in proposito: nullus enim homo fuit pater istius filii, etsi aliquis habuit virtutem activam secundum quam potuit egisse ad formatiollem huius corporis, ut pater, et non egit Spiritu sancto praeveniente.

Aliliter dicitur, quod collata sibi fuit vis supernaturalis, secundum quam potuit cooperari Spiritui sancto in instanti.

Contra:

1. Ista vis supernaturalis esset accidens et accidens per accidens huius naturae; sed si mater solo isto accidentc egit ad formationem corporis Christi: ergo non ita per se et vere et naturaliter egit ad formationem huius corporis, sicut aliae matres, quae ex natura sua agunt ad formationem corporum suae prolis. Non enim ita vere convenit lapidi disgregare, quod convenit ei per albedinem, quae est ei accidens per accidens, sicut convenit ei descendere deorsum, quod convenit ei per naturam suam vel sicut accidens naturale

2. Similiter, in quo erit istud accidens supernaturale? Si in intellectu vel voluntate, non videtur esse ratio agendi ad generationem filii, quae actio principaliter competit virtuti vegetative; si autem ponatur in virtute vegetativa, mirum videtur quomodo illa vis sit capax accidentis supernaturalis.

3. Praeterea tertio, quomodo poterit ista vis, ex quo est creata cooperari vel esse ratio cooperandi in instanti Spiritui sancto, si tamen hoc non potest aliquid, quod est in natura matris?

4. Praeterea, quomodo accidens erit ratio formalis producendi substantiam quae sit terminus generationis? Quod si dicatur virtutem istam supernaturalem esse tamquam perfectionem intrinsecam collatam virtuti vegetativae matris

Hoc videtur mirabile, quomodo ista vis facta fuerit intensior, quam esset si naturaliter genuisset, quia lunc esset plus quam mater.

Similiter, quomodo illa vis intensa poierit agere in instanti, et tamen illa remissa non potest tunc agere? rormae enim eiusdem rationis, licet una sit perfectior alia, videntur similiter se habere ad agere in instanti vel in tempore, licet una aliquid perfectius producat quam alia, sicut patet de luce perfectiore et imperfectiore quarum utraque aeque instantanee illuminat licet una illuminet perfectius quam alia.

Potest dici quod si ad matrem pertineat agere sicut ad causam minus principalem, Maria vere fuit mater, quia tota illa actio sibi competebat, quae matri debetur.

Ad quod intelligendam, sciendum est quod in formatione corporis nostri precedit motus localis de loco ipsius corporis corrumpendi, ad locum convenientem generationi corporis organici ex eo. Hunc motum localem sequitur figuratio illius corporis transmutati, quae figuratio non est sine motu locali. Tertio, sequitur condensatio ipsius corporis corrumpendi quae est quaedam alteratio praecedens generationem corporis densioris ex isto corpore rariore, et ista alteratio non est sine loci mutatione, qua non acquiritur novas locus sed occupatur minor locus; in ultimo instanti istius alterationis inducitur forma, qua corpus est complete organicum, sive illa secundum aliquos sit anima intellectiva, sive secundum alios sit forma alia praecedens illam, et hoc secundum istos secundos, sive ipsa sit una totius corporis organici et partium heterogenearum, sive sit alia totius ab illis, quae sunt propriae et substantiales partium heterogenearum; sive tertio modo, nulla sit forma totius corporis organici alia a formis particularibus partium heterogenearum; et secundum hoc tertium membrum, corpus esse complete organicum, esset omnes formas partiales esse complete inductas.

Et licet secundum tertium membrum istorum posset poni non omnes partiales simul induci, sed una prius ad quam sulficeret alteratio brevior, et alia posterius ad quam sequitur ulterius alteratio prolixior, tamen secundum omnia tria membra aliquid est in ultimo instanti quod non praefuit, et sine quo non est corpus complete organicum.

Ad propositum applicando dubium videtur, utrum tribus motibus praedictis correspondebant in Maria tres motus breviores tamquam in nobis, et si in illis tribus motibus egerit Maria sicut causa secunda, et Spiritus sanctus ut causa principalis.

Si enim hoc ponatur, nec ponetur aliquid quod postea fuit assumptum a Verbo, aliquando praefuisse in supposito creato, sed tantum quod illud corrumperetur in aliquid assumendum a Verbo; ncc poneretur in illis, quae alibi requirunt successionem, hic fuisse sine successione et subito et in istis Mariam in instanti cooperatam fuisse Spiritui sancto, quia licet in instanti cooperata fuerit Spiritui sancto quantum ad inductionem formae organicae ultimae disponentis ad animam intellectivam non tamen quantum ad illos tres motus primos: quae enim in nobis requirunt successionem sunt illi tres motus et non ipsa ultima inductio formac substantialis corporis organici.

Si autem negentur ibi fuissec illi tre motus, et quod totum fuerit in instanti uno, puta quod in aliquo uno tempore fuerint sanguines dispersi in corpore Mariae et numquam in tempore moti ad matricem, nec sic figurati et condensati sed in ultimo instanti illlus temporis erat in loco isto corpus figuratum et densum, sicut est in termino illorum trium motuum, si fuissent tres precedentes - adhuc dico quod beata Virgo potuit cooperari Spiritui sancto in ista actione instantanea, et quantum ad formam substantialem istius termini, et quantum ad figuram et densitatem, licet subito inductas.

Hoc probo: quia si non potuisset cooperari, hoc fuisset ex una trium causarum, videlicet:

- aut quia non habuit causalitatem activam minus principalem respectu termini inducti, vel respectu terminorum inductorum;

- aut quia non potuit secundum illam vim activam agere ad terminos hoc modo inductos;

- aut tertio modo, quia etsi potuit, tamen praeventa fuit a virtute maiore totum et totaliter operante

Primum inmprobatur, quia ipsa habuit virtutem activam sicut aliae matres; ergo ad eosdem terminos, ad quos et aliae; sed aliae matres habenl vim activam minus principalem respectu figurae, condensationis et formae substantialis.

Et si dicas, secundum unum istorum trium membrorum, quod in toto sunt multue formae substantiales specie differentes partium heterogenearum, ad quas simul inducendas, non habet aliqua mater vim activam suificientem, sed opportet unam prius tempore induci quam aliam, et ita hic.

Contra, activum non habens terminum adaequantum, potest simul agere respectu alterius; ideo enim tantum in unum potest simul, quia illud est terminus adaequatus virtuti eius, et maxime potest simul in plura non aduequata, si illa includantur in primo adaequato sibi, sed nulla forma partialis est terminus adaequatus huic potentiae, sed forma totius corporis organici, alias non posset in formam totius: igitur cum omnes illae formae partiales includantur in toto, quod est terminus adaequatus, in omnes illas simul potest.

Secundum membrum improbatur, quia aliqua media sunt necessario media virtuti imperfectori, quae non sunt necessario media virtuti perfectiori. Agens enim naturale necesse est procedere per media determinata, quia subest illi ordini, nam ille praefixus est ab agente superiore; sed agens supremum, quod non subest isti ordini in agendo, quia istum praefixit voluntarie, non est necesse procedere in agendo per ista media.

Ex hoc arguo: Spiritus sanctus et Maria sunt agens perfectius quam pater creatus et ipsa mater fuissent; ergo ista media, per quae necesse fuisset actionem patris naturalis et Mariae processisse, si conccpisset ex viro, non fuerunt necessaria in illa actione Spiritus sancti et Mariae.

Quod si dicas, quod ista non necessitas mediorum tantum est propter infinitatem virtutis Spiritus sancti, sed semper remanet aequa Iis necessitas mediorum respectu virtutis creatue, ut ipsa non possit agere respcctu termini, nisi proccderet per media sibi necessaria.

Contra hoc si per media ista deventum fuisset ad terminum, agens non produceret terminum ratione mediorum, quia media tunc non sunt; ergo precise tunc produceret, quia tunc habet virtutem activam respcctu istius termini; igitur si aliqua virtus facit quod non proccdatur per media, sed quod subito agens se habeat ad terminum, sicut se haberet in termino, si processissct per media, eodem modo potest idem agens agere quod non transivit per media, sicut si transisset; sed Spiritus sanctus posset facere quod hic non esset transitus per ista media, sicut probat ratio predicia, et cum hoc stare potest quod virtus activa matris eadem fuisset, quae faisset inter media talis transitus: ergo per illam virtutem activam potest acquc agere in termino praetermissis mcdiis, sicut si antc actionem in terminum transisset per media.

Tertium membrum improbatur, quia Spiritus sanctus libere agit; ergo non nccessario agit secundum ultimum suac potentiae; igitur potest ad alIquid se extendere causalitatc causac secundae cooperante secum, et ita potest supplere virtutem patris naturalis, vel etiam eíficacius operari quam pater, si esset. Et poterit Maria cooperari secundum causalitatem suam, quia nihil ab ea au[ertur per hoc quod Spiritus sanctus habet causationem suam, qui non eam tollit praeveniendo, licet suppleat eminenter causalitatem alterius causae cum qua posset concausare.

Ex istis tribus membris improbatis potest formari ratio talis: Omnis causa activa habens virtutem respectu alicuius effectus, et non praeventa ab alio totaliter causante illum effectum, in illo instanti in quo producitur, potest agere ad productionem eius; Maria fuit talis, si aliae matres sunt tales, et hoc ut causa activa non principalis: ergo, etc.

Istud declaratur per auctoritatem DAMASCENI, 48, quod Spiritus sanctus dedit ei potentiam susceptivam, simul autem et generativam, non quod miraculose dederit ei illam fecunditatem, qua cooperabatur; sed illam habuit naturaliter, quia non fuit sterilis, et secundum eam potuisset naturaliter cooperari ad productionem filii, si pater naturalis genuisset; sed potentia activa eausae inferioris est remota, quando causa superior non agit, ita quod numquam est causa inferior in potentia propinqua ad effectum, nisi superiore causa agente, quia illa superior primo determinatur, et ipsa determinata inferior necessario cooperatur, si inferior sit causa naturalis. Secundum autem communem ordinem, vis activa matris nata est subordinari vi activae patris, et ita a patre conferri matri potentia propinqua ad generandum, non autem illa remota matris, quae est actus eius primus, quo ipsa dicitur fecunda.

Haec potentia propinqua non conferebatur Mariae ex tali causa, sed tantum immediate a Spiritu sancto habente vim principalis causae; et ideo Spiritus sanctus dedit ei vim generativam, hoc est potentiam generandi propinquam secundum illam vim naturalem, qua ipsa erat naturaliter fecunda, sed susceptivam dedit ei inquantum erat generativa Verbi. Sicut enim natura, ad quam ut ad formalem terminum erat ista generatio, tantum erat in potentia oboedentiali, ut uniretur Verbo, ita illa mater tantum habuit potentiam oboedentialem, ut esset mater Verbi, quia Verbum subsistebat in natura sibi unita.

Sed hic est unum dubium, quia si, secundum dicta in quaestione de rationibus seminalibus, ratio seminalis non est principium agendi in generatione, quia tunc non manet, sicut nec substantia quam consequitur, sed tantum est ratio agendi in alteratione precedente generationem, et hic nulla precessit generationem: sequitur quod hic ex parte matris nulla fuit actio per rationem seminalem, et ita nec per ullam vim activam in materia ministrata.

Hoc concedendum esset secumdum illa, sed tamen ipsa mater potuit inmediate operari in ipso instanti generationis, quia ipsa immediate fuit praesens, et habuit vim activam generativam respectu termini actionis. Et ita forte est in aliis matribus, quod non tantum per vim activam in materiam ministratam agunt, set etiam ipsae, corrupta illa vi activa in semine in instanti generationis, sicut substantia in qua est, immediate agunt ad terminum generationis producendum; quod videtur probabile, quia posito illo corpore sic alterato in illo instanti per potentiam divinam extra matricem, non fieret generatio, et tamen idem passum esset, et eadem agentia essent aproximata, ut videtur, nisi de sola matre.

Et tunc si ponatura semen patris corrumpi in illo instanti, puta quia est pars prolis, verius mater agit quam pater, quia ipsa immediate in instanti generationis et pater non, sed tantum in alteratione praevia per illam vim activam, quae fuit in semine patris; vel si ponatur semen patris manere in instanti generationis, et vim activam manere in eo, nec illud semen converti in corpus prolis, sed post formationem corporis resolvi in aliud, adhuc in instanti generationis mater poterit agere et pater per illam vim dimissam in semine. Nec videtur islud multum inconveniens, attribuere tantam actionem matri, quia facta decisione seminis patris, tota sequens formatio usque ad partum videtur principaliter sequi conditiones matris: si habeat matricem callidam et bene dispositam, etc.

Sed estne concedendam, quod Maria fuit naturalis mater Christi, vel quod miracutose generavit Christum?

Respondeo.

ANSELMUS, De conceptu Virginali, cap. 11, dicit hanc generationem fuisse miraculosam, et hoc quidem verum est quantum ad modum reducendi potentiam naturalem activam Mariae ad actum, quae naturaliter non reducitur ad actum nisi a causa activa determinata naturali, scilicet vi activa patris naturalis. Fuit etiam miraculosa quantum ad modum procedendi in ista generatione, quia vel erat omnino subita, qualis non est processus naturalis in generatione hominis, vel si successiva, illi motus qui precesserunt generationem erant in ita brevi tempore, in quanto non sunt nati fieri naturaliter. Sed ex parte ipsius potentiae activae Mariae erat naturalitas, quia ista potentia erat ei naturalis, secundum quam erat naturaliter fecunda, et potuisset concepisse a patre naturali, et naturaliter egisse ad productionem prolis, et propter istam potentiam activam naturalem, qua operabatur potest dici naturalis mater Christi, et tamen propter modum exequendi actum huius potentiae duplicem non naturalem, potest dici non naturaliter, sed miraculose genuisse.

AD ARGUMENTA:

Ad primum - dico quod virgo et mater non opponuntur aliqua oppositione formali, nec ut privativa, nec ut contraria; virginitas enim tantum privat actionem causae naturalis superioris ad causam activam matris; maternitas autem non necessario ponit actionem illius causae superioris, sed tantum illam communiter concomitatur ista actio; sed si alius suppleat actionem illam causae naturalis potest esse maternitas secundum totam suam rationem, et tamen cum privatione actionis causae superioris, et ita cum virginitate; et ita fuit hic.

Exemplum: Obiectum creatum, natum est concausare cum intellectu meo intellectionem; intellectum igitur concipere notitiam communiter requirit obiectum creatum movere intellectum, sed non requirit hoc ex per se ratione sua; si enim Deus suppleat actionem obiecti movendo intellectum, potest intellectus eandem notitiam concipere, quam conciperet obiecto movente. Et ita, si intellectus, Deo movente illum terminum, non moveretur ab obiecto creato, et designaretur per nomen virginitatis vel incorruptibilitatis vel impassibilitatis, non repugnaret aliquo modo formaliter et intellectum concipere et virginem esse; ita est hic.

Sed si obiicias de parere, quia clausa non potest parere - respondeo, ibi fuit miraculum, quod corpus simul fuit cum alio corpore, et forte novum miraculum allud ab illo, quo Virgo concepit sine actione causae naturalis superioris; sed de partu satis communiter conceditur tamquam non difficile, quod ibi operabatur quidquid aliae matres, sicut et in fovendo, conservando et nutriendo fetum in utero. Et tamen ibi forte posset fieri difficultas specialis, quod nulla esset vis activa in matre potens movere corpus prolis localiter ad exeundum, et maxime ad essendum simul cum alio corpore, quia nulla virtus creata potest movere localiter corpos ad aliquod ubi, nisi expellat aliud corpus, saltem hoc verum est non loquendo de corpore glorioso.

Ad secundum - dico quod DAMASCENUS non negat eam absolute esse matrem Christi, sed contra Nestorium, qui sub illo vocabulo voluit eam negare esse matrem Dei, ponendo quod peperit purum hominem. Unde post illam auctoritatem subdit: "In destructione eius quae Dei Genitricis vocis, nequam Nestorius, solius naturae honorificatae super omnem creaturam Dei Genitricis, etsi ipse corrumpatur cum impio satana, adinvenit ut reprobatam"; non ergo negavit illud, sed noluit cum haeretico illo in sermone communicare, qui sub vocabulo illo occultabat suum venenum.

Ad aliud - dico quod omne activum et passivum in communi necessario ad invicem refuruntur. Non tamen ita necessarium est esse de hoc activo et hoc passivo, quia aliud activum vicem huius activi supplere potest. Ita in proposito, pater dicit tale activum speciale, et eius actio supplebatur hic ab alio agente.

Ad ultimum - conceditur quod si aliae matres agant, et ista egit ad hanc generationem.

Cum arguitur de instanti - patetr espotisio ex solutione quaestionis; quia si in toto tempore precedente cooperata fuisset, bene concederetur in ultimo instanti potuisse cooperari ad formam inducibilem in illo instanti, sed non fuisse tunc cooperata in instanti per operationem in tempore, quia illa tunc non fuisset; ergo tantum per virtutem activam, quam habuisset, hanc eamdem habuit, licet non egerit ad illa intermedia, quae in tempore causarentur.

Ad illa pro opinione prima.

Ad PHILOSOPHUM - exponitur quod mater non est causa principalis agens; ipsa enim principalius ministrat materiam, quia plus corpus prolis formatur de materia ministrata a matre quam de materia ministrata a patre. Et si aliter intelligat Philosophus, negatur, quia Galenus sentit oppositum, sicut re citat Avicenna, et in istis magis credendum est expertis.

Ad AUGUSTINUS, X super Genesim - dico quod solus ille effectus produciter secundum rationes seminales, ad cuius productionem vis activa creata concurrit ut totalis causa; non sic erat in proposito, quia etsi Maria per vim naturalem egerit, non tamen totalis causa erat causa naturalis, sed principalior erat Spiritus sanctus.

QUAESTIO I:

Utrum in Christo sint duae filiationes reales?

(Op. Oxon., 1. III, d. 8, q. un.).

Circa distintionem octavam quaero, utrum in Christo sint duae filiationes reales.

QUOD NON:

1. Quia filiatio concludit filium; ergo duae filiationes duos filios; Christos non est duo filii; ergo nec in eo sunt duae filiationes reales.

2. Praeterea, secundum ANSELMUM, De incarnatione Verbi, cap. 8, et 11 Cur Deus homo, cap. 9; et secundum AUGUSTINUM, De ecclesiasticis dogmatibus, cap. 2, Filius est incarnatus, non alia persona, ne fieret confusio in proprietatibus; ergo modo non est illa confusio, quae esset si Pater esset incarnatus; ergo et modo Filius non est aliqua alia filiatione Filius quam aeterna, alioquin non minor esset confusio proprietatum propter incarnationem Filii, quam propter incarnationem Patris, quia non magis unica filiatio.

3. Praeterea, non est filiatio realis ad matrem nisi propter relationem realem quam habuit ad matrem; istam relationem non habuit in morte, quia soluta fuit tunc illa unio; ergo non habuit tunc illam filiationem: aut ergo in resurrectione eam habuit, et hoc videtur inconveniens, quia resurrectio non fuit aliqua acceptio illius esse quae fuit generatio; ergo nec super esse acceptum per resurrectionem fundatur eadem relatio quae fundatur super esse acceptum per generationem; aut non habuit eam tunc et tunc non esset magis modo Filius quam in morte.

4. Praeterea, non oportet ponere in Christo aliquam relationem realem ad matrem nisi salvando ipsum esse verum filium eius, sed hoc salvatur non ponendo in eo aliquam relationem realem ad eam; sicut Deus realiter est dominus creaturae, et tamen relatio dominii non est in eo relatio realis; similiter relatio creatoris non est relatio realis in eo, et tamen vere est creator creaturae et realiter.

5. Praeterea, Deus produxit creaturas inquantum artifex, hoc est inquantum habet relationem rationis, quia scientia sua est ars, inquantum causat in se ideas per actum rationis; ergo ipsum esse artificem et potentem creare dicit in eo tantum relationem rationis; ergo multo magis Christum esse filium Mariae dicit tantum in eo relationem rationis, quia magis videtur necessarium quod illa habitudo, quae praesupponitur alicui rei, sit realis, quam ista quae consequitur rem.

6. Praeterea, si eius ad matrem esset relatio realis, tunc esset realiter aequalis matri secundum naturam humanam; consequens falsum; ergo et antecedens. Probatio falsitatis consequentis, quia consequentia est manifesta; aequalitas enim fundatur super unitatem unionis; non est autem ibi realis unitas unionis ad matrem, sicut patet discurrendo per omnes uniones reales: ergo, etc.

CONTRA:

1. Si Pater fuisset incarnatus, fuisset filius; non filius filiatione aeterna, ergo temporali; proprietas aeterna Filii abstrahit ab omni creatura, ut termino, sicut proprietas Patris; ergo Filius modo filiatione acterna non habet respectum ad matrem, ut propter eam dicatur eius filius: ergo secundum aliam.

2. Praeterea, PHILOSOPI1US, V Metaphysic., cap. de "Ad aliquid", infert pro inconvenienti, quod idem bis diceretur; sed si est inconveniens, hoc est maxime de eodem fundamento et supposito et relatione eadem; ergo Christus eadem relatione non potest relative dici ad Patrem et ad matrem.

Hic dicitur quod non sunt in Christo duae filiationes reales, et hoc propter duas rationes.

Una est, quia filiatio est per se suppositi, non naturae, unde natura nullo modo dicitur filia; hic autem non est nisi unum suppositum: ergo nec nisi una filiatio.

Contra istam rationem: 1. Si filiatio tantum est personae, ita quod non possit plurificari, licet fundamentum plurificetur: aut ergo hoc convenit sibi, unde relatio absolute, aut unde relatio talis originis. Non primo modo, quia tunc Christus si fuisset albus, non fuisset realiter similis alii albo, nec fuisset realiter aequalis alii habenti tantam quantitatem, quantam ipse habuit; tunc etiam in suppositis creatis relationes non possent multiplicari propter fundamenta.

Si secundo modo, hoc falsum est, quia non magis repugnat relationem originis plurificari in supposito, quam ipsam originationem quae precedit istam relationem originis, ut proxima ratio fundandi eam; sed origines plurificantur in eodem supposito secundum DAMASCENUM, cap. 35: Duas generationes Christi veneremur.

2. Praeterea, Pater aeternus, etsi sit unum suppositum, tamen habet duas relationes originis ad Filium et Spiritum sanctum, et ita super idem suppositum et idem fundamentum, fundantur duae relationes productionis activae, id est super essentiam; ergo multo magis super duo fundamenta diversa possunt fundari duae relationes originis passivae.

3. Item, secundam DAMASCENUM, cap. 53, Christus habet duas operationes; relatio autem non magis respicit suppositum quam operatio, quia suppositi est operari, I Metaphysic.: ergo etc. Ex hoc etiam de operatione potest argui ad propositum, quia sicut Christus operabatur naturaliter quibusdam operationibus naturac humanac, quia comedit et bibit, ita si genuisset duos filios, realiter habuisset duas paternitates ad illos propter duas generationes activas: ergo modo propter duas generationes passivas, habet duas filiationes.

4. Item, quod competit Christo praecise secundum rationem personalitatis aeternae, non dicitur de eo inquantum homo. Sicut enim haec est falsa: " Christus, in quantum homo, est persona aeterna", ita et haec: "Christus, inquantum homo, est filius", si filiatio tantummodo diceretur de eo secundum rationem personalitatis aeternae.

Alia ratio ponitur pro conclusione; haec videlicet, quia duae dispositiones eadem specie non possunt poni in eodem; istae duae filiationes, si essent in eodem, essent eadem specie: ergo etc.

Maior declaratur ab aliis sic: tum quia potentia est per se ad formam, non per se ad hanc formam, quia est haec per hoc quod recipitur in isto; ergo si posset esse in actu secundum unam formam, et in potentia secundum aliam idem secundum idem, puta secundum formam, cui ut sic, accidit esse hanc vel illam, esset primo in potentia et in actu; tum quia omnis distinctio aut est per naturam divisionis, aut per naturam oppositionis; per naturam oppositionis non potest esse distinctio in eadem specie, nec per naturam divisionis ubi est idem subiectum, quia accidentia non habent distinctionem numeralem nisi a subiectis, sicut nec entitatem.

Et probatur, quod non possunt esse plures proprietates absolutae rationis in divinis, quia illae non distinguerentur per oppositionem neque per divisionem, nisi essentia divina in qua sunt, divideretur, quod est inconveniens: ergo, etc.

Consequentia declaratur , quia aliquis generans primo actu generandi acquirit paternitatem ad primum filium, secundo actu generandi nullam paternitatem novam acquirit, sed per eandem paternitatem se habet ad filium secundum; sicut igitur ibi non possunt esse plures filiationes, propter eandem rationem.

Contra istam rationem et maior videtur falsa, et minor similiter.

Quod maior, probo, quia in omni ordine essentiali cum unitale prioris essentialiter potest stare pluralitas posteriorum non per se inhaerentium priori nec adaequatorum sibi; subiectum est prius essentialiter illa dispositione, quae ponitur sibi inhaerens, nec per se ei inhaeret, nec adaequate: ergo, etc.

1. Antecedens probatur per simile in causa et effectu, quia una potest esse respectu plurium effectuum; et licct ibi effcctus non insit causae, tamen non est maior repugnantia in illis posterioribus, quae inhaerent, si tamen non per se inhaereant, quam in aliis, quae per se existunt, quia tunc non est causa intrinseca, ut ad unitatem sequatur unitas, et maxime si non sunt adaequata, ita quod unum illorum in actualitate sua determinet potentialitatem receptivi; non est ergo contradictio, etiam plura absoluta eiusdem rationis per accidens inesse eidem, cui nullum eorum adaequatur.

2. Ita etiam probatur de facto in quibusdam, quia plures species phantasticae sunt in eodem organo phantasiae, alioquin deleta specie unius imaginabilis, non posset aliquis perfecte imaginari aliquod imaginabile. Et patet quod istae species sunt eiusdem speciei, sicut et obiecta a quibus generantur, et sunt in eadem parte organi, quia non posset in tot partes minimas organum dividi, quae possent per se formari tot speciebus imaginabilibus separatim existentibus, quod possunt simul esse in toto organo: ergo oportet quod eis non correspondeant distinctae partes organi.

Et si obiiciatur: Quare ergo non potest per operationem naturae eadem quantitas alterari ad plures qualitates simul habendas eiusdem rationis?

Respondeo: Cum in subiecto sint plures potentiae ad plures formas numero eiusdem speciei, si non inducatur aliquis actus continens omnes actus, qui possunt illi perfectibili inesse, non terminatur tota potentialitas ipsius susceptivi, et ideo non est contradictio quod alia forma similis insit et tamen de facto non inducitur alia per agens naturale, quia ipsum intendit formam preexistentem imperfectam; inducit enim aliquam realitatem quae nata est esse pars cum realitate preexistente, et unit eam realitati preexistenti, ut partem parti, et ideo non inducit formam omnino aliam; non esset tamen repugnantia quod ipsa esset alia, subiecto non propter hoc diversificato, quia subiectum habens potentialitatem ad plures formas eiusdem speciei, est illimitatum ad illas quodammodo et illimitatum ad aliquia, non oportet commultiplicari illis.

3. Haec ratio dicta procedit de pluribus absolutis in eadem perfectibili sed licet ipsa non concluderet propositum, tamen de relationibus eiusdem speciei facilius probatur: Primo, quia sicut paternitas fundatur super generasse ita haec paternitas super hoc genuisse, et haec filiatio super hoc genitum esse; pater ergo hac paternitate primo respicit hunc filium hac filiatione.

4. Praeterea, correlativa sunt simul natura, ita quod destructo uno destruitur et reliquum; ergo destructa hac filiatione in hoc filio, destruitur haec paternitas in hoc patre. Ergo si maneat paternitas ad secundum filium destructa prima ad primum filium, sequitur quod paternitas fuit alia ad secundum filium, ab illa quae fuit ad primum; nam nulla nova relatio advenit per hoc, quod primus filius corrumpitur, sicut ncc nova generalio advenit primo filio, posito quod secundus filius fuisset generatus vivente primo filio.

5. Preterea, quando aliquid est aliquo ultimate tale, non potest illud manere in ipso, nisi ipsum habens illud sit ipso tale, sicut non potest albedo manere in superficie, nisi ipsa superficies sit alba, et maxime si superficies sit ultimate alba albedine; sed relatio est qua habens est ultimate ad aliud; igitur non potest manere eadem in eo, nisi illud in quo manet, sit illa ad aliud: ergo non manet eadem paternitas destructo illo termino, ad quem habens dicitur formaliter tale relatione.

6. Praeterea, pater aliquo modo aliter respicit hunc filium et illum si alia relatione, habetur propositum; si alio respectu eiusdem rationis, iterum habetur propositum, quia illi respectus erunt eiusdem rationis propter fundamenta eadem specie. Similiter, hoc est falsum, quia respectus non semper fundatur in relatione, ut aliud ab ea, quia ponere talia duo est superfluum; quod si respectus sit idem relationi in qua fundatur, ergo idem est dicere respectum plurificari, et relationem plurificari: ergo habetur propositum.

7. Praeterea, distinctio prioris naturaliter concludit distinctionem posterioris, sed non tantum suppositum relatum praecedit relationem, sed etiam fundamentum; ergo multiplicato fundamento, multiplicatur relatio; et ita in proposito, cum sint duo fundamenta, erunt dunc relationes.

3. Preterea, minor istius rationis est falsa, quia filiatio aeterna et temporalis non sunt eiusdem rationis, quod maxime verum est secundum eos, quia ipsi negant aliquid eiusdem rationis posse dici de aeterno et temporali.

AD QUAESTIONEM

Ad quaestionem dico quod alia est filiatio in Christo ad Patrem, et alia ad matrem, et utraque est realis.

Primum probo, quia :

1. Filiatio est habitudo producti naturaliter similis producenti, in natura intellectuali. Istae particulae patent, quia sicut paternitas est habitudo producentis, ita filiatio producti; naturaliter etiam, nam propter defectum huius particulae Spiritus sanctus non est filius; et similiter similis producenti, propter hoc vermis non est filius solis; in natura intellectuali, ideo ignis non est filius ignis, nec planta plantae, nec proprie bos bovis.

Quod si omnino contendas brutum esse filium bruti, ut vitulum esse filium bovis, tunc filiatio est habitudo producti naturaliter et similis producenti et in natura non intellectuali, vel sensitiva.

In ista descriptione nihil per se et primo respicit suppositum nisi ratione productionis passivae, quia omnia alia addita respiciunt naturam vel in producente vel in producto vel in utroque; filiatio ergo ratione nullius magis determinat sibi, ut sit suppositi quam generatio passiva; sed generatio passiva plurificatur ad plurificationem ipsarum naturarum actualiter existentium acceptarum per ipsas generationes, sicut apparet per DAMASCENUM, 53 capitulo, quod Christi sunt duae generationes; ergo et ipsa filiatio plurificabitur ad plurificationem earundem.

2. Idem quod argutum est ex fundamentis, probatur ex terminis, quia ad duos terminos non potest esse eadem relatio; quia tunc eadem simul esset et non esset.

3. Praeterea, propositum magis in speciali quantum ad primum ostenditur sic, quia quaecumque proprietas divina personalis acque non respicit aliquid creatum pro termino; ergo sicut paternitas aeterna non potest esse relatio qua Pater diceretur filius temporaiiter, ita nec filiatio aeterna, qua Flius diceretur filius temporaliter.

Secundum, scilicet quod utraque sit realis.

Patet de aeterna, quia realiter est Filius aeternus.

Probo de temporali, quia illa relatio est realis, quae consequitur extrema ex natura extremorum positorum sinc actu intellectus; posita autem matre generante, et supposito habente illam naturam per generationem ex natura extremorum sine actu intellectus, sequitur hic filiatio, sicut ibi maternitas.

Quod si quis fingat ibi intellectum operari ad causandum relationem - hoc improbatur, quia si Maria genuisset purum hominem, fuisset vere mater, et ille filius relatione reali; sed non minus egit modo, quam tunc egisset, nec Christus ut homo minus realiter accepit naturam ab ipsa, quam purus homo accepisset; ergo ita et natura extremorum est modo filius sicut tunc fuisset, et ita relatio realis modo sicut tunc.

Sed est dubitatio: Utrum ista filiatio realis sit eadem fundamento, scilicet naturae acceptae per generationem?

Et videtur quod sic: Quia respectus creaturae ad Deum, ut ad causam efficientem, est idem fundamento, ex dist. prima secundi libri: ergo et respectus ad proximum e[fi ciens est idem effectui. Consequentia probatur, quia omnes causae efficientes ordinatae habent rationem unius causae totalis; una et eadem relatio non est eidem consubstantialis et non consubstantialis: ergo etc.

Respondeo: Quod ista relatio non est eadem fundamento, quia sicut contradictio est aliquid manere in re, non manente illo quod est sibi idem realiter, ita contradictio est aliquid esse realiter idem alicui, sine quo manente potest illud manere idem; ergo sicut relatio prima alicuius ad illud, sine quo ipsum non potest esse, est idem relato, ita relatio ad quodeumque, sine quo relatum esse, est non eadem relato.

Sed ista natura posset esse eadem numero sine habitudine ista ad matrem et sine matre ut termino, quia posset eadem natura fuisse creata immediate a Deo, posset etiam eadem natura fuisse habita per generationem temporalem alterius matris, sicut tactum fuit dist. 16 secundi libri, ubi dictum est quod idem qui est filius unius patris, potuit fuisse filius alterius patris: ergo, etc.

Si obiiciatur, quod licet natura potuisset produci in esse, ita quod non fundaretur in ea ista filiatio, tamen ex quo ipsa filiatio fundata est, non videtur natura posse manere sine hac filiatione. Immo, si sic erit contradictio, quia habentem hanc naturam et esse filium, est ipsum esse genitum ab hae matre in hac natura; sed qui genitus est ab hac matre in hac natura, non potest esse non genitus ab hac matre in hac natura, quodeumque enim praeteritum non fuisse praeteritum, includit contradictionem; ergo habentem hanc naturam a generante acceptam, nunc non esse filium hac filiatione, includit contradictionem; quod non esset, si filiatio acciderat huic naturae.

Respondeo: Aut filiatio est praecise relatio fundata super generationem passivam inquantum praeteriit, ut sive in re sive in intellectu dicatur aliquid esse filius, quia aliquando fuit genitum, et ita esse filium non praedicet aliquid de praesenti realiter, licet vocaliter, sed tantum aliquid de praeterito, sicut sortem esse cursurum, licet compositio videatur esse de praesenti, tamen realiter non praedieatur aliquid nisi pro futuro, quia aequivalet isti: "sortes curte"; ita hic: "sortes est genitus", aequivalet isti: "sortes fuit genitus"; et praeterea secundum istum intellectum aequivalet isti: "sortes est vel fuit filius"; et hoc modo filius dicit relationem realem, sed non secundum esse simpliciter, videlicet secundum esse existentiae, sed secundum esse praeteritum, quod est esse secundum quid reale, sicut et esse futurum.

Vel magis, quemadmodum potentia ante actum in natura potentiali dicit relationem realem uno modo, sed secundum diminutam entitatem rei. Et secundum hunc modum videtur obiectio illa procedere, quia secundum istam viam quod quandoque fuit filius, non potest umquam non esse filius, sicut quod fuit non fuisse, impossibile est; quemadmodum etiam quod quandoque est possibile non potest non esse possibile, quando non est actu praesens.

Secundum istam viam oporteret dicere, quod Ioannes, si esset annihilatus, adhuc esset filius Zebedaei, nec Deus posset destruere istam relationem, quantumcumque fundamentum annihilaretur secundum existentiam actualem; nec plus realitatis diceret filiatio de filio existente quam non existente

Alio modo posset dici quod filiatio dicit relationem producti passive completam, manente existentia actuali, naturae acceptae per generationem sine interruptione; et hoc modo Christus usque ad mortem fuisset filius Mariae; et post resurrectionem non fuisset, quia existentia actualis naturae humanac, accepta per generationem Mariae, fuisset interrupte per mortem; et ipsam existentiam, ut secundo acceptam per resurrectionem, consequebatur alia relatio ad Deum resuscitantem. Secundum hoc etiam nullus esset filius alicuius post resurrectionem generalem; et haec opinio videtur absurda.

Tertio ergo modo videtur mediandum inter istas duas vias extremas, videlicet quod filiatio dicat habitudinem geniti ad generans, fundatam super existentiam actualem naturae acceptae per generationem, vel super ipsam naturam acceptam per generationem actualiter existentem, et hoc sive continue habitam post acceptionem sine interruptione, sive eandem habitam cum interruptione, ita quod utrumque accidat sibi.

Et hoc modo potest responderi ad argumentum, et potest dici quod, licet ista natura accepta per hanc generationem, non possit habere esse idem numero, quod accepit non fundando istam eandem relationem numero; non tamen haec ipsa relatio est sibi consubstantialis, quia posset absolute eadem existentia numero habita fuisse sine illa relatione et sine illa generatione, si illa existentia accepta fuisset immediate a creante vel ab alio generante.

Ad argumentum tactum ad istud dubiurn - respondeo, relatio naturae ad primun efficiens est ei consubstantialis, quia non posset eadem natura esse, nisi haberet relationem candem sibi realiter ad primum efficiens; sed ad sccundam efficiens est relatio tantum accidenlalis, quia posset natura manere eadem sine habitudine ad quodcumque efficiens secundum, et de ista materia dictum est diffuse, dist. prima secundi libri.

Quomodo relatio creaturae ad Deum efficientem est eadem creaturae, et quomodo non est eadem, quia eadem vere et realiter, non eadem formaliter; neque multo magis sic sunt eadem substantia et ipsa ratitudo vel firmitas fundamenti.

Nec ista contradicunt, licet enim entitati absolutae sit idem realiter veritas et bonitas, et huic entitati haec veritas et haec bonitas, non tamen formaliter et quidditative, quia veritas et bonitas sunt quasi passiones entis, IV Metaplzysic.

Ita in realitate a qua accipitur genus et a qua accipitur differentia, et similiter de quidditate et de entitate individuali, et de aliis multis, de quibus frequenter tactum est de ista differentia ex parte rei, qua haec realitas non est formaliter illa, licet sit identice illa. Nec etiam est contradictio secundum dicentem, respectum vestigialem esse ratitudinem fundamenti, aliquid esse idem fundamento, quod consessum est in sccundo libro de relatione creaturae ad Deum, et tamen non sic idem, quod sit ratitudo fundamenti, quod negatum est primo libro, dist. 3, quaestione De vestigio, quia ipse ponit omnem relationem esse eandem fundamento, nec tamen omnem ratitudinem fundamenti, sed distinguit respectum vestigialem ab aliis in hoc.

AD ARGUMENTA:

Ad primum - dico, quod filius filiatione est filius, sicut pater paternitate est pater, sed non propter hoc sequitur ad plurificationem filiationum plurificatio filiorum, quia concreta non plurificantur nisi plurificentur tam forma quam suppositum; sola plurificatio formae non sufficit, maxime ubi plures formae sive eiusdem rationis sive eodem nomine expresse ut hic, possunt esse in eodem, quemadmodum Christus non est plures volentes, licet habeat plures volitiones secundum DAMASCENUM. Unde in forma arguendi: filiatione est filius, ergo alia filiatione est alius filius, est fallacia consequentis a destruclione antecedentis.

Ad secundum - dico, quod si pater fuisset incarnatus, fuisset confusio, quia filiatio temporalis diceretur de eadem persona in qua esset paternitas aeterna, et ita confuse posset illa persona nunc dici pater, nunc filius; modo non est talis confusio, quia praecise eadem persona dicitur filius utraque filiatione; cum ergo nunc absolute dicitur Filius, distincte intelligitur de eadem persona, de quaeumque filiatione fuerit sermo; sed tunc si pater esset incarnatus, cum diceretur filius, non distincte intelligeretur unica persona, sed nunc una, nunc alia indistincte secundum quod sermo fieret de filiatione hac vel illa. Similiter argumentum est ad oppositum, quia non esset confusio tunc, quae non est nunc, nisi quia pater filialione aliqua et non relatione sua aeterna diceretur filius matris: ergo et modo Filius dicitur Filius filiatione alia quam filiatione aeterna.

Ad tertium - patet - ex dictis in solutione dubii, quia Christus post resurrectionem est filius Mariae eadem filiatione qua prius, quia filiatio non fundatur super existentiam naturae acceptae per generationem, ut non interruptam sed absolute, et ideo quandocumque illa existentia est eadem, et aliud extremum idem est, et filiatio eadem, et eadem actione qua fundamentum redit idem, et relatio eadem.

Et cum arguitur quod alia productionc accepit esse in resurrectione - dico quod illa non tollit filiationem, quae fundatur super illud esse acceptum primo per generationem, sed tantum sunt duae relationes consequentes duas productiones passivas, quae fuerunt ad idem esse; et una fuit interrupta, sicut et esse fundamenti, altera tunc primo est nova.

Ad aliud - dico quod non tantum realiter et vere dicitur Christus filius Mariae, sicut Deus realiter et vere dicitur dominus creaturae; sed reali generationem passiva accepit illam naturam realiter existentem, propter quod sequitur ipsum reali filiatione esse filium.

Ad aliud - etiam dico quod, etsi Dens dicatur formaliter creator relatione rationis, vel nulla relatione sed denominatione reducta ad genus relationis, inquantum scilicet terminat relationem in creatura, sicut dictum erat dist. 30 primi, non tamen est creativus per relationem rationis; et hoc intelligendo non de eo quod formaliter importatur per hoc nomen creativus, sed de fundamento, sicut aliquid dicitur calefactivum calore, ut fundamento potentiae celefactivae, et non relatione fundata in calore. Et ratio ad hoc posset tangi, quia nulla relatio rationis potest esse formalis ratio, qua aliquid potest producere ens reale, quia ens rationis non est in aliquo, nisi ut tantum habet esse in intellectu, sicut cognitum in cognoscente; et hoc esse est diminutum respectu totius existentiae realis, et ideo secundum illud esse non potest esse causa alicuius secundum illud aliud esse realis existentiae, quod est esse perfectius, neque producit naturaliter, nequc artificialiter.

Et cum probatur in proposito, quod Deus non est potens creare nisi ut artifex - respondeo, scientia Dei, qunc est in Deo quaedam perfectio absoluta, est in eo ex natura rei, sed ipsa non dicitur ars nisi ex respectu ad aliqua obiecta, vel aliquorum obiectorum ad ipsam. Licet ergo Deus producat creaturas ut artifex, hoc tamen non est, ut in scientia fundatur respectus rationis, quae sit ratio, qua potest producere, sed tantum ut ille habitus absolutus, qui dicitur esse ars, inest ipsi Deo ita quod in forma arguendi est fallacia accidentis: "Deus ut artifex est productivus; per relationem rationis est artifex, ergo per relationem rationis est productivus.

Maior enim est vera prout medium non accipitur pro ipsa relatione, quam importat artifex, sed pro fundamento ipsius relationis; et minor est vera tantum pro ipsa relatione formaliter.

Exemplum: calidum potentia calefactiva est calefactivum; potentia calefactiva est relatio: ergo relatione est calefactivum. Maior est vera pro eo quod dicitur potentia calefactiva et pro fundamento istius relationis, non autem pro ipsa relatione potentialitatis. Et minor est vera de ipsa potentialitate et relatione in se importata per ipsam, et non de ipso absoluto m quo fundatur.

Qualiter autem scientia Dei absoluta, et ut absoluta, possit sulficienter habere totam rationem artis, inquantum ipsa terminat relationes omnium creaturarum ut artifex ad ipsum, dictum est dist. 35 et dist. 36 primi libri in materia de ideis.

Ad ultimum - concedo quod Filius est realiter aequalis matri secundum naturam humanam, vel excellentior.

Et cum arguitur de illa unione, - probo quod ista propositio accepta, scilicet quod aequalitas fundatur super unitatem unionis est falsa, quia unio est relatio; non enim potest intelligi ratio unionis ad se, quaereo tunc quae relatio? Aut eadem quae aequalitas, et tunc idem fundabitur in se; aut est alia, et si alia, aut fundabitur super unum, et quaero, super quam unitatem? Si super unitatem, et non super unitatem unionis, ita potest dici de aequalitate; si super unitatem unionis, erit processus in infinitum.

Et si dicas quod ista unio non est materiae ad formam, neque aliqua multarum unionum manifestarum, sed est unitas parilitatis, - hoc videtur exponere unum vocabulum per aliud eiusdem sensus; idem enim est aequalitas et talis unitas parilitatis. Negare ergo aequalitatem in divinis esse realem, quia non est ibi unitas aequalitatis, eo modo quo antecedens potest habere aliquem intellectum probabilem, est negare idem propter idem, ut quod aequalitas non sit relatio realis, quia non est aequalitas.

Et quod additur ad istam quaestionem quod oporteret aequalitatem unionis bis accipi, non autem bis accipitur, nisi ut habens unitatem unionis, improbatur per hoc, quod essentia fundat relationes originis, quae sunt reales, et tamen non sunt acceptae ex natura rei.

Quod si dicatur ipsam per generationem bis accipi in producente et producto - contra, quaero, quid est bis accipi ex natura rei? Aut habere aliqua aliquo modo distincta ex natura rei absolute, et hoc falsum est in proposito; aut tantum habere relationes distinctas ex natura rei, et tunc essentiam fundare ex natura rei relationes originis distinctas, quia bis accipitur ex natura rei, est ipsam fundare relationes originis reales, quia fundat duas relationes reales, quod nihil est.

Ad argumentum ergo - dico quod super unitatem non unionis fundatur aequalitas; sed illa non unitas in creaturis est entis singularis, non naturae, de qua duplici unitate tactum est satis in quaestione de individuatione secundo libro, dist. 3, et ita in proposito unitas fundans aequalitatem non est unitas personae sed naturae; nec illam oportet distingui vel bis accipi, ad hoc quod relatio sit realis, sed sufficit quod ipsa existente eadem extrema realiter distinquantur, sicut et in relationibus originis.

Et tunc ad propositum - dico quod in natura humana in Christo est unitas aliqua realis minor unitate numerali, et similiter est unitas numeralis in Maria; et ista unitas est fundamentum mutuae aequalitatis in Christo et Maria, si ponantur fuisse aequales in natura humana.

TEXTUS SELECTIS DE MARIA EX VARIIS QUAESTIONIBUS

1. Credo enim Mariam habuisse eandem relationem ad Filium post passionem, quam habuit ante Christi passionem; et tamen interrupta fuit in morte Christi propter destructionem termini, et in morte Mariae propter destructionem fundamenti (Op. Oxon., 1. IV, d. 43, q 1). q. 1).

2. Unde beatae Virginis ad Christum est modo eadem maternitas quae fuit ante resurrectionem, quia idem fundamentum, et, idem terminus (Op. Paris., 1. IV, d. 43, q. 2).

3. Dico quod eadem est maternitas beatae Virginis ad Christum quae fuit ante mortem Christi; et tamen destructa fuit in triduo, et rediit eadem numero, Christo resurgente (Report., 1. IV, d. 43, q. 2).

4. Beata Virgo habuit in via maiorem caritatem caritate alicuius beati inferioris gradus, et tamen illa caritas non necessitavit eam ad fruendum, etiam quando contemplabatur Deum (Op. Oxon., 1. IV, d. 49, q. 6).

5. Beata Virgo multo beatior fuisset quam Adam, etiam si stetisset [ sc. in statu innocentiae] (Op. Oxon., 1. II, d. 19, q. un.).

6. Supponendum est de beata Virgine [sc. quod recepit baptismum] nisi forte ipsa sit excepta ab illa lege , et de illa fuisset ratio dispensandi, quia forte habuit in conceptione Filii sui illam plenitudinem gratiae, ad quam Deus disposuit cam pervenire (Op. Oxon., 1. IV, d. 4, q. 6).

7. Si beata Virgo fuit in conceptione Filii in summa plenitudine gratiae ad quam Deus disposuit eam perventuram, si postea fuisset baptizata, nullam ibi gratiam recepisset de novo, et tamen baptismus non fuisset ibi signum falsum vel incertum, quia significaret gratiam, vel tunc in fieri vel prius causatam, tunc inisse (Op. Oxon., 1. IV, d. l, q. 6).

8. Dico quod simpliciter innocens a mortali et veniali, tenetur simpliciter non confiteri. Unde, si beata Virgo fuisset confessa Petro post ascensionem, et hoc ipsa confitendo peccasset (Op. Oxon., 1. IV, d. 17, q. un.).

9. Beata Virgo numquam tenebatur confiteri Petro aliquod peccatum, quia nullum habuit, et tamen beata Virgo vixit post institutionem huius sacramenti (Op. Paris., 1. IV, d. 17, q. un.).

10. [Beata Virgo] vixit diu post resurrectionem Filii sui; non tamen fuit confessa; quia si sic, oportuisset ipsam ream confiteri, excusando se de peccato, quia mentita fuisset (Report., 1. IV, d. 17, q. un.).

11. Nec matrem suam posuit in aliquo gradu ordinis in aecclesia, cui tamen nulla alia [mulier] potuit, nec poterit in sanctitale acquiparari (Op. Oxon., 1. IV, d. 25, q. 2).

12. Mater enim Christi dignissima erat et sanctissima, et tamen non conferebatur ei haec potestas (sc. Ordinis) (Op. Paris., 1. IV, d. 25, q. 2).

13. Immo nec matri suae [Christus] umquam permisit aliquem gradum ordinis in ecclesia (Report., 1. IV, d. 25, q. 2).

14. Beata Virgo, vel innocentes aliqui qui numquam peccaverunt actualiter peccato veniali, non indiguerunt recipere hoc sacramentum [sc. extremam unctionem] (Op. Paris., 1. IV, d. 23, q. un.).

15. Ita enim generalis est illa sententia de morte quod nec ab ea exceptus est Christus vel Maria (Op. Paris., 1. IV, d. 43, q. 5).

16. Non erit idem instans resurrectionis omnium, quia in instanti resurrectionis prius mortuorum, adhuc aliqui vivent, et vivent mortali vita; et probabile est quod solvent mortem, sicut Christus et mater cius; et resurgent (Op. Oxon., 1. IV, d. 43, q. 5).

17. Nec etiam beata Virgo potuit amovere obstaculum, quin omnes transirent ad limbum (Op. Oxon., 1. III, d. 17, q. un.).

18. Beata Virgo habet auctoritatem impetrandi, non imperandi (Op. Oxon., 1. IV, d. 48, q. 2).

19. Mariam adoramus hyperdulia (OP. OXOM., 1. III, d. 9, q. un.).